Table of Contents
Tractatus / Summulae logicales
Tractatus Primus : De Introductionibus
Tractatus Secundus : De Predicabilibus
Tractatus Tertius : De predicamentis
Tractatus Quartus : De sillogismis
Tractatus Sextus : De Suppositionibus
Tractatus Septimus : De Fallaciis
Tractatus Octavus : De relativis
Tractatus Nonus : De Ampliationibus
Tractus Decimus : De Appellationibus
Tractatus 5
De ratio multiplici
Ratio multipliciter dicitur. Vno enim modo idem est quod diffinitio, uel descriptio, ut hic: uniuoca dicuntur quorum nomen est commune ratio substantie secundum illud nomen est eadem
Alio autem modo idem est quod forma materie, ut in cultello ferrum est materia, dispositio sic inducta in ferrum est forma.
Sequitur de argumento et argumentatione
Argumentum est ratio rei dubie faciens fidem, id est, medium probans conclusionem que debet confirmari per argumentum. Est enim conclusio argumento, uel argumentis aprobata propositio. set antequam aprobetur est dubitalis, et tunc est questio. Questio enim diffinitur: questio est dubitalis propositio. Medium est quod habet duo extrema.
Argumentatio est argumenti per orationem explicatio, id est, oratio explicans argumentum. Differt autem argumentum a medio et ab argumentatione, quia medium dicitur eo quod habet duo extrema; argumentum enim addit supra medium uirtutem probandi conclusionem. Vnde ad hoc quod sit argumentum exigitur quod sit medium, et quod habeat uirtutem per quam probet conclusionem.
Argumentatio autem dicitur oratio totalis composita ex premissis et conclusionem, et in illa manifestatur uirtus argumenti. Aliqua enim talis oratio potest infferre uniuersalem affirmatiuam, aliqua autem non nisi particularem affirmatiuam, et aliqua uniuersalem negatiuam, aliqua uero non nisi particularem negatiuam, et sic manifestatur uirtus argumenti, cum ostenditur supra quam conclusionem potest et supra quam non potest, quod fit in argumentatione ut superius ostensum est per rationes.
Argumentationis autem IIII sunt species: sillogismus, inductio, entimema, exemplum. Diffinitio sillogismi dicta est prius. Inductio est progressus a particularibus sufficienter enumeratis ad uniuersalem. Vt: Socrates currit; Plato currit; currit; et sic de singulis; ergo omnis homo currit.
Entimema est sillogismus imperfectus uel oratio in qua non omnibus antepositis propositionibus infertur conclusio festinata. Vt: omne animal currit; ergo omnis homo currit. In hac enim dicta argumentatione intelligitur hec propositio, scilicet, omnis homo est animal, et non apponitur ibi que si apponent prefectus esset sillogismus.
Sic diffinit Aristoteles entimema: entimema est ex ycotibus ex et signis. Ycos autem idem est quod propositio de materia demonstratiua, uel necessaria uel probabilis, et hoc est inferendo.
Signum autem secundum quod hic sumitur dicit necessitatem illationis. Ycos autem dicit probabilitatem propositionis in se, secundum quam probabilitatem materie propositio est uera. Vnde notandum quod in entimemate est infferendi propositio una infferens, et alia illata. Vnde secundum quod propositio infferens apparet omnibus esse uera, in pluribus sic est probabilis, ut quilibet diligit diligentem se.
Secundum autem quod illa propositio eadem dicit necessitate et infert conclusionem, uero est signum, et sic eadem propositio est ycos et signum, et hoc secundum aliud et aliud.
Siquis obiciat quod oportet diffiniri sic: entimema est ex ycote et signo cum non sit nisi propositio ista inferens que est ycos et signum secundum diuersa. Ad hoc dicendum quod licet sit tantum ista propositio inferens tamen habet in se uirtutem duarum propositionum quia habet in se uirtutem suam propriam et illius que intelligitur et sic est una secundum substantiam, et sunt due propositiones secundum uirtutem et ideo dicit in plurali ex ycotibus, et non ex ycote, et similiter ex signis, et non ex signo.
