Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

How to Cite

Next

Liber 1

1

MAEC ANro Nri S 2MAMA Solutiones Contradictionum in dictis Aristotelis, & Auerrois, Super primo Metaphysicorum.

Contradictio 1

2

AGgrediamur nunc obsecro dicta Aristor. & Auer. in Metaphysicis. Ari. dicit animalia habentia memo riam esse prudentia. sed cum ex libro de memoria illa animalia habent memo riam, quae tempus percipiunt, quia est respectu praeteriti, sequitur quod alia ab homine sentiunt tepoes, Sed huius oppositum habetur ex. A phy. te. c. rii. quia tempus cum sit numerus motus, nul lum animal percipit tepoes. sed nullum animal no uit numerare, nisi homo qui habet intellectum quia numerare solius intellectus est, vt ibi dicitur. Nisi esset quod differentia est inter hominem & bruta, nam homo solus per se sensum temporis habet propter praedictam causam: alia vero animalia ex accidenti, pro quanto agnoscunt motionem, & passionem, quam aliquo tempore atceperunt, & ista est smnia Them. in. i. de anima in cap. &Aa. Forma igitur temporis a solo homine, nedum materia cognoscitur, sed haben tia memoriam praeter homine agnoscunt ma teriam tantum: Amplius, vt d. Them. in com super libs. de memoria & reminiscentia lib. i. capre 8. Pruta hoc solum cognoscunt se modo con ruere, aut olim corruisse, sed tamen praeteritum tempus a futuro non discernunt. item homo re cordari se percipit: sed hoc brutis est negatum.

Contradictio 2

3

Secunda contradi. est etiam in proce. primi meta. Arist. in proce. primae philosophiae di cit quod vniuersalia hominibus sunt difficillima ad cognoscendum. Sed huius oppositum legimus in primo physicae auscultationis in te. com. A. vbi ostendens ordinem doctrinae, inque ab vniuersalibus ad particularia esse proce dendum, quia vniuersalia sunt magis nota non bis. Alexander autem in praesenti loco volens istam sedare contradictionem asserit quod non est idem primum quod vniuersale. Prima Phile sophia, cum sit scientiarum certissima, scientiarum autem certissimae maxime priorum sunt Metaphysica est de prioribus, quae quidem hominibus sunt difficillima. vniuersalia autem quae in physicis asseruit esse nobis notiora, non sunt eadem cum primis, sed sunt communia, vt genera, quae quidem solutio nisi recte inuelligatur obscura est, & non videtur satisface re, quia Arist. in proce. enumerans conditio nes sapientis inter alias conditiones asseruit istam, videlicet quod sapientis est omnia cognoscere, vt possibile est, i. in vniuersali. vnd scribit. Horum autem hoc quidem omnia scire vni-¬ uersalem scientiam maxime habenti inesse necesse est: hic enim nouit omnia aliqualiter. subiecta. & postea sequitur. Fere autem & difficillima sunt hominibus ad cognoscendum quae maxime yniuersalia sunt. nam a senfibus sunt remotissima. Amplius prima phi losophia est de communibus & generibus saltem analogice dictis, quia ens & vnum sunt conmunissima omnibus per analogiam. & sic contradictio adhuc perseuerat in suo robo re. Nisi esset quod duplex est vniuersale, vt innuit etiam Auerro. in com. magno primo po sterio. con enim quoddam enim est vnum nunmere secundum essentiam, sed est vniuersale causalitate, sicut est primum efficiens & prima i teria. quoddam vero est commune pluribus per praedicationem, vt sunt genera & species. Tunc igitur dictum Aristot. asferentis vniuersalia esse hominibus difficillima ad cognoscendum, quia a sensili sunt remotissima, habet locum de vniuersalibus secundum causalitatem, & talia sunt prima seu principia omnium. idem enim dicitur ptimum, quod principium ex. s. primae philosophiae. & hoc voluit dicet re. Alex. quod refert dicere aliquid esse primum & vniuersale scilicet vniuersale per praedicationem, de quo loquebatur in Physicis. sed primum & vniuersale causalitate non distin guuntur. & sic intelligitur solutio AlexanQuod autem asferebatur etiam primam Phi losophiam consyderare de communissimis per praedicationem, sicut est ens & vnum: Tespondetur quod hoc verissimum est, tamen talia licet in prima cognitione incomplexa sint notissima:nam secundum Auic. ens & res pri ma impressione imprimuntur in anima: quantum ad scientificam cognitionem naturalium proprietatum, quae per demonstrationem acquiritur, cognitio eorum est difficillima. & sic patet solutio

