Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 4

1

S& 2VH2o NES contradictionum in dictis Auer rois Super Quarto Metapliysieorum.

Contradictio 1

2

PRima contradi. est in eo. i. Di tit Cominem, quod scientia de ni tura est de ente mobili. Huius tamen oppositum videtur di cere i. meta. con. ge. vbi dicit quod est de corpore mobili. & in proce. suo su per. i. phy. dicit res sensibiles esse subie sta scientiae Naturalis. Soluitur. non est cura Philosophi de nominibus, vt ipsemet dicit super coni i. e. primi phy. idem intelligit apud me (ommenta. per corpus niobile& per corpus naturale, per res sensibiles, per ens mobile, & per substantiam mobi sem. nec inuenio aliquam discordiam inter Antiquos de subiecto philosophiae, sed la tini fuerunt authores illius difficultatis. I lud igitur, quod ego dico in hac materia est istud, quod Comnienta. idem intellexit per ista nomina, & ideo in hoc non est in sistendum. De ratione autem formali subiect Naturalis Philosophiae, licet Commen dica quandoque mobilitatem esse, quandoque sensibi litatei, tamen ista, si adinuicem comparentur, indubitanter credo naturalitatem esse rationem formalem subiectiuam, & quidi tatiuam totius naturalis habitus. Fatio, quae me nmouet, est ista. quia mobilitas, & senfibilitas habent reduci ad illam. natura enim est principium motus. Amplius, mobilitas est propria passio. & nulla talis potest esse prima ratio subiecti scientiae: quia quaeli pet talis est demonstrabilis, aut demonstrationem simpliciter, aut saltem demonstratione causae tantum. stat enim aliquam passionem esse per se notam quo ad simplicem inhaerentiam ad subiectum, quae tamen non sit cuidens euidentia causae. & sic est in proposito. quia licet motum esse sit de principiis cognitionas scientiae Naturalis, & non possit demonstrari demonstratione quia, aut demrone dante causam, & esse, nihil tamen prohibet posse demonstrari demonstratione causae tantum. Amplius, illa est prima ratio formalis subiecti adaequati naturalis habs tus, qua primo posita aliquid reponitur subtali habitu, & qua primo remota aliquid, remouetur a talihabitu. huiusmodi est na turalitas, nam omnia habentia principium mots & quietis sunt physicae consyderationis, & omnia carentia huiusmodi principio non sun amplius physicae considerationis, sicut patet. a. phy. tex. con. vi. Et confirmatur per Phi losophum, & Commen ibidem. tex. con. Vi. vbi probant primum motorem non esse natura sis consyderationis: quia in eo non est prin cipium motus: tale autem natura est. Confir matur per Auer. in i. primae philo sophiae tex. con. i8. vbi Philosophus dicit. Quamobrem primo persrutandum nobis est de na tura quid sit. Sic enim & de quo est Naturalis scientia, manifestum erit. & Commenta. in commen super istis verbis inquit, quandem homo sciuerit naturam quid sit, declarabuntur ei naturalia a non naturalibus quid clarius dici potuit: Sed fuit dubitatum similiter per magnificentiam tuam propter quid est, quod, cum Aristo. dicat. i. Po sterio. quod subiectum in scientia sit per se notum in tanimum, quod Auer. i. phy. conm. vltimo. &. i. physico. ii. &. i. 8. &. i. de anima. 2& in plerisque locis aliis tenet subiectum non posse in scientia demonstrari, nec a priori, nec a posteriori, & tanien nos videmus temporibus nostris, semper in principiis librorum primam quaestionem fieri de ipso subiecto. Nec valet, si dicas, quod illud intelligitur quo ad naturam, non quo ad nos. nam, si subiectum non deberet esse no tum quo ad nos, saltem demonstrabile es set demonstratione quia. & tunc licet a La tinis teneatur, apud Auertois, tamen vbique hoc negatum est. Dico, quod dubitatio pulchra est, & subtilis. sed illud, quod pro nunc occurrit mihi, est hoc, quod refert aliquid esse notum in se, & refert illud notum esse in ordine ad aliquid praedi catum attributum sibi ab intellectu. vnde dico, quod aliquid primo modo potest esse per se notu, & tamen secundo modo stat istud dubium esse & satis ignotum. ens esse notum est: nec intellectus circa conceptum entis in se errare potest, cum non habeat aliquid, per quod ignorari queat: quia con ceptus eius est simpli: iter simplex, & talis, aut totaliter scitur, aut toraliter ignoratur,. vt dicitur. 8. meta. tex. con. ix. tamen vtrum ens sit vniuocum Deo. & creaturae: similiter vtrum ens dicat conceptum per se tertium a suis inferioribus, dubium est satis, & ignotum, & ideo licet Diuina scientia sit de transcendentibus, & communissimis, quavalde notissima sunt in se, possunt tamen de istis formari propositiones difficillimae, propter quas suientia illa erit ignota satis, & satis difficilis. facilitas enim propositionis non oritur, ex notitia subiecti tantum, sed ex inhaerentia praedicati ad subiectum. Vnde, quando talis inhaerentia nota est, tunc tota propositio nota est. Vnde Philosophus quaerit in. ti. &. v. nieta. vtrum ens, & vnum habeat aliquam intentionem vniuersalem actu extra decem praedicamen ta. & ista quaestio patet, quod difficillima est. lta in proposito dicimus nos, quantuncumque ponatur subiectum primae philsophiae Na turalis siue ens mobile, siue corpus mobile, siue substantia sensibilis, vel aliquod hu iusmodi, dico quodlibet istorum notum esse in se, & nullum vt sic demonstrari potest aliquo genere demonstrationis in scien tia Naturali, sed quaerere postea vtrum corpus mobile sit subiectum in scientia Naturali, istud non est consyderare corpus in se, sed est consyderare ipsum in ordine ad aliquod praedicatum attiibutum sibi a ratione. si. ut est ista intentio subiectum. & sic stat Illud ignotum esse. vnde ista non implicant, mihi notum esse corpus mobile esse, & tamen quod me lateat vtrum conditiones subiecti scien tiae competant corpori mobili, vt ad totum Physicum negotium pertinet. Ista est extem poranea solutio. tamen magnificentia ve stra super hoc cogitabit.

