Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
Quid in contrarietate opinionum (potissimum mores tangentium) faciendum est. Et an scientiae peregrinae inserendae sint in theologia. Et propterea quaeram hunc quaestionis titulum: cui parti adhaerendum est in materia opinionum et an quis potest alias artes in theosophia inserere?¶ Questio prologi. Olo questionem vnam de opinionum varietate tra ctare. Quid in contrarietate opinionum (potissimus mores tangentium) faciendum est. Et an scientie peregrine in serende sint in theologia. Pro pterea queram hunc questio nis titulum: cui parti adherendum est in materia opi nionum.
¶ Pro solutione questionis notabis quod propter hominem ignorantiam tanta introducta est opinio num pluralitas post peccatum primi parentis: quod nostrum scire nichil est ad nostrum ignorare. Aliquid ta men remedii compertum est vt ingeniosiores exer citatiores et boni sint sibiipsis: alijs perpendiculum viuendi et docendi. Iuxta illud primo. Boues arabant et asine pascebantur iuxta eos. Verum con tingit opinari contraria / vel in materia fidei et morum: et hoc dupliciter: vel in his que scire quis tenetur explicite / vel in his que non tenetur scire explicite sed implicite. Et hoc dupliciter: vel post longam indagi nem homo non potest attingere portum veritatis: ita quod sint contrarie opinationes doctorum famosorum in illa materia: hinc hac chalarii concurrentes in actibus theologicis praecepto maiorum habent contradicere sibi inuicem: exercitationis gratia boc adiecto quod pro vtraque par te sint doctores solennes vel saltem rationes. Rur sus contingit opinari contraria in aliio materiis: vt in philosophia: vt puta An quantitas est res quanta: vel ab ea distinguatur de intentione forme: et huiuscemodi. Circa materiam morum contingit opi nari difformiter: sic scilicet quod vna opinio tenet par tem vbi non est peccatum. Et altera tenet eam quae secundum istam opinionem est peccatum: sed non secundum propriam opinationem. vt verbi gratia conferre beneficium bono relicto meliori secundum vnam opinionem non est peccatum: secundum aliam est peccatum: secundum vtranque conferendo meliori bono relicto non est peccatum. Ecce; facere vnum extremum iudicatur esse peccatum secundum aliquos faciendo secundum aliud / nullum est peccatum secundum omnes. Contigit interdum secundum hominum opinionem: quicquid bomo facit peccat: siue insequatur boc extremum: siue illud. Exempli causa iudicare secundum allegata et probata vbi habentur testes omnium exceptione maiores ostendentes ticium esse innocentem: alexander et tho. dicerent: iudicem pecca re si non iudicet secundum allegata et probata. Alii opposite opinionis dicerent iudicem peccare si condemnet innocentem scitum esse talem: esto quod testes omnium exceptione ma iores ostendant illum esse nocentem. Tunc iudex ne scit ad quam partem declinabit. Similiter post votum de non esu carnium an in extrema necessitate carthusiensis deberet comedere: interdum difficile est iudicare quid pro quo est acceptandum et difficilius in illo manere. tertio etbico.
¶ Secundo notan dum est quod stat doctorem theologum inserere philosophiam vel scientias peregrinas duobus modis in theolo vno moo scientias necessarias ad intelligenda theologalia / vt puta in hoc. iiii. quia beatus aug. et doctores passim hic petunt: An creatura possit creare. diffinitur sacramentum et baptismus. In sacramento eucharistie dubium est an albedo / sapor / et huiusmodi sunt in quantitate continua tanquam in subiecto vel non. de actione accidentium separatorum. an atritio et contritio specie differant. pro quo illi termini supponant. De beatitudine: an anima actiue concurrit ad suam beatitudinem vel non. An est status in maxima beatitudine quam anima potest habere. vel in minima quam non potest habere. An sit aliqua pena insensibilis propter paruitatem seorsum. Quomodo corpo ra hominium possunt esse cum celo. Quomodo corpus christi po terat exire monumentum lapide desuper existente. Et ad hoc oportet videre penetrationem. Et an anima in primo istan ti separata / sit beata vel poenita: et hoc iacet in illo. An creatura potest aliquid producere in instanti.
¶ Aliqua sunt impertinentia cognitioni tbeologie: interim contin git illa recensere prolixe vel succinte impugnare: vel re citare opiniones de lana caprina. vt an beatitudo sit in essentia animae vel in eius potentiis: et ceteris id genus questionibus.
¶ Istis notaciunculis praelibatis pono conclusionis. Prima. Non obscenum est introducere philosophiam et ceteras scientias sine quibus theologia non potest bene capi. Haec conclusio probatione non eget. Si aliquid est necessarium: medium ad illud est necessarium. Theologia doctori theologo est necessaria. igitur. Et esto quod tanguntur talia in ceteris facultatibus: non tamen fortassis sufficienter. hic breuiter tan genda sunt.
¶ Secunda conclusio non illaudabile est extrane ac scientias ad theologiam non modo necessariao: sed ad decorem theologie conducentes introducere. Probatur. facta venerabilium patrum et basium in doctrina theologica sunt imitanda. sed sic est quod beatus iheronimus augustinus et alii doctores mar ci tullii vergilii philosophorum et poetarum introduxerunt scripta. patet legenti. vide beatum augu stinum super genesim ad litteram: et in aliis eius scri ptis. ergo illud nobis licet. Item alia propter theo logiam valent. patet. xxxvii. d. de quibusdam et tur bat. Prouerbiorum non. Sapientia edificauit sibi domum: excidit columnas septem. et sequitur. mi sit ancillas suas vt vacarent ad artem: et ad menia ciuitatis, non refert de quo campo colligatur reubarbarum: dum bene purgat patientem a colera.
Prepterea fortassis veritas fidei posita ab infideli ea quae sunt fidei confirmet. xi. de ciuitate dei et. ii. de doctrina christiana dicitur. Si qua forte fidei nostre accommoda dixerint: non solum formidanda non sunt: sed ab eis tanquam iniustis possessoribus in vsum nostrum vendicanda. Ponit exemplum de iudeis spoliantibus egiptos. ad boc introducit cy prianum hylarium et alios qui ita fecerunt. et dama. Ii. iiii. de orthodoxa fidei ca. xviii. Postquam locutus est de lau de sacre scripture inquit ad propositum. Si autem ab his qui foris sunt quippiam vtile decerpere valuerimus: non aspernabile est: efficiamur probari trapezete secundum illud ho ratii. Omne tulit punitum qui miscuit vtile dulci. Uide beatum iheronimum respondentem magno oratori vrbis rome: querenti. Cur sanctus pater seculares litteras totiens introduceret. Epistola est circa finem virorum illustrium: et in sua responsione locupletissimos habebis testes quos ipse citat ad nostrum propositum. Et deutero. xxi. Si vide ris in numero captiuorum mulierem pulchram: es adamaueris eam: introduces eam in domum tuam: que radet cesariem: et circuncidet vngues et deponet vestem in qua capta est. hec mulier est gentilium scientia: cuius superuacanea rescindere oportet re liquum assumendo in societatem. vt ex moabitide generetur israelita: quomodo quis inermis poterit prodire in bellum cum infidelibus et hereticis ge tilium armatura stipatis: licet de spinis colliger vuas: et de petra mel suggere: oleumque de saxo du rissimo et de thesauris egiptiorum extruere taberna culum federis. secundum illud nasonis. Phas est ab ho ste doceri. Nonnunquam congruit achademiam parisiensem colligere manipulos in messe atheniensi cur successit dicente baptista lib. ii. in vita diui dionysit Illa tue quibus in celum toliuntur athene: Tot sophi secunda bonis: tot lucida claris Scriptorum inge niis: quae tanquam sydera lumen. Eterno splendore ferum gymnasmata primus: transferet ad gallos.
¶ Ter tia conclusio. licet paruum sit peccatum / aut nullum in imper tinentibus fidei et bonis moribus hanc positionem vel illam imitari: quilibet liber debet eam amplecti est est rationi conformior. Prima pars patet auctorita. augustini in enchyridion. et recitatur. xxii. q. ii. in quibus rebus nichil interest ad capescendum dei regnum: vtrum credantur / an non: et vtrum vera putentur: an falsa. in his errare. aliud pro alio putare: non est arbitrandum esse peccatum: aut si est minimum esse / atque leuissimum. Rullum est peccatum: dummodo affectio vel finis inordin tus / vel medium non inuoluitur. dicitur liber. irrationa bile non est quod thomiste beatum thomam: scotiste doctorem subtilem: et reliqui suos duces insectentur more patrum: sic contingit in rebus maioribus. et bene beatu franciscus in horis minorum in letania praeponitur bto dominico. contra. apud predicatores. Procuratori in sua natione cedit rector paltsioderensis in cancro luna. in leone sol. et in sua domo planeta quilibet maiorem vigorem habet: dummodo hoc quod tenent sit probabile: quod posteriores in plerisque rationabilius quam multi istorum scri pserint: quis dubitat: patet: homines rone viuunt: et in hoc differunt a pecudibus. Item. lxviii. d. Cor epriai quod ratione caret necesse est extirpare.
¶ Quarta con clusio. licet assentiens opposito propositionis catho lice / cuius oppositum tenetur explicite scire / peccet: tamen assentiens contradictorio propositionis / cuius contrad ctoriam non tenetur scire explicite: non peccat. quia hec conclusio est contra altissioderensis t aliquos alios: inferius proli xius tangetur. d. xi. q. ii. An licet cathegorice ado rare corpus christi in sacramento eucha. et de cypria no martyre: anerrando circa sacramentum baptismi e ab heretico peccauerit.
