Table of Contents
Syncategoreumata
Tractatus Primus : De Compositione
Tractatus Secundus : De Negatione
Tractatus Tertius : De Dictionibus Exclusivis
Tractatus Quartus : De Dictionibus Exceptivis
Tractatus Quintus : De Dictionibus Consecutivis
Tractatus Sextus : De hiis Verbis 'Incipit' et 'Desinit'
Tractatus Septimus : De hiis dictionibus 'necessario' et 'contingenter'
Tractatus Octavus : De coniunctionibus
Tractatus Nonus : De 'Quanto', 'Quam' et "Quicquid'
Tractus Decimus : De responsionibus
TRACTATUS SECUNDUS
DE NEGATIONE
De negatione in genere
Cum secundum diversitatem compositionum diversificetur,negatio, ideo post compositionem dicendum est de negatione. Primo autem sciendum est quod negatio dicitur equivoce. Quia uno modo dicitur oratio negativa. Et est species enuntiationis: enuntiationum autem alia est oratio affirmativa, alia negativa (Ut homo currit, homo non currit); et diffinitur sic: negatio est oratio negativa ab aliquo. Alio autem modo dicitur negatio signum vel instrumentum negandi. Et hoc modo dicitur tripliciter. Quia negatio ut est instrumentum negandi, sumitur uno modo ut substantia (Ut in hoc nomine negatio), alio autem modo sumitur negatio ut actus, ut in verbo vel in participio (ut nego,-as, vel negans et negatus). Ex hiis duobus sumitur negatio ut concepta sive per modum conceptus. Alio autem modo sumitur negatio que est instrumentum negandi ut exercita; et sic significatur per hanc particulam non.
Et nota quod conceptus et affectus differunt in hoc quod conceptus dicitur esse illud quod est in anima per similitudinem aliquam: cum enim cogito de coloribus et de hominibus tunc, similitudines eorum recipio in anima, et non res ipsas. Affectus autem sive exercitium dicitur esse illud quod secundum veritatem est in anima vel in corpore. Ut cum laboro in egritudine, dolor est in anima mea secundum veritatem afficiens eam, et quando curro, cursus est in corpore secundum veritatem exercitus et afficiens ipsum corpus.
Item. Negatio isto ultimo modo sumpta est duplex. Quia est quedam negatio que est termini, ut in nomine infinito vel in verbo infinito; et est alia que est orationis. Et prima additur per compositionem, secunda per appositionem. Item. Negatio termini est duplex. Quia est quedam que facit nomen infinitum sive privativum (ut non-homo, non-lapis) et est alia que facit verbum infinitum sive privativum (ut non-currit, non-laborat).
Sed videtur quod neque qualitas accidentalis neque actus possit predicari de substantia, quia sunt diversa et diversa inquam tum diversa sunt repugnantia. Ergo unum non vere predicatur de altero. Ergo sicut hec est falsa: Sortes est albedo, similiter sunt hec: Sortes est albus et hec: Sortes currit sicut et hec: Sortes est cursus. Et dicendum quod dupliciter contingit significari diversa. Quia uno modo inquantum unum est oppositum alteri vel diversum ab eo (Ut Sortes ,albedo, cursus); et sic unum non potest vere predicari de altero. Alio autem modo contingit significari diversa prout unum est de altero (Ut albus, currit, legit) et universaliter quecumque significantur in concretione ad substantiam, sive dicantur denominative (ut albus,currit) sive non’ (ut studiosus, cursor et pugillator et consimilia, prout dicuntur cursor et pugillator a naturalibus potentiis). Et hoc modo unum diversum predicatur de altero.
Item. Cum triplex sit compositio, scilicet qualitatis ad substantiam et actus distantis a substantia cum substantia et actus uniti sit de substantia, et cuilibet harum trium compositionum sua opponatur negatio, et sic est triplex negatio. Quare male ponuntur tantum due. Et dicendum quod, sicut prius dictum est, negatio ut est exercita sive ut afficiens, est duplex in genere, sicut compositio duplex est in genere, quia est quedam termini, alia vero orationis, ut dictum est. Sed quia negatio illa est in specie quadruplex, eo quod negatio termini subdividitur: quedam enim est que removet qualitatem a substantia, faciens nomen infinitum (Ut non-homo, non-asinus) et est alia que actum unitum substantie removet a substantia, faciens participium infinitum (ut non-currens,non-legens), tertia vero actum distantem a substantia exteriori removet sive privat a substantia intra, faciens verbum infinitum (ut non-currit, non-laborat) quarta vero est orationis, ut dictum est, faciens orationem negativam, sic negatio termini dividitur per partes tres.
