Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 2

1

pigsaeque, o s u. contradictionum in dictis Auerr omnis, Super Secundo Metaphysieorum.

Contradictio 1

2

PRima contradi. est in com. i Auer. facit istam consequentiam, quod, "si intellectus noster non intelligeret abstractas substantias, tunc aliquid natura fecisset frustra, quia fecisset illud, quod est in se naturaliter intellectum, non intellectum ab alio". Sed oppositum huius sequitur ex dictis eius. 7. meta. com. 58. vbi dicit haec verba. "essentiae rerum intelligibilium sunt existentes, licet non intelligantur" Confirmatur authoritate eiusdem ibidem com. 46. "substantiae sensibiles sunt substantie, licet non definiantur, non enim diuersantur in suis substantiis, quando definiuntur, & quandom non definiuntur. sicut est dispositio in visibi libus, quoniam ipsa non sunt minus visibilia, quandom videntur, quod quando non videntur". Et confirmatur. nam Philosophus. 8. de anima. te. con. i a 2 reprehendit Antiquos opinantes sensibile & iensum esse relatiua simpliciter quia tunc nullus esset actu color sine visu. sed idem est iudicium de. sensibili respectu sensus, & de intelligibili respectu intelles. i. de anima, te con. i. sicut ergo sensibile non habet esse per sensum, sic nec intelligibile per intellm. Et con firmatur. quia intelligibile intelsem natura paecedit: prius autem inquantum prius non depe det in esse a posteriori. Praeterea, roo Auervt dicit Sanctus doctor hic, & doctor Subti lis in a. meta. quidne. i. videtur peccare per fal laciam consequentis, quia arguit sic. si substantiae abstractae non sunt intelligibiles ab intellu nostro, ergo a nullo, ac si sic argueretur, nullus homo currit, ergo nullum animal currit. Prae terea peccat secundo in hoc, quod ipse dicit, quod essent frustra. Si hoc non procedit, quia frustra vt dicitur. i. phy. est quando aliquid est respectu alicuius finis, quem non includit. manifestum est autem quod finis intelligentiarum non est, vt a nostrod intellu intelligant, quare multipliciter peccat ratio Auer. sicut vides. Soluitur. Multi moden norum laborauerunt in deducendo conse quentiam istam Auer. vt talia inconvenientia eui tarent, &, quia dicta eorum vana sunt, ideo po no modum, secundum quem Commen in via sua habe defendi Dico secundum ipsum in. i. de anima in infinitis locis, quod intellis noster, cum sit vit to separata a mareria, est totis entis. & ista fuit prima ratio Philosophi ad probandum im¬ materialitatem eins. nam materia est sicut opacitas quaedam obtenebrans lucem. & ideo quanto virtus aliqua fuerit magis immersa materiae, tanto magis est a cognitione deficiens: & per consequens quanto magis ad im materialitatem accedit, tanto magis ad cogn tionem tendit. & ideo non inconuenienter di ctum est quamlibet intelligentiam esse plenam formis, pro quanto quaelibet intelligentia, cum sit a materia separata, est omnium cogi tatiua. quod quomodo contingat non est praesentis negoci. Auer. igitur sermo, sicut mihi vi detur, innititur huic fundamento. Nam sisubstantiarum abstractarum cognitio nostro intellectui repugnaret, aut hoc esset inquam tum materialis, aut inquantum humanus aut inquantum abstractus & inquantum intel lectus est. Non inquantum materialis est. quida demonstratum est in s. de anima secundum ipsum, quod intellecto est virtus abstracta a ma teria. Nec inquantum humanus. quia vt humano potest intelligere res materiales, quae sunt potentia intellectae: ergo multo magis poterit intelligere abstracta, quae sunt actu