Table of Contents
Liber 12
Contradictio 1
AVerroes in suo. 11. super. 12 meta. Aristote. con. s. inquit, quod Naturalis consyderat causas mouentes, & materiales ipsis sensibiles substantiae, formales autem & finales consyderare non potest Huius. oppositum legimus. i. phy. Vo. vbi ha bet quod Naturalis omnes causas consyderat Soluitur. memini me dixisse in ei. phy. com. i. & in prologo Auet. differentiam esse dice re Naturalem omnes causas consyderare, & dicere ipsum consyderare omnes primas causas, primum est verunt: secundum vero falsum. duas primas causas consyderat Naturalis, & duas alias primus Philosophus, primum motorem, & primam materiam Naturalis consyderat: sed Diuinus primam formam & primum finem. vide loco allegato super. i. phi. quia late disputaui. vide com. i. tertij meta. & com. ec. &. i. 8S. v. meta& in prologo suo super. i. phy. & in. 8. metaphy. commen 1.
Contradictio 2
Secunda cantradi. est in commen 8. Dicit Commen. quod Democritus fuit propinquior in aspiciendo materiam. Sed oppositum le gimus. i. phy. com. v8. vbi istud Plaroni at tribuit, non Democrito. Soluitur. procedit, dictum eius de illis, quos enumerat Philosophus hic. & vniuersaliter de his, qui fuerunt ante Aristo. sed Plato, qui fuit in eodem tempore cum Arist. fuit propinquissimus in inspicienda natura materiae. & sic intelli gitur dictum Auer. in primo phy. conm. 79
Contradictio 3
Tertia contradict. est in ia. commen. In quit Comnien quod nec foima, nec materia generatur. Sed oppositum patet de materia primo phy. conimen do. vbi habet, quod materia vere generatur. Soluitur. materia, & forma non generantur, vt terminus per se totalis generationis, nam ex procemio metaphy. actus & generationes omnes circa singularia sunt. & ideo dixit. Commen ad istum sensum hic quod, si materia & forma generarentur isto modo, tunc materiae esset materia, & sic in infinitum. & ita etiam de forma procedit, quod illius esset forma, & sic in infinitum. materia tamen vere generatur subiectiue, sicut ipse dicit in comm. & oprimi physicorum.
Contradictio 4
Quarea contradi. est in com. 14. forma ne comprehenditur sensu, dicit Com. Sed oppositum huius patet. i. de anima. & i. vbi dicitur quod cogitatiua hominis comprehendit inten tiones indiuiduales decem praedicamento rum. Soluitur forma non comprehenditur a sen su in eo, quod sensus, sic intelligitur dictum eius hic, tamen forma comprehendi potest a sensibus ho niimnis in eo, quod sensus hominis sunt, sic intelligitur dictum eius: i. de anima. & i. sicut ipsemet seipsum giosar ibidem in com. s g il lius secmdi. Et hoc etiam ipse afseuerat in con. suo super libro de sensu, et sensi. ad finem, vbi dicit, quod homo comprehendit differentias rerum, & intentiones earum proprias, quae sunt in re sensata, quasi medullam de fructu: in animali autem brico comprehendunt ea, qui sunt extra, quae sunt quasi cortices fructuum Alia etiam solutio dari posse, quam etiarm in simili tetiginius in aliis locis, sed breui tatis gratia ad praesens dimirtatur.
Contradictio 5
Quinta contradi. est in com. 16. Commen dicere videtur materiam prraecedere formam. Huius tamen oppositum vde. 8. mera. tex. eo. i. dvbi dicitur actum praecedere potentiam Hespondetur, quod materia praecedit forniam quae prioritas est prioritas naturae, teste A uer. com. v. super. i. de generatione, & corruptione. Quod autem dicitur per Philoso phum, actunt natura praecedere potentiam, soluitur. nam iliud dictum habet veritatem de acti agentis, non autem de actu compositi producti ab agenre. licet etiam, si vere loqui velimus, non sit simpliciter responden dum ad quaestionem quaerentem an mate ria praecedat formam, sicut colligi potest ex sententia ipsius. v. meta. con. i8. vnde mate ria via generationis praecedit formai, duia forma educitur de potentia materiae: sed forma praecedit materiam via perfectionis.
Contradictio 6
Sexta contradi. est in com. i. i. Habet. Com calorem igneum nihil generare. Huius op positum memini me legisse ab ipso in com 8. super primo canticae canticorum Aui. Dixi alias in hac materia calorem coelestem, & ealorem elementalem non differre abinui cem, nisi sicut calor ignis, & calor febrilis manifestum est autem calorem artis & elementalem vnum, & cundem subiecto esse, sed non differunt, nisi ratione tantum. nam forma caloris vt regitum atur ab arte, est res artis: sed vt est re gulata a forma ignis: est res naturae, sic vt mihi videtur idem subiecto est calor elemen talis, & calor coelestis: quia sensus tactus rei ctus est index de qualitatibus rangibilibus ex. x. de anima. nullam autem differentiam percipit tactu inter vtrumqued calorem. sed iste calor, vt est ro gulatus a corporibus coelestibus, & commen suratus, sic coelestis dicitur, & dicitur esse generatio nis instrumentum effectiuum. si autem caloriste regulatus fuerit a forma propria, ignis siedi cfuircalor igneus. et quia vt sic dispropor natus est vitae & generationi, sic non dicit ralor viuificans, sed resoluens, igneus, & ele nientalis. & tamen secundum rem sunt vnum, & idem. Et sic etiam teneo calorem naturalem in animalibus & plantis cundem esse realiter cum calore igneo, & elenientali: quicquid dicat Gentilis speculator in hac materia super prima quarti ad principium: qui voluit multiplicare entia sine necessitate, imaginando calorem naturalem, & calo rem praeter naturam esse duos calores realiter & essentialiter distinctos. Sed nobis tutius videtur esse dictu, quod vnus & idem calor est naturalis, & praeter natnram. nam vt regulatus, ab anima, naturalis dicitur: vt vero regulatur, a forma ignis, sic apparet elementalis, & igneus. Et hoc voluit Gal. medicorum princeos, dum dixit febrem esse calorem natiralem conuersum in igneum, & hoc, vt mihi videtur, sicut Commen i. de anima. con. ArSic igitur sedatur contradictio in dictis eius, quia virunque verum est, & quod calor ignis ge nerat, & quod calor ignis non generat mixta. nam est eorum generatiuus, vt regulatura su¬. perioribus lationibus, iuxta illud Philosophi meteor. et. ad principium, oportet niundum istum inferiorem superioribus lationibus esse continuum, vt omnis eius virtus in de gubemetur. sed iste idem calor, vt regulatus a sua forma, sic mixta corrumpit. & hoc non inconuenit, quod ab vna forma proue niant oppositi effectus, prout respectu vnius effectus concurrit vt agens principale, & prout respectu alierius ipsa efficitur instrumentum, sicut dixit subtilissimus Scotut meus in theorematibus: actio cuiuscunque uaniem ipsum sit instrumentum, specie differe ab actione eiusdem vt principalis agentis. Sec contra istam solutionem similiter. Tu dixisti quod calor coelestis, & calor ignis sunt idem essentialiter. Sed huis oppositum apparet ex presse in. i. cap. de substantia orbis ab ipso Auer. vbi tenet quod specie distinguuntur. Et confirmatur illae formae specifitae distinguuntur, qua habent operationes specie differentes. operatio enim fecit cognoscere formam, & transmura tio materiam: sed operationes istorum duorum calorum sunt specie differentes, sicut patet es. q8. meteo. & ex:. de generatione animalium cap. i. nam calor coelestis generat, conseruas viuificat, digerit, calor igneus corrumpit, mot tificat. seu comburit, putrefacit, destruit: er go videtur, quod sint specie differentes. Ad hoc ego memini me alias dubitasse satis propter authoritatem illam Auer. & tamen sicut mihi videtur potest dici, quod distinctio spe cifica, quandoque est accidentaliter: & ab accidentali differentia, quanloque vero essert tialiter. Dico ergo calorem coelestem. & ele mentalem differre specie accidentali ab inuicem ratione diuersorum regulantium, tamen essentialiter sunt vnus, & idem calor: qui non est multiplicanda rerum entitas sine necessitate. Ad rationem autem patet solutio, quod non oportet semper oppositos effecti arguere oppositas formas: immo quandoque aeffectu. oppositiproueniunt ab vna & eadem forma, opnosito modo se habente. Idem enim inquantum idem semper est aptum facere idem, sicut patet. i. de generatione tex. conro sed idem inquantum diuersum potest diuersa faccre: sicut ibi dicitur de Sole, qui per accessim generat, per recessum ecorrum pit. similiter. i. physi. ino. nauta sui absentia est causa submersionis nauis, cuius praesentia erat causa salutis: sic forma, cum ipsa sit instrumentum, sua actio specie diuersatur a seipsa, vt erat principale.