Ad illud autem quod obicit quod triplex est compositio, actus scilicet cum substantia, ergo ex opposito erit triplex negatio, — quod insufficienter dividit dicendum quod verum est, quia relinquit compositionem actus distantis a substantia exteriori cum substantia intra. Et sic sunt quatuor compositiones. Unde ex opposito erunt quatuor negationes. Quod autem sint quatuor compositiones patet. Quia quedam est qualitatis cui substantia, in quolibet nomine; et negatio ei opposita facit nomen infinitum (ut non-homo). Et alia est actus uniti substantie cum substantia ut in participio; et negatio ei opposita facit participium infinitum (ut non-legens). Tertia vero est actus distantis a substantia exteriori cum eadem substantia exteriori (ut Sortes currit); et negatio ei opposita facit orationem negativam (Ut Sortes non currit). Quarta vero est actus distantis a substantia exteriori cum substantia intra, et negatio ei opposita facit verbum infinitum (ut non-currit, non-laborat). Et sic sufficienter dividebat compositiones istas in specie et negationes eis oppositas.
De negatione infinitante nomen
Circa quam primo queritur utrum nomen infinitum predicetur de quolibet quod est et quod non est. Et videtur quod non, quia: Sicut dicitur in Secundo Periherneneias, ad affirmationem in qua predicatur nomen infinitum, sequitur negatio in qua predicatur nomen finitum, et non econverso (ut omnis homo est non-iustus; ergo nullus homo est iustus, et non econverso). Ergo affirmatio in qua predicatur nomen infinitum, ponit aliquid quia si nichil poneret, tunc converteretur cum negatione. Ergo infinitum solum predicatur de ente. Ergo non de quolibet quod est et quod non est. Ad idem. Cum dicitur homo est non-iustus, hic ponitur ens, quia affirmatur compositio esse, neque negatur compositio per negationem ipsius termini infiniti sequentem. Ergo nomen infinitum predicatur solum de ente. Ergo non de quolibet quod est et quod non est.
Sed contra. Homini opponitur aliquid secundum negationem et aliquid secundum privationem, ut mortuum opponitur homini privative et non-homo negative. Sed privatio plus participat de ente quam negatio. Ergo mortuum plus participat de ente quam non homo. Sed mortuum predicatur de non-ente. Quare multo fortius non-homo. Ergo nomen infinitum non solum predicatur de ente sed de non-ente. Item ad idem. Boetius docet convertere universalem affirmativam infinitando terminos nominis ut omnis homo est ens; ergo omne non-ens est non-homo. Ergo non-homo predicatur de quolibet non-ente. Ergo non solum de ente. Item. Ut est in Secundo Topicorum: si ad hominem sequitur animal, ergo per consequendam econtrario ad non-animal sequitur non-homo. Sed bene sequitur si est homo, est ens. Ergo sequitur per consequentiam econtrario si est non-ens, est non-homo. Ergo nomen infinitum non solum predicatur de ente sed etiam de non-ente.
Item in hominem est duplex compositio. Quia quedam est compositio forme cum materia; homo enim et unum quodque aliud a primo constat ex materia et forma, vel vere vel proportionaliter Et est alia compositio in homine que est differentiarum cum genere vel cum superiori, sive sint differentie specifice, ut in speciebus omnibus et generibus subalternis sive sint differentie non-specifice, sicut sunt differentie que sunt secundum rationem finis vel cause alicuius per quas differentias addicuntur enti, per quas differentias generalissima differunt a se. Cum enim genera generalissima communicent in ente licet secundum prius et posterius, oportet quod per aliquid differant. Ut patet, quia: Substantia est ens per se quantitas vero est ens mensurativum substantie qualitas vero est ens informativum (vel qualificativum) substantie, relatio vero est ens comparativum substantie, actio vero est ens medium per quod, sive secundum quod, unum agit in aliud; et sic de aliis. Unde hec differentia per se est differentia substantie et mensurativum substantie est differentia quantitatis, et sic de aliis. Et sic per istas differentias, que non sunt specifice, differunt general generalissima inter se.