intellecta. licet non ita faciliter. nam sicut dicit Commen commen. iu. super. i. de anima, vbi examinat dictum Themistij, si posuerim, quod intellectus materialis non est admixtus materiae, tunc ille sermo erit verus scilicet quod illud, quod est magis visibile, magis comprehenditur quoniam quod comprehendit minus perfectum ex eis comprehendentibus, quae non sunt admis ta materiae, necesse est vt comprehendat per fectius, & non econtra. Et confirmatur, quia al ter desyderium naturale esset ad impossibile nam, si intellectui humano, inquantum humanus est: repugnet abstractorum cognitio, cum homo naturaliter ad talem cognitionem in clinetur, teste Philosopho in proce. meta. sequitur ergo tale desyderium ad impossibile gerri. Nec valet, si dicatur talem cognitionem esse possibilem pro alio statu, quia licet ita sit xe parte rei, tamen apud Arist. non inuenitur aliquis locus, in quo ponat alium statum. im mo oppositum potest colligi ex dictis eius in i. &. x. ethic. vbi ponit quod felicitas mortuis con tingere non potest. Helinquitur igitur, si intellectu nostro talis intellectio repugnaret, quod hoc es set inquantum abstractus, & inquantum intellectus est. sed quod repugnat intellectui inquam, tum intellectus est, illud repugnat cuilibe intell ectui: sequitur ergo quod, si substantiae ab stiactae a nostro intellectu non essent intelligibiles, quod a nullo intellectu essent intellis biles. nam in his, quae sunt eiusdem naturae, aut vniuocae, aut analogicae, quidquid per se repugnat alicui ratione naturae, repugnat omnibus existentibus sub illa natura: sicut per oppositum, si quid per se competit alicui ratione naturae per se, competit omnibus illius na turae. es. coeli. 8. & ista ratio Comment. est a signo, non a causa, si bene aduertis. Et ex hoc etiam sequitur per locum a signo, quod tunc natura fecisset aliquid ociosum. nam cum esse substantiarum separatarum sit vita intellectua lis. ia. meta. as. si a se non intelligerentur, ifrustra essent, quia frustra est essentia, quae caret propria operatione. modo substantia in tellectualis non habet aliquam operationeni in sequentem firmam materialem inquantum materialis est, vt calefacere insequitur calo rem: nec operationes animae vegetatiuae, aut sensitiuae, nec etiam intellectiuae, vt diximus in deducendo. Forte dices quod adhuc haberent operationem, quae est secundum locum mo uere. Sed contra. motio praesupponit in intelli gentiis ipsum intelligere, & velle. i. meta. con¬ 8. si igitur ipso intelligere carerent. carerent & mouere ipso, & ita essent frustra. quia cum sint naturaliter intelligibiles, et a nul lo sint intellectae, carerent ergo sua naturali operatione: ergo ociosae essent in natura, sicut dximus. & omnia ista sequunrur a signo, non a causa. & sicut vides, tolluntur omnia argumenta Latinorum contra Auer. Ad contradictionis autem formam soluentes dicimus rerum essentias posse existere, esto quod non intelligantur, loquendo de essentiis re rum, in quibus suum esse non est suum intelligere. sed tale intelligere est sibi aduentitium, & extraneum: sicut accidit lapidi quod sit intel lectus. & habeat esse cognitum. sed in essen tiis rerum, quarum esse est suum intelligere, in talibus fallit propositio Auer. sicut est in proposito de abstractis substantiis. si enim tales non essent actu intelligentes, & intellectae tales non essent. quia suum esse est suum intelligere, & econtra secundum Philosophos. modo autem istud sequitur ex hypothesi data, vt deduximus per locum a signo, non autem a causa.