¶ Quinta conclusio. Sicut non peccamus tenendo hanc opinionem vel illam circa ma teriam fidem concernentem: dum modo non constat nobis sufficienter propter arduitatem vtra pars est vera: sic non semper in materia morum securior pars est acceptanda firmiter: sic quod oppositum non sit probabile. Prior pars patet: quia dato opposito multa inconuenientia sequerentur. quia heec coclusiones sequuntur quod beatus bernardus et omnes ante deter minationem ecclesie et facultatis tenentes quod beata vir go fuit concepta in peccato originali peccabant: quod liquet esse falsum. Idem patet: vbi aliqui dicunt. nulla est causa reprobationis in reprobato et nituntur astruere ex sacris litteris. Alii tenent oppositum Non est dicendum quod isti vel illi peccant: postquam non constat que pars est vera. Idem nonnunquam contingit in ter doctores famatissimos: puta inter beatos ihero nimum et augustinum: etiam hoc contingebat inter magistrum sententiarum et abbatem ioachim: vt patet extra de summa trinita. et fide catholica / damnamus. et abbas ioachim non reputatur hereticus: quia ste tit in deliberatione ecclesie. Dixi concernentem fidem et cetera: quia vbi est inconcussa fides vel talis osten sa: nullatenus licet tenere oppositum. Secunda pars patet. stat quod securior opinio sit minus rationi consentanca: vt puta quandocunque homo in peccato mortali est et habet copiam confessoris tenetur adire confessorem. Sequen da est illa opinio vbi non constat de vna parte que est ra tioni conformior. imo sequitur quod galli peccant non ieiunantes profestum iacobi: cum aliqui dicant ita: vt patet per statutum illud extra de obserua. ieiu. Consilium. Exponunt se periculo: cum vnus dicat quod peccent: ali dicunt quod non.
¶ Sexta conclusio. licet eeteris pari bus quilibet debet sequi eam opinionem quam multi exper ti tenent citius quam pauci: tamen insequendo hanc opinionem vel istam vbi equales apparentie sunt post suffi cientem inquisitionem nullum est peccatum. Prior pars patet. quia rarius tota multitudo decipitur: quam vnus totius mul titudiuis. Plura vident oculi quam oculus. non alias argus custodiebat vaccam iunonis quam empedocles. vel binos habens oculos: vt fingunt poete. Et non alis aristo. consuluit in vna epula alexandro plures medicos quam vnum accersire ad curandum morbum. Non alias robur habent articuli vniuersitatis / quam vnius doctoris scriptum. Illud patet etiam per sapientem. Ne initaris prudentie tue. Prouerb. iii. et ex. de constiNe inuitari. Et ecclesiast. vi. In multitudie presbi terorum prudentium sta: et sapientie illorum ex corde coniungere. non alias praesumatur quod ille est canonice electus qui est electus a maiori parte capitulicitius quam a paucioribus: sed in talibus multitudini est standum ex. de electioni. Licet. et. vii. dist. Sit transitus. bene profecto Iohannes buridanus in principio ethi corum dixit: quod in materia morali vult insequi opinionem patrum et communem: quia frequenter in no uis inuentionibus repperit se falsum. Prime machabeornm octauo / in laude romanorum dicitur. et quia curiam feceruut sibi: et quotidie consulebant ducentos trecentos viginti consilium semper agentes. de multitudine Prouer. xi. Salus vbi consi lia multa. quando multi sapientes conueniunt in vnum: ibi est multorum testimonium. dictum est ceteris paribus. stat quod vnus homo exercitatione comperiat opinionem conunem falsam: et rationes insolubiles habet contra eam / vel difficiles / et oppositum est verisimilius. debet tunc proprie opinioni inniti Nec obuiat dicto sapientis: innitendo proprie prudentie / hoc est fantasie: sed rationi. quamadmodum fecit solus hiero. qui opposuit se consilio aquisgrani quod determinauit quod raptor raptam vxorem ducere nequixxxiii. q. ii. Placuit. sed tangit bene casum apparatus: quia auctoritate veteris testamenti et consilii meldensis suum modum roborauit: ad quod non satis aduertens martinus de magi. in de temperantia in materia. raptus: ponit sextam conclusionem et quae sequuntur falsas: et glosam cum auctore gratis dam nat: sed de hoc. d. xxix. conclu. iii. Secundam partem pro bo quod homo potest vbi rationes sunt eque apparentes vel auctoritates: puta tot sunt famati viri ex vna parte sicut ex alia: licet in materia quacumque hanc par tem capere / vel illam.
¶ Arguo sic. nullus faciens indaginem tantam quantam potest / vbi est necesse alteram partem facere: sic faciendo peccat. sed stat quod sint rationes ad vtramquem partem eque ponderande in materia morum / vel viri equalis auctoritatis. For te dices secundum illud Ecclesiast. xix. Qui cito credit leuis est corde. neutri parti credendum est. nec per comsequens secundum illam faciend. secundum illud iob. xxix. Causam quam nesciebam diligentissime inuestigabam. Contra: post longam indaginem omnia illa contin gunt. Accipe exemplum de termino eufratis / et origine nili apud ethnicos cosmographos / vel de situ thile Et capiatur illud quod iudex videt sortem innocentem sit iudex suprimus / et sortes probatur esse nocens / vel potius ostenditur per testes omni exceptione maiores esse nocens: et sint eque plures equaliter famati vtrim que argumententur coram iudice. oportet sortem con dennare / vel non condemnare. Iudex sicut supponit libenter concluderet secundum iustiorem partem quae eum in casu latet. ergo quidcquid facit in casu illo non peccat
¶ Confirmatur. praesentatis duobus eque idoneis epreo conferendo huic vel illi beneficium: non peccat. et go iudex condemnans hunc vel non: non peccat. Rec valet dicere. quando reus et actor habent testes equales or positos iudex debet liberare cum / et non eum condem nare. quia cetera non sunt paria. vt perpulchre per octo discrimina ostendit aristoteles in probleu. particula. xxii. Item illud sit gratia exempli dictum / et exemplum. non est extraneum cape materiam vbi illa contingunt equaliter Rursus de duobus licenciandis peribus / vnus mag strorum nostrorum preponit vnum alteri: alius contra et sine offensa. Preterea extra de constitutionibus: ne innitaris. Innocentius quartus dicit. quando doctores ecclesie contradicunt intur se possumus hanc opinionem¬/ vel illam indifferenter imitari: et hoc non nisi quia sunt equalis auctoritatis: igitur. Ponit exemplum de salomone an sit dannatus. Rursus contraria fiunt et con suluntur in variis partibus. absit quod tales consulen tes vel facientes peccant: quia in tali casu vnusquisque in suo sensu abundat. Ad roma. xiiii. in talibus il¬ lud sat yricum verum continet. Sic volo / sic iubeo / sit pro ratione voluntas. et in grammatica. quare homo ho minem: et asinus asinum repraesentatsic placuit impositori. Et illud iurisconsulti in. fl. de constitu. principum. l. quod principi. Quod principi placuit legis ha bet vigorem: non modo iure fori / sed iure poli.
¶ Et confirmatur per illud deutero. xvii. si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem / et sanguinem / causam / et causam lepram et non lepram: et iudicium intra partes tuas vi deris verba variari: surge et ascende ad locum quem elegerit dominus deus tuus: veniesque ad sacerdotes leuiticigeneris: et ad iudicem quifuerit illo tempore: queresque ab eis que iudicabunt tibi iudicii ve ritatem / et facies quecunque dixerint qui presunt loco quem elegerit dominus. cui Mantuanus baptista libro secundo parthenices mariane astipulatur / introdu cens casum beate virginis deductum ad doctores le gis an virginitatem seruare poterat sic inquiens. Res tandem prolata palam / peruenit ad ipsas sacro rum et templi doctas antistitis aures. quem penes arbitrium nodos aperire latentes: iuris et obscuros legum dissoluere casus. Ad hoc prio etbi. aristote. hesiodi sententiam introduxit sic inquiens. Is rur sus bonus est paret qui recta monenti.
¶ Contra brimam conclusionem et secundam arguitur simi quia ex probatione secunde conclusionis licet per fa cta patrum scientias peregrinas inserere. Contra sequitur quod ille modus scribendi in theologia per arguitur sic. Conclusiones propositiones et correlaria non valerent. consequens est inconueniens et contra processum omnium neothericorum: et patet consequentia: quia beatus augustinus et hieronimus non ita scripserunt / vmo nec aristoteles plato alii philosophi: ergo inanis est illa modernorum curio sitas: vel antiqui intrincate scripserunt. Iohannes gerson venerabilis cancellarius parisiensis in secunda lectione supra marcum circa medium defiet quia in arguendo logica / phisica / vel metaphisica inuoluatur. et sequitur. illud frequenter contingit in angelia / et prohdolor nisi prouideatur conualescet in gallia. dicit. non ob aliud theologi nostri tem poris sophiste / et verbosi / imo et fantastici: nunc de intentione forme / nunc de diuisione continui / nunc prioritates quasdam / in diuinis mensuris durationes / instantia / signa nature / et similia inserunt. et in prima epistola ad collegium nauarre ferme similem sententiam introducit. et propterea verificatur illa senece sententia. Recessaria nesciunt: quia super uacanea didicerunt. de materia futili inutiliter con tendunt: et necessaria negligunt. Contra illud ecclesia. vii. Quid necesse est homini maiora se querere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua: numero dierum peregrinationis sue franciscus petrarcha libro primo epistolarum deflet siciliam esse britannie flendo in istis laberinthis non solum in triangulari sita trinacrie. Runquid stultum est tendere artificiose rethia pro capiendis museis post habita optima pre da vite humane propicia.