Contradictio 7
Septima contradi. est in com. 23. Auer. exponens propositionem Philosophi: quam etiam. i. physi. ad principium adduxit: sibi ipsi contradicit in exponendo quid nominem causae importetur. propositio autem est ista omia habentia principia, aut causas, aut elementa, non cognoscuntur nisi ex horum cognitione. ibi autem exposuit cauias, i. fina les. principia autem dixit accipi pro agenre & mouenre: sed per elementa intellexit causas materiales, & finales: hic vero dicit, quod per causas Philosophus intendebat illud, quod est connunt illis quatuor: per principia aute causas mouentes, per elementa autem causas, quae sunt in re. & vult quod propositio ista in Physicis adducta, isto modo intelligidebet. Ecceigitur manifestissimam contradictio nem. Soluitar. forte litera est corrupta, aut forte pec: auit ver obliuionem, aut forre hic exponit illam propositionem ex sententia propria: sed. i. pris. dedis illam expositionem, ex sententia Alexandu: sicut ipsemet fatetur millo loco. & ista solutio est verior apud me, aut forte fecit hoc, vt ostenderet illa triaprincipium, causam, & elementum: synonyma non esse, nen curauit autem ad hoc declaran dum, vt eodem modo illa verba fuerint exposita ibi, & hic, iuxta illud Doctrinalis. Ad placitum poni propriorum multum notaui.
Contradictio 8
Octaua contradi. est in com. i. 8. Inquit Conmen substantia aeterna, quod sic potest declara ri propositionibus communibus vrrique scien tiae. scilicet Diuinae & Naturali. Sed huius oppositum dixit ipse. e. physi. com. vltimo, & hic con.. vbi dixit solum propositionibus naturalibus istud declarari posse. Longa est discordia. varijm modi dicendi in hac materia reperiuntur: an solum Naturalis substantias abstractas declaret, an cum hoc etiam Diuinus. Dic resolute in hac materia duas conclusio nes, ab aliis forte nondum intellectas. Natu ralis puius esse abstiactorum a posteriori demonstrat via motus. ratio est, quia nullum aliud est medium, per quoid demonstrari queant nisi motus. Istud, vt mihi videtur, est potissimum Auer. fundamentum super hoc, sicut mihi videtur. i. phy. com. vlti. &. ii. met. con. Secunda conclusio. Metaphysicus purus, ha bito pro constanti substantias abstractas essc a Naturali, potest esse illarum non demon strarte, sed declarare aliqua superficiali via, quod sint entia prima, & quod sint forma prima, & finis omnium: procedendo a substantiis non vt sunt substantiae sensibiles, sed vt sunt substantiae tantum. hoc dixit com. o. septimi meta. Conimen quando dicit quod consyderatio de forma, vt est substantia, perdu cit ad cognitionem primae formae, & primi finis. & ista secunda conclusio est de niente Con ix. huius com s¬ s. sicut potes videre. Adde tertiam conclusionem. Metaphysicus, induens habitum Naturalis Philosophi: aliquid addens etiam de suo ad bene esse potest demonstrare substantias abstractas esse, sed vis medij demonstrationis est a Naturali, non ab illo addito tali demonstrationi a seipso. Istam conclusionem probo authoinitate eius. 2 inet. com 8s. vbi Philosophus probat via motus quod in causis mouentibus non est processus in infinitum: sed est deuenire ad vnum primum motorem non motum. & Com. in fine illius con. ponit quoddam documentum: in quo do cet, quare Arist. multas rationes, quas fecit, in Naturali Philosophia adducat in Metaphysica, & inquit, & Arist. quauis vtatur hic demonstrationibus naturalibus. tamen inducit, eas vniuersalius: quoniam quanto fuerit de monstratio vniuersalior, anto erit magis propria huic scientiae. & Arist. se obseruat in hac intentione, scilicet in inducendo demonstrationes vniuersales alio modo, quae in scien tia Naturali. & naec est causa in iteratione illarum demonstrationum in hac scientia. Similiter Commen. in. i. coli con. ot. declarat in exemplo manifesto, quo modo aliqua de monstratio potest fundari super propositio nes vtriusque stientiae. Dixit enim quod Philoso phus in illo tex. induxit demonstrationes quia ad probandum coelum animatum esse: sec demonstratio simpliciter in hac scientia fun data est super propositiones physicas, & super propositiones acceptas ex scientia Diuinali. Declaratum est enim in scientia Natura¬. li in lib. phiu. quod moror corporum coelestium, non est in materia, & declaratum est in lib. de anima, quod illud, quod est huius modi, est intellectus, & declaratum est in ii. metaphysi. quod forma intellectualis non mouetur nisi secundum desyderium, quod sit a suo int ellectu, quapropter necesse est, vt habeat suum imaginatum, & est corpus coeleste ha bens desyderium. Ecce igitur quo modo substantia aeterna corporis coelestis declaratur esse animata per propositiones commune vtrique scientiae. scilicet Naturali & Diuinae. sic in telligitur dictum Commen, hic in isto coumx 8. Sed hic est locus dubitationis. nam pe Philosophum posteriorum. i. media & ex trema oportet in eadem proximitate esse ergo videtur quod non possit fieri demonstra tio ex propositionibus communibus scien tiae Naturali & Diuinae: cuius oppositum Commenta dicit. Et confirmatur. quia secundum ipsum. i. coeli. con o demonstrationes doctinales, i.t mathematicae, non sunt innatae poni in scientia Naturali. ergo a pari nec na turales in scientia Diuina: qui a non magis videtur ratio de vna, quae de alia. Soluitur. vt mihi videtur, demonstrationes istae, & si Naturales sint, quia vis medij est a Naturali scien tia, quia omne medium efficax demonstra tiuum ad esse abstractorum, & aeternorum demonstrandum innititur motui, tamen tales demonstrationes, vt fiunt in Metaphysica, possunt etiam inniti veritati alicuius principii diuinalis, quod in virtute intrat tales demonstrationes, & sic possunt induci consimiles demonstrationes in scientia Diuina & naturali: sed in Diuina abstran ctiori modo quae in Naturali. Sicut demonstratio illa x. meta. innititur huic propositioni diuinae, quae dicit, quod mediorum, extra quae est aliquid vltimum & primum, oportet esse illud, quod est primum causam illorum, quae sunt post patet autem quod ista propositio diuina est, quia inniuitur rationi primi & vltimi, & ration causae, & rationi ordinis. & ista non ingreditur demonstrationem illam in sua ipsa maxim a communitate sumpta, nisi in virtute tantum. Naturalis autem accipit medium istud ad mo tum coarctatum tantum, non in sua maximam communitate. sic intelligis modo illud, quod forte adhuc ab aliis nondum est intellectum quomodo Diuinus potest aliquid adminiculari in declaratione aeternae substantiae. sed hoc non tollit quin medium demonstrationis efficaciam habens sit naturale. Et iste modus est valde subtilis, sicut vides, & consonus doctrinae Auet. in locis adductis Aliter etiam potest dici, quod substantia aeterna potest declarari, quod sit per propositiones communes vtrique s cien tiae: non quia in vna & eadem demrore accipiantur duae praemissae, quarum vna sit a Naturali scientia accepta, & alia a diuina: sed postquam Diuinus accepit a Naturali pro constanti substantias abstractas esse, declarat ipse postea, qualiter prima substantia est fit nis, & forma omnium entium: & sic etiam sub stantiae aeternae principia declarantur a Diuino esse principia substantiae aeternae inqunantum substantia est in ratione finis, for mae, & efficientis. & istum sensum videtur senti re Auer. in com. q. ia. meta. si recte inspicias. eligatur alter istorum modorum: quia sicut mihi videtur vterque verus est.