Sciendum autem quod omne enthimema debet reduci ad sillogismum; ergo in quolibet enthimemate sunt tres termini sicut in sillogismo quorum terminorum duo ponuntur in conclusione, et sunt extremitates, alius autem est medium, et medium nunquam ponitur in conclusione.
Illarum autem extremitatum altera sumpta est bis in enthimemate, altera semel, ex altera extremitate sumpta semel, et ex medio debet fieri propositio una secundum exigentiam modi, et fit sillogismus. Verbi gratia, in hoc enthimemate – omne animal currit; ergo omnis homo currit –, homo et currit sunt extremitates, animal est medium. set hec extremitas, scilicet, homo sumpta est semel; ergo ex ipsa et medio fiet propositio una et tunc completus est sillogismus sic: omne animal currit; omnis homo est animal; ergo omnis homo currit.
De loco in generali
Argumentum autem per locum confirmatur. Vnde danda est diffinitio loci pro ut hic sumitur, est enim locus sedes argumenti uel unde ad propositam questionem conueniens trahitur argumentum.
Quid sit questio dictum est prius. Sciendum tamen quod propositio et questio et et et conclusio secundum substantiam siue in subiecto idem sunt. Eadem autem oratio est propositio et questio et conclusio, ut omnis homo currit. Differunt autem secundum rationes; diuersas enim habent rationes, siue diffinitiones ut prius patuit. Secundum quod dubitatur est questio, prout probatur per argumentum est conclusio. Secundum autem quod ponitur pro alio in premissis est propositio. Vnde propositio dicitur secundum quod est in premissis ad probandam conclusionem.
Locus diuiditur in locum maximam et in locum differentiam maxime. Locus maxima idem est quod maxima ipsa. Maxima est propositio qua altera non est prior, id est, notior, ut: omne totum est maius sua parte, de quocumque diffinitio et diffinitum, de quocumque predicatur species et genus.
Locus differentia maxime est illud quo una maxima differt ab alia. Verbi gratia, iste maxime – de quocumque species et genus, de quocumque diffinitio et diffinitum – differunt per terminos ex quibus componuntur. Vna enim componitur ex genere et specie. Alia uero ex diffinitione et diffinito. Vnde isti termini simplices dicuntur differentie maxime et tam locus maxima quam locus differentie maxime dicitur locus, quia uterque confert firmitudinem argumento. Vnde proportionaliter sumitur hic locus ad locum in rebus naturalibus, quia sicut locus ibi dat firmitudinem rebus naturalibus et conseruat eas inesse, similiter hic locus conseruat argumentum.
Locus intrinsecus est quando sumitur argumentum ab eis que sunt de substantia rei, ut a diffinitione.
Locus extrinsecus est quando sumitur argumentum ab eis que sunt omnino separata a substantia rei, ut ab oppositis, ut si queratur utrum Socrates sit albus, et terminetur sic: Socrates est niger; non ergo est albus.
Locus medius est quando sumitur argumentum ab hiis que partim conueniunt cum terminis in questione positis, partim differunt ab eis, sicut in uniuoco et denominatiuo, que dicuntur coniungata, ut si queratur utrum iusticia sit bona, et probetur sic: iustum est bonum, ergo iusticia.
De locis intrinsecis
Item locus intrinsecus diuiditur per locum a substantia et per locum a concomitantibus substantiam.
Sequitur de loco a substantia
Locus a substantia est quando sumitur argumentum a substantia terminorum positorum in questione. Et diuiditur hic locus per locum a diffinitione, et locum a descriptione, et locum a nominis interpretatione.
Sequitur de diffinitione
Diffinitio est oratio quid est esse rei significans. Locus a diffinitione est habitudo diffinitionis a diffinitum, et continet IIII argumenta et IIII maximas. Prius subiciendo diffinitionem affirmatiue. Secundo predicando eam affirmatiue. Tertio subiciendo eam negatiue. Quarto predicando eam negatiue.
Exempla horum omnium sunt hec: Animal rationale mortale currit; ergo homo currit. Vnde locus, a diffinitione. Maxima: quicquid predicatur de diffinitione et de diffinito.
Socrates est animal rationale mortale; ergo Socrates est homo. Vnde locus, a diffinitione. Maxima: de quocumque predicatur diffinitio et diffinitum.
