Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 9

1

So EVE2ANES contradictionum in dictis Auerrois, & Arist. Super Nono Metaphysicorum.

Contradictio 1

2

COntradi. est in co.. Auer. dicit quod forma: liberatae a materia sunt tantum agentse, nullo modo patientes, neque essentia liter, neque accidentaliter. Sed oponebat ibi de anima intellectiua, quae re cipit intellectionem, & species intellectas, Sol uitur dictum Auer. veritatem habet secundum principia Philosophi. Pro quo debes scire, quod actus, & formae est agere & mouere. e. de generatione. tex. com. si. &. 8. meta. tex. con. io. &. i. phy. i. 8. materic autem est moueri, & pati. vni de quaelibet forma, siue materialis, siue sepa rata fuerit, actiua est: nec aliqua sub hac ratione, qua forma est, est passiua: quia passiutu esse insequitur potentiam, quae est primo diuersa ab actu. Si igitur aliqua forma passiua fuerit, ista passibilitas comperit sibi ratione, qua potentia participat. passibilitas autem ista duplex est, quaedam signata, & realis, & ista insequitur primo secundum Philosophos nia teriam quantam. Vnde, si qua forma passi ua fuerit passione, & receptione signata, si ue realis, site spinitualis fuerit, hoc est rationem materiae, sicut scribit Conimen comm. g. i. de anima ad principium cum, & con. S Aiia est passio & receptio vniversalis, & abstracta. & istius ratio est intellectus. possibilis, qui nullam aliam naturam habet nisi quia possibilis vocatus est. & iste intellectu. est materia in telliuibilium. & est quartum geneus enriums sicut dicit. Com. a. de anima. con.e. in solutio ne. quodnis. Si forniae igitur existentes in ma te nia reali passione patiantur, hoc est rationem materiae. Vnde Commen 8. coeli. con. ax. dice bat. forma in motu elementi mouet, sed vt est forma in materia mouetur, quod etiam sen sitiuae virtutes signatae recipiant est, quia sunt in materia. Sequitur igitur quod cum omnes formae a materia separatae praeter animam nostram intellectiuam, quae infima est secundum ipsum inter abstractas. de anima, con. iSi nullo modo passiuam esse non essentialitet quia cuilibet formae, vt forma est, repugnat essentialiter pati, etiam materialibus. vnde Commen 8. phy. com si i. qui dixerit formas per se moueri non est amplius loquendum cum eo in hac scientia, neque etiam accidenta liter, quia forma accidentaliter patitur ra tione potentie, quae vel est materia, vel est inteliectus possibilis. in talibus autem non est materia: indeo non possunt pati passione reali & sis nata secundum Philosophos, neque etiam passione spirituali, qui a non intelligunt per receptionem, nec in eis est vere intellectus possibilis, licet Comen. videatur illud dicere, sed secundum rationem, vt alias declarauimus. Nul lo igitur modo pati possunt tales formae, neque per se, neque per accidens, nec passione realinec spirituali, cum intelligant per essentiam, & non per species secundum Philosophos. Anima autem intellectiua, cum sit infima inter abstra cta, cum sit composita ex intellectu possibi vere, & ex intellectu agente, ratione possibilis rassiua est ratione vero agentis est acti¬ ua. sed passio ista est alterius rationis a past sione materiae, sicut seribit Commeni i. de anima con. is. vbi formaliter ponitur ista folutio ad instantiam motam a nobis hic, sicut tu diligenter poteris ibi videre

