Table of Contents
Tractatus / Summulae logicales
Tractatus Primus : De Introductionibus
Tractatus Secundus : De Predicabilibus
Tractatus Tertius : De predicamentis
Tractatus Quartus : De sillogismis
Tractatus Sextus : De Suppositionibus
Tractatus Septimus : De Fallaciis
Tractatus Octavus : De relativis
Tractatus Nonus : De Ampliationibus
Tractus Decimus : De Appellationibus
Tractatus 12
De signis uniuersalibus
Item signorum autem uniuersalium alia sunt distributiua substantie, ut omnis, nullus, et consimilia. Alia uero sunt distributiua accidentis, ut quantumcumque, qualiscumque.
De signis distributiuis substantie
Item signorum distributiuorum substantie, alia sunt distributiua partium integralium, ut totus; alia sunt distributiua partium subiectiuarum, ut omnis, nullus, uterque. Item signorum distributiuorum partium subiectiuarum alia sunt distributiua duorum, ut uterque, neuter, et consimilia; alia uero distributiua plurium, ut nullus, omnis, et consimilia.
Horum autem primo dicendum est de signis distributiuis substante, et inter hec primo de hoc signo omnis.
Sciendum ergo quod in plurali numero dupliciter sumitur. Quandoque enim sumitur collectionem, ut hic: omnes apostoli sunt duodecim. Et tunc non sequitur ergo isti apostoli sunt duodecim demonstratis aliquibus de ipsis. Quandoque autem sumitur diuisiue, uel distributiue, ut hic: omnes homines natura scire desiderant.
Et tunc queritur quid significet hoc signum omnis. Et uidetur quod nichil, quia omnis res aut est uniuersalis, aut singularis; set hoc signum omnis non significat rem uniuersalem nec singularem; ergo hoc signum omnis nullam rem significat.
Item ad idem, omnis non est predicabile de uno, nec de pluribus; ergo non est uniuersale, nec singulare. Et ita nichil significat.
Set contra ab eo quod res est uel non est oratio uera aut falsa dicitur; ergo si omnis nichil significat per appositionem uel remotionem ipsius non causabitur ueritas uel falsitas in oratione. Set hec est uera: animal est homo; ergo et hec: omne animal est homo, quod falsum est; ergo primum, scilicet, quod omnis nichil significat.
Solutio ad primum dicendum quod omnis significat quoniam uniuersaliter quia significat terminum comunem sumi pro omni, et significat supra omnis rem aliquam. Set res est dupliciter, quia quedam est subicibilis uel predicabilis, ut homo uel animal currit, uel disputat; et de hac re obicit primo et uerum est quod omnis nichil significat quia omnis talis res aut est uniuersalis aut singularis, et omnis non significat uniuersale nec singulare. Alia autem est res que est dispositio rei subicibilis uel predicabilis, et talem rem significat hoc signum omnis, et tam ab ista re quam ab illa causatur ueritas et falsitas in oratione.
Obicitur autem quod omnis non significat dispositionem subiecti quia in omni sillogismo debet medium iterari cum suis dispositionibus in minori propositione. Ergo sic debemus sillogizare: omnis homo est animal; Socrates est omnis homo; ergo Socrates est animal, quia omnis est dispositio subiecti in maiori extremitate; ergo debet intuiri in minore, quod falsum est; non ergo omnis est dispositio subiecti.
Solutio: sicut pater duo, scilicet, id quod est pater, et pater inquantum pater, similiter subiectum duo dicit, scilicet, id quod est subiectum et subiectum inquantum subiectum. Et secundum hoc duplex est dispositio subiecti quia quedam est eius quod est subiectum, ut albus, niger, et sic de aliis dispositionibus absolutis; et iste debent iterari in minori propositione cum medio. Alia autem est dispositio subiecti inquantum subiectum, ut omnis, nullus, et omnia signa tam uniuersalia quam particularia. Et talis dispositio non debet iterari in minori propositione cum medio, quia sunt respectiue. Disponunt enim subiectum in comparationem ad predicatum, ut cum dicitur omnis homo albus currit, ista dispositio albus debet iterari quia est absoluta, et sic est eius que subicitur. Set ista dispositio omnis non debet iterari quia est respectiua subiecti ad predicatum, et ita est subiecti in quantum subiectum est. Vnde debemus dicere sic: omnis homo albus currit; Socrates est homo albus et currit. Non ergo Socrates est omnis homo albus et currit.