Sequitur de diffinito
Locus a diffinito est habitudo diffiniti ad diffinitione. Et continet ut supra IIII maximas, et IIII argumenta.
Primo subiciendo sic diffinitum affirmatiue, ut homo currit; ergo animal rationale mortale currit. Locus a diffinito. Maxima: quicquid predicatur de diffinito, et de diffinitione.
Secundo sic predicando: Socrates est homo; ergo Socrates est animal rationale mortale. Locus a diffinito. Maxima: de quocumque predicatur diffinitum et diffinitio.
Tercio subiciendo eum negatiue sic: homo non currit; ergo animal rationale mortale non currit. Locus a diffinito. Maxima: quicquid remouetur a diffinito et a diffinitione.
Sequitur de descriptione
Sequitur de interpretatione
Interpretatio est duplex. Quedam est que non conuertitur, ut ledens pedem est interpretatio huius quod dico lapis. Alia autem est que conuertitur, ut amator sapientie est interpretatio huius quod dico philosophus. Et hoc modo sumitur hic, et diffinitur sic: interpretatio est diffinitio uel expositio unius nominis per aliud.
Locus a nominis interpretatione est habitudo interpretationis ad interpretatum, et continet tot argumenta et tot maximas sicut predicta. Vt: amator sapientia currit; ergo philosophus currit. Locus a nominis interpretatione. Maxima: quicquid predicatur de interpretatione, et de interpretato. Et sic a parte predicati. Maxima: de quocumque predicatur interpretatio, et interpretatum. Sic negatiue: amator sapientie non inuidet; ergo philosophus non inuidet. Locus a nominis interpretatione. Maxima: quicquid remouetur ab interpretatione et ab interpretato. Et similiter in predicato. Maxima: a quocumque remouetur interpretatio et interpretatum.
Sequitur de loco a concomitantibus substantiam
Sequitur de loco a concomitantibus substantiam qui est quando sumitur argumentum ab eis que consequuntur terminos positos in questione. Et diuiditur quia alius locus a toto, alius a parte, alius a causa, alius a generatione, alius a corruptione, alius ab usibus, alius a communiter accidentibus.
Sequitur de loco a toto
Locus a toto diuiditur sicut totum. Est enim quodam totum uniuersale, aliud integrale, aliud est totum in quantitate, aliud in modo, aliud in loco, aliud in tempore, et sic diuiditur locus a toto.
Sequitur de loco a toto uniuersali siue a genere
Totum uniuersale est ut hic sumitur superius et substantiale, sicut in linea predicamentali. Pars subiectiua est que est inferius sub uniuersali. Locus a toto uniuersali, siue a genere est habitudo ipsius ad suam partem, siue ad suam speciem, et est semper destructiuus. Vt: lapis non est animal; ergo lapis non est homo. Locus a genere. Maxima: remoto genere, siue toto uniuersali, remouetur species, siue pars subiectiua.
Sequitur de loco a specie siue a parte subiectiua
Locus a specie siue a parte subiectiua est habitudo ipsius ad suum genus, siue ad suum totum, et est semper constructiuus. Et continet duo argumenta. Primo subiciendo speciem, ut homo currit; ergo animal currit. Locus a specie, uel a parte subiectiua. Maxima: quicquid predicatur de specie, et de genere. Socrates est homo; ergo Socrates est animal. Locus a specie. Maxima: de quocumque predicatur species et genus.
Sequitur de loco a parte integrali
Totum integrale est quod est compositum ex partibus habentibus quantitatem et pars eius dicitur integralis. Locus a toto integrali est habitudo ipsius ad suam partem, et est semper constructiuus, ut domus est; ergo paries est. Locus a toto integrali. Maxima: posito toto integrali, ponitur quelibet eius pars.
Sequitur de loco a toto in quantitate
Totum in quantitate est quando uniuersale sumitur uniuersaliter, ut omnis homo, nullus homo. Locus a toto in quantitate est habitudo ipsius ad suam partem, et est destructiuus, et constructiuus. Vt: omnis homo currit; ergo Socrates currit. Locus a toto in quantitate. Maxima: quicquid predicatur de toto in quantitate, et de qualibet eius parte; uel si uniuersalis est uera, quelibet singularis est uera. Destructio sic: nullus homo currit; ergo Socrates non currit. Locus a toto in quantitate. Maxima: Quicquid remouetur a toto in quantitate, et a qualibet eius parte; uel si uniuersalis est uera; quelibet singularis est uera.