Contradictio 2

3

Secunda contradi. est super tex.. Aristo& Coninien ponunt differentiam hic inter potentias rationales, actiuas, & irrations les: quia rationales sunt contrariorum, irrationales vero nequaquam, sed vnius tantum per se loquendo. Sed est instantia de virtute niotiua volunta rie: cuius nedum est moue re corpus de loro ad locum, verumetiam & retinere. sicut auis volans in aere. dum sistit seipsam, ille status causatur a tali virtute motiua. & similiter homo, quando stat erectus, illestatus a tali virtute causatur, alioquin homo non posset stare, si ille status ab illa virtute non esset, sed caderet. quemadmodum si homo dormiens poneretur erectus, vt dicit Calenus in lib. de rigore, & tremore. Amplius per eandem vittutem mouetur graue deo rsum, & quiescit deorsum, & patet, quod virtutes islae sunt irrationales, sicut patetAuet. autem videtur soluere primam difficultatem occulte in. a. pPhysi. con. A si. videtur enim velle, quod virtus concupiscibilis est de virtutibus passiuis apta nata recipere duo contra, ria aequaliter. & quia ille motus voluntarie sit a virtute concupiscibili, quae dererminatur ab obiecto, tamen cessar primum. Ad secundum autem diceretur quod virtus grauitatis per se, & primo est causa quietis, & secundario est causa mo tus, quia elementum est in potentia acciden tali ad motum deorsum, quae est potentiae violenta, postquam passum est violentiam. in hoc igitur consistit differentia, quia virtutes actiuae rationales per se, & principaliter ex sui natura sunt indeterm inatae ad agen dum duo contraria aequaliter, sed natura: et vnum per se, aliud per accidens, aut vnum ex principali intentione, aliud vero secundario, sic caldum per se calefacit, sed per accidens infrigidat, & srigidum per se infrigidat, & per acc idens calefacit, & quandocque ac cidit, vt effectus per accidens sit validior ef fectu per se, vt pater expertis in naturalibus, Nec videatur ubi mirum, si dixerim formam grauitatis per se primo esse causam quieris, & non motus: nam ista est etiam sententia Auer. in. A. coeli. in com. x8. & hoc etiam su pra notaui tibi.