Contradictio 9
Nona contradi. est in eodem com. ag. Seribit Com. quod sine tempore impossibile est ima ginari motum. Huius tanien oppositum pa tet. A. phy. con. S v. Soluitur. dictum eius hic intelligitur de secunda operatione intellectus, quae ab Auer. i. de anima appellatur fides, vel credulitas. Sed dictum eius. 8. physi. con. ox. procedit qua prima operatione intellectus, quae ab ipso appellatur formatio. nam cum tempus non sit de quiditate motus, in tellectus potest intelligere motum non intellecto tempore, licet sine tempore verus motus esse non possit
Contradictio 10
Decima contradi. est in com. 30. Commen. dicit quod omne aeternum est actio pura: & omne, quod est actio pura, non habet potentiam: ex hoc igitur videtur velle Com. nullum aeternum habere potentiam. Huius tamen oppositum habetur ab ipso. i. de anima. con.s. in so lutione, it quaestionis, & in com.A. vbi habet in omni intelligentia citra primam esse po tentiam. Soluitur potentia duplex logica, et physica. Potentia physica consequitur materiam, siue sit materia inpotentia ad esse, siue sit materia, quae sit in potentia ad vbi, siue sit materia, quae sit in potentia ad intel ligibilia. de tali potentia in substantiis aeter nis non est potentia ad esse, siue illae sint corn pora aeterna, siue sint motores aeterni, vt pater. 8. phy. & in lib. de substan. orbis, &. i. coeliinfinities. potentia ad vbi bene est in corpo cibus aeternis: quia talis consequitur mate riam inactu, quae est ipse orbis. Materia aute intelligibilium est intellectus possihilis. & ista materia reperitur in anima intellecti ua vere, cum ipsa sit secundum Coni. conipositaes intellectu agente, & possibili, tanquam ex duabspartibus essentialibus, per quarum alte ram creat intelligibilia, & per alteram recipit ea. sed in aliis intelligentiis non est intel lectus possibilis vere, cum in eis non fiat in tellectio recipiendo, sicut sit in nobis. Vnde nulla potentia physica in aliis intelligen tiis, excepta anima intellectiua, vere reperitur. non potentia ad esse, quia illa insequitur ma teriam primam. non potentia ad vbi, quia illa insequitur mareriam in actu, quae est corpus simplex, non compositum ex mate ria & forma. intelligentiae autem omnes nec sunt corpus, nec sunt virtutes in corpor bus: non est etiam in eis potentia ad intelli gibilia, quia in eis non differunt intelligens, intellectum, & intellectio, sicut est in anima nostra in ordine ad nos consyderata, vt ipse tenet: nulla igitur est secundum Auer. vera potentia in aeternis substantiis. Alia autem potentia lo gica est, quae nihil reale dicit, sed dicit eni rationis. nam potentia logica apud me nii aliud est qua ens rationis causatum ab intellectu ex non repugnantia terminorum, inquantum non repugnant. Pro quo debes scire, quod solum vnum est ens simpliciter persectum, in quo est tota perfectio possibilis reperiri in habitu entis, & istud est solus Deus, sicut scribit Com. 8i. meta. con. ai. & tale verius dicitur est sentia, quae ens, cum sit ens per essentiam. Alia vero sunt entia per participationem, sicut seri bit Com. i. meta. con. a. &. i. meta. con. i. omnia autem entia citra primum deficiunt aliquo gra du perfectionis possibilis reperiri in habitu entis: quia omnia emanant a primo, eo mo do, quo apta sunt emanare. nullum autem ens aptum natum est emanare a prinro in aequali gradu perfectionis primi, cum possibile sit dari duo prima aeque perfecta in genere entium, quorum vnum sit ab alio immo nullo modo, sicut ostendit Philosophus nim. meta. ad finem, & etiam pulchr deducit Scotus. i. senten distin 2 quaestio. Et ideo, quia secunda intelligentia emanat a prima in alietate naturae, & cum essentia li dependentia a prima, licet secundum Phiosophos ista intelligentia sit ab aeterno, habens omnem perfectionem possibilem sibi, inquantum talis intelligentia est in tali rerum oedine con stituta: quia ibi non differt posse ab esse, si cut patet. i. phy. rte. com. i i. possibilitas enim in eis est necessitas, sicut patet. 8. coeli. com ravnde Conm ibi dicit. possibile in rebus aeret nis est necessarium, cum nihil sit possibile in eis vere, notanter dixit vere: quia nulla vera potentia in eis est, vt deduxi, tamen ista intelligentia, inquantum, ens reperituir priua ta aliqua perfectione: quia sibi inquantum ens non repugnat habere maiorem perfectionem, quam sit illa, quam actu habet. quia, si sic sibi repugnaret, cuilibet enti hoc repugnaret, quod falsum est, sicut, si talpae repugnat et visio inquantum animal, cuilibet animali visio repugnaret. Ista autem potentia non est vera potentia, quia nihil reale dicit, sed solum est ens rationis, fictum ab intellectu ex non repugnantia talium terminorum, sicut diximus. & de ista po tentia loquebatur Commen tertio de ani ma. commen 8 in loco allegaro, quando dixit in omni intelligentia citra primam reperiti potentiam. Et ego addo, quod etiam in omni ente absoluss citra primum est po tentia. & ideo opinio Illa Subtilis doctoris in octaua distinct, primi, quaestione prima, vbi tenet quamlibet creaturam compositam esse ex actu, & potentia, tanquam ex priuatiuo, & positiuo: est opinio verissima, & de intentione Auer. sine dubio. sic igitur, de potentia praefata distinctio controuersiqu nodum soluit.
Contradictio 11
Vndecima contradi. est in tex &. Arist. & Commen in intelligentiis ponunt intel lectum, & voluntatem. Vnde primo moue tur ad amatum in ratione finis, & bonis quod est obiectum voluntatis. Sed huius ope positum legimus in prima disputa. in libs destructio destructionum in solutio, i t. du bii. vbi dicit quod Philosophi concedunt hoc, quod, si antiquum haberet voluntatem, bene nouum ao antiquo proueniret. vbi videtur negare voluntatem in entibus antiquis, & aeternis. Nisi esset, quod voluntas dupliciter su mitur. vno modo vt est idem quod intellectus, sola tamen ratione distincta. nam ea dem virtus abstracta, vt cognosc ens, dicitur, intellectus: vt desyderans & amans, dicitur voluntas. & ista est mens Auer. & Aristote. vt ego puto in. i. de anima, vbi non fecit tractatum specialem de voluntate distinctum ab illo de intellectu. & hoc elicitur ex men te Auer. i. de anima. conmen. 8 o. Alio modo sumitur pro desyderio duorum oppositorum equalit er. vnde sic sumpsit Con. volunta tem in prima disputatione inlib. destructio destruetionum in disputatione prima in so lutione secundi dubii. & voluntas isto modo esieste passio & mutatio, vt testatur Comnien m disputatione. in solutione primi dubil vbi probat in Deo non esse voluntatem qua lis est in nobis, quia voluntas in generabi libus desyderat id, quod vult, & Deus non desyderat id, quod vult, & talis voluntas est passio & mutatio. Istud confirniat ex iisputa. ini. in solutione vltimi dubip, vbi dicit non est verum, quod a Deo auferatur voluntas sed noua voluntas. & isto modo voluntas non est in intelligentiis, sed primo modo.
Contradictio 12
Duodecima contradi. est in comn.8. In quit Com. puod formae materialis actu sunt in materia, sed potentia sunt in primo motore. Huius tamen oppositum inuenimus in com.:rs ad finem in eodem lib. Soluitur. quando forma materialis est actu in materia, talis poten tia est in Deo, quia eminenter in Deo con tinetur, non actu formali. Sed quando potentiaest in materia, tunc actu virtuali est in Deo & ista nen contradicunt, sicut vides.