Contradictio 3

4

Tertia contradi. est in com primo. Inquit, Auer, quod "materia non vere generatur, neque corrumpitur". Huius autem oppositum meminimus nos legisse super primo physi. cum. do. Soluitur. materia vere generatur & vere corrumpitur subiectiue: motus enim est in moto & non in motore. & quia subiectum gene rationis & corruptionis est materia, propte rea dicimus nos ipsam vere generari, & ve re corrumpi, quia. scilicet subiectum est. Materia non vere generatur, neque vere corrumpitur, tanquam generationis, aut corruptionis ter minus. Primo modo loquitur i. Physic. con&o. sicut ipse seipsum ibi declarat. Secundo modo loquitur hic: & etiam loquutu est Philosophus i. Phy.te. com. Si. Dicant aliquidquid velint, distinctio vera est in se, nequ aliter dicta Auer. adinuicem conciliari possunt.

Contradictio 4

5

Quarta contradi. est in commen 9 primi huius. Dicit Auer. quod "forma hominis non est hoo". Huius oppositu patet per ipsum. v. Me ta. 2A. & ii. Dico, quod solutio patet ex con.ai septimi Mera. quia ibi dicitur, quod homo potest duplicie sunti, vno modo pro sui quiditate. & cunmm sua quiditas sit sua fornia: nam materia, nec est proprie quiditas, nec quiditatis est pars: sic forma hominis homo dici potest. Si autem homo sumatur pro essentia hominis, quae quia coniposita est ex materia, & forma, sic hominis forma non est homo: quia for ma est altera pars essentiae hominis, & altera est materia. etenim materia, & forma sunt partes essentiales compositi, sicut patet. 2. Physi. con.s. &. v. Meta. i v. & ideo refert dicere in via Auer. aliquid esse de essentia ali cuius, & aliquid esse de quiditate illius. sicut supra declaraui in i. de anima, super con¬r¬ quiditas est oquid magis abstractum, quae essen tia. Consimiliter materia bene dicitur essentia quaedam aut natura: quiditas tamen proprie le quendo dici non debet, sed si quandoque dicitur sumitur pro essentia, & ideo aliquid potest esse de essentia. quod tamen non erit de quidi tate illius: sed solum vehiculum quiditatis & tale est materia secundum ipsum. Et per istam distinctionem soluuntur omnia argumenta Subti lis Doctoris in. 8. Meta. & in. i. Senten. di stinctione. in i quaestione vnica, si bene aduerris. Et etiam per istam distinctionem soluitur con tradictio: quia forma hominis est homo vno modo, & forma hominis non est homo alio modo. Vide con. i. septimi Meta. & intelliges totum, quod diximus esse de intentione Auerrois

Contradictio 5

6

Quinta contradi. est in com. ii. Videt ponere formas nmixtorum distinctas essea formis elementorum, & per consequens po nit pluralitatem formarum. Huius tamen oppositum patet. i. cap. de substantia orbis Solutionem, quaere ibidem, nam. super illo loco diffuse dixi.

Contradictio 6

7

Sexta contradi est in com 15. "Raritas, & densitas secundum Auerr. sunt de praedicamento situs". Huius tamen oppositum dicitur. v. Physi. con.ie vbi igitur, quod sunt qualitates: &. 8. Phy. com. QA¬ vbi dicitur, quod sunt quantitates. Soluitur supra, A. Ptiy. 8A. dixi de hoc. & etiam. )v. physi. i r non oportet igitur tertio repetere. non te pigeat reuoluere chartas.

Contradictio 7

8

Septima contradi. est in eodem com. 15. Dicitur, quod "impossibile est, vt idem recipiat passionem, & transmutetur de contrario in com trarium". Huius tamen instantia patet. i. phy. & ide materia prima, &. i. de substantia orbis, & in quampluribus aliis locis. Soluitur Intel ligitur dictum eius de ente in actu, non de ente in pura potentia, sicut est prima materia. Nam si ens in actu, inquantum in actu idem manens mutaretur de contrario in contrarium, tunc simul, & semel esset in actu, & in potentia respectu eiusdem: quod non capit intellectus Philosophorum.