Formetur autem sic argumentum In homine est duplex compositio, scilicet forme cum materia et differentiarum cum primo predicabili, ut cum ente. Sed cuilibet compositioni opponitur sua negatio. Ergo duplici compositioni existenti in homine duplex: opponitur negatio. Ergo negatio in hoc termino non-homo est duplex. Quia vel removebit compositionem que est differentiarum cum ente. Et sic relinquitur ens, quia cum dicitur ens per se corporeum animatum sensibile rationale mortale: si aggregatio istarum differentiarum removeatur pro una uel pro pluribus (non dico quod unaqueque earum removeatur, sed aggregatio earum, que potest removeri pro una vel pro pluribus sive pro omnibus) tunc relinquitur ens (quia si una sola removeatur iam non sunt ibi omnes; vel si plures vel si omnes, semper aggregatio earum removetur). Et sic non homo ponit ens et predicatur solum de ente. Et sic non-homo dicitur terminus privativus. Si autem negatio ista removeat compositionem forme cum materia, tunc nichil ponit actu, sed tantum ponit ens in potentia vel in opinione. Et sic non-homo est terminus negationis. Et sic non-homo ponit potentiale vel opinabile vel ymaginabile. Et sic non-homo predicatur de ente et de non-ente. Et sic nomen infinitum est duplex. Quod concedimus.
Dicendum ergo quod nomen dupliciter potest infinitari, ut ostensum est. Quia uno modo secundum privationem; et sic non homo ponit ens,removendo aggregationem differentiarum a primo predicabili. Et sic homo et non—homo oppornuntur ut privatio et habitus et predicantur solum de ente. Alio autem modo potest nomen infinitari, scilicet secundum negationem. Et sic non-homo nichil ponit et est terminus negativus. Et sic non-homo predicatur de quodlibet ente alio ab homine et de non ente et sic homo et non- homo opponuntur ut affirmatio et negatio et predicantur de quolibet quod est et quod non est, ita quod hoc vel illud, sicut et quelibet contradictio. Et nota quod ille duplex: modus infinitandi terminum est solum in terminis specialibus, quia termini generates (ut ens et aliquid) uno solo modo infinitantur, scilicet secundum negationem, quia in eis non est duplex compositio sicut in specialibus. Unde non-ens non-aliquid solum predicantur de non-ente. Nullus enim terminus infinitus potest predicari de eo cuius est forma removetur per ipsum. Unde non-homo non potest predicari de homine neque non-ens de ente. Nullum enim oppositorum predicari potest de sibi opposito.
Ad illud autem quod obicit, quod ad affirmationem in qua predicatur nomen infinitum, sequitur negativa in qua predicatur nomen infinitum, et non econverso, undeet sic nomen infinitum ponit ens, — dicendum sicut dictum est prius, quod nomen infinitum duplex est propter hoc quod vel est infinitum secundum negationem et sic nichil ponit, vel quod est infinitum secundum privationem et sic ponit ens,sive sit substantiale (ut homo, animal) sive sit accidentale (Ut album, iustum, rectum,curvum, par vel impar). Unde si predicetur terminus accidentalis infinitus secundum privationem, sic relinquit subiectum accidentis in esse. Et sic ista: homo est non iustus et consimiles ponunt ens. Et sic ad ipsas sequitur negativa de predicato finito, et non econverso (ut homo est non-iustus; ergo homo non est iustus, et non econverso). Et hoc determinat Aristotiles in principio Secundi Perihernzeneias et dicend um o est quod sic consequentur sibi invicem sicut dictum est in Prioribus. (hoc etiam dicitur in fine Primi Priorum quod ad privativam affirmativam sequitur negativa finita, et non econverso; ut hoc est inequale; ergo non est equale ut dictum est, et non econverso; hoc est non-album; ergo non est album, et non econverso). Si autem predicetur terminus accidentalis infinitus secundum negationem, tunc nichil ponit, ut dictum est. Et sic convertitur cum negativa finita (Ut omnis homo est non-iustus; ergo nullus homo est iustus, et econverso). et similiter dicit in principio secundi Perihernzeneias paulum post quod ad negativam finitam sequitur affirmativa infinita (ut nullus homo est iustus; ergo omnis homo est non-iustus). Quod non possit esse nisi converterentur isto modo, scilicet secundum quod est nomen infinitum secundum negationem. Et similiter intellige de termino infinito substantiali (ut non-homo) sicut de accidentali (ut non-iustum).