Habito quid significat hoc signum omnis, et cuiusmodi dispositionem significet, consequenter queritur utrum exigat tria appellata. Et uidetur quod sic, quia omnis perfectio est in tribus, ut est in principio Celi et mundi; est in tribus ergo perfectum; set omne et perfectum sunt idem, ut est ibidem; ergo omne est in tribus; ergo omnis uult habere tria appellata.
Item ad idem dicit Aristoteles in eodem loco quod de duobus uiris non dicimus omnes uiri; ergo omnis non uult habere tria appellata.
Set contra in qualibet demonstratione sunt omnes propositiones uniuersales; set demonstrationes fiunt de sole et de luna; ergo oportet dicere omnis sol, et omnis luna; set sol habet nisi unicum subpositum; similiter et luna; ergo omnis non uult habere tria appellata.
Item ad idem, omne priuatum lumine a terre obiectu deficit. Hec propositio est concessa ab omnibus cum habeatur ab auctoritate et est uniuersalis; set priuatum lumine a terre obiectu non habet nisi unicum subpositum, scilicet, hanc lunam singularem; ergo omnis non exigitur tria appellata semper.
Item ad idem, omnis significat quoniam uniuersaliter; set hoc quod dico uniuersaliter est modus proprius uniuersalis; proprium autem diuersificatur secundum diuersificationem sui subiecti, ut si homo est simpliciter, et risibile est simpliciter, et si homo diminutus, et risibile diminutum, et si homo mortuus, et risibile mortuum. Set uniuersale aliquando saluatur in pluribus, ut homo, equs leo; aliquando in uno solo, ut sol, luna. Ergo uniuersaliter aliquando saluabitur in pluribus, aliquando in uno. Ergo omnis aliquando uult habere tria appellata, aliquando unum solum.
Item duplex est forma, quia quedam est que est forma materie, ut anima mea est forma corporis mei, et tua corporis tui. Et ita forma est pars, et non predicatur de eo cuius est forma. Alia autem est forma que est forma predicabilis, et sic omnia superiora, ut genera, et species, et differentie dicuntur forme inferiorum, ut homo, equs, animal, et consimilia. Set indiuidua istius forme predicabilis sunt materia eius; ergo cum forme neutro predictorum modorum excedat suam materiam, nec excedatur ab ea, ergo nullum uniuersale excedat sua indiuidua, nec excedetur ab eis; ergo cum omnis dicat adequationem uniuersalis cum suis indiuiduis, ut omnis homo, tunc oportet quod sol et luna non habeant nisi unicum indiuiduum quod uere dicatur omnis sol, et similiter omnis luna, omnis fenix. Quod concedimus dicendo predictas propositiones esse ueras. Et quod omnis non semper exigit tria appellata, set quando coniungitur termino uniuersali habenti plura subposita, tunc omnis uult plura appellata habere. Quando autem coniungitur termino uniuersali habenti unicum solum indiuiduum non exigit nisi unum.
Ad illud autem quod obicitur primum primo, quod perfectio uniuscuiusque est in tribus, dicendum quod uerum est. Et hec tria sunt substantia rei, et uirtus eius, et operatio eius. Et hec tria tangit Aristoteles hiis uerbis: "natura apta nata sic facit". Per hoc enim quod dicit apta nata tangit uiertutem ipsius, et per hoc enim quod dicit natura, tangit substantiam rei; per hoc autem quod dicit facit sic tangit operationem ei debitam. Vnde perfectus dicitur homo cum habet substantiam hominis, et uirtutem eius, et operationem ei debitam. Et similiter hoc signum omnis habet substantiam signi uniuersalis, et uirtutem eius quia est distributiuum, et operationem eius quando distribuit. Et in hiis tribus est eius perfectio.