Locus a parte in quantitate est habitudo ipsius ad suum totum, et est constructiuus et destructiuus. Vt: Socrates currit, Plato currit, et sic de singulis; ergo omnis homo currit. Locus a parte in quantitate. Maxima: Quicquid predicatur de partibus in quantitate simul sumptis, et de suo toto. Negatiue sic: Socrates non currit, Plato non currit, et sic de aliis; ergo nullus homo currit. Locus a parte quantitate. Maxima: Quicquid remouetur a parte in quantitate simul sumptis, et a suo toto; uel si quelibet singularis est uera, sua uniuersalis est uera.
Sequitur de loco a toto in loco
Totum in loco est dictio comprehendens omnem locum aduerbialiter, ut ubique. Locus a toto in loco est habitudo ipsius ad suam partem, et est constructiuus et destructiuus. Vt: Deus est ubique; ergo Deus est hic. Cesar nusquam est; ergo non est hic. Locus a toto in loco. Maxima: cuicumque conuenit totum in loco, et quelibet eius pars; uel quicquid remouetur a toto in loco, et a qualibet eius parte.
Sequitur de causa
Causa est ad cuius esse sequitur aliud secundum naturam, et diuiditur in causam efficientem, materialem, formalem et finalem.
Sequitur de causa efficiente
Causa efficiens est a quo prius est motus, ut domificator principium est mouens, et operans, ut domus sit, et faber ut cultellus sit. Locus a causa efficiente est habitudo ipsius ad suum effectum, et est constructiuus et destructiuus. Vt: domificator est bonus; ergo domus est bona. Vel: faber est bonus; ergo cultellus est bonus. Locus a causa efficiente. Maxima: cuius causa efficiens est bona, ipsum quoque est bonum; uel posita causa efficiente immediate ponitur eius effectus. Destructiue possunt sumi argumenta, ut domificator non est bonus; ergo domus non est bona. Econuerso est locus ab effectu cause efficientis.
Sequitur de causa materiali
Materia est ex qua omne alio fit aliquid, et est duplex: quedam enim est permanens ut in cultello ferrum; alia transiens, ut in pane farina, et in uitro fenum, uel filix. Diffinitur etiam sic: materia est que tantum est in potentia. Locus a causa materiali est habitudo ipsius ad suum effectum. Constructiue sic: ferrum est, uel farina; ergo arma ferrea, uel panes possunt esse. Maxima: posita causa materiali, possibile est poni materiatum. Destructiue sic a permanente materia: ferrum non est; ergo arma ferrea non sunt. Locus a causa materiali. Maxima: remota causa materiali permanente remouetur eius effectus.
Sequitur de loco a causa formali
Sequitur de loco a causa finali
Finis est cuius gratia fit aliquid. Locus a causa finali est habitudo ipsius ad suum effectum, ut beatitudo est bona; ergo uirtus est bona. Locus a causa finali. Maxima: cuius causa finalis est bona ipsum quoque est bonum. Vel sic: pena est mala; ergo peccatum est malum. Locus a fine. Maxima: cuius finis est malus ipsum est malum. Et econuerso est loco ab effectu cause finalis.
Sequitur de loco a generatione
Generatio est progressus a non esse ad esse. Locus a generatione est habitudo ipsius generationis ad generatum, ut generatio domus est bona; ergo domus est bona. Maxima: cuius generatio est bona ipsum est bonum. Et econuerso locus a generato. Maxime sunt iste: si generatum est bonum, eius generatio est bona; et si generatum est malum eius generatio est mala.
Sequitur de loco a corruptione
Corruptio est progressus ab esse in non esse. Locus a corruptione est habitudo ipsius ad corruptum, ut corruptio domus est mala; ergo domus est bona, et corruptio Antichristi est bona; ergo ipse est malus. Locus a corruptione. Maxima: cuius corruptio est mala ipsum quoque est bonum. Et cuius corruptio est bona ipsum est malum. Et econuerso est locus a corrupto.