¶ Ad primum responde tur quod non nocet quod idem scribatur differenti via: quod vni difficile captu apparet / alteri paruium apparebit. primo de trinitate capite tertio. quisqunis ergo cum legit dicit: non bene dictum est: quoniam non intelligo. et paulopost sequitur. non tamen propterea pu tet me tacere debuisse / quia non tam expedite ac dilucide quam illi quos intelligit eloqui potui. neque enim omnia que ab omnibus conscribuntur / in omnium manus veniunt: et fieri potest vt nonnulli qui etiam hec nostra intelligere valent: illos planiores non inueniant libros: et in istos saltem incident. et sequitur ad propositum. Ideoque vtile est plures a pluribus fieri diuerso stilo / non diuersa fide: est de questionibus eisd / vt ad plurimos res ipsa perueniat ad ali os sic / ad alios autem sic / et videre meo scribentes in forma arguendi: vti posteriores / ita clare / imo enu cleatius quam patres antiqui scripserunt: more natus re que ab imperfecto ad perfectum / vel a perfecto ad magis perfectum procedit: sic scientie successe temporis incrementum acceperunt. ii. elenchorum vltimo. et primi ethicorum. vii. Non patrum auctorita tes denigrat si quis lucidius dicat sicut ipsi. et mul ta alia tangantur quae ipsis non occurrebant. quemadmodum nobis sepultis multa posterioribus occur rent. Runquid in hac tempestate americus vespusius terras repperit: ptolomeo / plinio / et reliquis cos mographis ante hec secula incognitas: quare non potest ita contingere in aliis. si nullus sciuerit scribere lucidius antiquis quomodo adiecta sunt tot commentaria in libris aristotelis / beati augusti. in de ciuitate dei / et in multis aliis: origenes / augustinus grego. et maiores concionando vsi sunt omeliis: po steriores tamen modum alium non minus vtilem ad ceperunt.
¶ Ad aliud de modo subtili parisien. non facile est respondere. in primis non approbo horum sententiam qui dicunt theologos auctoritatibus so lum vti biblie: quia si sic: existens extra vniuersitatem esset facile theologus. hac via parisiense studium non nactuiu est celebrem famam. sepulta acrimonia rationum in disputando: solis auctoritatibus inhiando: idem studium aliis cedere necesse est. Et li cet doctor subtilis. xxiiii. d. tercii / illum modum in serendi ad quem posteriores deuenerunt et potissi mum methafisice grandifaciat: ex altera parte hos non approbo qui prolixe in theologia questiones inutiles in artibus inserunt: ad longum opiniones friuolas verborum prodigalitate impugnant. tantum aque in vinum infundunt: vt totum aqueum et insipi dum gustui videatur. secundum prouerbium varonis. veritas nimis altercando amittitur. Et damascenus vbi supra. legittimum et purum aurum aceruantes: adulteratum autem refutantes. sumamus autem sermones optimos. deos autem ridiculos et fabulas alienas canibus proiiciamus. Contra quos bene dicit gerson. illa prolixitas inutilium facit multa volumina / in quibus bona inseruntur. non legi in scolis et plura adhuc faceret si affectio sectarum non accideret. Aliqui questioli sibi videntur. iactant se quasdam subtilitates methafisicas callere: vt di¬ cit anthoninus in summa: quos irridet: que nec in scho la prosunt: nec ad populum. si ingenium acuere vo lueris: hoc in mathematicis et aristo. facere debebis. vel amplius in vtroque iure et in ipsa theologia que meandros dedaleos continet. vix spicas a quin que panibus ordeaceis euangelicis toto euo euelles cum sit in loco illos comedendi multitudo feni et duo pisces ita quod distribuerunt viri quasi quinque mi lia et adhuc manserunt fragmenta in eodem prato bos gramen / ciconia lacertum / canis leporem querit. secunde ad thimothe. secundo. noli verbis contendere: ad nichil enim vtile contenditur nisi ad subuersionem au dientium. crebro boc timotheo dicit. et iterum addit eandem sententiam tito / secunde ad thimoth. tertio de scriptura loquens dicit. Tu vero permane in his que didicisti et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: Et quia ab infantia sacras litteras nosti que te possunt instruere ad salutem. et sequitur. Omnis em scriptura diuinitus inspirata / vtilis est ad docendum / ad arguendum / ad corripiendum / ad erudiendum in iusticia. Et ecclesia. xxiiii. Qui edunt me ad huc esurient: et qui bibunt me adhuc sitient. sed er ror in hoc latuit: vt de michi similibus loquor: cum mox relictis artium vorticibus ad theologiam ad uolarunt / in cuius palestra non tantum olei sicut vini consumpserunt: nimis cito se ponentes ad scribendum in theologia quisquillias porcinas artium in theologiam iniecerunt. nimirum alioquin ante reple tas papiros dispositas pertinentia scribentes ante medium fons exhaustus fuisset / et fundus aridus et arenosus. in cuius argumentum vide multorum sen tentiarum primos et secundos artibus et nonnunquam superstitiosis refertos quorum aliqui in preclaros vt ros / tandem improbo labore euasere (quorum no minibus perco)/ aliqui in omni tempore steriles auenas et palleas collegerunt. isti laneorum canibus compa rabiles sunt / qui integra bestia relicta ad exta cursi tant precipites. logica est ianitrix sorbone. ergo non debet intrare scolam sed sedere in porta / nisi per ac cidens ad querendum bacchalarium. sic theologus per accidens vtitur ianitrice et eam introducit cum negatur discursus euidens in schola / vel aliud logicale incidens in argumento. deper se non citat lo gicam in medium. adhuc iste ineptiole in aliis studiis plus honoris adepte sunt quam parisii / et plus pa risii olim quam in istis annis octuaginta. Patet: de alia cense / gersono et nostro vicino martio de magistri Iunsuper si res sit omnino lucida et prio obtuitu cuilibet paruia contemnitur / eiicitur / et denique a theologie tirunculis exploditur. quocirca tenere medium tentandum est. paulo maiora canamus non omnes arbusta iuuant / humiles que mirice. Relinquentes ex teris theologis disceptationem de vniuersalibus / de secundis intentionibus / complexe significabilibus / de vniuocatione entis / subiecto attributionis / praxi / et potentiis anime secundum modum aliquorum / elucidanda est et non obfuscanda theologia: vt vitam eternam promereamur. Iuxta illud Ecclesiastici. xiiii. Qui me elucidant vitam eternam possidebunt.
¶ Contra tertiam conclusio arguitur. Circa illud punctum qualibet liber debet sequi opinionem apparentiorem. aristo. vii ethi. ca. secundo et nono laudat neoptolemum eo quod non permansit in opinione quam suaserat ei vlixes. Et ad hoc roborandum introducit sophoclem in philote cte. ergo scotiste et thomiste non sunt laudandi fixe permanentes in oppinionibus suorum magistrorum
¶ Respondetur quod vlixes suaserat neoptolemo in ponestum in quo non permansit: secundum illud isidori. in turpi promisso muta decretum. secus est de istis ectas insequentibus extra materiam fidei. Non infi cior plures eorum sunt crebro nimis obnoxii suis opi nationibus / et crebro pertinaces. nullam doctrinan suis sectis contrariam probabilem putant. quae aliorum legunt et as pernantur: contra illud horatii. Rullius addictus iurare in verba magistri. non considerant illud maronis. Dicite pierides: non omnia possumus omnes hinc tullius in prologo primi officiorum dicit se esse socraticum et platonicum. Quo fit vt est multo difficilius respondere talibus / in sorbonicis / et in aliis actibus: quam aliis: quia ex omnibus dictis eorum trahitur in eos sufficiens argumentum. sed hoc boni habent: vnius doctrinam in radice callent: vbi alii transeunt ( instar murem super farinam legentes) nisi bene se regant sciunt in omni aliquid / et in toto nichil. Quocirca in toto satius est vnius theologi profun di doctrinam bene capere / et vbi preter rationem loquitur vel suum ingenium / vel alios imitari qui rationabilius loquuntur: id non est animaduersione indignum. isti sectas imitantes concionantes popu lo / exorbitant / et male edificant. hic tangens positio nem probabilem in sermone / dicit illum doctorem melius dicere. quinimo verum dicere / et alium aber rare. ille eidem populo predicans dicit oppositum. accipe exemplum / an christus incarnatus fuisset adam non peccante. satius est dicere multi docti viri sic ex istimant / vel est verisimile / vel aliquid tale. et tamen creberrime positiones erant publice antequam eorum du ces surrexerunt inter natos mulierum: in palestra li teraria audentior permittitur sermo.
¶ Contra vl timam partem quinte conclusionis arguitur / in qua dicitur: non oportet semper certiorem partem imi tari. contra. Tene certum et dimitte incertum secundum consilium sapientis. recitatur de penitentia. d. vii. c. ii. §. item. et extra de homicidio ad audient iam. et xxiii. d. habuisse. propterea esopus canem irridet qui pro vmbra que erat carne maior carnem reliquit. dicens. Non igitur debent pro vanis certa relinqui. Ram sua si quis amet mox caret ipse suis.