Ad secundum dicendum quod homo et homines differunt quia homo dicit ipsam speciem secundum se que est predicabilis de pluribus; set homines in plurali nominat speciem non secundum se set multiplicatam in actu per materias indiuiduorum numero diuersas. Vnde omnis in plurali numero ratione multiplicationis facte per diuersas materias uult habere ad minus tria appellata; set omnis in singulari quia respicit speciem secundum se, et non materia indiuiduorum, ideo solum exigit essentiam aptam natam predicari de pluribus, siue actu participetur a pluribus, siue ab uno solo. Et ideo aliquando exigit tria appellata, aliquando unum solum secundum naturam illius cui adiungitur uniuersalis.
Quidam tamen dicunt quod omnis tria uult semper habere appellata ad minus, et dant talem regulam: quocienscumque signum uniuersale affirmatiuum additur termino comuni non habenti subficientiam appellatorum recurrit ad non ens. Vt cum dicitur omnis fenix, quia iste terminus fenix non habet nisi unicum subpositum quod sit; ideo recurrit in eo hoc signum omnis ad non existentes fenices. Et ideo cum dicitur omnis fenix est, is est sensus aliquis fenix est, et alii duo fenices non sunt qui sunt, et ideo dicunt has propositiones omnis fenix est, quidam fenix non est, esse simul falsas, et non esse contradictorias, quia in negatiua subponit fenix qui est, et in affirmatiua subponunt duo fenices qui non sunt. Et sic non est idem subiectum in utraque.
Hoc autem potest multipliciter destrui. Primo quia hec inconuenientia sequntur ex falso quod supponunt quod omnis uelit habere tria appellata quod ostensum est superius esse falsum.
Preterea uult Aristoteles quod illa propositio subicibilis uniuersale uniuersaliter sumptum alicui predicato contradicit illi propositioni in qua subicitur idem uniuersale non uniuersaliter sumptum eidem predicato. Set iste sunt tales: omnis fenix est, quidam fenix non est. Ergo sunt contradictorie quod ipsi negant. Et sic regula eorum est falsa.
Item ad idem regula est talis: terminus comunis subponens uel apponens uerbo presentis temporis simpliciter sumpto non habenti uim ampliandi nec ex se, nec ex alio restringitur ad subponendum pro hiis qui sunt sub forma termini subponentis. Ergo cum dicitur fenix est, iste terminus fenix restringitur ad subponendum pro fenixe qui est tantum, cum non sit ibi nisi unicum subpositum. Ergo per aliam regulam prius datam, si signum uniuersale adueniat ei non distribuit ipsum subpositum nisi pro unico. Ergo non est recursus ad non existentes fenices, et sic regula eorum est falsa, et supra falsum fundatur, quod concedimus.
Secundum predictam queritur de hoc sophismate: omnis homo est; et quodlibet differens ab illo est non homo. Probatio: hec est quedam copulatiua cuius utraque pars est uera; ergo et ipsa tota est uera.
Contra: omnis homo est, et quodlibet differens ab illo est non homo; ergo Socrates est, et quodlibet differens ab illo est non homo, quod falsum est, quia hec est copulatiua cuius altera pars est falsa; ergo et ipsa tota est falsa.
Solutio: differens ab omni homine in minus est quam differens a Socrate, quia differens ab omni homine subponit tantum pro rebus aliis ab homine, set differens a Socrate subponit pro eisdem et etiam pro aliis hominibus a Socrate. Vnde bene sequitur differens ab omni homine; ergo differens a Socrate, et est locus a specie, siue a parte subiectiua. Vnde si apponatur signum uniuersale est processus ab inferiori ad superius cum distributione. Et sic incidit sophisma consequentis in improbatione secundum processum unum, quia duplex est processus in improbatione, quia bene sequitur omnis homo est; ergo Socrates est, et est locus a toto in quantitate; set non sequitur quodlibet differens ab omni homine; ergo quodlibet differens a Socrate. Set est ibi consequens, ut dictum est, sicut hic: omnis homo est; ergo omne animal.
Item queritur de hoc sophismate: omnis homo et alius homo sunt. Probatio: Socrates et alius homo sunt; Plato et alius homo sunt; et sic de aliis; ergo omnis homo et alius homo sunt.
Contra: alius est relatiuum diuersitatis; ergo subponit pro alio diuerso ab omni homine; set non est homo alius ab omni homine; ergo prima est falsa.