Contradictio 13
Decimatertia contradi. est in commen. Auer. inquit Deum solicitari circa indiuidua sub ratione speciei, non sub ratione indiuidui Huius oppositum habetur ab Arist. & ab ipso in o. ethi. ca. ino. vbi dicit circa singularia, vt singularia sunt. Deum solicitum esse. inquit enim ibi, quod visitat Deus sapientem, sicut facit ami cus amicum. Soluitur ibidem, quia dicitur in tex. enia scilice Dii curam aliquam habent humanarum ierum vt existimatur & creditur, rationabile est eos gaudere optimo & cognatissimo. patet quod ibi loquitur probabiliter. nam sermones siunt secundum materiam subiectam: & quia ibs erat in moralibus, congruum fuit vulgo per suadere hoc. sed in scientia Diuina te. com.t determinat Philosophus secundum propriam inten tionem Deum citca singularia, vt singula ria materialia sunt, non habere solicitudi nem, sic diceret, vt mihi videtur Auer. in ista contradictione. Sed ista opinio falsa est, & haeretica, & contra fidem nostram, que fal li non pot est, cum ordine infallibili regatur nec rationes Phylosophorum cogunt contra nos, immo ipsemet Commenta. ab ipsa quasi veritate coactus dicit se quandoque a Deo illustratum fuisse in solutione alicuiu difficultatis, & multa consimilia. Sed hic est locus dubitationis, quid est hoc dictu Deum intelligere entia secundum speciem, & solicitari de entibus secundum speciemsi enim intelligatur Deum cognitionem ha bere de Socrate & Platone, vt conueniunin natura humana, multiplex videtur sequi inconueniens. tum quia talis cognitio esset vniuersalis, quia cognoscere Socratem, vt est homo, est habere cognitionem vniuer salem, et per conseqeiens potentialem, cum scire in vniuersali sit scire in potentia. 2 metaphy. commen. iA8. consequens aute m falsum est. nam secundum ipsum duodecimo metaphysicae. conimento quinquagesimo primo scientia Dei non est vniuersalis, neque particularis. Amplius accideret positio idearum in mente diuina. quia, non est maior ratio, quod species humana cogn oscatur ab intellectu diuino, quam aliae species. & ita rediret opinio Platonis, quae secundum excellentes Platonicos fuit, quod ideae essent in mente diuina. istud autem videtur repugnare dictis Peripateticorum dicentium Deum tantum vnum intelligere. Ista sunt, quae diuagitaui in via eorum, & tandem deueni ad hoc, quod secundum ipsius Auerrois sententiam duodecimo metaphysicae commento gi. Detis sublimis tantum vnum intelligit, & illud intellectum est sua essentia, quae eminenter est omnias cum, sicut supra dictum fuit, nulla sit ibi potentia, neque imperfectio, aut defectus. sequitur autem ex hoc omnia alia entia supposita esse respectu essentiae diuinae per participationem dicta: sicut patet secundo metaphysicae commento quarto. Deus igitur intelligens ens per essentiam intelligit, oninia secundum speciem: quia omnia en tia sunt quasi supposita per participationem dicta in ordine ad essentiam diuinam: non quod diuina essentia formaliter ingrediatur constitutionem aliorum entium. sed ista participatio est talis, quod essentia alio tum entium est quaedam participatio de pendentiae respectu diuini esse, pro quanto quaelibet talis fuit extranea natura a natura diuina, dependens tamen ab ipsa, & secundum quod tales creaturae magis, & minus distanter dependent, secundum hoc dicunur magis & minus perfecte. Et sic intelligi tur dictum Philosophi secundo de anima trigesimoquarto, vbi habet quod omnia appe tunt participare diuinum esse eo modo, quo possunt. &. i. coelite. com. ioo. habet. His quidem communicatum est esse, aliis quidem clarius, aliis vero obscurius. Nulla igitur secundum ipsum met Arist. & Auer. est alia idea, nullum exemplar, nulla alia forma, nisi di diuina essentia, quae taliter ab omnibus parti cipatur. Et ideo dicit. Com. con. ihuius, quod si quis cognoscat caliditatem igitum s. talis non di citur ingnorare naturam calidiuit:: existuntis in aliis entibus, & sic Dei intellectio est per speciem, pro quanto cognoscendo se cognoscit sllud quod est omnia. quia cognoscit: eni per essentiam: ens autem per essentiam species est participata ab entibus per participatio nem dictis. Istud autem verificari potest per d.i ctum Auer. A. phy. auscultationis com. ros. vb habet. si illud, quod est calidum simpliciter est igns simpliciter, illud, quod est aliquod calidum, est aliquis ignis. vbi patet manifeste secundum ipsum, ens, participatiue dictum, esse quasi suppositumenus per essentiam. Et iuxta hoc consimili modo possumus arguere, siens simpliciter perfectum est Deus simplio ter, & est essentia simpliciter: ergo ens aliqualiter perfectum est aliquis Deus, vel ali quid deitatis habens. & est aliquod ens, ve aliquid entitaris habens. sic igitur Deum omnia cognoscere secundum speciem intellexit Commen sicque Deum solicitum esse ad extra, intel ligendum Deum pro quanto ad gradum en titatis in quolibet concurrit tanquam ad effectum primum, & vniuersalissimum: qui vniuersalissimae & primae causae atrtibui de bet, iux ta illud Philosophi in a. phy. tex. coni 8. Effectum vniuersalium causae sunt vni uersa les. Et ideo recte dixit Author de cau sis propositione quarta, dum dixit primam rerum creatarum esse ipsum esse, & nihil ante ipsum causarum esse. Sic etiam verifieantur dicta Philosophorum dicentium res mundi huius esse in intentione naturae sub ratione speciei, non sub ratione indiuidui. nisi per accidens, pro quanto Deus, & intel ligentiae concurrunt per se ad gradus natu ra communis. Ad gradum autem materialem concurri agens materiale, & sic solicitudinem habent, circa ista, quo ad ea, quae sunt naturae, sed quo ad ea quae sunt indiuidui, materiae relinquuntur ponem, tibus enim nobis duo extrema latitudinis entium, prima materia. scilicet & primo motore. en i. met eo is. congruum est materiales formas, quae sunt in potentia in prima materia, & sunt in actu in primo motore in aliquibus dispo sitionibus talia attribui materiae, & in aliquibus attribui primo motori, & aliis abstractis substantiis: quae cum primo concurrunt insimul, vt ex eis fiat vnus actus, ex a. cap. de substantia orbis, & ii. met. con. AA&. i. coeli. con.ai. Ex istis iam patet intellectionem Dei actualissimam esse. cum sit tam tum per sui essentiam, quae est ipsa actuali tas. Patet etiam qualiter non est ibi vniuersale, nec particulare, nec potentia aliqua, nec multitudo idearum: secundum viam Auerro & Arist. vt ego puto. licet nos vera haec est minime fateamur, quia catholici confiternt Deum omnia intelligere, iuxta illud Hieroni¬ mi. Ne minimum quidem folium eadens in terra cadit absque nutu Dei. Nec propter hoc sequitur intellectum diuinum vilescere: quia tunc intellectus aliquis vilescit ex perceptione rei vilis, quando talis est causatus a re vili, & quando distrahitur a perceptione rei nobilis propter rei vilis consyderationem. Ista autem Deo benedicto non atttribuimus: tum quia ipse non est causatus, sed causa: tum quia percipiendo alia a perceptione suijpsius non distrahitur, cum alia non percipiat nisi in seipso, nam sua entia est suum obiectum primo motiuum, & primo terminatiuum re spectu suae intellectionis: alia autem obie cta sunt secundaria terminantia tantum, nul lo modo mouentia Dei intellectum. Licee igitur Arist. ista non viderit, nec Philosophi viderunt tamen ista Prophetae, qui in superiori gradu sunt constituti quam Philosophi secundum sapientes. & ideo stante discordia, in talibus potius Prophetis credendum, quae Philosophis, cum ipsi intentiores Deo sint, quam fuerint philosophi.