Contradictio 2

3

Secunda contradi. est in com.. Dicit Commen quod substantia est causa accidentium, non secundum finem & agens, sed secundum su biectum & materiam tantum: Hulus tamen oppositum scribit Philosophus in i. de anima. tex. conag. vbi dicit animam esse causam corporis animati in triplici genere causae, formalis, fina lis, & efficientis. Et ad hoc mihi videtur dicendum, quod substantia composita respectu ac cidentium existentium in ipsa concurrit tanquam materia & subiectum. talia enim sunt terminata, & non habent materiam. in qua subiectentur primo, nisi compositum. talia autem non sunt ab ipso composito tanquam ab agente, quia, cum materia & efficiens non coincidant in idem, dicimus quod ab ipso, vt ab agente, impossibile est talia accidentia dependere: & ideo talia dependere ab extrinseco motore in genere causae efficientis. nam agens quantum dat de forma, tantum dat de consequentibus ad formam medante forma: sicut colligitur ex. 8. physi. ix. &. i. coeli. con no. Sed dices, quomodo compositum est causa talium acci dentium, cum Philosophus. i. phi. Si. dicat, materiam cusrforma causam esse omniu eorum, quae sunt sicut mater: Soluitur. licet composita sint materia, in qua accidentia ista subiectantur, tamen in rei veritate rato, puo pter quam recipiantur in genere causae materialis est materia: & ratio, propter quam recipiantur in composito in genere causae fina lis, est ipsa forma, sicut patet. 2cap. de substantia orbis. substantia igitur composita quomocunque distinguatur a materia, & forma ratione, qua composita est respectu talium accidentium subiectiue in ea existentium non concurrit vt agens, non vt forma, nec finis: sed solum vt materia. Illud autem, quod adducit de. i. i. de anima, patet quod non est ad propositum, quia non negamus substantiam, quae est forma, posse esse causam finalem & agentem respectu accidentium. & isto mo do patet mens Auet. in hoc loco. Quod aute quidam dicere voluerunt hic substantiam esse veram causam materialem accidentium, non autem causam agentem veram, sed pullulatiuam, & similitudinariam, sic etiam finalem, ista non sunt A uerroistica, sicut diximus alias, sed veritas in via eius est ista.