Solutio: prima est falsa, et probatio peccat figuram dictionis a pluribus determinatis subponentibus ad unam determinatam, quia iste terminus alius determinatam habet subpositionem in premissis, et in conclusione. Item probatio peccat secundum sophisma accidentis quia licet Socrates, Plato, et Sicero inferant omnem hominem secundum se, tamen sub hac copulatione que est et alius homo non potest inferre omnem hominem cum dicitur ergo omnis homo et alius homo sunt, sicut ego cognosco Coriscum hoc secundum se non tamen sub hoc accidente quod est uenire.
Vnde talis datur regula: Quocienscumque aliquid sequitur ad aliud conuersim, siue non conuersim, si aliquid conueniat uni rei non alteri, et per illud cui conuenit inferuntur de eo cui non conuenit semper est fallacia accidentis. Verbi gratia, bene sequitur: si homo est, substantia est. Et species conuenit homini ita quod non substantie. Vnde si per hominem inferamus de substantia fallacia est accidentis, ut homo est species; ergo substantia est species, et risibile est proprium; ergo homo est proprium, et domus ualet C libras; ergo paries. Horum autem quedam consequntur conuersim ut homo et risibile; quedam uero non.
Item queritur de hoc sophismate: omnis homo est omnis homo. Probatio: Socrates est Socrates; Plato est Plato; Cicero est Cicero; et sic de aliis; ergo omnis homo est omnis homo. Vel sic: dicit Boecius quod nulla propositio est uerior illa in qua idem predicatur de se; set in hac omnis homo est omnis homo idem predicatur de se; ergo nulla propositio est uerior hac.
Contra: sua contractoria est uera hec, scilicet, quidam homo non est omnis homo; ergo ipsa est falsa. Ad idem omnis homo est omnis homo; set Socrates est homo; ergo Socrates est omnis homo. Sillogismus in tercio prime; set conclusio est falsa; ergo et prima ex qua sequitur simpliciter erit falsa.
Solutio prima falsa. Et probatio peccat secundum consequens ab insufficienti quia cum illis quas sumit debet sumere has a parte subiecti - Socrates est omnis homo, Plato est omnis homo, et sic de aliis -, ut et istas a parte predicati - omnis homo est Socrates, omnis homo est Plato, et sic de singulis quas omnes dimitit. Et sic peccat ab insufficienti.
De hoc signo nullus talis datur regula: quocienscumque hoc signum nullus immediate adiungitur termino comuni confundit ipsum mobiliter et distributiue, et similiter terminum cui adiungitur mediate. Vt nullus homo est asinus. Vnde potest fieri decensus sub subiecto sic: ergo Socrates non est asinus, nec Plato, et sic de aliis. Et sub predicato sic: nullus homo est asinus; ergo nullus homo est Brunellus, nec Fanellus; et sic de aliis.
Secundum predicta queritur de hoc sophismate: nullus homo est omnis homo. Probatio: Socrates non est omnis homo, Plato non est omnis homo, et sic de aliis; ergo nullus homo est omnis homo. Vel sic: sua contradictoria est falsa; ergo et ipsa est uera hec, scilicet, aliquis homo est omnis homo sua contradictoria est falsa hec, scilicet, aliquis homo est omnis homo; ergo et ipsa est uera.
Secundum hoc queritur de hoc sophismate: nichil uidens est aliquid uidens. Probatio: non hanc rem uidens est aliquid uidens, quia non uidens Platonem est uidens Socratem, non illam rem uidens est aliquid uidens, et sic de aliis; ergo nichil uidens est aliquid uidens.
Contra: predicatur oppositum de opposito, quia aliquid uidere de eo quod est nichil uidere; ergo oratio impossibilis.
Quidam distingunt hanc nichil uidens est aliquid uidens, eo quod hec dictio nichil potest esse accusatiui casus, et est sensus nullam rem uidens est aliquid uidens, uel potest esse nominatiui casus, et est sensus nulla res uidens est uidens aliquid. Et secundum hoc ponunt ibi amphiboliam ex diuersitate casus. set hoc non soluit sophisma, quia utroque sensu est falsa.