Contradictio 3

4

Tertia contradi. est in com. r. Scribit Con quod potentia ad sanitatem & ad aegcitudinem est eadem. Oppositum patet. 8. physi. tex. conm. i ovbi habet quod, si potentia a sanitatem, & aegri¬ tudinem esset vna, tunc sanitas & aegritudo esset vnum & idem. Soluitur. loquitur hic potentia subiectiua, quia eadem est materia contrariorum. sed. i. pny. loquitur de poten tia obiectiua idem autem est ens in potentiae obiectiua ad actum, & ens in actu. Vnde Condicit. 8i. meta. com. is. agens extrahens aligo de potentia ad actum non largitur multitu dinem. sed perfectionem, & ii. meta con¬.i 8. inxta diindium agens naturale non cogregat inter diuersa. Nota tamen hic, quod potentiae ista subiectiua, & obiectiua vna & eadem est realiter, ficut mihi videtur pro nunc: seo fortiuntur tales potentiae distinctas denominationes in ordine ad diuersa, sicut est de actione, & passione. vnde pluralitas entium est euitanda inquantum est possibile. Dico, quod vna & eadem forma, vt est in poten tia materiae, appellatur vt sic esse in poten tia subiectiua: sed eadem forma vt est in po tentia actiua agentis, dicitur esse in poten tia obiectiua, in ordine scilicet ad actum. vnde, cum secundum Auerro. ix. meta. con. i n omnes formae sint in potentia in prima materia, & sint i actu in primo motore, tales sunt in potentia subiectiua, & passiua materiae. cum autem potentia passiua sit principium trasmutandi ab altero inquantum alterum, videtur, mihi quod sit vnus respectus realis, qui respicit tam subiectum, qui formam, vt in subie cto inducitur ab agente: sed diuersas forti tur denominationes, vt ad diuersa extre ma comparatur: sicut eadem est distantia inter superius & inferius, inter Thebas & Athenas, non tamen est idem distare. & ira ego caueo ponere potentiam obiectiuam real ter distingui a subiectiua in via Auer. & licet multi teneant hoc, tamen niihi videtur in via eius, & forte etiam in via Arist. illam non distingui re a subiectiua: quia est principium per se notum, & ab omnibus Peripatheticis concessum, quod quicquid est possibile re spectu agentis, est possibile respectu patiern tis, & quicquid est possibile respectu patien tis, etiam illud possibile est respectu agen tis. & hoc loquendo de vera potentia. nam aliter aliquid esset ociosum in natura, & fiustratorium, contra Philosophum. i. coe li. 2. Et ideo recte diximus nos euitantes plui alitatem entium, iuxta consuetudinem principis nostrae nmilitiae Aristo. inquantu est possibile, quod respectus ille ad subiectum, & ad formam vt est ab agente vnus & ide est re, sed ratione distinguitur. Sed Theolo gi nostri, qui habent principia opposita principis Philosophorum, tenent aliquid esse possibile respectu agentis, quod non fuit, possibile respectu passi. ideo habent de ne cessitate ponere instos respectus realiter distingui. Vnde mundus ante fui creationem erat in potentia actiua agentis scilicet Dei, crea toris, non erat autem in potentia subiectiua alicuius passi, cum ex nihilo creata sit. Similiter angeli ante sui creationem erant in potentia actiua Dei: non autem etant in poten tia passiua alicuius, cum ex nihilo sint crea ti. immo materia prima fuit in potentia ante sui ercationem actiua Dei: in nullius tamen potentia subiectiua fuit. quia primum potentiale in nullius est potentia subiectiua: aliter esset prinium & non primum. & ideo Theologus discrepans a Philosophis in principiis habet etiam difcordare in conclusionibus, sed velle tenere conclusionem physitam per principia Theologica distin cta a Physicis, vel etontra, ridicuium est. Et ideo subtilissimus Scotus, videns ista vera esse theologicae, voluit ponere potentiam obiectiuam distinctam a subiectiua moto vt mihi videtur per ista fundamenta. de Arist in hoc tantum curabat, inquantum autho ritates eius glosare posset, ne veritati theologicae obuiarent. Quod autem hoc non possit ipse tenere in fundamentis Philosophi mihi videtur hoc posse rationibus conuinci sic. Nam secundum te Arist. ideo ponit potentiam obie ctiuam, quia diuisio bona debet euacuare totam naturam diuisi: sed. si Arist. diuidens ens per potentiam, & actum intellexisset potentiam subiectiuam tantum, & non obiectiuam, tunc sub tali diuisione non conprehenderetur omne ens, sicut patet de an gelis, de mundo, et materia prima ante sui creationeni, quae erant res in potentia non subiectiua, nec erant res in actu formali, vel existentiae: ergo oporter dicere potentiam, quae est differentia entis, esse potentiam obiecti uam. Amplius. o. meta. tex. con.ii. actus & potentia sunt eiusdem generis: sed hoc non potest de potentia subiectiua verificari, quod a substantia potest esse potentia subiectiua quantitatis, & patet, quod ista sunt diuersorum generum. Trahitur illud sic per Auerro. 8. meta. con. is. agens extrahens aliquid de po tentia ad actum non largitur muititudinem, sed perfectionem. & hoc idenm habet. ia met. con.8. vbi habet quod agens apud Aristo. non congregat inter diuersa. & hoc idem habet s. phy. conm. 8. quod potentia & actus sunt eiusdem generis. & patet istas authoritates non posse saluari de potentia subiectiua: sed de ne cessitate sunt verae de potentia obiectiua & in tantum processerunt cum huiusmodi authoritatibus plerique non modicae authori tatis viri, vt de intentione Auer. substinere ausi sint potentiam obiectiuam distingu ab actiua, & a passiua potentiis, nec non a logica potentia, quae nil aliud est quia respectus ra ionis ex non repugnantia terminorum causatus. & ista per vitam meam non post sunt sustineri de mente Philosophiorum. Et vt aegritudini eorum succurramus, ostenda mus eis causam erroris eorum. & est, quia po nentes potentiam obiectiuam, coacti sunt ad il lud ex principio repugnante Philo sophiae & est quod aliquid est in potentie respectu agen tis eantum, quod non est in potentia passi. & hoc