Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput sextum

1

Titulus huius capituli est quis primus, quis medius et quis ultimus celestium substantiarum ornatus. Hec autem distinctio prioritatis, medietatis et ultimitatis non est intelligenda secundum situationem localem, sed secundum accipiendi aptitudinem intellectualem. Unde illi spiritus in celestibus priores post Deum sunt, qui magis ad recipiendas eius influentias apti sunt. Prime autem influentie a Deo principaliter emanantes sunt dilectio, cognitio et ex utraque procedens zeli executio. Influentiam autem dilectionis recipit ordo seraphicus, et ideo super omnes Deo proximus. Influentiam vero cognitionis recipit ordo cherubin. Et ideo primo inmediatius. Influentiam vero executionis zeli divini que ex amore et cognitione procedit, recipit ordo thronorum, et ideo post amantes et cognoscentes sequuntur ipsi zeli iustitiam exequentes. Et in istis tribus influentiis ordo primus constituitur. Quarta influentia est docere regimina et facere miracula, arcere demonia et que sunt supra naturam. Et in hiis consistit secundus, idest potestates, dominationes et virtutes. Septima influentia est reverentiam docere, maxima secreta revelare et minora Dei consilia insinuare. Et hic est ultimus ordo, idest principatuum archangelorum et angelorum.

2

Quot quidem sunt, etc. usque ad illud: Omnis theologia, etc., talis est sensus: Numerum et dignitatem et gloriam et dispositionem ierarchicam celestium substantiarum solus Deus manifeste cognoscit. Nobis autem impossibile est scire illarum substantiarum misteria et perfectiones, nisi quantum dispensatione divina ab eisdem erudimur, bene scientibus propria. Nos ergo nil de eis dicemus in hoc tractatu ex motu proprio; sed ea que contemplati sunt apostoli et discipuli et alii sancti qui scripserunt de statu angelorum, illa nos, prout possibile nobis fuerit, exponemus, secundum quod didicimus, sicut ex variis sacre scripture testimoniis colligitur.

3

Omnis theologia etc. usque in finem capituli talis est sensus: Sicut docet theologia novem sunt ordines angelorum expressis nominibus designati, quos sanctus apostolus Paulus institutor noster designat in tres ternas Ierarchias. Et primam Ierarchiam dicit collocari circa Dei substantiam et attente idest cum omni affectione et pre aliis sine exceptione. Et inmediate sine aliqua interpositione Deo uniri. Et dicit ex scripturis colligi quod in hac Ierarchia collocentur principaliter et inmediate circa Deum tres ordines. Quorum ultimus dicitur throni; medius hebraice cherubin qui dicitur oculosus propter multitudinem scientie. Summus vero hebraice dicitur seraphin. Cui attribuuntur ale, quia supervolat omnibus aliis. Hanc ergo Ierarchiam hos tres ordines continentem docuit nos apostolus esse, sicut unam, idest ab aliis separatam et coordinatam, idest in se distinctam, et primam, idest merito vel dignitate aliis superpositam omnium Ierarchiarum, quia non est alia Deo conformior, et quia ipsa est inmediate vicinior illuminationibus divine Ierarchie primo emanantibus, quasi de principali fonte. Secundam Ierarchiam dicit compleri ex tribus ordinibus. Quorum primus est dominationum. Secundus virtutum. Tertius potestatum, ut patet infra. VIII. Tertiam vero et ultimam Ierarchiam, dicit continere tres ordines. Quorum primus est principatuum. Secundus archangelorum. Tertius et ultimus angelorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Sextus