Alii distingunt hanc nichil uidens est aliquid uidens, eo quod negatio existens in hoc termino nichil potest negare participium primo positum, et tunc est sensus quamlibet rem non uidens est uidens aliquid, et sic est diuisa. Vel potest negare hoc uerbum est, et est sensus quamlibet rem uidens non est uidens aliquid, et sic est composita, quia negatio fertur ad situm magis debitum. Set hoc non soluit quia utroque sensu est falsa, cum opposita ponantur circa idem.
Vnde dicendum quod prima est falsa simpliciter. Et probatio peccat secundum fallaciam figure dictionis a pluribus determinatis ad unam determinatam huius termini uidens, quia in premissis habet determinatam subpositionem. Et in conclusione similiter, cum tam premisse quam conclusio sint determinate indefinite. Peccat etiam secundum sophisma accidentis, quia uidere conuenit omnibus premissis secundum se, et non secundum quod ununtur in hoc toto nichil uidens. Vnde totum accidit partibus ut hic est, et uidere assignatur inesse utrique.
Sciendum autem quod omnes premisse sunt duplices, quia negatio potest determinare uerbum, uel participium ut dictum est prius. Vnde antiqui posuerunt premissas esse duplices, conclusionem autem non propter quandam regulam quam dabant talem: quocienscumque negatio et distributio includuntur in uno termino ad quicquid potest ferri unum, et reliqum. Vnde cum distributio posita in obliquo non possit in predicta oratione atingere uerbum, nec negatio.
Sequitur de signis distributiuis duorum, et talia sunt uterque, et neuter et consimilia. Et hec differunt a predictis, quia predicta ut omnis, nullus, distribuunt pro omnibus indiuiduis termini comunis; set uterque et neuter distribuunt solummodo pro duobus per demonstrationem ostensis, ut uterque istorum, uel neuter istorum.
Secundum predicta queritur de hoc sophismate: ab utroque istorum enuntiatum est uerum, posito quod Socrates dicat Deum esse, Plato autem hominem esse animal, et ambo insimul dicant hominem esse asinum, et illi duo demonstrantur per hoc pronomen istorum. Probatio prime: a Socrate enuntiatum est uerum; a Platone enuntiatum est uerum; ergo ab utroque istorum enuntiatum est uerum.
Contra: ab utroque istorum enuntiatum est uerum; set nichil est enuntiatum ab utroque istorum nisi hominem esse asinum; ergo hominem esse asinum est uerum.
Solutio prima uera, et improbatio peccat secundum fallaciam accidentis, quia sicut hec propositio ponitur esse uera ab Aristotele, scilicet, omnium contrariorum eadem est disciplina, et tamen nulla disciplina particularis est disciplina omnium contrariorum, set disciplina comuniter. Vnde hic est fallacia accidentis: omnium contrariorum eadem est disciplina; set nulla est disciplina nisi hec, uel hec, et sic de aliis; ergo omnium contrariorum est hec disciplina, uel illa, quod falsum est. Et sic est hic: homo est species; set nullus homo est nisi Socrates, uel Plato, uel Cicero, et sic de aliis; ergo Socrates est species, uel Plato, uel Cicero. Hic est accidens ut prius patuit in fallacia accidentis. Similiter est in proposito, quia hec dictio enuntiatum, et hec dictio uerum tenentur pro ipso in comuni, et sic ab utroque istorum enuntiatum est uerum. Vnde enuntiatum non tenetur pro particulari enuntiato ab utroque. Vnde particulare enuntiatum ab utroque accidit enuntiato ab utroque, sicut inferius superiori, et esse uerum assignatur inesse utrique, et appello superius esse in comune quod est maius, siue essentiale, siue accidentale.
Item queritur de hoc sophismate: neutrum oculum habendo tu potes uidere. Probatio: destrum oculum non habendo tu potes uidere; sinistrum oculum non habendo tu potes uidere; ergo neutrum oculum habendo tu potes uidere.
Contra: neutrum etc.; ergo dum neutrum oculum habes, uel si neutrum oculum habes, uel quia neutrum oculum habes tu potes uidere, quod falsum est. Gerundiuum enim in -do habet exponi per dum, uel per quia, uel per si; set utroque modo est falsa; ergo et prima est falsa simpliciter.