Contradictio 14
Decimaquarta contradi. est in 8. conmAit. Com. quod forma hominis inquantum homo, est intellectus. Sed huius oppositum pa ret tertio de anima con. c. vbi videtur velle quid anima intellectiua non sit forma dans esse homini. Defenfores Auer. in quaestione de vnitate intellectus, non potentes euadere argumenta a sancto Poctore in tractatm de vnitate intellectus. & in quaestionibus dispu tatis de anima, & in summa contra Gentiles, deuenerunt ad hoc, vt dicerent animam intcllectiuam esse veram formam dantem verum esse substantiale homini ad intentionem Auet & sic volunt hominem intel ligere formaliter per animam intellectiuam, tanquam per principium formale coniunctum homini secundum esse. & sic vnitatem intel lectus volunt sustinere de mente Aristo. & inconuenientia miulta euadunt posito isto fundamento. Nos autem volumus, ventatis amore astricti, & christianae religionis vin culo coacti, ostendere opinionem istam minime fuisse de intentione Auer. vt destructo fundamento, super quo isti innituntur destruatur positio vnitatis intellectus. Lice enim veritas ista sit animam intellectiuam esse formam substantialem hominis, dico tamen Auerroem istam veritatem non vidisse Moueor autem ad hoc rationibus, & autho ritatibus eius. Praesuppono de intentione eius formam hominis, per quam homo est generabilis, & corruptibilis, esse animam cogitatiuam, quae secundum ipsum educta est de po¬ tentia materlae, & est muleiplicata genera bilis, & corruptibilis, sicut patet con.s. & ic in. i. de anima. Praesuppono secundo animam istam cogitatiuam prius natura aduenire homini qua animam intellectiuam: sicut patet. a. de generatione animalium cap. i. & ost etiam hoc de mente eius. 2. de anima con men. 2 in solutione secundae quaestionis, ertio prae suppono de mente Auer. animam intellectiuam esse quandam intelligentiam vnam numero in omnibus hominibus, amateria in esse non dependentem, aeternam a parte ante & a parte post. His stantibus, arguo Auerro nullo pacto posuisse animam Istam intelleetiuam esse formam dantem esse intrinsece, & formaliter ipsi homini. quia dato hoc, sequeretur, quod ex duobus entibus in actu fieret per se vnum, quod est contra Philosophum, & contra ipsum in. 8. meta. tex. conm.is. &. S meta. con. & tex. AS. &. i. de anima tex. con.¬ Consequentia probatur quia cum anima in tellectiua sit quoddam ens actu per tertium suppositum, & homo constitutus ex mate ria, & anima cogitatiua, quae est perfectissima forma inter formas eductas de potentia materiae, sit etiam quoddam ens ictu. cum igitur anima intellectiua adueniat mate riae posterius, aut natura, aut natura & tem pore, respectu cogitatiuae formae, sequitur igitur ex duobus actu existentibus heri vnum per se formaliter. & intrinsece quantum ad esse: quod est contra omnem Philosophiam. Nec potest cauillando dici quod form cogitatiua non dat esse simpliciter hominiqua, vt dictum est, ipsa est vere forma substantialis, non intensibilis, nec remissibilis, vt sunt formae elementorum secundum Auerromen, neque est forma aliqua genersca qualiter. cunque distincta a specifica, sed est form. specifica completa, ergo dabit esse simplieiter, & anima etiam intellectiua dat esse simpliciter. ergo etiam sequitur non solum ex duobus actu entibus fieri vnum ens sim pliciter. immo sequitur, quod vnius rei erunt duo esse simpliciter, quod non capit intellectus. Sed dicebat quod anima intellectiua est forma dans esse, non educta de potentiae materiae: sed anima cogitatiua est forma dans esse, educta de potentia materiae: qua quia ordinabilis est ad animam intellecti uam, tanquam ad postremam formam, idec vtraque vniri potest materiae vna immedia te, & alia mediante alia, & quod ex eis fiat vnum simpliciter. sed, si iste duae formae essent eiusdem ordinis, bene hoc inconueniret Contra ens actu, inquantum actu, non est ordinabile ad aliud ens actu, inquantum ens actu: siue ille actus sit alterius rationis, siue eiusdem, ita quod ex eis fiat per se vnumquia semper oportet, vt inquit Philosophus, in talibus vnum esse potentiam, aliud vero actum. sed homo constitutus, vt dixi, per animam cogitatiuam habet esse actu simpliciter per animam cogitatiuam: aliter ilia non ess et forma dans esse simpliciter quod est falsum. nam si aliae formae mixtorum inanimatorum, & animatorum dant esse simpliciter, quanto magis cogitatiua hominis, quae est suprema. ergo anima intellectiua non dat esse simpliclter secundum ipsum. alitet enim sequitur idem habere duo esse. Et confirmatur, quia aut talia esse simpliciter sunt duo, aut vnum. si duo, habeo intentum, quod iunc idem esset bis homo sim pliciter: quod est absutdum. si vnum. contra, quando vnum esse simpliciter attribuitur vni supposito ratione duarum formarum, qua rum vna est ordinabilis ad aliam, illud esse principaliter attribultur vltimae formae, quae est actualissima. si ergo anima cogitatiua ordinatur ad intellectiuam tanquam ad postremam hominis formam, tunc esse simpliciter hominis inquantum homo princi paliter esset ab anima intellectiua. & tunc sequeretur quod homo non esset generabilis, & corruptibilis inquantum homo, sed inquantum animal. ita arguit Commen i. de anima. con. 8. Probatur sequela. quia homo intrinsece, & formaliter est honio perteanimam intellectiuam, sed anima intellectiua non est generabilis, neque corruptibi lis: ergo homo non est generabilis inquanium homo, quod est absurdum. Amplius: tu ess es per esse mei, & ego esseni per oise tui, nam si esse simpliciter hominis, & Flatonis sit per animam intellectiuam, cum il la sit vna numero in veroque: ergo idem esse simpliciter numero erit in vtroque, aut igitur oportet te concedere animam intelctiuam non dare esse simpliciter, aut oportebit te incurrere in ista inconuenientia. Et confirmatur. quia, si anima intellectiua vni- retur homini per informationem, sequeretur eam esse muitiplicatam & diuisam: cuius oppositum tenet Commen. Frobatur sequela. quia omnis forma dans essc mareriae ad uenit materiae mediantibus quantiratibus interminatis. i. cap. de substantia orbis: sed omnis talis extenditur ad extensionem mo teriae, ergo antma intellectiua erit extersalta arguit Commeni i. cap. de substantia on bis. si intelligentia vniretur orbi mediante dimensione interminata, esset diuisa. sed dicebat quod est ratio diuersitatis: quia intell gentia aduenit orbi non praeexistente aliqua alia forma substantiali. & ideo, si me diante diniensione vniretur per informationem ipsi materiae, cum omne receptum recipiatur per modum recipientis, sequitur intelligentiam esse extensam. sed anima in tellectiua vnitur homini mediante alia for ma substantiali, quia mediante anima cogitatiua, quae sufficienter terminat quantitatum interminatarum interminationem, ne progredi possit vsque ad animam intellectiuam. Sed contra, quandocunque est aliqua per se ratio adaequata alicuius effectus facta quacunque variatione in accidentalibus causis respectu illius effectus, ille effectus re mariet, remanente sua per se, & adaequata causa, patet ista ex terminis. sicut in exenplo dicimus. si rationalitas in homine est per se & adaequata causa respectu risibilita ti hominis, esto quod rationalitas coniungere tur, vel albedini, vel nigredini, adhuc manente rationalitante maneret risibilitas. sed tunc sic. ratio per se adaequata extensionis formarum in materia inductarum est ipsa quantitas secundum Auerroem primo capitulo de substantia orbis, & non est praeexistentia vel non praeexistentia formae praecedentis in materia. aliter enim formae mixtorum, & formae accidentium aduenientium ipsit mixtis non essent diuisae, cum tales adue niant materiae post aduentum aliarum formarum. Sed dicebat quod hoc est verum de formis eductis de potentia materiae, fallit autem de formis dantibus esse materiae, non eductis tamen de potentia matetiae. Sed contra. tu negas ergo Conimentatorem tuum. quem defendis. quia a pari sibi dicam in consequentia, quam facit in primo capituto de substantia orbis de intelligentia, quod esto, quo illa vniretur orbi mediante dimensione, propter hoc non sequitur ipsam extendit, quia dicam sibi, quod non valet hoc in forminon eductis de potentia materiae: sed dice bat quod procedit de intelligentia, & non de anima intellectiua, quia vna aduenit me diante