¶ Item talis contrauenit conscientie sue: modo secundum apostlum ad romanos. xiiii. omne quod non est ex fide peccatum est. glosa interlinea. illud exponens diciti. ex fide. i. ex con scientia.
¶ Ad primum dicitur quod sanum est in main teria morum certiorem partem eligere. propterea au ctoritates similes sunt consilii et hoc quando est te e nuior apparentia de certo: sed quando sunt equales apparentie vel plures pro parte certa stultum est partem cer tam relinquere. eccles. iii. Qui amat pericula peribit in illis.
¶ Ad aliud deponat conscientiam: quia si contrauenit conscine peccat secumdum consilium prudentum et deuotorum: alio quin non sufficienter sibi consulet et anime sue saluti.
¶ Contra sextam conclusionem arguitur: capiatur et exemplum de iudice: dubitabit in casu proposito an si debet iudicare innocentem. per te quicquid facit non qou peccat. Contra faciendo vnam partem facit id quod non debet: ergo peccat. Forte dices concedendo quod facit quod non debet. sed negas consequentiam: quia in illo casu nec debet hanc partem neque illam amplecti: sed potest quancumque voluerit sine peccato.
¶ Contra. ponatur quod multi tibi dicant quod tu potes emere episcopatum vel licite tenere alienum quos tu reputas bo nos / doctos / et prudentes: sequitur quod in isto casu esses omnis sceleris expers.
¶ Confirmatur: quia sequeretur quod illa via macometista esset excusatus adherendo sue heresi vel errori. consequens est falsum: igitur et antecedens. Consequentiam probo: quia tanta multitu do dicit et fortasse maior quam nos quod ipsi habent veram fidem et nos heresim: sicut sunt dicentes oppositum et citius est credendum vni multitudini quam vni homi ni: ergo eadem ratione plus credendum est maiori mul titudini quam minori. vt patet in electionibus.
¶ Ad argumentum sufficienter tactum est vsque ad illudliscet emere epratatum. nego quod inuenies omns homines deprauatos qui tibi suadebunt illud. imo suadebunt oppositum. tu non debes consulere malos / sed doctos et prudentes. tertii regum. xix. Derelinquam michi in israel septem milia virorum quorum genua non sunt incuruata ante baal. sic est in hac tempestate Et ecclesiast. xxxvii. Anima viri sancti enunciat aliquando vera plusquam septem circumspectores se dentes in excelso ad speculandum.
¶ Ad confirmationem de machometistis: nego consequentiam: a pluralitate non capitur argumentum. Stultorum infinitus est numerus. Eccl. i. et in tertio topicorum homines vt in posloribus sunt mali. Illud argumentum de mltitudine est modici momnti / quia clarum est tempore moysi et ante / plures erant infideles quam fideles Ueatus iheronimus postquam locutus est de longitudine terre promissionis in epula ad dardanum de logitudie tangens inter dan et bersabeam quae vix continet centum et sexaginta milliaria (non tantum sicut inter ediburgum et sanctantum duchatum) de latitudine inquit pudet loqui: et tamen claret quod macometiste met dicerent quod iudei ha bebant verum deum / et alii opera manuum hominum sicut psalmista declarat psalmo. iii. ad longum. Nolo diere quod nulla ideotarum testimonia preferenda sunt iudicio trium / vel vnius prudentis. Etiam non minor est multitudo christianorum quam quoruncunque cuius cunque secte. India tertia pars orbis diu credita: fei me per totam / colit christum. alii non colentes sunt yvdolatre. magnus cam tartarorum est vdolatra: et populus ei innumerus subiectus in varia specie vdolatrie: et sic sunt de nouo reperti vltra equatorem: antarticum versus. non sunt machometiste nisi in affrica vsque ad ethiopiam / et in asia / sub ditione tur chi que bithiniam / galaciam / pamphiliam / litiam / ciliciam continet partes / licet famegeratas / tamen par uas: que simul iuncte vix attingunt quantitatem insule britannie non plurimos in respectu habet turchus. Iun europa sunt omnes In parua asia siue turciaaffrica / egypto / arabia vel syria / et in grecia cuius partem nos habemus: et sub eis sunt plurimichr stiani: plurimos habemus hereticos quos non repu to ita malos sicut sunt machometiste vel idolatre. eandem partem nobiscum capient contra quoscundu in precipuis fidei: nolo eos excusare quin grauiter delinquant. etiam concedo quod veri malmaluci existi mantes sicut machometiste sunt peiores eis propter relictam fidem susceptam. voco veros malmalucos eos qui erant christiani adulti: sicut nati in europa vel india: et eorum paucissimi sunt. vix reperiuntur quinque vt a fide dignis accepi in cairo in quo omns malmaluci nostri regulariter resident: et de istis est vnum ostendunt exterius / aliud interius habent / ve a christianis proscribuntur / vel sunt homicide viri belial grauati ere alieno: vel homines perditi qui eadem via starent sub plutone in erebo: vt miseram vitam pertranseant sicut sub soldano. nimirum: canaan fu it maledictus a noe. geneosos non. Filii eius affri cam maiorem egyptum et omnem arabiam in sortem ceperunt vt lucidum est ex geneseos decino capite et glosa interliniali eiusdem. boc intueri potes in omni terra que vulgatiori vocabulo vocabatur chanana an: nomen paganorum alludit probe eorum stolidicasti: paganum agrestem / inciuilem remur omnes. conside ra quante estimationis erant accole meothidis / bos phori / cimeree et bosphori / tracii / et totius maris me diterranei flexi in arcton. apud aristotelem thales egit deo gratias quod grecus esset et non barbarus / insinu ans de efferatis schiti et si milibus. a ferdinando ara gonie mochometiste a grannato eiiciuntur: et ab ema nuele lusitanie in terris incognitis fides christi plantatur: qui adhuc studiose huic sancto operi incumbunt: et vt spero ceteris erunt exemplo qui sequentur. Propter nostra peccata et vecordiam christianorum multa amissa sunt. sic de nobis est sicut achior iudich hoc holoferni respondit. etiam propter nostrum examen an diligamus deum et nostram exercitationem dereliquum tur: sicut erat de multis infidelibus in terra promi sionis. Iudicum tertio et Iosue. xiii. Nunquid relique tribus israel habebant iustam causam bellandi con tra beniamin propter scelus perpetratum in gabaaet tamen bis ceciderunt in ore gladii / vel quia con fidebant nimis in viribus / vel idolatria mansit im punita in dan quod peccatum in ore gladii deus voluit primo puniri. simile et penis contingit inter nos Etiam per has tribulationes purgantur boni a ma lis. Iusti a principio mundi ab iniustis premebantur. locupletissimum testimonium in medium ciere possum ex veteri testamento et nouo incipiendo ali abele / iacob / iosepho / dauide / a saule / iob / thobiaiheremia / daniele et sic de aliis prophetis. In noud testamento hoc est lucidissimum incipiendo a christo apostolis et columnis ecclesie. multas crudeles per secutiones a principio passa est ecclesia quae quanto ma gis premebatur: magis proficiebat fide et moribus eam tyranni expugnare nequibant. secundum illud psalmi. Sepe expugnauerunt me a iuuentute mea: et non potuerunt michi. psal. xii. voluta quam fidem greci seruarunt latinis qui nixi sunt oppugnare machometistas et inuenies eos protinus hiis miseriis quibus premuntur dignos / et maioribus. constantino politanus imperator et trapezuntinus / exercitum godofridi et suorum attenuare et penitus eneruare satagebant. lege annales quotiens latini mare medi terraneum tranare studuerunt ad expellendos machometanos: semper greci tanquam versipelles occulte et non nunquam plano marte resistebant: se denique a romane ecclesie obedientia traxerunt. nunquid propter osue et phinees archa federis est capta a philisteis: primi regum. iiii. cum regius propheta psal. c. v. peccata populi recitasset: subiungit. propterea tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos. nostri etiam ob intestina bella auaritiam et secordiam non faciunt quod in eis est hos pu niuit deus per familiam othomanni: licet othomannum fugiat quod deus hanc penam malis christianis superin dixit sicut crebro in veteri lege in vsu erat per reges sirie / assirie / et egipti puniebatur populus dei. et tandm flagellum in ignem mittit. Quo fit mirando non est grecos in has erunnas merito illaqueatos / et constantinopolim grecie columen amisisse. Et licet bap tista lib. pri. calamitatum id superbie ascribere elaborat: ista est potissima causa et sua adiuentia vt ap paret: sicut reges assiriorum partim contra iudeos inire atrocia bella impulit / in quibus plerumque iudei succumbebant: sed potissima causa erat: flagitia prae terita non sinebat deus inulta. vnam causam partialem tangit baptista dicens. hinc est orta lues que thratia regna / vetusque / Grecorum imperium vertit bizantia regum / vrbs opibus constructa mari protenta duobus Egeo enpmo que fretis stipata sedebat / Sceptra tenens: paruo qua gurgite bosphoros vndam: Coligit: hanc stithica irrumpens othouianus ab arcto insidiis captam ferro violauit / et gni. Arx erat europes / et inexpugnabile quodo dam: Nomane fidei vallum machometica contra: Arma / minas asie frenans / libieque tumuultum. Et sum matim quamquam nullum fidelem fugit quoniam deus iuste om nia facit / et sinit: tamen in his omnibus peccata pa tentia demeruerunt has penas / et multo acriores. temporibus beati aug. arriana rabies / et vandali candida affrice denigrabant. arabes / et patriarcha alexandrinus romane ecclesie obtemperare nolebant et iherosolomitanus patriarcha se grecis communium xit. annales hispaniarum causam quare tanta lues machometistarum in hispaniam venerit luculenter enu cleant. semper horrida peccata non consumpta pe nitudine sunt presagium alicuius magne pene future. Item sicut apostolus dicit secunde ad thimotheum ecundo. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea: sed et lignea / et fictilia: et quedam qui dem in honorem: quedam autem in contumeliam. Item scipio nasica nolebat carthaginem penitus euerti vt eius metus romanos in transquillitate et bonis moribus contineret. deus est potens nobis restitue re cum sue misericordie placebit: qui totum orbem per solos duodecim ad fidem conuertit.
