Text List

How to Cite

Next

Introductio

De significatione dictionum sincategorematicarum in genere

1

Ab eo quod "res est vel non est oratio vera vel falsa dicitur". Sed a dictionibus sincategorematicis (ut tantum, solus, nisi, preter, et consimilibus ) causatur veritas vel falsitas in oratione. Ergo dictiones sincategorematica significant res aliquas. Sed non significant res subicibiles vel predicabiles. Ergo significant res que sunt dispositiones subicibilium vel predicabilium, quia nichil in oratione est vera vel falsa nisi subiectum et predicatum et eorum dispositiones.

2

Res enim dupliciter dicitur. Quia quaedam est res subicibilis vel predicabilis (ut homo vel equus, ambulatevel currit) et alio modo est res que est dispositio subicibilis vel predicabilis. Sed dispositio item, sive res que est dispositio, est duplex, quia est quedam res eius quod est subiectum vel eius quod est predicatum (ut albus, niger, bene, male, et consimilia). Et talis dispositio subicitur cum subiecto et predicatur cum predicato (ut homo albus currit bene). Subiectum enim et id quod est subiectum differunt sicut pater et id quod est pater, quia sicut pater dicitur ad filium et econverso, ita subiectum ad predicatum et econverso: sunt enim ad aliquid, sive relationes, ut pater et filius. Alia est dispositio subiecti inquantum est subiectum vel predicati inquantum est predicatum (ut tantum, solus, necessario, contingenter et sic de aliis) et ille non subiciuntur neque predicantur, quia sunt ipsius subiecti in comparatione ad predicatum et econverso. Et tales dispositiones significantur per dictiones sincategorematicas; dicunt enim comparationes sive habitudines subiectibilis inquantum subicibile et predicatibilis inquantum predicabile. Et dicitur sincategoreuma a sin, quod est con, et categoreuma, quod est predicativum vel significativum, quasi: consignificativum.

3

Habito quod dictiones sincategorematice significent dispositiones subiecti inquantum subiectum et predicati inquantum predicatum, et sic cognita significatione earum in genere, nunc dicendum est de significatione uniuscuiusque earum in specie; et prius de prioribus, quia, ut vult Aristotiles: de prioribus prior est speculatio. Cum ergo in dictionibus sincategorematicis per se intelligantur est et non et non econverso, ideo est et non sunt priora illis. Et ideo de hiis prius est dicendum.

De est et non

4

Sed ad videndum quomodo est et non per se intelliguntur in istis, sciendum quod per se dicitur quatuor modis. Primo autem modo per se insunt quaecumque cadunt in diffinitione rei, sive predicentur sive non. Quaedam enim diffinientia predicantur de diffinito (ut animal rationale et mortale de homine). Quaedam autem non predicantur de diffinito, ut punctum non predicatur de linea et cadit in diffinitione eius; linea enim est longintudo sine latitudine cuius extremitates sunt duo puncta. Neque linea predicatur de triangulo et cadit in diffinitione eius; est enim triangulus figura plana tribus rectis lineis contenta. Secundo autem modo per se insunt quecumque recipiunt sua subiecta in suis diffinitionibus.

5

Et hoc est quando propria passio sive per se accidens predicatur de sua diffinitione, ut omne privatum lumine a terre obiectu deficit sive eclipsatur; hic enim deficere sive eclipsari est accidens per se sive propria passio et predicatur de sua diffinitione. Similiter si propria passio predicetur de parte sue diffinitionis, ut numerus est par vel impar, linea est recta vel curva, quia par diffinitur per numerum et rectum per lineam. Est enim par: numerus divisibilis in duo equalia; rectum vero est; linea cuius medium non exit ab extremis. Tertius autem modus est quando propria passio predicatur de proprio subiecto, ut rectum vel curvum de linea et par vel impar de numero et habere tres angulos equales duobus rectis de triangulo. Subiectum enim et propria passio dupliciter communicantur, uno modo secundum quod subiectum est causa passionis et diffiniens passionem, et sic pertinet ad secundum modum; alio autem modo sumitur subiectum inquantum subiectum et propria passio inquantum est accidens eius; et sic pertinet ad tertium modum. Quartus autem modus est quando effectus qui est propria passio, concluditur de subiecto per suam causam. Et iste quartus modus est semper in habitudine premissarum ad conclusionem demonstrativam, ut omne privatum lumine a terre obiectu deficit sed luna est privatum lumine a terre obiect ergo luna deficit.

6

Sciendum ergo quod est et non intelliguntur in dictionibus[1] sincategorematicis secundum primum modum eius quod est per se, quia intelliguntur in diffinitionibus sive in descriptionibus earum. solum enim sive tantum est non cum alio et desinit; quod est et de cetero non erit vel nunc ultimo est, et sic de aliis. Et ideo est et non sunt priora dictionibus sincategorematicis. Et est prius est quam non, quia affirmatio prior est negatione sicut habitus privatione. Et quia quia negatio non habet esse nisi per affirmationem; unde affirmatio dat ei esse; ergo prior est negatione; intelligitur enim affirmatio in negatione et non econverso. Et etiam quia negatio non cognoscitur nisi per affirmationem. Ergo prius dicendum est de affirmatione quam de negatione. Et sic prius dicendum est de est quam de non.

7

Nota ergo quod hoc verbum estconsignificat compositionem, et etiam alia verba. Sed hoc verbum est per prius consignificat eam, cum natura prius sit aliis verbis et in eis intelligatur. Sed compositio non solum repperitur in verbo sed in rebus aliis. Et ideo prius est dicendum de compositione in communi et postea de specialibus compositionibus.

Back to TopNext

On this page

Introductio