Contradictio 8

9

Octaua contradi. est in com. 17. Dicit Auerr. ex sententia Alexandri "genus a materia differre". Huius tamen oppositum videtur. 10 meta. tex. com. 24. Soluitur. Genus non est, vera materia, vt dicit Commen hic. quia ma teria talis non est actus aliquis, nec actum habens, neque vniuersalem, neque particularem, sed est pura potentia. Et ideo caueant ponentes formam corporis substantiae. ma teriae primae ccaeternam esse,. tunc enim materia esset corpus aliquam formam vniversalem habens, & ita nulla esset differentia, quam ponit Auer, hic. ter geneus, & materiam. Genus enim non dicit puram potentiam, sicut prima materia, & per hoc a materia differt, nec dicit vltimum actum non contralibilem per alium actum quiditatiuum, sicut differentia specifica dicit, sed dicit quandam formam generalem, quae mediat inter puram potentiam, & actum completum, qualis est vltima differentia, & ideo geneus potest praedicari, non autem materia. quia praedicatum, vt dicunt Logici, habet modum formae. & quia geneus aliquam formam dicit, non autem materia, inde est, quod illud praedicatum esse potest illa vero minime. Tn licet geneus vera mater a non sit, tamen est materiae proportionalesicut dicit Porphyrius cap. de Differentia. nam, quemadmodum ex materia, & forma sit vnu per se compositum, sic ex genere, et differentia fit per se vna species. &, quia sicut materia in physien compositione contrahitur, qualifica tur, & perficitur per formas, & substernitur formae tanquam subiectum, sic geneus perficitur, contrahit, & actuatur per differentias, & substernitus, eis, sicut perfectibile ad perficiens, & sicut subiectum ad formam. & inde fuit, quod mods praedicandi generis fuit in quid, & modus praedicandi differentiae, fuit in quale. quia geneus praedicatur per modum per se stantis: dif¬ erentia autem per modum informantis, & alteram adiacentis, & per modum qualificantis praedicatur. & ideo geneus in quid, & differentia praedicatur in quale. Solutio ergo contradictionis stat in hoc puncto, genus non est vera materia. genus tamen est materiae simile.

Contradictio 9

10

Nona contradi. est in com. 28. "Vniuersale intellectum, inquit Commenta. est prius secundum causam eo, quod est sub eo". Huius tamen oppositum patet i. de anima. com. 8. Soluitur. istud dictum procedit de vniuersali Platonico, quod erat per se existens separatum a singularibus: sed dictum primi de anima. com. 8. locum habet de vniuersali Aristotelico, situt patet etiam ia. met con. a. vbi dicitur, quod vniuersalia apud Aristo. sunt collecta ex singularibus ab intel lectu, qui accipit inter ea similitudinem, & facit ea intentionem vtiam.

Contradictio 10

11

Decima contradi. est in com. 39. Dicitur, quod "nihil mediat inter materiale, & abstractum". Oppositum patet. 2. phy. tex. com. 26. de forma hominis vltima. Soluitur. autho ritas eius sic intelligito, nulla natura est in re extra, quae non sit, aut a niateria separata, aut in materia immersa. De forma autem hominis vltima non dicimus ip sam mediam esse per abnegationem vtriusque extremi, sed dicitur media, secundum similitudi nem, & secundum comparationem. nam pro quam ro in aliquo conuenit cum formis materialibus, materialis esse videtur: pro quanto ratio conuenit cum abstractis, aliquo modo abstracta est. & ideo forte dixit Themistius scientiam de anima Mathematicam esse, scientiam & mediam. sicut etiam nos superiori amo. iSoo. declarauimus pul chre, dum libtum de Anima iuterpieta reniur,

Contradictio 11

12

Decima contradi. est in com. 50. Scribitur "Antiquos quatuor causas cognouisse". Huius oppositum patet 2. phy. com. 9. vbi dicitur eos ignorasse formam. Soluitur. hoc habet locum de Antiquis, qui fuerunt Ari sto. tempore. & ita glosat Commen. hic propositionem istam. Sed. 2. phy. com. 9. loquitur de aliis Antiquis, qui longe ante tempora Aristo. de causis rerum disputa bant: illi enim solum materiam cognourunt. Philosophia enim balbutiendo incoepit: sicut dicitur in hoc primo. Et ideo distingue tempora, & concordabis scripturas: sicut inquit diuus Hieronymus.

Back to TopNext