¶ Contra illud et vbi dicitur quando doctores sibi contradicunt: vt puta beatus augustinus et hieronimus: possumus bunc vel illum imitari. scripta beati augustini et beati hie ronymi recipiuntur ab ecclesia. xv. d. Sancta roma na ecclesia. ergo omnia eorum scripta sunt vera. ergo sibi non contradicunt: quia primo periarmenias secundum legem contradictoriarum: si vna propositio est vera sua contradictoria si est est falsa.
¶ Respondetur distinguendo quod scripta illorum sanctorum recibiuntur ab ecclesia vel tanquam vtilia et salutifera: et sic conceditur. vel in omni parte vera: et sic negatur. Solius sacre biblie et determinationes sanctem matr ecclesie sic recipiuntur quod declarat beatus augustinus ad hieronymum. Ego solis eis scriptorum quae canonice appellantur didici hunc tinorem bonorem que referre: vt nullum eorum scribendo errasse creditur audeam. at si aliquid in eis asserendo quod videatur contrarium veritati: nichil aliud existimen quam mendosium esse codicem / vel non esse assecutum interpretem quod d ctum est vel me minime intellexisse non ambigam Alios autem lego vt quantalibet sanctitate quanta ve doctrina polleant: non ideo verum putaui quia ips ita senserunt: sed quia nichil / vel per alios auctores vel per canonicas / vel probabiles rationes (quod a vero non abhorret ) persuadere potuerunt. Et in prologo tertii libri de trinita. noli meis licteris quaesi canonicis scripturis deseruire: sed in illis quae non cre debas cum inueneris incunctanter crede: in istis au tem quod certum non habebas nisi certum intellexeris noli firmum tenere. Idem dicit in epstuola ad vincemtium / et in epula ad fortunatum. quod isti sibi contradicum patet. hieronimus ad occeanum dicit quod habens vxo rem ante baptismum (et si ipsa moritur post baptismum ducens aliam non est bigamus. Oppositum dicit beatus augu. in epistola ad titum. et gratianus illud recitat. xxvi. d. capitul vnius et acutius apparatus exponens primum capunt dicit. male sentit hic hieronimus. vnde augustinus corrigit eum in proximo ca pitulo puta acutius. Item patet de illis magnis epostolis missis ad seinuicem super isto puncto inter petrum et paulum ad galathas secundo. Forte dicis sicut altissioderensis. ditit circa principium sui quarti quod inter eos non est comtrarietas. beatus augu. dixit petrum peccasse vna ra tione: et hieronimus ipsum peccasse alia ratione: et sic si bi non contradixerunt. illud non valet. Tum primo: quia duo oculati viri se impugnarent et responderent ad longum si in sententia conuenirent et solo verbo differreni est indecorum. Tum secundo. nunquam duo contradictoria possunt verificari per varias rationes plusquam per eandem beatus augustinus dixit cathegorice petrum esse re prehensibilem. hieronimus hoc negauit. et esto quod beatus agustinus bene arguebat contra beatum hieroni mum / vt infra argumentum eius recitando dicetur: hieronimus subtilissime conatus est euadere: et cum lasso boue fortius figere pedem. Idem patet inter il los quod aliqui viri uon morientur in trmpre iudici: vt in de resurrectione inferius tractabitur. Ricolaus de lpyra circa pricipium psalmorum allegat beatum augustin. dicentem dauidem fuisse auctorem oum psalmorum. S subdit non sic credendum est: quia beatus hieronimus qui diligentius studuit circa textum sacre scripture propter quod magis ei credendum est: dicit contrarium. Et laurentius valla in prologo secundi libri elegantiarum de isidoro loquens sic dicit: quod est indoctorum arrogantissimus: qui cum nichil sciat omnia precipit et tamen eius scripta approbantur: et licet satyricum mod laurentii impudenter prolatum existi men contra illum grauem patrem: tamen stat quod aliqua dicta eiusdem non sint accipienda. Idem patet de di ctis cipriani ab ecclesia approbatis in determinatione gelasii pape. xv. d. cap. sancta romana ecclesia. et tamen beatus augustinus in aliquibus eum ca stigauit: vt de baptisato ab heretico. patet de consecra. d. iiii. cap. quomodo. In omnibus habere memoriam et in nullo penitus errare: potius est diuinitatis quam humanitatis. C. de veteri iure enucle. le. ii.. Si quid autem. Doctrina aliqua triphariam ad mittur. Vnomodo tanquam probabilis et vtilis. tota cathegoreumatice est probabilis quando non continet ma nifeste falsa. Interdum continet heresim: et tota recipitur legenda: sed cum pertinacia non tenetur he resis. patet ex decreto gratiani. xxxiii. q. iiii. capi. Sed obiicitur. dicit gratianus quod termpe regis achab fuetunt missi duo quinquagenarii ad heliam: et tamen hoc accidit tempore ortahie mortuo achab: vt patet quarti regum primo. Si dicas nullibi legitur approbatio decreti sicut de decretalibus et iure moderniori verum non approbatur in forma sed tacite: cum ecclesia lib. vtitur. libri isti non recipiuntur quod non contineant seculitum in vna parte vmo quod minus est quod non contineant heresim. secundum illud beati aug. errare possum hereticus non ero.
¶ Contra illud arguitur / ergo licet michi negare dicta angustini: et hieroni. sicut aug. arguit contra hieroni. si vna pro positio sacri canonis sit falsa quid soliditatis manebit in aliis: si non licet recipere nisi in veris: eorum scripta non plus erunt recipienda quam opera sortis. vel platonis.
¶ Prima quando aug. et hieronimus contradicunt inter se: videndum est quis rationabilius dicit: et ille est imitandus. Et si quis dicat: quis homo sciet dicere alteruter eorum melius respondit: Respondeo inuenies vbi sibi contradixerunt. in casibus con scientie quid faciendum est. vel ne raro licet interdum in exponendis sacris eloquiis et in omnibus ta libus longe inferiores possunt iudicare. nonne vides vnus rudis in aliquibus potest melius iudicare quam vnus acutissimus: sicut grammatici dicunt: aliquis repperit errorem in carmine alterius qui tamen nescit ita bene componere. et multi sciunt soluere rationes quos cudere nequnt. distinctione. xxii. C. decretales. quo enim vnusquisque magis rationi innititur: eo ma gis auctoritatis eius verba videntur. Simile tangit diuus iustinianus. institu. de emptione et venditione. Item praecium et. §. diuerse scole. dicit quod sabinus / et cassius / moti aliquibus rationibus / et vsibus homeri cis dixerunt rerum permutationem esse emptionem¬. et venditionem. sed proculus stipatus aliquibus ver sibus eiusdem homeri / cum melioribus rationib dixit contrarium. Sententiam proculi imperator con firmauit propter validiores rationes.
¶ Secunda propositio potes opinari cum eis quando domibitas et apparet tibi etiam oppositum prima fronte. patet. eram exercitatissimi / pariter et argutissimi. Stultus tuet tardus ingenio esses proferendo vnam sophistican captiunculam eorum dictis. erat vnum relictum a bto bernar. suis fribus in testamento / quod plus credidis sensui alieno quam proprio. illud scite / et huiliter era dictum. Rec opinandum est / quod inter omnes approba tos equalis sit auctoritas. patet de aug. et hierony propter exercitationem / et ingenium prepositis mul tis aliis. et illa patent. xx. distin. per totum. sed quando ita continget quod vna multitudo multorum doctorum virorum tenet contra beatum Aug. in materia pro babili. nullum est preiudicium. videtur Oregorio de arimino in. iii. d. sui secundi: quod beatus aug. vult dicere paruulos decedentes cum solo originali crucia ri pena sensus: sed quia omnes doctores theolog moderniores tenuerunt oppositum / neutri parti as sentire audet. Et si omnium recentiorum auctori tatem solius aug. auctoritati preponeret: non finali ter dubitaret. sed nullum est preiudicium tenere opi positum. hoc gratia exempli. ii. dictum Qando homo tenendo positionem minus probabilem / publice ne garet altissioderensis. alexan. et posteros scolasticos. non iudicabitur temerarius. secus est de beato aug. vbi vir magne auctoritatis non tenet oppositum / vbi hierony. rationabiliter tenet oppositum: potes dicere nego beatum aug. in hoc pro me habeo hiero et bonam probabilitatem. vbi aug. videtur tibi expresse oppositus / et famatum virum non habes pro te / duem modo probabile tenes: debes aug. expone re. Si dicas sine commento: hec fuit opinio beati au gustini: michi in hac parte propter has rationes es illas non placet: propterea eum in hoc nego. non propterea es hereticus / nec tenens heresim. multa rereuocauit. patet / in libro retractationum. et quis scit si omnia retractibilia in tam immenso pelago sue menti occurrerunt: Ille tamen sic negans vbi po test glosam rationabilem dare: irreuerenter / et perperam agit. si capunt marmoreum haberet negans Aristo telem vbi fidei non contradicat: a fortiori qui doctores sanctos quibus longitudo thrmporis auctoritatem dedit. non sequitur sortes est ita doctus sicut beat augu. et ita bene scripsit / ergo non est negandus plusquam beatus augustinus. antecedens est possibile de sorte vi uente. Datur auctoritas a maioribus nostris et ne aliis plus auctoritatis dandum est positionibus inspi ratis quam doctoribus inflatis. dicis sed vbi iste esset magne sanctimonie adhuc non crederetur ei sicut sed cto augustino.