Contradictio 2

3

Secunda contradi. est in comni. Auer. vide: tur ponere dissolutionem fieri a priori ad posterius. Oppositum autem videtur dicere ipsemet in com. ii. septimi meta. Magna fuit quaestio de hac materia apud Plusquam conmen super primo Tecfinis, & Conciliatorem, in differentia. 8. & omnes sequaces, an resolutiua via fieret ab effectu ad causam, ane contra. & Plusquam commen voluit quod fieret a causa super effectum: Conciliator autem voluit, & omnes Moderni quod fieret opposito modo. Nos autem in hac materia mediando dicimus compositionem, & resolutionem dupliciter heri posse, vno modo secundum ra tionem, & alio modo secundum naturam. & tunc dicimus quod resolutio, quae sit secundum rantionem, procedit a causa super effectum Vnde Themist. i. Poste. analyticor cap. 28. inquit resoluere appello, vera conclusione posita, causas, ex quibus confecta est conclu sio, exquirere. Et illud maximo argumento est. nam liber Posteriorum, resolutorius ap paret: eo quia de postetiori resolutione agit in eo, quae est penes materiam necessariams, talis autem resolutio est circa demonstrationem, quae est ibi subiectum. demonstratio autem de qua agitur ibi principaliter, est demonstra tio simpliciter, qnae a causa super effectum procedit, quia per illam acquiritur scire simplicitei definitum in illo libro: non autem per demonstrationem quia, quia illa non facit scire simpliciter, sed secundum quid, nam scire simpliciter est rem per causam cognoscere, & quoniam illius est causa, & quod impossibile est aliter se habere. Quia igitur resolutio illa, qua secundum rationis discursum, penes causas at tenditur supra effectus, sequitur ergo Piusquam commen rectius sentire in hoc qua Moderni. Scire enim resolutorie aliquem effectum & intelligere est. cum cognouerimus causas eius simplices, & principia prima vsque ad elementa, vt dicitur. i. phy. tex. com. primi. Et hoc etiam Auerro. confirmat in praesenti locos quando dixit quod, si postremum non fuerit, & prius sit, non potest fieri sua definitio, quae per dissolutionem habetur. Et confirmatur. nam clarum est quod in Mathematicis scientiis est maxima certitudo per resolutioneni. patet autem quod ibi non fit demonstratio quia, & per conse quens resolutio secundum rationem non sit ab effectu ad causam, sed potius econtra. & istud apud me non est dubium, dicant aliquidquid velint. Alia est resolutio, quae fit secundum naturam: & talis sit ab effectu ad causa m. natura enim resoluit mixta in quatuor elementa, & elementa in mareriam & formam. de ista resolutione loquitur Comen.¬ meta. con. ii. quia ibi loquitur de dissolutio ne, quae sit attendendo penes illud, quod est a natura, non autem a ratione. Et istus etiam sen tentiae est beats Doctor in. i. meta. in exponi sedi textus, sit ut videre potes ibi euidenter.

