Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput quintum

1

Titulus huius capituli est quod omnes celestes substantie communiter angeli vocantur. Omnes enim superiores ordines minoribus fiunt celestium distributionum manifestatores. Qui vero ultimi sunt in ordinibus divina occulta revelant hominibus. Unde cum omnes generaliter sint perceptores bonorum affluentissimi et benignissimi distributores singulariter omnes debent dici angeli vel annuntiatores. Qui enim bonum donum dat, bonum nuntium portat. Angeli autem divina lumina inferioribus dant, dum eadem illis communicant. Et quia in illa comunicatione radiorum est aliqua intelligentia secretorum, ideo ipsorum communicatio quedam merito dici potest enuntiatio.

2

Hec igitur, etc. usque ad illud: Igitur sanctissimos, etc., talis est sensus: Cum inter novem ordines animorum celestium ultimus specialiter dicatur ordo angelorum, et illi ordini presint archangeli, principatus, potestates, virtutes et ceteri ordines, queritur qua ratione in scripturis cuiuslibet ordinis persone indifferenter dicantur angeli. Respondetur quod omnium inferiorum ordinum illuminationes et virtutes plenius illis habent ordines superiores. Inferiores vero non habent illuminationes et virtutes in ea plenitudine, in qua habent superiores. Unde cum nomina ordinum singulorum designent speciales ipsorum gratias, merito superioribus possunt nomina inferiorum attribui, tanquam illuminationes ipsorum, a quibus nomina imponuntur, plenius habentibus, sed non e converso.

3

Igitur sanctisimos, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Quia omnes spiritus celestes sunt divine distributionis annuntiativi, ideo divini theologi spiritus supremos idest seraphin vocant angelos, idest nuntios, quia ipsi sunt illuminationis divine manifestativi. Nec eadem ratio requirit ut ultimi ordinis substantie dicantur principatus aut throni aut seraphin, quia non equaliter participant, ut illi, divinis illuminationibus. Sed sicut angeli infimi ordinis sanctos ierarchas infime Ierarchie sursumagunt ad splendores sibi sapientie cognatos, ita ordines superiores ordinem angelicum, qui ultimus est in ordinibus celestibus, sursumagunt ad divinam cognitionem, quamvis dici possit quod angelica nominatio communis est omnibus celestibus animis, quia unum lumen divinum quod per eos manifestatur, omnes communicant secundum magis et minus. Sed, ut horum clarior sit doctrina, consideremus singulorum ordinum vel Ierarchiarum proprietates iuxta testimonia scripturarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Quintus