¶ Contra vltimam particulam in qua dicitur in quacunque materia insequendo hanc opinionem vel illam vbi sunt equales apparentie pro vtraque parte non delinquitur. Capiatur ille iudex titiuscui assistunt alexand. et thomas / dicentes: quod debet iudicare secundum allegata. tot tante auctoritatis dicant oppositum / et quod iudex equilibret rationes vtrnique
¶ Arguitur sic per legem contradictoriarum vna illarum partium est vera / et altera falsa. ergo si iudex confor met se parti false / peccat. Regas consequentiam / et be ne. quia illud prouenit ex ignorantia inuincibili. erra re errore speculatiuo in via pedam parum offuit. mul tum tamen offuit errare in via morum. Contra. sequitur quod si omnes docti consuluissent ei dimittere a princi pio innocentem et ipse noluit acquiescere / sed solus opposuit se omnibus habendo partem veram etiam quod peccaret consequens est inconueniens: igitur.
¶ Respon deo in illo casu / vna partium est vera / et altera falsa: et placet iudicare secundum partem veram si cognosceret. sed non potest eam dignoscere. secundum quancunque partem iudicat: bene facit / et meretur si sit in gratia concludendo pro parte falsa / sicut pro pr te vera. et quando infertur iudex primo inuitendo pro prie opinioni etc. concedo quod iudex iudicans secundum partem veram a proprio capite relinquens opinio nem multorum prudentium peccat. talis non innititur veritati rationabiliter / sed fantasie proprie. et conceditur quod propter multos superuenientes secum opinan tes non peccat. quia tantum apparentie interest ex sua parte sicut ex parte aliorum. et quod dixi de vno: intelligendum est quando ille vnus non est certus quod multitudo aberret. si sic non debet acquiescere multitudini / sed caueat ne ipse solus certitudinem exploratam putet habere: et ignorante multitudine. quia illa est he reticorum conditio. sed suas rationes conferat cum alijis: et fortassis comperietur quod multitudinis opinionem sue rationes oppugnant / et expugnant. Sed contra illud argumentor vel talis est occidendus. vel non / si primum faciens oppositum conformat se errori. sed nemo bene facit conformiter faciens ad dictamen erroneum. quilibet actus iusticie debet esse conformis dictamini prudentiali. Item monstratis his duabus: ille est dignus occidi ille non est dignus occidi altera est vera / et reliqua falsa. Ad primum dico vtrimque probabilem. do quod ille est occidendus et quod illa est falsa et me latens. An actus conformis errori sit bonus alibi locupletius nudatur. Ad aliud vna positio concederet affirmatiuam / reliqua nega tiuam. et concedere quanlibet illarum est probabile. sed si deus ostenderet nobis partem veram / illam am plecti debemus.
¶ Tertio arguitur. Iudex in tali casu peccat sequendo vnam partem. quod probo si rationes sunt eque apparentes neutri parti assetire potest. quema dmodum bomo non potest assentire huic astra sunt paria / nisi habeat rationem ad assentiendum. ad hoc est experientia et auctoritas phi secundo de anima textum commenti quinquagesimitertii. Imaginari possumus cum volumus. opinari autem non pos sumus cum volumus / si neutri parti potest assentire / et pronunci ans sententiam exterius oretenus non habet similem assensum in men tem immo non habet assensum.
¶ Respondetur ne gando quod iudex neutri parti assentire potest. immo cum pia affectione potest huic vel illi assentire. hoc est per actum voluntatis. non est simile assentire sine ratione. voluntas non potest imperare intellectu vt assentiat alicui complexo siue motiuo: potest tamen imperare intellectui vt inter duo motiua equalia vnum plus reliquo ponderet. Sed quia hoc non va cat vorticibus et protinus ruit impugnatio / de hoc in prologo primi: de generatione fidei latius vt no bis occurrebat balbutiendo disseruimus. Secundo dicitur quod esto quod non assentiet nec assentire potest. potest proferre sententiam / et dicere quod lex talem dam nat ad mortem / vel ego danno te. loquitur loco legis. sed si sua conscientia ei dictet quod perperam agit iudicando: negotium infectumrelinquet.
¶ Ex his infero propositiones: duo iudices in diuersis partibus dant sententias contrarias circa eandem materiam: et ambo bene iudicant. patet. Si in francia multitudo doctorum dicat iudici quod liberet innocentem: in Scotia dicat oppositum / supposito semper quod iudex sit paratus iudicare secundum veritatem si ei innotesceret / et studiose querat informari a prudentibus vel ab his quos prudentes existimat. hoc patet math. xxiii. Super cathedram moysi sederunt scribe: es pharisei / que dicunt vobis facere facite. Secundo sequitur quod in eodem loco sententia contraria dabitur circa eandem materiam successiue. hoc patet. sicut aristoteles dicit primo de celo. infinities eeudm redeunt opiniones. nunc vna opinione sepulta / surgit alia patet de multis opinionibus parisius inter nominales / et reales / et inter plures eosdem successiue. et primi ethicorum. iiii. per sepe etiam vnus idem. cum egrotatisanitatem: cum pauper est diuitas. hoc est idem bomo variis temporibus variam opinatur felicitatem.
¶ Quarto arguitur: ponatur quod a est mortale sed docti dicunt platoni quod solum est venia le / vel est non peccatum / et inconeusse credat ita plato: tunc sequitur quod non tenetur ad confessionem cu iuslibet sui peccati mortalis. quia non de a. non tenetur confiteri sua peccata venialia: per illud statutum Innocentii tertii extra de pe. et re. Omnis vtriusque sexus: et credit a esse veniale / vel non peccatum. ergo non tenetur confiteri de a. Forte dicis. non imputa bitur ei ad mortale. et sic non sequitur quod non omnis tenetur confiteri sua peccata mortalia. Contra dedit operam rei illicite faciendo a. ergo ei imputabitur ad mortale / quicquid alii ei dicunt: propter no strum affirmare / vel negare / nihil mutatur in re. pr mo periarmenias. Item faciendo a peccat morta litet. et non displicet de a sicut de mortali. ergo sem per manebit in mortali noxa.
¶ Et confirmatur sit aliquis casus dubius inter doctores de vsura / vel symonia / multis tenentibus quod casus datus non est vsurarius vel symoniacus / aliis multis tenentibus oppositum / quod est contractus labefactus / de quorum ppinione sit curatus confessor. Tunc sic / curatus non pote st absoluere talem: quia agit contra conscien tiam / igitur.
¶ Ad primum vix admitto casum. Inuenies aliquos peritos qui tibi verum significabunt / vel saltem tecum dubitabunt / et tunc. conditionaliter illud confiteberis / et detestaberis / saltem detestatione communi vt facis peccatum oblitum tibi non occurrens post sufficientem indaginem. bene factum est ipsum detestari / dato quod sit non pec catum.
¶ Ad confirmationem que tangit aliquid non perspicuum. In primis vel sunt notabiliter plu res prudentes dicentes contractum non esse illicitum et contaminatum / tunc quicquid sit in re hoc est quot fuisset si iste consultasset / deus non reputabit istum contractum vitiosum: nec tenetur ad restitutionem. vel detestationem: et in illo casu debet eum absoluere curatus deponendo suam conscientiam: alioquin inscite ageret suam particularem oppinionem (vbi non constat ei de opposito quam pauci innituntur) de fenden do. vel sunt tot apparentie quod contractus est coniquinatus sicut quod est candidus / et tunc augetur difficultas / et ita vtrobique vt explicite loquar vbi sunt vtrinque equales apparentie ad facere vel non facere et in vtroque membro est peccatum / secundum opinionem oppositam / licet non suam / vt de liberando innocente et dannando / in casu. supratacto conformans se cuicunque opinioni voluerit / omnis peccati est expers. et illa est vna conclusio quam ante tenuimus Sed si sunt totapparentie pro parte certa sicut pro parte incerta maior est difficultas. Octo viri reputati dicunt b. contractum vitiosum quem facit Titius cum octo rationibus. Rursus octo tante auctoritatis cum totidem apparentiis / scilicet octo / dicunt b con tractum titii licitum. Questio est. vtruntitius tenetur ad restitutionem / et detestationem. et mihi apparet hec conclusio concedenda. titius de necessitate salutis tenetur restituere. quam conclusionem. probo. sunt octo testimonia quod b contractus est licitus. quelibet ratio ponderanda est tanquam vnum testimonium / sicut vnus homo doctus / et assertio vnius viri docti est etiam testimonium. ergo sexdecim sunt testimonia pro contractu licito. totidm sunt scilicet sexde cin pro contractu illicito. Sic arguo. vtrinque illa te stimonia sunt equalia. xxxii. testimonia conueniunt in hoc quod non est peccatum restituere et detestari. so lum. xvi. in tenendo contractum et certitudo est te stimonium multum valens secundum auctoritates prius adductas. Tene certum dimitte incertum. certitu do videtur valere multa testimonia / et potissimum vbi sunt apparentie. quid aliud sonant auctoritates de certitudine / propterea reges francorum sibi ca uent pertransire pontem sancti clodoualdi prope parisium. Item idem reges anglie cauent ab ingressuoxonie.