priori forma, alia non. Contra. consimilis responsio exigit consimilem replieam Commen ratio solum innititur ratio ni quantitatis praecise tanquam medio, quidicit si vniretur orbi mediante dimensione, nullans faciens mentionem de praeext stenti, form. substantiali, vel non praeexistenti, quia videbat quod illud non erat nisi ac cidentale respectu diuisibilitatis. Praeterea. si tu dicis ideo animam intellectiuam noqe extendi, licet secundum esse vniatur materiae, quia talis aduenit post formam cogitatiuam, quae sufficienter terminat materiam, & interminationem quantitatum existentium in ea, vt vlterius progredi non possint ad subsequentem formam. Contra, ergo anima intellectiua aduen t materiae sufficienter ter minatae per priorem formam. ergo, si vnitu materiae informatae per cogitatiuam, tunc ipsa erit accidens. Sic arguit Comien. contta Auic. i. phy. conimen & i. qui ponebat formam corporeitatis vniri materiae per informationem ante aduentum aliarum formarum. deducit enim eum ad hoc, quod omnes subsequentes formae essent accidentia: quia aduenirent materiae existenti in actu simpliciter. Et si ratio ista apud Auerro. concludit de forma corporeitatis quae secundum Auic. erat imperfectissima forma, quare igitur argumentum consimile non procedet contra ipsum de anima cogitatiua, quae est formarum perfectissima. sed di cebat quod in formis dantibus esse materiae, quae sunt edunctae de potentia materiae, inconueniens est duas formas substantialesperfectas non intensibiles, neque remissibi les esse in eodem subiecto, quia sic, vt aiutem, intelligitur dictum Auer. i. cap. de substan tia orbis, dicentis vnum subiectum habere plusquam vnam formam impossibile est. Dicitur, intensibilitate carentes, propter formam elementi. dicitur eductis de potentiamateriae, quia in talibus, quae non sunt aedu ctae, stat vnum subiectum habere plures substantiales formas, quarum vna dat esse. & est educta de potentia materiae, & alia etiam non educta de potentia materiae dat esse etiam. sicut est de facto in homine, qui habet esse a duabus formis substantialibs. scilicet a cogitariua & ab intellectiua. Sed contra. a pari dicam pro Auic. quod esto quod forma corporeitatis substantiae praeexistat in materia, non sequitur alias formas accidentia esse. quia secundum Auicennam, aliae formae, quae de nouo inducuntur in ma teria, non sunt eductae de potentia materiae, sed sunt ab extrinseco motore, quem dato rem formarum ippellat seu coleodeam, sicut inquit de ipso Comnmen. septimo metaphysicae conm.. i. Et confirmatur. quia, dato quod istae formae aduenientes post formam corporeitatis essent eductae de potentia ma teriae, tunc ahudc magis videtur, quod ex forma corporeitatis, quae materialis est, & aliis formis materialibus, fiat vnum per se, quam ex anima cogitatiua, & intellectiua hat vnum per se. nam illae sunt eiusdem ordi nis, istae vero diuersorum. Amplius opinit ista incurrit opinionem Platonis, & incon uenientia illius. Nam Aristo. con &. tex. 8. septimi metaphysicae arguit contra Plato nem, probando ideam non esse causam formalem indiuiduorum constitutorum sub ipsa, causam inquam formalem, dantem esse non declarantem quiditatem: vt expo nit ibi Commenta. Et ratio sua consistit in hoc. Substantia vniuscuiusque indiuidui est sibi propria: quodlibet vniuersale est commune pluribus: ergo vniuersale non est sub stantia propria alicuius. Et inquit ibi Conm. quod, cum omnia indiuidua conueniunt in vna substantia numero, sunt vnum numeto. modo a pari, si secundum ipsum omnia indiuidua speciei humanae conueniunt in vna forma numero, quae est anima intellectiua, tanquam in forma dante esse simpliciter materiae, sicut isti imponunt Auer. de monstratiue sequitur omnia indiuidua esse vnum numero. Et ita argumentum, quod ipse facit in commento quinto vbi difficul tat secundam quaestionem de vnitate intel lectus, in quo dicit quod, si vnus esset omnium intellectus, tunc tu esses per esse mei & ego essem per esse tui, & quod homo non esset generabilis inquantum homo, sed in quantum animal. cuidenter demonstraret si ipse tenuisset intellectiuam animam esse formam intrinsece constituentem hominem. Et illud maximo argumento est, quo Com. in illo commento non soluit ista ar gumenta, quia iam solutionem patuisse sup ponit ex his, quae declarauerat in illo commento. & est quod anima intellectiua non dat esse formaliter & intrinsece homini, sed assistit solum, sicut motor mobili, vt nos in fra declarabimus de intentione eius. aliter enim diminutus fuisset, si ipse tenuisset o positum. quia argumenta ista sunt in simili casu contra Platonem. & si contra Plato nem demonstrant, demonstrabunt, & con tra ipsum, confirmatur, quia. i. coeli. com. dt principia propinqua rerum corruptibilium sunt corrupribilia. si igitur anima intellecti ua esset forma das esse homini formaliter. tunc ergo esset propinquum & immediatum principium, per quod homo est homo, & ita esset corruptibilis. Et ideo Comnienta tor videns hoc dixit tertio de anima commento trigesimo tertio, quod homo non est ge nerabilis & corruptibilis, nisi per virtutem congitatiuam: quia ista secundum ipsum est for¬ ma, perquam homo intrinsece, & formaliter est homo. Amplius homo esset in dupii ci specie, si haberet duplicem formam substantialem in esse perfecto. sic arguit Comcontra Auic tertio coeli commento. & x. po nentem formam substantiales elementorum formaliter in mixto remanere. Nec valet, si dicatur quod homo per animam cogitatiuam non est in specie sed in genere: sed per animam intellectiuam homo est in specie. Com tra, quia isti, quorum ista est positio, tenent. sicut tenendum est de mente Comnienta, esse vnam & eandem formam, per quam aliquid est in genere, & specie: eigo, si per cogitatiuam homo est in genere, erit etiam & in specie. Amplius, si anima intellectiua esset forma dans esse formaliter homini secuudum Coninienta. sequeretur quod non esset idem agens disponens materiam, & inducens formam, contra ipsum. v. meta. commen ii. Probatur autem sequela. nam in instanti genenerationis, in quo homo ha bet principium esse hominis, oportet ibi eit se animam intellectiuam. aliter enim homo esset homo sine forma sua substantiali, per quam est formaliter homo: quod im plicat contradictionem, sicut implicat album esse sine albedine. quaero igitur in illo instanti, an virtus informatiua, quae est in se mine, attingat animam intellectiuam, vel non. primum dari non potest: quia anima intellectiua non est in potestate agentis na turalis, quia ab extrinseco aduenit teste Phi losopho in i. de generatione animalium cap. i. &. ii. metephysi. tex. commen. D. si enim consequeretur transmutationem tunc esset generabilis & corruptibilis. sic ar guit contra Platonem Philosophus, & Co mentator septimo metaphysi. ii. omne mixtum cum inateria sit a mixto cum mate ria, quod si dicas aliud esse disponens, & a liud esse inducens formam, tunc consaquentia contra Auicennam facta nulla est. Forte dices, quod ratio Commentatoris contra Anicenam procedit de formis eductis de potentia materiae, qualis non est anima intellecti ua. imio in talibus non inconuenit aliud esse disponens, & aliud inducens: sicut col ligitur ex intentione eius. i. physi. com. &i. vbi habet, quod non cessant partes spermatis rece dere, & fieri partes homines. & hoc, si forma humana recipit partitioneni. si vero non, istud necessario erit in dispositionibus propriorum accidentium formae generatae, Sed contra, hoc non euadit, quia quantuntunque forma non acquiratur parubiliter, sed um a fuae dispositiones partibiliter acquirantur, propter hoc, tamen non sequitur quod aliud sit dispe nens materiam, & aliud sit inducens formam Nec valet cauillario tua data. quia a par Auicen. diceret ad argumenta eius, quod si for mae, quas ipse ponebat aduenire materia ab extrinseco motore, essent eductae de po tentia materiae, bene inconueneniret aliud esse disponens materiam, & aliud inducens formam. modo secundum Auic. omnes istae formae substantiales rerum materialium sunt a datore formarum infundente eas in materia disposita per agens naturale. Praeterea inconuenientia illa, quae adducit Com. ibi aeque procedunt de forma educta, sicut de forma non educta. & econuerso. Amplius, accideret animam intellectiuam moueri localiter saltem per accidens, quod Com habe pro inconuenienti de quolibet abstractopatet consequentia. nam motis nobis, mo uentur omnia, quae sunt formaliter in nobis. si igitur anima intellectiua est forma ho minis: igitur mouebitur ad motum forma ti. quia non potest sine implicatione con tra dictionis intelligi aliquam esse formam dantem esse, & quod formatum moueatur, & quod sua forma non moueatur saltem per ac cidens. Sed dicebat, dundo instantiam de polis niundi, qui sunt formaliter & actuali ter in orbe, & tamen orbe moto sunt simplici ter immobiles tam per se, quae per accidens. Sed contra, quia quies poloru est transum ptiua, & non est vera quies. Sed hoc, quod dieunt Mathematici polos quiescere est ac imaginationem, sicut sunt propositiones Mathematieorum. sed naturaliter hoc non est verum, sicut expresse dicit Com. in. i. co li con. is. &. 