Solutio prima est falsa simpliciter, et probatio peccat secundum accidens, quia potentia uidendi conuenit partibus secundum se prout sunt diuise, et non conuenit eis pro ut sunt unite in suo toto, siue non conuenit ipsi toti. Totum enim idem est quod partes omnis unite insimul. Vnde per quandam predictam regulam, cum ad partes sequitur totum, et potentia uidendi conuenit partibus et non toti, ideo si per partes inferatur de toto, fallacia est accidentis.
Habito de signis distributiuis partium subiectiuarum, postea queritur utrum negatio habeat uim distribuendi, siue confundendi. Et uidetur quod sic, quia dicit Aristoteles in Peryhermenias quod iste due contradicunt: homo est iustus; non homo est iustus. Ergo altera est uniuersalis, cum subiciatur terminus comunis. Set non nisi hec: non homo est iustus. Ergo iste terminus homo distribuitur, set non est ibi aliquid a quo distribuatur nisi negatio. Ergo distribuitur a negatione.
Set contra si negatio habeat uim confundendi, ergo sicut hec est incongrua - omnis Socrates -, similiter non Socrates, quod falsum est, quia quamuis signum distributiuum non possit addi termino singulari, tamen negatio bene potest addi ipsi.
Item ubicumque est distributio ibi est terminus comunis sumptus uniuersaliter. Ergo oportet quod ibi sit dictio significans quoniam uniuersaliter. Set signum uniuersale significat quoniam uniuersaliter, negatio non. Ergo negatio habet uim distribuendi.
Quod concedimus dicentes quod negatio non confundit, set negat quod inuenit. Vnde cum adiungitur termino comuni negat ipsum, set negato superiori consequitur remotio cuiuslibet inferioris, eo quod destructo superiori destruitur et quodlibet eius inferius, sicut destructo genere, destruitur quelibet eius species. Et sic negatio non confundit, set negat quod inuneit, siue sit uniuersale, siue singulare.
Sequitur de hoc signo totus quod est distributiuum partium integralium, ut patet hic: totus Socrates est albus, et est sensus Socrates secundum quamlibet sui partem est albus. Vnde ad istam totus Socrates est albus etc., imediate sequitur ista: Socrates secundum quamlibet sui partem est albus; et ad hanc Socrates secundum quamlibet sui partem est albus sequitur hec: quelibet pars Socratis, etc. Probatio: in hac enim propositione totus Socrates est albus, Socrates subicitur albedini secundum se, et partes non secundum se, set prout sunt in suo toto siue sub forma totius; ergo non subiciuntur albedini nichil per totum; ergo per prius sequitur hec: Socrates secundum quamlibet sui partem est albus. Et per posterius illa: quelibet pars Socratis, etc.
Item in hac totus Socrates est albus, subicitur albedini totum in rectitudine; pars autem in obliquitate, quia in eo quod est totum partes intelliguntur oblique; et in eo quod est pars totum sumitur oblique. Quod patet per diffinitionem eius quod est totum, ut domus est ex tecto, pariete et fundamento. Et Socrates est ex partibus talibus. Ergo id quod est totum dat intelligere partes obliquas. Ergo ad hanc totus Socrates est albus immediate sequitur hec: Socrates secundum quamlibet sui partem etc., et mediate hac sequitur ista: quelibet pars Socratis est alba.
Item ad idem: id quod est pars non habet esse nisi ab eo quod est totum, quia non habet perfectionem nisi ab eo. Ergo non subicitur alicui nisi per totum. Ergo totum primo; ergo ad hanc totus Socrates, etc. immediate sequitur ista: Socrates secundum quamlibet sui partem etc.; ergo per posterius illa quelibet pars Socratis etc..
Secundum predictam queritur de hoc sophismate: totus Socrates est minor Socrate. Probatio: quelibet pars Socratis est minor Socrate; ergo Socrates secundum quamlibet sui partem est minor Socrate; ergo totus Socrates est minor Socrate.