Contradictio 3

4

Tertia contradi. est in eo. s. Diecite Commen. quod ens & vnum vnam naturam significat su e biecto. sed diuersis modis. Huius tamen oppositum habet in ia. met. a. i. &. 2x. con vbi habet quod ens non significat, aliquam naturam, Solutio, qui ponunt vniuocationem entis, & vnitatem conceptus entis per indifferentiam, dicunt conceptum entis non dicere re aliquam, neque realitatem aliquam, sed dicunt, quod dicit quandam formaliratem, quae habet modum intentionis primae. & ita glosat Conmen i. mera. conii. & ii. quia ibi Commen non negat absolute ens non importare aliquem conceptum, sed solum negat quod non dicit aliquam naturam, i. aliquam rem vel realitatem distinctam a substantia & ab ac cidente, a Deo & a creatura. sed quod ens non dicat aliquem conceptum realem obiectiuum, hoc nunquam Comment. vt aiunt negauit. Nobis autem cum supportatione istorum videtur oppositum de intentione eius. nam ego teneo conceptum entis secundum ipsum non esse aliquid tertium vniuocum distinctum a suis partibus subiectiuis, neque naturam, neque formalitatem importans. Vnde ipse dicit in ro. meta. con. &. ens significat decem praedica menta prima signific atione & sine medio, non quia ens sit commune conitate nominis, & imediate significet sua significata, sicut dixerunt vulga res: sed significat decen praedica menta sine medio, pro quanto descendit non per differentias vniuocas, sicut geneus in species: quia tunc ens esset sicut canis, & per consequens non posset subiectum esse in aliqua scient ia. Et quod non dicat aliquam natu ram distinctam a decem praedicamentis pa tuit etiam in com. allegatis. a. i. &. ax. ni. meta. Sed illud, quod intendimus probare, est videre vtrum dicat aliquem conceptum tertium distinctum a decem praedicamentis. Et ad hoc dicimus quod bene importat vnum conceptum communem conitate ana logiae respectu decem praedicamentorum, qui dicitur secundum prius & posterius. si enim nullam vnitatem ha beret, non esset de eo scientia. & ista est sen tentia eius expresse in. 8. mera. con.. Iste autem, conceptus secundum ipsum non est distinctus a suis inferioribus, vt dixerunt subtiles vnde. 8. meta. con. e. dicit Commenta, quod ens & vnum non significant vnam intentionem in omnibus rebus, neque intentionem diuersam ab omnibus rebus. Et sic parret qualiter secundum Auer. ens non dicit aliquam rem, nec realitatem, nec formalitatem tertiam vniuocam distinctam a Deo & a creatura, & a substan tia & ab accidente. Sed dices, quomodo ad contra¬ dictionis formam dicetur: Dico quod Commen contra Auic. tenet in i. com. quarti meta. & etiam in. io. meta. con. quod ens & vnum significant vnam naturam, i. vnum conceptum non tamen distinctum realiter vel ex natura, rei sed sola ratione a conceptibus suorum inferiorum: sed diuersis modis. vnitas enim non im portat aliquem conceprum vel formalitate positiuam, vt dixerunt postetiores distinctam a conceptu entis, sed solam indiuisionem superaddit vnum ex modo significandi ad ipsum ens. sed in re signisicata conueniunt & ideo dicit quod ens & vnum significat vnam naturam in subiecto, sed differunt secundum moduin significandi. Auic. autem voluit conuersum, vide licet quod tam ens qua vnum importarent de per se vnunquodous aliquem con ceptum positiuum: quorum vnus erat ab al tero distinctum. sic igitur Auer. ponit ens & vnum idem significare. sed quando dixit quod eni & vnum non significat aliquam naturam, intell exit ad modum Plaronicon, quod videlicet illa natura sit natura tertia a suis inferiori bus separata & distincta. vnde ipse dicit. 2a meta. con. it. ens & vnum sunt ex rebus vniversali bus, quae non habent esse extra animam. Et idem habet. io. meta. con. 8. similiter ens & vnum non dicunt vnam intentionem vniuocam tertia ab intentionibus decem praedicamentorumsed solum est indifferens per analogiam, vt diximus ex intentione eius. A8. meta. con. ed. & eo. i. Vnde est io. meta. con. s. dicit. impossibil est vt aliquid commune pluribs sit substantia, nis secundum quod est in anima tantum: & subdit parum infra, quod ens & vnum sunt de intentionibus vniversalibus, quae non habent esse nisi in anima. vnitas igitur conceptus entis & communitas eius est con munitas & vnitat analogiae, non vniuo catio nis, non distincta secundum esse, vel ex natu ra rei a suis inferioribus, sed solum in anima & in conceptu. Et nota bene ista, qui a multi laborauerunt in videndo veritatem in via Auer. & non potuerunt. Et quod hoc sit verum proba tur ratione duplici. Si ens inquantum ens non diceret vnum conceptum analogum distinctum ratione a conceptibus suorum inferiorum, sequeretur quod non posset de eo aliqua demonstratio heri. consequens est falsum, quia bonitas demonstrari potest de ente mediante veritate non ratio ne alicuius inferioris ad ens, sed ratione suit ergo ens inquantum ens dicit aliquem vnum conceptum. Confirmatur. quia si ens, inquan tum ens, non diceret aliquem conceptum proprium ratione distinctum a suis inferio ribus, sed solum conitatem nomin impor¬ taret, sequeretur quod nullum praedicatum essen tiale, & per se de eo diceretur. consequens, est falsum: nam dicimus quod ista est per se, ens est vnum probatur consequentia, quia secundum Auer. 8. meta. coni. i. de termino aequiuoco bene aliquod praedicatum accidentale potest verificari vniversaler sicut ista propositio est vniversaliter vera, omnis canis est pulchet: nullum tamen praedicatum per se de tali potest verificari. cum igitur vnitas & bonitas primo verifice tur de ente ratione sui, & non ratione alterius, demonstratiue sequi videtur quod ens inquantum est commune Deo & creaturae, substantiae & accidenti, non sola communitate vocis, sed conceontus distincti ratione a com ceptibus inferioribus. & haec non possunt, negari ab homine habente intellectum ha bilitatum ad bonum.