Contradictio 3

4

Tertia contradict. est in com. no. Dicitur quod Mathematicae demonstrationes sunt in primo ordine certitudinis, & Naturales sequum tur eas in hoc. Huius oppositum dicitur. i. de A ia. tex. con primi, vbi dicitur quod scientia de anima excedit omnes alias scientias nobilitate subiecti, & certitudine demonstrationis prae ter Diuinam. Soluitur. multae sunt, & variae expositiones illius loci. sicut nosti. sed illud, quod nobis videtur esse dicendum pro nunc est istud, quod notat hic Commen in com. istoDicit enim quod in eadem scientia, si diuersatur certindo secundum magis & minus, multo magis diuersatur in diuersis scientiis secundum geneus. Pro quo debes scire, vt scribit Commen i. coeli com. ii. Qoniam autem quando differe tes sunt demonstrationes, quarum alteri at testatur sensus, & alieri non, aut quia non est innata sentiri, aut quia non est possibilis vt sentiatur, fides primae demonstrationis erit magis perfecta. Vnde ex hoc colligo quod demonstrationes Naturales, quibus plures sensis artestantur, sunt maioris certitudinis quam demonstrationes, quibus pauciores sensus attestantur Et, si certitudo Mathematicarum scientiarum comparatetur certitudini demonstrationum Naturalium penes hoc, dico quod caeteris paribus semper demonstrationes Naturales essent certiores demonstrationibus Mathematicis, quia naturales causae sunt magis sensatae, qua causae mathemanticae: Naturaus enim versatur circa sensibilia prae pria, & Mathematicus circa sensibilia communia. Si vero certitudo demonstrationis attendatur penes abstractionem & simplicitatem subiecti, sic Mathemati cae excedunt Naturales scientias, quia vt dicitur. i. de anima, &. i. coeli. &. i. physi. naturalia se habent per additionem ad Mathematica. vnde sie Arithmetica certior est Geometria, quia est de paucioribus, vt dicitur. i. pester. cap. illoCertior autem est scientia altera altera. Ista autem propositio sic intellecta habet veritatem vt in pluribus: fallit autem quantum ad librum de anima, praecipue quo ad tertium liorum, in quo agitur de intellectu, qui est ens magis abstractum qua quodlibet mathemati cum. Qunque autem certitudo attenditur penes iudicium potentiae t apprehendentis talem certitudinem, & penes hoc, quod scientia osten dit illud, a quo est fons, & origo cogitationis omnis, & principior omnium in aliis scientiis, & in qualibent scientia. Et sic scientia de anima cum tractet de intellectu agente, & possibili qui dissinguit, & iudicat quamlibet veritatem, in qualibet scientia, certissima est omnium scientiarum praeter Diuinam. & ista fuit menst Phemisuj ibi, & Auer. in com. i. primi de anima ad calcem com. si bene aduertis Sed dices re plicando quod, si isto modo scientia de Anima esset certior aliis scientijs nobilitate subiecti & certitudine demonstrationis, a pari & Diuina scientia saltem quantum ad secundum esset certior. Soluo. scientia de Anima non est nobilior, neque certior Diuina quantum est merito subiecti. Nam illa Diuina dicitur: eo quia circa Deum versatur, & abstractas substan tias, quae nobiliores sunt anima intellecti ua, teste Auerroi in. 8. de anima. conmen. i. g Neque etiam ratione certitudinis ostensae potest esse certior scientia de Anima. quia licet scientia de Anima ostendat esse intellect agentis, a quo est certitudo principiorum scientiarum omnium, tamen Diuina etiam consyderat de Deo, qui est altior causa veritatis, & certitudinis, quae sit intells agens. nam, vt dicit Commen in a. meta. con. 8. omnia entia ac quirunt esse, & veritatem a prima causa. & ideo bene dixit Com. conii. quod scientia de Ani nia in nobilitate subiecti excedit omnes alia scientias, & etiam in certitudine demonstrationis praeter Diuinam. Attenditur etiam certitudo demonstrationis ex eo, quia pauciores dubitationes contingunt in eis, & minor est difficultas resoluendi, qua in aliis. Et penes maiorem euidentiam illumi nationis esse super effectum. & sic loquitu Co hic, dum dicit, quod demonstrationes Mathematirae sunt in primo ordine certitudinis, & Naturales sequuntur eas in hoc, & post Na tura les sunt Diuinae. & hoc quom ad certitu dinem demonstrationis quo ad nos, quae attenditur, penes maiorem euidentiam causae super aeffectum: licet, si loquamur de certitudinem quo ad nos, quae est penes obiectum magis nobis notum, vt sic Naturales sunt in prinic ordine, & Mathemat icae in secundo. cum illae sint de sensibili proprio, hae autem de sersibili communi. Diuinae autem etiam vt sic sunt in tertio ordine. sed de ordine naturae Diuinae demroiones sunt in primo ordine. Nales in secundo, cum sint de substantia. Mathema cicae in. i. cum sint de accidentibus. substantia autem natura prior est accidente. v. meta te. con. a. Nolo tamen absolute concedere quodlibet consyderatum in Naturali philosophia esse prius natura quolibet consyderato in Mathematica. quia hoc falsum est, sed quo ad hoc, quod demonstrationes Matheniaticae sunt de accidentibus praeter Astralogiam, sicut pa tet in ni. meta. A A8. &, quia accidens poste rius natura est substantia, sic quo ad hoc sunt in tertio ordine, quo ad naturam. sed sunt in primo ordine, quo ad nos, penes eut dentiam illuminationis esse super effectum Et ad hunc sensum.. Post. multum Philoso phus landauit Matheniatieas demonstrationes & etiam in praesenti tex. quando dicit, quod certi¬ tudo sermonis mathematica non est expetenda in omni re, nam sermones fiunt, secundum exigentiam materiae subiectae. cogita bene & podera, quia pauci, vel nulli potuerunt hoc intelligere, sicut passim videre poteris.

PrevBack to TopNext