¶ Sed contra hanc conclusionem arguitur. hec conclusiorepugnat secunde parti quintecon clusionis in qua dictum est quod non semper securior pars est tenenda. ergo male ponitur. Forte tergiuer saris circa antecedens quia intelligo secundam partem quinte vbi pauci conueniunt pro parte certa / que est valde rigorosa / et pauce sunt apparentie pro ea / hic autem pono equales apparentias et equilibres et certitudinem.
¶ Sed contra istud arguitur. stante casu de b. contractu adducantur octo dicentes contractum esse licitum. septem dicentes contractum esse illicitum. vel tunc titius cum salute potest tenere contractum / vel non / si sic videtur quod vnus homo plus valet quam certitudo: et pone illum hominem non esse magne auctoritatis. quia est nisi proportio sexqui septia. Si dicas quod tenetur restituere. pono pro parte certa sex / et octo pro incerta / et sic consequenter vsque ad proportionem quadruplam / vel quadruplam sexquiseptimam / et sic habebitur directe contra secundam partem secunde conclusionis quod quando es sent. xvi. pro parte incerta solus vnus pro certa quod homo de necessitate salutis tenetur se conformare opinioni certiori / et sic homo de necessitate salutis tenetur immediate post peccatum adire confessionem quandocunque potest habere opportunitatem sacerdotis sicut aliqui tenuernnt. et eodemmodo in contractibus tenetur immitari mod rigorosum gandenus / et vlterius quod galli non omnium apostolorum nouem profesta ieiunan tes exorbitant / quia illa pars est securior. Non oportet dicere quod romanus pontifex non potest iuberevel vitare sub pena peccati mortalis / sicut gerson videtur sonare in de vita spirituali aimme. quia claret il lud esse falsum / et patlorimorum inconuenientium illaqueatiuum. et hoc ostendetur inferius in de ieiunio.
¶ Et confirmatur quia dictum est de equalibus apparentiis / et auctoritas viri docti rationem valet / vel opor tet colligere tot doctores pro vna parte sicut pro alia et si sic / semper erit confusio contra doctrinam thopicam philosophi. de quolibet contraria proferente opinionibus sollicitum esse / stultum est. et primo ethicorum pertractans de vltimo fine dicit philosophus. Omnes igitur opiniones scrutari super uacaneum est. fortasse oportet compellare doctores viuos iherosolimis / et in monte synai arabie / propter causam parisius / similiter reuoluentur mortud rummonumenta quorum multa cum magna difficul tate habentur. Si dicas, non oportet habere in equali numero / quia vnius exercitati ingeniosi prudentis / et humilis auctoritas / aliorum quattuor auctoritates valet. auctoritatem hic voco dictum. Contra. vel plus oportet aspicere ad mortuos / vel viuos / et rationem assigna. Respondetur / supposito quid in praesentiarum vocamus certitudinem: puta quod est conuenientia in ea parte quan homines vnanimiter non dicunt esse peccatum. nec petimus hic certitudinem mathematicam / sed moralem quam materia sinit. sicut dicit phoopus. Est enim eruditi viri exactum eatenus in vno quoque genere flagitare quatenus fert ipius rei natura. Tunc dico est dare aliquam latitudinem homninum vel rationum / in quae standm est siue sit certitudo siue non. declaratur exls. octo in francia praecipiunt iudici facere a: et si reliquat peccat. totide dicunt tenetur relinquere. dictum est quod iudex cuicumque parti applaudit seclusa certitudine non peccat. tunc si sint octo pro vna parte et septem pro alia in scotia circa eandem materiam potest pro vtrauis parte diffinire sine peccato quia adhuc non est de crementum de latitudine sufficiente. oportet verire ad ma ximam multitudinem que non sufficit ad reddendum iudicem a peccato immunem. sit gratia exempli vt quinque hoc est quinque non sufficiunt / sed plures quam quinque suf ficiunt. vel possumus dare minimum numerum qui sufficit et sint sex: quia sufficiunt sex / et non minores. sed ple rumque latet peritos in philosophia et non minus facile dare sen tentiam. quam de discrimine montis caucasi et tauri. vel causam quare nilus turget in cancro existente sole sic cre bro in vsu est in aliis scibilibus dare statum / vt patet de minimo naturali / et maximo quod non licet in aliquibus vsus statum impoenit. vt populus in decem / et non citra. hoc patet in aliis virtutibus / vbi medium non est indiuisibile. in temperantia / est quedam latitudo secundum varias complectiones varia. vt de milone / et ludi ma gistro. ii. ethicorum. viii. Intra quam homo se tenens temparate agit. sic de iusticia commutatia in contractibus et in praesentia / aliqui prudentes dicunt a vlnam panni valere scutum / aliqui. xxxiiii. d. aliqui. xxxvi. dummoo homo tenet se in illa latitudie vendendo sorti. xxxiiii. platoni scuto. ciceroni. xxxvi. contractus est licitus et manet recta latitudo iusticie commutatiue in venditione et emptione. Similiter pro a / mortali. est aliqua pena respondens non adequata: quia illam raro dinosceret confessor / vel nunquam puta inter dicere vigesies pater rnostur et vigesies quater hoc est si presbiter iniungat illi pro a. vigesies bis pater rnitur. deus acceptat / vel vigesies semel / vel vigesies ter. et ita denique in omnibus latitudinibus virtutum sicut in mari est medium inter scillam / et caribdin. quamuis in extremis viciosis in infinitum secundum pithagoricos et recte procedatur. Sic recte in proposito sentiendum est / quod dari possunt vtrinque ad consulendum vel precipiendum et iterum vel illa inequalitas est in latitudine ad red dendum hominem liberum / vt ad voluntatem iudicet et tunc eodem modo dicatur ac si esset equalitas / et illa latitudo cognoscenda venit secundum consilium pruden tum: quia aliam regulam habere nequis qua in diffinitione virtutis vtitur aristo. in. ii. ethicorum. vi. capulo eodem modo quando certitudo est ex vna parte: oportet videre ad imaginationem an sit plus ponderanda quam duo homines / et due rationes / et vnus homo et vna ratio secundum consilium sapientum / et secundum hoc est procedendum. Et quantuncunque quispiam parum a latitudine signata deuiat /perperam agit / et peccat. sed secundum quod nu merus recedit a medio / tanto numerus exorbitat si vnus homo ad instar vnius fabe plus comedat vltra latitudinem sue temperantie peccat. sed paruum est peccatum. sicut super additum est pusillum. Nec respiciendum est ad. v. conclusionem questionis. vi. de temperantia martini de magistris / in qua dicit quod non quilibet excessus regule temperantie da te facit intemperatum / sed oportet quod excessus sit notabiliter sensibilis / hoc inquam non valet. si habeat omnes rectas circunstantias iam non excedit latitudinem. temperantie / et actus est bonus. si non habeat: actus est malus. Introducit aristo. in. ii. ad hoc. quod non qui libet recessus a medio vicium facit. aristo. hoc non habet. ii. ethicorum vltimo sic dicit nos eos qui deficiunt interdum laudamus / et mites dicimus esse imsensos appellamus viriles. Immediate sequitur. verum: qui parum a peccato exorbitat: non carpitur siue ad exuperationem / siue ad defectionem se flectat. qui veto multum vituperatur et sequitur causa non enimlatet facile autem non est excipere ratione quousque et ad quantum a recto quispiam egressus carpendus. volens dicere non est facile reperire medium. quod duo expresse habet aristoteles. iiii. ethicorum quinto in fine Ecce verba argiropili. exupera tiones autem defectionesque vituperandas / atque si parum distent a medio leuiter / si plus magi / si medium nimium vehementer esse carpendas. Si considerasset aristotelem in his locis / non ita censuisset pro pter laudari / non sequitur qui actus sit vitiosus. Est modus loquendi parisius in fine prandii dicere paterem familias / vel facientem conuiuium prodiga liter processisse: et tamen ex illo sequitur. quod vitiose agit: tamen quantum ad reputationem honinum talis non carpitur. Item difficile est prudentibus cognosce re que est latitudo: et per consequens quando bomo non sensibiliter recedit a medio non carpitur. et hoc voluit aristoteles vt patet ex dictis quia sicut ratio suggerit illa conclusio est falsa. et eodem modo dico in nostro casu / cui suffragatur illud horatii. Est modus in rebus / sunt certi denique fines: Quos vltra / citraque nequit consistere rectum. per modum / medium / et fines extrema intelligit. Rursus oportet te dare punctum infra quod est non peccatum. et vltra quod est pecca tum et rationabile / imo verum est quod illud mediat inter virtutem et vitium. et non habet immediate a tergo / et a fronte peccatum. Difficile est dare latitudinem quot pautiores / quot plures oportet habere ad hoc quod assentiamus: sed iterum debemus vti con silio prudentum / et maioris multitudinis / ad inueniendam istam latitudinem: quia fortassis varie opinio nes contingent circa inuentionem eius sicut princi pale negotium.