Contradictio 4

5

Quarta contradi. est in com. 8. Enumerat scientias medias Commen in numero scientiarum Mathematicalium, sicut est Perspectiua & Musica, Huius tamen oppositum videtur, sentire Philosophus. i. phy. tex. con. io. vbi na bet. Demonstrant autem & quae ex Mathematicis magis Physicae. vbi loquitur, vt dicit Com me. & vniversaliter omnes expositores de scientijs mediis, Soluitur. quidquid dicant alii. scientiae mediae vt est Musica. Astrologia, & Perspectiua, & quae assimilantur his, sunt potius inter Ma thematicas scientias enumerandae quid inten Physicas. Et ratio est ista. nam habtus scien tificus specificatur a medio: ita. enim Philosophus posuit distinctionem inter speculatiuas scientias in. 8. met. tex. commun i. quia autem media talium scientiarum subalternatarum mathematica sunt, licet applicata sint materiae sensibili, dicimus quod cum denominatio insequatur formam & non materiam, actum & non potentiam: sicut est de intentione Philosophi. a. phy. tex. con. it. &. 8. meta. tex. com. v. propter hoc & s materiale in talibus. naturale sit, cum formale sit mathematicum, potius ergo Mathematicae qua Naturales debent nuncupari. Et istius etiam opinionis est beatus Doctor. qui etsi in i. phy. super alleg. tex. oppositum dicat, tamen seipsum ietractauit in quaestionibus super Foerio de trinitate. Ad authoritatem autem Philosophi dico quod illa est multiplex secundum amphibologiam., quia vnus sensus esse potest, quod duo sint conparata, & vnum sit illud, ad quod sit comparatio. vt sit sensus quod Mathematicae purae & scientiae mediae comparentur ad Physicas tantum: Et tunc sensus esset iste quod scientiae media sunt magis Physicae qua Mathematicae purae sint Physicae. & iste sensus verus est. & sie intellexit Philosophus. Vnde translatio Ara bica ibi clarior est nostra & sonat hoc, quod diximus. & hoc est rationi consonum, me dium enim magis conuenit cum extremo, quae vnum extremum cum alio extremo, cum maion sit distinctio extremi ab extremo, quae extre mi a medio, seu medif ab extremo. Alte sensus potest esse. vt vnum sit compararum, & duo sint, ad quae fiat comparatio. & tunc sensus es set iste, vt scientiae mediae comparatae ad Ma thematicas, & ad Physicas sint magis Phsicae, quae Mathamaticae, & isto modo intellecta propositio Philosophi falsa est propter rantionem, quam adduximus.

Contradictio 5

6

Quinta contradi. est in com. ar. Dicit Conmen, quod nullus intellectus intelligit contra ria esse simul. Sed opponebatur ibi in margi ne de vnitate intellects. nam, cum opiniones de contradictorijs sint contrariae, teste Phi losopho in. a perihermenias, si vnus est om nium intellectus, vt ipse posuit. tunc contraria erunt in eodem simul. & cum intellect possit intelligere omnia, quae sunt in eo, si igitur tales opiniones contrariae sunt in in so, ipse poterit intelligere contraria simul esse. Ad hoc autem videtur Auer. respondere in. 8. meta. con. vltimo, vbi dicit propositio nem istam non tenere in anima, sed solum in materia. nam licet materia extra animam non possit recipere duo contraria insimul tamen anima bene potest. de hoc tamen videbimus insra in illo loco, ideo pro nunc dimittatur.

PrevBack to TopNext