Solutio prima uera, hec, scilicet, Totus Socrates est minor Socrate. Improbatio peccat secundum accidens, quia in ista totus Socrates est minor Socrate, esse minor Socrate atribuitur partibus quibus uere conuenit, toti autem Socrati non conuenit, et ideo hec est simpliciter falsa: Socrates est minor Socrate. Et ideo si per partes inferatur esse minor Socrate de toto siue de Socrate erit fallacia accidentis per primam regulam supradictam. Vnde totus Socrates est res subiecta, et Socrates accidit ei, et esse minor Socrate assignatur inesse utrique. Peccat etiam improbatio secundum quid et simpliciter, quia ista totus Socrates est minor Socrate non ponit Socratem esse minorem Socrate simpliciter, set secundum partes suas, et ita ponit Socratem secundum quid esse minorem Socrate. Et ista cum simpliciter infert sic conclusionem, ergo Socrates est minor Socrate peccat secundum quid et simpliciter, sicut hic: Socrates secundum pedem est minor Socrate; ergo Socrates est minor Socrate.
Item cum in quibusdam sequatur totus Socrates; ergo Socrates, ut totus Socrates est albus; ergo Socrates est albus, et in quibusdam non, queritur in quibus hoc est.
De signis distributiuis accidentium
Sequitur de signis distributiuis accidentium inter que primo dicendum est de signis distributiuis qualitatis.
Dicitur autem signum distributiuum qualitatis quod distribuit rem se habentem per modum qualitatis, ut qualelibet cuius particulare est aliquale.
Set obicitur quod accidens multiplicatur multiplicato subiecto. Ergo cum signa distributiua substantie distribuant siue multiplicent subiectum, oportet quod distribuant, siue multiplicent ipsum accidens. Ergo signa distributiua accidentium superfluunt.
Et dicendum quod multiplicatio accidentis est duplex, quia quandoque multiplicatur secundum numerum, et hec multiplicatio fit per signa distributiua substantie, ut omnis homo albus. Alia autem fit multiplicatio accidentis secundum speciem, et fit per signa distributiua accidentis, ut qualelibet currit, id est, res habens quamlibet qualitatem currit.
Secundum predictam queritur de hoc sophismate: quodlibet qualelibet de quolibet tali scit ipsum esse tale quale ipsum est, posito quod Socrates sciat gramaticam, rethoricam et dyaleticam, et Plato, et Cicero similiter, et sciant se habere eas; set sint alii tres homines quorum unus sciat unam earum, et alius aliam, et tercius terciam, et isti tres non sciant se habere, et de aliis nichil sciant; set alii sciant de se, et de istis; et non sint plures homines nec qualitates.
Probatio prime: hoc qualelibet de quolibet tali scit ipsum esse tale; et illud qualelibet etc; et sic de tercio, et non sunt plura; ergo quodlibet qualelibet de quolibet tali etc.
Solutio prima uera, et improbatio peccat secundum consequens ab inferiori ad superius cum distributione, quia qualelibet subponit tantum pro tribus, set gramaticus subponit pro eisdem, et etiam pro illo qui habet solam gramaticam; et gramaticus est in pluribus quam qualelibet. Vnde si apponatur distributio sic - quodlibet qualelibet etc; ergo quelibet gramaticum -, fit consequens ut omnis homo; ergo omne animal, et similiter in ablatiuo, ut de quolibet qualelibet; ergo de quolibet gramatico, cum dicit de quolibet tali.
Sequitur de signis distributiuis quantitatis que distribuunt rem se habentem per modum quantitatis.
Et queritur de hoc sophismate: quocienscumque fuisti Parisius fuisti homo. Probatio: una uice fuisti Parisius et illa fuisti homo; alia uice fuisti Parisius et illa fuisti homo; et sic de aliis; ergo prima uera.
Contra: quocienscumque fuisti Parisius fuisti homo; set bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo, quod falsum est quia hec dictio bis ponit interruptionem eius cui adiungitur; set actus essendi hominem non fui interruptus.
Solutio prima falsa. Ad probationem autem slouendum per interpretationem quia secunda pars copulatiue est falsa, hec, scilicet, illa uice fuisti homo quia ad huc nulla fuisti homo eo quod uita tua non fuit terminata ut inciperes uiuere et postea terminaretur. Et hec exigeretur quod bis fuisses homo, sicut bis incipit cursus, et bis terminatur ad hoc ut aliquis currat bis.