Sequitur de loco ab usibus
Vsus ut hic sumitur est operatio rei siue exercicium ipsius, ut securis secare, et equi equitare est exercicium, siue operatio, siue usus. Locus ab usibus est habitudo ipsius ad illud cuius est operatio, siue usus, ut equitare siue cindere est bonum; ergo equs est bonus uel securis est bona. Locus ab usibus. Maxima: cuius usus est bonus ipsum est bonus. Vel: cuius usus est malus ipsum est malus. Vel sic: occidere est malum; ergo occisor est malus.
A communiter accidentibus
Communiter accidentia sumuntur dupliciter: quedam enim sunt que aliquando se consequuntur, et aliquando non, ut comptus et adulter, et ab hiis non sumitur locus dyalecticus set sophisticus. Alia sunt quorum alterum semper consequitur alterum, ut penitere sequitur deliquisse, et ab hiis sumitur dyalecticus, ut penitet; ergo deliquit. Locus a communiter accidentibus. Maxima: si communiter accidentium unde posterius inesse, necesse est et primum inesse. Destructiue sic: non deliquit, siue non peccauit; ergo non penitet. Locus a communiter accidentibus. Maxima: si communiter accidentium primum non inesse, neque posterius.
De locis extrinsecis
Quid sit locus extrinsecus dictum est prius. Locorum autem extrinsecorum, alius ab oppositis, alius a maiori, alius a minori, alius a simili, alius a proportione, alius a transumptione, alius ab auctoritate.
De loco ab oppositis
Item oppositorum IIII sunt species, scilicet, oppositio relatiua, et contrarietas, et oppositio priuatiua, et contradictio. Contrarietas est contrariorum oppositio, ut albus et niger. Contradictio est oppositio cuius secundum se non est medium.
Contrariorum quedam sunt mediata, ut album, nigrum, inter que sunt medii colores; quedam immediata, ut sanum et egrum circa animal. Locus a contrariis est habitudo unius contrariorum ad reliquum. Constructiue sic: hoc animal est sanum; ergo non est egrum. Vel: hoc corpus est album; ergo non est nigrum. Locus a contrariis. Maxima: posito uno contrariorum, remouetur et reliquum ab eodem. Destructiue tenet in contrariis immediatis cum constantia subiecti, ut hoc animal non est sanum; ergo est egrum. Locus a contrariis immediatis. Maxima: remoto uno contrariorum immediatorum ponitur reliquum manente subiecto.
Que sunt priuatiue opposita dictum est prius. Locus a priuatiue oppositis est habitudo priuationis ad habitum, uel habitus ad priuationem, ut est uidens; ergo non est cecus. Vel: est cecus; ergo non est uidens. Locus a priuatiue oppositis. Maxima: posito uno priuatiue oppositorum, remouetur et reliquum ab eodem. Destructiue non tenet nisi cum constantia subiecti et tempore a natura determinato. Catulus enim non est cecus, neque uidens ante nonum diem, et puer non dicitur edentulus, nec dentulus ante tempus determinatum.
De loco a maiori
Maius ut hic sumitur est illud quod subponitur alicui in potestate, uel uirtute. Minus autem est quod ei subponitur. Locus a maiori est habitudo maioris ad minus, et est semper destructiuus, ut rex non potest expugnare castrum; ergo nec miles. Locus a maiori. Maxima: si id quod magis uidetur inesse non inest, nec id quod minus.
De loco a simili
Locus a simili est habitudo unius similis ad reliquum, ut sicut inest risibile homini, et hinnibili equo; set risibile est proprium hominis; ergo hinnibile equi. Locus a simili. Maxima: de similibus idem est iudicium. Destructiue sic: sicut inest risibile homini, inest hinnibile equo; set risibile non inest homini ut genus; ergo hinnibile non inest equo ut genus. Locus a simili. Maxima: si unum simile inest et reliquum; aut si unum non inest, nec reliquum.
A proportione
Locus a proportione est habitudo unius proportionalium ad reliquum, ut sicut se habet retor nauis ad nauem, ita se habet rector scolarum ad scolas; set rector nauis est eligendus non sorte, set arte; ergo rector scolarum est eligendus non sorte, set arte. Locus a proportione. Maxima: de proportionalibus idem est iudicium. Differt autem locus iste a loco a simili, quia in loco a simili accipitur comparatio secundum habitudinem.