8. phy. com. iis. Quomodo autem implicet contradictionem, ego sic deduco. nam sumpto hoc homine, quaero an in illo loco, in quo est ipse, sit sua forma, per quam ipse est homo, vel non: si sic, habeo intentum, quod est in loco per accidens, quia locatur ad lo ationem totius. si non est in illo loco, tunc gitur ibi erit homo sine sua forma substan tiali, per quam homo est homo. Nec potest dici; quod anima intellectiua sit in loco per ope rantionem, quia operatio eius non est moue re secundum locum, sed intelligere. licet enim intellectus pra cticus concurrat, vt dicitur in. de anima ad motum progressiuum, tamen illud, quod exequitur motum, est a causa cogitatiua, mediante virture motiua, quae est in membris. Et ideo posito quod Plato quie scat: motu progressiuo, quaerendum est vt prius an in illo loco, in quo est Plato, sit anima intellectiua, aut non & deducatur, vt preAmplius, si anima intellectiua est formaipter vnita corpori, secundum esse, sequitur operatio nem eius, quae est intelligere, esse signatam, & materialem. patet sequela, qui a non potest esse operatio propria alicuius formae magis abstracta, quod sit essentia, a qua prouenit operatio. si igitur anima intellectiua est forma in materia secundum esse, ergo & intelligere. Con firmatur. quia tertio de anima tex. conm. A. demonstratur intellectum possibilem esse abstractum secundum esse a materia, & non esse corpus, neque virtutem in corpore. Forte di ces quod Arist. & Com. demonstrant intellectum esse separatum a materia secundum esse ad hunc sensum, quia videlicet non sit virtus educta de potentia materiae, non autem quin sit forma dans esse materiae. Sed contra, hoc non potest stare secundum expositionem, & vsam Com nam. i. de anima. con.e. deridet Alex.¬ tenentem actum positum in definitione animae vniuoce dici. & ideo tenuit animam intellectiuam, secundum quod sibi imponit Conni. esse formam eductam de potentia materlae: quia actus & finis & perfectio conuertuntur. si igitur omnis anima est actus corporis: ergo nulla est a corpore separabilis. Com. autem, dicit quod actus positus in definitione animae dicitur aequiuoce. oportet autem, si ipse intendit Alex. contradicere, vt ipse sumat actum aequiuoce dictum modo opposito, quo Alex. sumebat ipsum vniuoce dici. sed Alex. omnem animam appellat actum, pro quanto quaelibet anima secundum ipsum est perfectio. & finis corporis. hoc autem non conipetit animae in quantum est educta de potentia materiae quia vt sic consyderata, forma potis est cau sata a materia in genere tausae materialis, quae quod sit causa eius. si igitur anima est actus, est pro quanto quaelibet secundum esse vnita est materiae. ergo secundum Auer. si menti Alex. vult obuiare, non omnis anima est actus vniuoce dictus: qui a non omnis dat esse: quia anima intelle. ctiua secundum ipsum est acts vtens corpore, non perficiens corpus, sicut etiam Simplicius dicit in i. de anima in expositio ne illius definitionis. Et confirmatur autho ritate Commen i. de anima con. ii. vbi habet haec verba. Ex sermonibus praedictis manifestum est ex definitione animae, quod aliae partes animae non sunt abstractae. Et reddens causam huius dicit, det laratum est enim invnaquaque istarum, quod est perfectio corporis organici perfectio enim est finis & complementum perfecti: finis autem non separatur a finito: vnde necesse est vt illae sint non abstractae, Ecee manifestum locum, in quo Commen. de clarat qualiter actus positus in definitione animae sit aequiuoce dictus. Nam vult animam vegetatiuam & sensitiuam esse con poris organici perfectionem, & ideo non esse separabuem a corpore, quia finis & comple mentum non separatur ab eo, cuius est fit nis. manifestum est autem secundum ipsum Auer. ta les formas non habere rationem finis. & conplementi respectu corporis organici, nisi proquanto dant esse, non quia sunt eductae de potentia materiae, quia, vt sic, potius dicuntur, constitutae in esse per subiectu apud ipsum secundum istam rationem. materia enim est causa formae. i phy. io. com. pro quanto sustentat eam sed forma appellatur perfectio & finis materiae, pro quanto ipsa est causa materiae dam esse sibi, vt ibi dicitur. ergo, si anima intellectiua est separabilis a corpore, oportet ipsam non esse perfectionem & complementum organici corporis per informationem, & gnioneni formalem. sed dicebat quod forma quaelibet dicitur ab informando. si igitur, anima intellectiua apud Auer dicitur forma hominis. igitur dat esse formaliter homini. Et ista ratione innixi dicunt etiam in telligentias dare esse forinaliter orbibus. Sed nos contra hos fecimus prolixam quae stionem de tripiici causalitate intelligentiae in anniotationibus nostris contra lohanno de landuno, super sua Metaphysica. Sed pronunc volo de intentione Auer. luce clariu ostendere non omnem formam esse per in formationem dictam. Nai Conni. enim. met. co. ix. habet quod perfectionum, propter quas mouetur perfectum, quaedam sunt qualita tes, quibus perficitur illud, quod mouetur, vt illud, quod mouetur propter sanitatem & quaedam sunt substantiae extrinsecae a rei quae mouetur ad eas, vt assimiletur eis, vt sunt actiones omnes seruoruiu, quoniam sunt en ga genera intentionum domini sui. Haec Conm. Amplius, si omnis forma esset informans, frustra igitur Philosophus, quaesiuis set in i. de anima in tex. com. it. an anima sit actus corporis, sicut nauta nauis. Confirma tur. nam Conm. i. de anima super tex. com.it vbi Philosophus loquens de intellectu dicit quod videtur esse alteru geneus animae, habet quod anima intellectiua non dicitur anima nisi aequiuoce, & rectius dicitur de ipsa, quo sit non anima. Et seipsum declarandum in eodem. i. de animacon. 2x. dicebat animam intellectiuuam esse de natura superiori nate ra animae. Pro quo debes scire, quod ordo entium est iste, natura, anima, intelligentia, & Des Natura est inferior anima, & anima inferior ad intelligentiam: intelligentia autem inferior Deo. vnde Com. in lib. destrinctio destructionum disputatione. in i. inquit. Cum autem di xit de Philosophis, quod ipsi tenent, quod id, quod prouenit a Deo. glo. prouenit naturaliter. est sermo corruptus de eis: immo dicunt Peripatetici secundum veritatem loquentes quod entia procedunt ab eo altiori modo, qua sit natura, & qua sit humana voluntas. Scias etiam apud Arabes animam ab animando dicta. vnde Auicen. loquens in. v. suae meta. ca. a. de anima imaginatiua orbis, quae secundum ipsunt non erat educta de potentia materiae, sed so lum ereata ab intelligentia, vnita tamen forma liter secundum esse, inquit haec verba. Nos autem iam ostendimus quod anima vniuscuiusque co li est eius perfectio, & eius forma, nec est substantia separata: alioquin esset intelligentia. non anima. a pari dico quod si anima intellectiua apud Auer. dicitur melius non anima, hoc non est propier aliam causam nisi qui a non est vnita secundum esse dans perfectionem corpori formaliter, vt isti sibi im ponunt. Amplius, Com. viilt. i. de aninia con meni i. i8. & i o. animam intellectiuam pri mo vniri homini secundum specien, quae homini secundum indiuiduum, hoc autem non esset, si anima esset forma dans esse formale homini: quia actus & generationes omnes sunt singularium ex proemio Meta. Amplius Coni. 2. de aninia cons¬scs. tenet animam inrellectiuam non vniri homini, nisi mediantibus phantasmatibus: homo autem phantasiari incipit quando deuenit ad discretionis annos hoc autem