Et nota quod bis non importat interruptionem, set terminum illius actus cui adiungitur; ad terminum autem sequitur interruptio.
Si autem formaretur sic paralogismus: quandocumque fuisti Parisius fuisti homo; set bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo, tunc prima est uera; et improbatio peccat secundum figuram dictionis ex predicamenti, quia quandoque quandocumque est in predicamento que est quando et bis dicit modum quantitatis discrete.
Vno enim modo dicitur infinitum quod non potest pertransiri. Vnde uox dicitur infinita quo ad uisum quia est inuisibilis, quia non est apta nata uideri.
Alio autem modo dicitur infinitum quod habet transitum imperfectum, eo quod nondum est determinatum aptum natum terminari, ut cum aliquis transit spacium et nondum uenit ad finem eius.
Tercio autem modo dicitur infinitum secundum appositionem, ut numerus augmento est infinitum appositione unitatis, uel alterius numeri.
Quarto autem modo secundum diuisionem, ut continuum. Omne enim continuum est diuisibile in infinitum. Vnde diffinitur ab Aristotele in VI Phisicorum sic: "continuum est diuisibile in semper diuisibilia".
Quinto autem modo dicitur infinitum utroque modo secundum appositionem et diuisionem, ut tempus cum sit continuum est diuisibile in infinitum, et sic est infinitum diuisione; et cum post unum tempus ueniat aliud sic est infinitum per appositionem unius temporis ad aliud est infinitum appositione.
Et quo ad tres significationes iam dictas infinitum diffinitur sic: infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid sumere extra, ut si post unam partem linee accipiatur alia, et post illam tercia, et nunquam posset contingi tempus eius; tunc oportet dicere linea est infinita.
Solet autem poni quod infinitum quandoque sumitur pro termino comuni, et tunc hec probatio infinita sunt finita equipollet huic aliqua infinita; quandoque autem sumitur pro signo distributiuo, et tunc equipollet huic quo ad distributionem, scilicet, quodlibet plura sunt finita. Et probatur sic: uno plura sunt finita, duobus plura sunt finita; tribus plura sunt finita; et sic de aliis; ergo quodlibet plura sunt finita. Et dicitur facere interscalarem distributionem, uel interruptam uel discontinuam, quia hec dictio plura in prima propositione subponit pro duobus et deinceps, et in secunda pro tribus et deinceps, et semper gradatim siue scalatim ascendendo. Et ideo hec oratio quodlibet plura facit distributionem interscalarem, quia pro aliis subponit hoc quod dico quotlibet et pro aliis hoc quod dico plura secundum numerum ascendendo, ut dictum est.
Secundum predicta queritur de hoc sophismate: infinita sunt finita. Probatio: duo sunt finita, tria sunt finita, et sic in infinitum; ergo infinita sunt finita.
Solutio: quidam distingunt quod infinitum equiuocatur ad infinitum quo ad nos, et ad infinitum simpliciter. Vnde si sumatur infinitum quo ad nos prima est uera, et non predicatur oppositum de opposito, quia infinita quo ad nos, ut stelle, uel arene, sunt simpliciter finita. Si autem sumatur infinitum simpliciter sic prima est falsa, et predicatur oppositum de opposito.
Alii distingunt eo quod infinitum potest esse terminus comunis, et sic prima est falsa, uel potest esse dictio sinchategorematica importans in se distributionem sicut dictum est. Et sic ponunt ipsam esse ueram.
Set neuter istarum solutionum ualet quia si remoueatur utraque distinctio, et sumatur infinitum simpliciter secundum quod est terminus comunis adhuc remanet probatio et improbatio sophismatis. Vnde dicendum quod prima est simpliciter falsa, et probatio peccat secundum quid et simpliciter, quia infinitum appositione est infinitum quodammodo et non simpliciter. Vnde cum accipiat partes numeri secundum appositionem, ut duo, tria, non accipit infinitum simpliciter. Et ita cum ex infinito secundum quid concludat infinitum simpliciter peccat secundum quid et simpliciter.