non conceditur a Philosophis in rebus no nis. inmmo ipsi dicunt omne, quod est in potentia actiua agentis, est in potentia passiua al cuius subiecti, iuxta illud Com. allegatum supra, omnes formae sunt in potentia passiua materiae, & sunt in potentia actiua priis motoris. paret modo quod secundum Theologos aliqua forma ante sui productionem est possibilis possibilitate, qua respicit agens tan tum & ideo istam potentiam a qua possib lis denonminatur, nuncupauere obiectiuam. sed Philosophus dic ens oppositum huius oportet negare secundum ipsum talem potentiam distingui a potentia pa ssina, quia per potentiam pafsiuam forma est possibilis ex parte subiecti cum respectu ad agens, quia. 8. meta. tex. con. a. potentia passiua est principium transmutandi ab altero inquam tum alterum. potentia enim passiua definitur per actiuam, & econtra. vnde. a. phy. A ni. &. v. phy. Vo. & in plerisque locis in libro destructionum contra Algaxelem, quicquid est pos sibile per principium passiuum intrinsecunest possibile per principium extrinsecun acti uum. Et quod ens non diuidatur per potentiam obit ctiuam, sed per potentiam subiectiuam oster ditur sic. Philosophus. ia. mera. tex. con. 8. vc les declarare quod sit esse materiae diuidit ens per potentiam & actum, & ibi declarat materiam contineri sub potentia, & non sub actu quia est illud, ex quo omnia fiunt per transmu tationem. manifestum est autem potentiam, ex qua al quid transmutatur, esse potentiam. subiecti uam non obiectiuam: quare entis diuisio per porentiam & actum non est secundum Philosophios per po: entiam obiestiuam, quia tunc argumen tur: Philosophi adductum esset in qua tuor terminis. Amplius Commenta. in t meta. con: e. declarans intentionem Philogiphi. inquit quod ibi intendit indurere alium modum, quo principia omnium praedicamen¬ torum sunt eadem, & est pro quanto actus, et potentia sunt in omni genere, & quod actus habet reduci ad formam, & potentia ad materiam, & quod potentia, & actus propinqui sunt distincti in distinctis nraedicami entis,. vult ergo potentiam subiectiuam, & actum esse principia praedicamentorum omnium, & non obfectiuam, cum dicat potentiam reduci ad materiam, & actum ad formam. Am plius ipsse inm. 8. meta. con. A. vbi declarans, quomodo actus, & potentia sunt in omni praedicamento, exponens exemplum Philosophi in praedicamento substantiae dae forma niet curij, dicit, quod in lapide est eadem forma mercurij, & in actu, & in potentia, & declarans quomodo sit in potentia dicit, quod est in potentiaquia habet naturam recipiendi eam: actu vero habet eam quando actu reciplicite earm. vbi patet de intentione eius porentiam, in quae mercurius est, subiectuam esse, non obiectu uam. Nec valet dicere obiectiuam debere po ni propter respectum ad agens: quia iste respectus importatur per subiectiuam, cum sit principium tran mutandeab altero inquam tum alterum, & ita non oportet entia sine necessita re muleiplicare. Et ideo, sicut mihi vi detur, saltio semper meliori iudicio, de intentione Philosophi potentia ista obiectiua non est distincta re a potentia passitia. quia ista potentia obiectiua, si ponitur, non est pre pter aliud, nisi propt er respectum, quem importat forma ad ipsum agens: sed, cum iste respectus sufficienter importetur per potentiam subiectiuam, seu passiuam, sicut clare patet ex definitione potentiae passiuae positae in 8. meta. & in. 8. propter hoc dicimus de intentione Philosophi non dari poten tiam obiectiuam, tanquam tem distincue a subiectiua. Et dicinius: quod diuisio entis per a ctum & potentiam est per potentiam subiectiuam, & sic dicimus agens extrahens ali quid de potentia subiectiua ad actum non largiti multitudinem, sed perfectionem: quia vna & eadem est res, quae est in potentiae subiectiua materiae, & in potentia actiua agentis, cum re, quactu producta est. & sic agens apud Aristo, non congi egat inter diuersa. Et sic dicatur consequenter quod potentia subiectiua, & actus sunt eiusdem ge neris loquendo de potentia subiectina proxima. nam vt dicit Philosophus, & Commen ri meta tex. eo. ax. licet principia omnium decemn praedicamentorum remota possint esse eadem, quia principia praedicamenti substan tiae sunt princ pia oum praedicamentorumtamen principia prxima vniuscuiusque sunt. sibi propria. & sic patet quomodo actus & potentiae cireuunt omne geneus, & quomodo sunt eiusd est gener is, ista est mens Philosophi, & Auei ini. met. 28. Quod autem dicitur de angelis, & de materia, & corporibus coelestibus, quia non sunt in potentia subiectiua, sed obiectiua, paret, quod hoc nihil est contra Philosophum & Commen sed apud Theologum bene il lud haberet vim. Cogita ergo & consydera, quod ex diuersis principiis diuersae sequuntur, conclusiones. Et ideo Auer. plerumque damnauit Auie. in hoc, appellans ipsum medium inter Peripateticos, & loquentes,

Contradictio 4

5

Quarta contradi. est ibidem. Dicitur quod in al solutis a motu reperitur melius. Oppositum patet. i. meta. tex. con. i. vbi dicitur in immobili bus non est ratio finis, neque bonis. Soluitur, immobilia duplicia, quaedam secundum esse, & definitionem, sicut sunt substantiae separatae. & quaedam sola definitione. tunc dico, quod in immobilibus sola definitione, qualia sunt entia mathematica, non est in eis ratio boni, neque finis, nuia ralia secundum esse separata non subsistunt, quia, si subsisterent, esset in eis bonum. scilicet ipsum esse ipsorum. sed talia sole ratione a motu separata sunt, & sic abstrahunt a ratione finis, qui habet rationem, mouentis. Nec est inconueniens quod in aliquo ente secundum rationem non sit bonum, ve fatio boni, cum ratio entis sit prior quam ratio boni. loquitur igitur Commentator hic de rebus separatis secundum esse & de finitionem a motu, quia in talibus bene po test esse ratio boni, immo summi boni.

PrevBack to TopNext