non esset, si ipse tenuisset ani mam intellectiuam dare esse formaliter homini: quia tunc a principio vniretur eis quia nullum formatum potest esse sine sua forma intrinseca, etiam per diuinam potentiam, vt nostri Theologi dicunt: cum non possit Deus vicem causae intrinsecae supplere. Et confirmatur. nam, si teneamus animam cogitatiuam esse in homine, & tenea mus animam intellectiuam esse vnam intelligentiam numero separatam & aeternam, omnia saluari possunt, quod homo non habeat animam istam intellectiuam, nisi post annos discretionis, quia homo omnes operationes vitales, & naturales, & anima lec ha bere potest sine anima intellectiua: quia anima cogitatiua secundum Auer. omnia ista supplere potest. si igitur anima intellectiua ipsi homini vnitur, nulla alia est necessitas. nisi propter intellectionem: sed intellectio non requirit formalem vnionem cum corpote secundum Auet. quia potius ista vnio impedit, v diximus, intelligere enim non fit mediante or gano corporeo, quare igitur coguntur po nere de intentione eius animam istam con poris organici actum esse intrinsecum non video. Vnde isti sunt medij inter Auerroen & Christianos. volunt enim tenere vnitatem intellectus cum Auerr omne, & volunt eam de fendere cum principiis Christianorum, & ista non possunt stare: quia ex oppositis principiis sequuntur oppositae conclusiones. Erubescant ergo mendacio velle tueri vnitatem intellectus, imponendo ei illud, quod non dixit, sed potius dicant ipsum ientitum fuist se, sicut rei veritas est, quae noua sigmenta, & monstra parere in via eius. Nam vt luce clarius oatet, non minora inconuenientia sequuntur contra hoc, quod dicunt, qua contra vnitatem intellectus. & illud maximo argumento est quod omnes latini nostri, sicut Albertus cognomento Magnus, qui opinionum Arabum & praecipue Auer. fuit fidelissimus interpres, & eatus doctor, insuper subtilissimus Seo tus, ac Egidius Romanus, quorum isti non sunt digni soluere corigiam calciamenti, voluerunt Auer. sententiam fuisse animam intellectiuam non esse formam substantialem hominis. Taceo Gregorium Ariminen sem, Iohannem de Candauo, Gaetanum & Paulum Venetum, & multos praeclaros Auerroistas ex viuentibus, qui tenuerunt hanc fuisse Auer. sententiam. Sed, vt dixietiam isti bene intiinsecus deueniunt ad hoc. sed volentes euitare inconuenientiae contra vnitatem intellectus adueniunt ad hoc, vt dicant animam intellectiuam, & sivnica sit, ipsam tamen dare esse asseuerant, aliter enim non posset homo intelligere per aliquod principium separatum. Et ideo pro positum nsecum fuit declarare oppositum de mente eius. vt ab ipsa tandem veritate coacti nullo pacto defendant vnitatem. immo potius fatuitatem intellectus. Ad formam igitur conrradictionis dicamus, quod cuom. seipsum declarat quomodo est anima intellectiua formahominis in isto conm. is. quia dicit quod est for ma, inquantum est agens nos quia intelligen tiae abstractae duobus modis sunt principia eorum, quorum sunt principia, & secundum quod sunt mouentes, & secundum quod sunt finis. est igitur foma non perfiniens intrinsece secundum ipsum, sec extrinsece tantum. & ideo appellat Comen etiam formas abstractas postremas perfectiones, & non primas respectu orbium. i. mera. con. vltimo. & anima intellectiua rei ctius apud ipsum dicitur actus secundus, quae primus, sicut potest eollis: ex commenee quinto. secundi de anim. & ex commento quinto. tertij eiusdem.
Contradictio 15
Decimaquinta contradi. est in com.es. Ha bet Commen quod intellectus diuidit mate riam a forma. Oppositum patet. i. physi, & &. 8. phy. i.8. & primo ca. de substantia orbis, vbi dicitur, quod impossibile est intellige re materiam absque forma. Soluitur. quic quid intelligitur, intelligitur secundum quod est in actu, & cum materia non sit in actu, nifi propter formam: ideo materia intelligitur per formam. nam, cum materia sit purum potentiale, caret principio formali, quo aliquid cognosci potest. Et ideo dixit Philosophus in septimo metaphysicae in tex. commen i. quod materia secundum se ignota est. Intellecta autem sic materia, in primo intellectus oecursu potest intellectus diuidere materiam a forma: & intelligere materiam non esse formam, nec aliquam habens formam & isto modo consyderata materia non habet esse extra animam, qui a non potest se cundum ipsum. i. physi. commen ia. existe re sine forma, quia tunc quod non est in actu esset in actu, sed solum vt sic habet esse in amnia, & est ens rationis, vt dixit Conmen ni. metaphysi. commen ia. pro quanto vt sic solius rationis potest esse obiectum, non autem naturae, vl agentis naturalis. quia, simateria extra animam esset sine om ni forma, non posset aliquam recipere in actu vt scribit Conimen. in. 8. physieorum. commen A. sic patet qualiter intellectus mate riam a forma diuidere potest, & in quo actu. & qualiter non.
Contradictio 16
Decima sexta contradi. est in comm. Ar Habet Conm. quod in coelo nulla est alia poten tia nisi ad quietem. Oppositum patet per ipsum. &. physi. com. ris. &. v. physi. com. i. &. S. meta. conm. & tex. 2v. vbi dicitur, quod non est timendum quod corpora coelestia stent. Magna fuit, magnifice domine, altercatio inter. nos hoc anno in exercitationibus, & disputationibus, quas habuistis vos nobiles inui ceni. Et inagnificus, ac perfectissimi iudicis dominus Gaspar Contarenus a micissimus tius, & studiorum meorum collega dubitauit acutissime contra Commen in praesenti passu. Nam dictum eius, quod in coelo non est potentia ad corruptionem, sed solum est in potentia ad quietem, aut hoc intelligitur de coelo inquantum celum, aut hoc intelligitur de coelo inquantum coruus. Si de coeloinquam tum coelum, hoc est falsum: quia per ipsum con.i. v. phy. coelum inquantum coelum non pot quiescere. Si vero dicas, quod dictum Auen intelligitur de coelo inquantum corpus, tunc nulla vt sic est differentia in dicendo coelum esse in potentia ad quietem & dicere ipsum esse in potentia ad corruptionem. Quod si forte dicas coelum inquantum corpus posse corrumpi, coelum autem inquantu coelum posse quie scere, tunc comparatio erit in aequ uoco. similiter, vt dictum est, tunc Commen contradiceret sibiipsi. quia ipse minime vult coelum inquantu coelum, posse quiescere Argumentum est satis difficile, sicut vides. Sed, vt mihi videtur, dici potest, quod coelum potest sumi tribus modis, vi scribit Commen in. i. coeli com.x8. & So. vno modo pro orbe qui mouetur. alio modo pro toto aggregato ex omnihus orbibus: quod vt sic animal magnum dicitur. & dicitur etiam coelum aggregatum ex intelligentia & orbe. Tunc dico quod celum pro orbe tantum, non habet potentiam ad corruptionem, inquantum orbis talis est, quia est corpus simplex carem materia: licet inquantum corpus ab solute vt Pycorpus dicit aliquid indifferes ad con pus generabile, & aeternum, possit corrumpi potentia logica, quae nihil aliud est, nisi non repugnantia quaedam, & non implicatio contradictionis, causara ab intellectu ex ter minorum rationibus, inquantum non re pugnant. Coelum autem pro orbe tantum potest quiescere, & inquantum corpus, & inquantum coelum, quia successio et fieri mo tus non dependet in esse, nisi ab ipsa intelligentia, tanquam a causa extrinseca totaliter causante entitatem motus, siut dicit Commen in praesenti commento. Et ideo coe lum pro orbe sumptum, quod sit in motu, non habet a se hoc, sed ab ipso motore. ideo vt sic etiam solitarie consyderatum absque in telligentia non implicat contradictionem ipsum posse esse in quiete. Et isto modo sumpsit coelum Commen hic, dum dixit, coelum non habere aliam potentiam inquan tum coelum sic sumptum, nisi ad quieteni, quia, vt sic, non habet potentiam ad corruptionem, vt dictum est. Sed. v. physi. conm. i. & 8. phy. id. & nono meta. tex. con. i v. quando dicitur coelum non posse quiescere, inquantum coelum, ibi sumitur coelum pro aggregato ex in telligentia, & orbe, quia, vt sic, stat sub mo tore, & vt sic non potest non moueri: quia ibi non est contingentia: quia esse a posse non differt in talibs. tamen inquantum corpus tale coe lum consyderatum, non repugnat sibi quies, quia tunc cuilibet corpori repugnaret quies: quid est absurdum. Argumentum igitur ex aequiu ocatione coeli, procedit, quia aliter sumitur caelum ibi, & aliter hic, sicut patet ex declaratis.