A transunptione
Transunptio est duplex: quedam enim est quando nomen uel oratio significans unum transumitur ad significandum aliud per similitudinem aliqua, ut ridere transumitur ad florere cum dicitur pratum ridet. Oratio transfertur cum dicitur litus aratur per operam perdi quod solet dici alicui quod in cassum laborat et ista transumptio pertinet ad sophistam, et non ad dialectium. Est alia transuptio cum sumitur nomen magis notum pro alio minus noto, ut si debeat probari quod philosophus non inuidet, et fiat translatio ad hec nomen scilicet, sapiens non inuidet, et ista pertinet ad dyalecticum.
Locus a transuptione est habitudo unius transupti ad aliud, ut sapiens non inuidet; ergo philosophus non inuidet. Locus a transuptione. Maxima: quod alicui conuenit sub nomine magis noto, et eadem conuenit sub nomine minus noto. Differt autem locus iste a loco a nominis interpretatione, quia in loco a nominis interpretatione accipitur diffinitio siue descriptio nominis, uel expositio, ut philosophus exponitur per hoc quod dico amator sapientie. In loco autem a transuptione non accipitur expositio nominis, set quod pro uno nomine minus noto sumitur aliquod notum magis uel aliquod aliud per quod facilius probetur propositum.
Ab auctoritate
Auctoritas ut hic sumitur est iudicium sapientis in scientia sua. Vnde a rei iudicio solet denominari locus iste. Locus ab auctoritate est habitudo ipsius auctoritatis ad id quod per eam probatur, ut astronomus dicit celum uolubile; ergo celum volubile est. Locus ab auctoritate. Maxima: unicuique experto in sua scientia est credendum.
Sequitur de locis mediis
Locorum mediorum alius a coniugatis, alius a casibus, alius a diuisione. Casus autem et coniugata differunt, quia uniuocum siue principale, siue abstractum quod idem est cum suo denominatiuo dicitur coniugatum, ut iustitia et iustum. Casus autem dicuntur ea que cadunt a principali, ut iustum et iuste a iustitia, et hanc differentiam assignat Aristoteles in Topicis.
A diuisione
Diuisionum alia est per negationem, ut Socrates aut est homo aut non est homo; set non est non homo; ergo est homo. Loco a diuisione. Maxima: si aliqua duo condiuidunt aliquid posito uno remouetur reliquum, uel remoto uno ponitur reliquum.
Alia autem est diuisio que non fit per negationem, et hec diuisio fit VI modis: tribus per se et tribus per accidens. Prima est generis in species, ut animalium aliud rationale, aliud irrationale. Secunda totius integralis in partes integrales, ut domus alia pars est aries, alia tectum, alia fundamentum. Tertia uocis in significationes, ut canis aliud latrabile, aliud marinum, aliud celeste sidus.
Trium per accidens una est per accidens subiecti, ut animalium alia sana, alia egra. Secunda accidentis in subiecta, ut sanorum aliud brutum, aliud homo. Tertia accidentis in accidentia, ut sanorum aliud calidum, aliud frigidum.
Locus a diuisione est habitudo unius condiuidentium ad alterum. A diuisione uero secundum negationem sic sumitur argumentum: Socrates aut est homo, aut non est homo; set non est non homo; ergo est homo. Maxima: posito uno condiuidentium remouetur aliud, uel remoto uno ponitur aliud. Eodem autem modo fiet in aliis constructiue et destructiue. A diuisione per se sic sumitur argumentum, ut si Socrates est animal aut est rationale aut irrationale; set non est irrationale; ergo est rationale, et sic de omnibus aliis diuisionibus.
On this page
Sequitur de argumento et argumentatione
Sequitur de loco a concomitantibus substantiam
Sequitur de loco a toto uniuersali siue a genere
Sequitur de loco a specie siue a parte subiectiua
Sequitur de loco a parte integrali
Sequitur de loco a toto in quantitate
Sequitur de loco a toto in modo
Sequitur de loco a toto in loco
Sequitur de loco a toto in tempore
Sequitur de loco a causa formali
Sequitur de loco a causa finali
Sequitur de loco a generatione
Sequitur de loco a corruptione