¶ Sed contra istud arguitur: quia ex il la solutione et processu sequitur quod homo tenetur de necessitate salutis dare illud quod realiter est suum vni diuiti. consequnens est inconueniens. igitur. et probo quod sequatur supposito quod sempronius per prescriptionem vel vsucapionem acquirat aliquid. Ian illud est eius post tempus prefixum a iure vt nunc supponitur. et si multi anguste conscientie vel theologi illius oppinionis / quod praescriptio non acquirit alicui verum titulum / dicunt ei quod de necessitate salutis tenetur restituere antiquo domino: Iste sempronius tenetur restituere. et ita tenebitur dare suum diuiti. Respondetur. homines non sunt propensi dare sua sine matura indagine. Sed quia punctum rei consistit in hoc quod homo tenetur relicta opinione vera quan non certitudinaliter cognoscit veram / conformari se falso in casu / propter prudentum consilium (quod conceditur) tenetur dare suum vbi hic casus emer geret. Ad confirmationem que tangit quos docto res oportet consulere. Respondetur: quod non oportet quod homo in partes remotas proficiscatur pro talibus agendis. In qualibet patria sunt aliqui docti potentes de materia diffinire. Sed si casus fuerit tante arduitatis / non est procedendum vbi in multis ad maximum pontificem itur: et circa positiones subtiles ad vniuersitates famosas. quod tangitur de doctoribus viuis et mortuis. Ditur quod non oportet plus credere mortuis nisi ab ecclesia approbatis / nec il¬ lis omnibus vbi apparentie magne sunt in oppositum. et quemadmodum posteriores pontifices maximi restrinxerunt et reuocarunt constitutiones prio rum quia nouis superuenientibus morbis / opus erat nouis remediis: sic posteriores possunt consulere recte oppositum multorum / ad deliberationes patrum. nam interdum intellectus iuuenis est perspicatior quam senis. le. gallus. ff. delibe. et postu. Runquid interdum scripserunt homines in foliis palmarum postea in libris arborum: postea in cera: demum in papiro: i bressio nouissime in diebus nostris a teutonibus in uenta: patet ex aristotele decino lib. probleumatum particula. xv. de pictoribus antiquis qui rudi minerua pinxerunt respectum posteriorum. perdix in multis correxit facta a dedalo. gerson miratur quodo homines non credunt viuentibus sicut laruis cum tamen comstat plerosque superilites opera ita decora posse con flare sicut multi predecessores. Rursus si etas dat eis auctoritatem / tunc qui vita excessit anno preteri to maioris momenti erit quam heri extinctus. et rogo in qua proportione. tandem concludes pulchras conclusiones. Sed ponderet iudex / vel veritatem querens conditiones virorum quos consulit / an timeant deum / vel sunt inuoluti in causa quam querit / et tunc non sufficit vti reputatorum numero maiori: sed consulat indifferentes et bonos. x. ethicorum. ii. in fine prime rationis eudoxi Aristo. dicit propter auctoritatem dicentis quia erat temperatus plus ei creditur / quam ratio valeat. Illud idem probat per auctoritatem solo nis / et anaxagore. x. ethicorum. viii. veritas tamen in his que in actionem veniunt ex operibus iudicatur et vita. Consule ambitiosum / et pluralem iam actuvel anhelantem: an liceat tenere duo vel tria benefi cia. et cum sana conscentia. Finaliter a bibis vel de est.
¶ Quinto arguitur. mulier habens discretam et prudentem conscientiam quod vir eius est in aliquo gradu consanguinitatis prohibito / potest debitum reddere / vt patet de sententia excomnicationis inquisitio ni. ergo habens rationes oppositas in equilibri non tenetur partem securiorem eligere. Argumentum potest duci de secundis nuptiis / dominus. Respondetur argumentum non infirmat propositum. ibi dominus innocentius tertius dicit. quod si conscientia fuerit leuis et temeraria debet deponere / si fuerit discreta / et pro babilis / esto quod in equilibri vtrinque videtur esse pecca tum non reddere pro loco et tempore / est peccatum et propterea quousque fuerit certiorata vlterius potest reddere / licet non expetere. Sed contra illud arguitur. quando vtrinque rationes sunt equales et ex vtraque parte videtur esse peccatum. quis potest sine peccato hanc partem capere / vel illam. ergo ipra potest non reddere debitum cuius oppositum pre cipit romanus pontifex. Respondetur. non est cer tum quod precipiat reddere. litera satis quadrat quando consulerit / sed quicquid sit fauore matrimonii veri vel putati / potest debitum reddere. et argumentum est pro me. Ipsa non potest petere debitum. esto quod sint tot rationes in oppositum quod ille est verus coniunx postquam illa pars est securior non petere debitum.
¶ Vltimo arguitur. nulle sunt oppiniones contrarie. ergo questio pro illa parte falsum presuppo nit. Assumptum patet. quia si alique maxime essent opi niones platonis et Aristotelis. sed ille non sunt con trarie. Ioannes picus intendebat illas opiniones redigere in vnum vt patet in prologo sue apologie. Respondetur considerans casum istius argumenti quod non est huic negotio impertinens: satis apud me ipsum miratus sum pro parte negatiua. erat hec ratio quam pensitaui / et adhuc magnipendo / quod aristote. ita doctus ingeniosus / et vt apparet ( licet in tenebris gentilitatis incidens bonis moribus preditus secundum hoc quod natura suadebat) mirabile est quod ipse platonis auditor tot amnos: non intellexit preceptoris modum dicendi: etiam qualiuncunque numerorum nube erat inuolutus. et si intellexerit quomodo eum impugnaret ad longum. cum solo nomine differrent. Item secundo et tertio politicorum aristo. contra socratem et platonem tenet quod vxores non debent esse communes nec omnia communia. Alii oppositum tenuerunt et clarum est ex thimeo platonis, non video ego quo modo aliquis potest facere has opiniones conue nire in vnum. non sufficit dicere quod ioannes picus voluit vtriusque opinionem deffendere more gor gie leontini quanlibet opinionem tutantis dummodo famam aucupari posset. hoc non est facere eos con uenire in vnum quod tamen ioannes picus intendebat. In oppositum erat ratio nostra. secula et nobiles decorauit ioannes picus / quamquam in vna facultate doctiorem repires in aggregato scientie nobilitate parentele / etate / et morum grauitate ei similem inuenires neminem. testes sunt qui tempore meo versati sunt cum viro perisii / et postea in italia. Insuper ne illud credatur inane et non solius ioannis pici testimonio fidem demus / id simplicius grecus promisit reducere ad concordiam. Et ioannes grammaticus eos non discordare opinatur / boetius ie idem inter latinos facere intendebat. Et beatus aug. in achademicis dicit. multi alii conati sunt il lud efficere. quicquid sitplacet mihi ratio quod realiter plato et aristo. contradixerunt sibi in opinionibus / et non solum ad nomenluctati sunt. Rec est possibile eorum sententias in vnum reducere. quemad modum non est possibile facere quadrare in vnum aristo. cum antiquis / quis faciet cum thalete ferme submerso ponthoaristotelem quadrare / cum heraclito / Iam pene combusto: cum democrito athomis stipato conuenire: bene volo quod in multis id fecisset sicut plerisque visum est de vniuersalibus. sed hoc est bene verum aristoteles valde obscure veterum opiniones recitat auctoritas beati aug. ad partem ne gatiuam post oppositum est pro me. dicit. mult subtiles id tentarunt / sed repererunt illud impossi bilius quam quadrare circulum / vel facere mare ru brum mediterraneum intrare cum regibus egipti a cepto desistentibus. quod dico patet a signo cum rumor vagabatur diu per italiam inter doctos / quod in illo labore insudaret nulla fragmenta venerant ad posteros: cum tamen docti omnes hoc postulabant et sicut arthurum britanni / desiderabant. patet in quadam epistola baptiste mantuani ad dominum ioannem franciscum picum: in qua distichum in laudem ioannis pici ponit sic. Picus ioannes: celos / elementa deumque: doctus adhuc iuuenis sanctificatus obit. Non me fugit quod multi articuli impinxerunt: quod ad aucupandam gloriam aristoteles platoni contradixit / interdum proteruc / non nunquam ad nomen / aliquando superflue scripsit ea quae sufficienter tacta erant a pla tone: vt dicit albebalrar / recitante commentatore. x. ethicorum / vltimo commento. Et illud roborari potest per ablationem librorum theodocte discipuli / cui assentire videtur beatus aug. viii. de trinitate. color est in oppositum cum platonem et socratem inter heroas enumerat in probleumatibus particula. xxx. Sed existimoiornnem picum motum ad istud tentandum propter multos qui de hoc ante locuti sunt existimantem illud fieri posse tandem cum tota hoc pe teretitalia. hoc difficilius repperit quam rudibus (quo ad caperent) detegere motus planetarum in eccen tricis / et epiciclis. iihil in hoc peregit. Taceo quid dicit dominus iohannes franciscus in prologo quid intendebat de conuenientia scoti / et thome / aueroys et auicenne. in aliquibus hoc poterat. sed non in om nibus: quod forte poterat inter platonem / et aristo telem. si quandoque bonus dormitat homerus: in aliquibus aristoteles poterat non sane capere platonem In omnibus bene dicere: et in nullis aberrare: potius est diuinum / quam humanum. An domino platoni ari stoteles cum peruicatia resisteret: non est incredibile. sapientibus cupido glorie difficile eluitur. quod scite in entello. v. eneidos notauit maro inquiens. Dic victor superans animis / tauroque superbus: Nate dea: vosque hec inquit: cognoscite teucri. Et michi que fuerint iuuenili in corpore vires. id idem platoni aliqui impingunt / contra genophontem.
On this page