Ad illud autem quod postea obicit, quod in ista: homo est non iustus ponitur ens, cum affirmetur esse et remanet compositio affirmata et non negetur per negationem sequentem, — dicendum quod argumentum tripliciter peccat. Quia uno modo secundum equivocationem huius nominis non—iustus, quod uno modo ponit ens et alio modo non, ut dictum est prius. Et alio modo peccat secundum consequens, sive secundum quid et simpliciter, quia non sequitur affirmatur esse aut ipsa compositio; ergo est, quia affirmatio est tam de ente quam de non-ente. Ergo in plus est affirmatio quam esse secundum rationem. Ergo est consequens. Unde secundum quod non-iustus est nomen infinitum secundum negationem, non sequitur homo est non-iustus; ergo homo est. Preterea est ibi fallacia secundum quid et simpliciter quia quamvis sit ibi compositio affirmata, non tamen ponitur ens simpliciter sed diminutum per determinationem sequentem. Unde sicut non sequitur est opinabile; ergo est, quamvis sit ibi compositio affirmata, ita non sequitur est non-iustus; ergo est, cum diminuatur esse per determinationem nichil ponentem, secundum quod non-iustus est terminus negativus.
Sciendum autem quod nullus terminus potest infinitari nisi subicibile vel predicabile. Et ideo signa universalia vel particularia. non possunt infinitari, quia sunt dispositiones subiecti inquantum subiectum est, et ita respiciunt predicatum. Et ideo dicit Aristotiles quod hec negatio non non est addenda huic signo omnis, quia non significat universale sed quoniam universaliter.
De negatione infmitante verbum
Dicto de speciali negatione nominis faciente nomen infinitum consequenter dicendum de speciali negatione verbi faciente verbum infinitum, infinitatem quia sicut nomen natura prius verbo, ita nomen infinitum natura prius verbo infinito. Primo ergo queritur de verbo infinito utrum predicetur de omni eo quod est et quod non est. Et videtur quod sic. Quia, ut vult Aristotiles, verbum infinitum similiter est in quolibet quod est et quod non est. Ergo predicatur de omni quod est et quod non est. Sed contra. Negatio que est in verbo infinito, relinquit compositionem affirmatam, removendo actum a substantia de qua predicatur actus. Unde sensus huius Cesar non currit, secundum quod non-currit est verbum infinitum, est iste: Cesar est non-currens. Sed compositio affirmata ponit ens, quia ponit subiectum in esse. Ergo verbum infinitum ponit ens. Ergo solum predicatur de ente.
Et dicendum secundum quosdam quod verbum infinitum extra orationem manet infinitum, sed in oratione non manet infinitum, sed fit semper oratio quando ponitur in oratione, quia negatio est una pars et verbum alia. Sed hoc nichil est, quia moventur eo quod nesciunt distinguere in hac oratione Cesar non currit et in consimilibus, secundum quod sunt propositiones negative et secundum quod sunt de verbo infinito. Unde dicendum. Quod verbum infinitum predicatur de quolibet quod est et quod non est et manet infinitum extra orationem et in oratione. Et hec propositio Cesar non currit et consimiles, secundum quod sunt orationes negative, nichil ponunt; et compositio negatur nichil relinquendo, per eos secundum autem quod in eis ponitur verbum infinitum, compositio remanet affirmata unde isto modo secundum quod in eis verbum infinitum, adhuc sunt duplices, quia verbum infinitum potest infinitari secundum negationem et sic nichil ponit; vel potest infinitari secundum privationem et sic ponit subiectum in esse, et sic ponit ens.
Ad illud autem quod obicit quod compositio affirmata poninens, quia ponit subiectum in esse, dicendum quod utrumque est falsum, quia compositio equaliter se habet ad compositionem entium et ad compositionem non-entium; unde neque ponit ens ipsa compositio neque ponit subiectum suum in esse. Et ita virtute compositionis affirmate inquantum est affirmata, nichil ponitur. Sed virtute predicati aliquando ponitur subiectum in esse, ut quando predicatum est ens simpliciter, et aliquando non ponitur subiectum in esse, Ut quando predicatum est ens diminutum vel quodammodo. Et ideo sequitur lapis est homo; ergo lapis est et non sequitur lapis est opinabile; ergo lapis est. Unde sensus huius Cesar non currit secundum quod currit est verbum infinitum, est iste: Cesar est non-currens.
Et similiter intellige de participio sicut et de verbo. Unde ille due Cesar non currit, Cesar est non-currens nichil ponunt secundum quod verbum et participium sunt termini negativi. Sed secundum quod sunt termini privativi, sic ponunt ens, quia ponunt subiectum in esse. Et virtute predicati et non compositionis, ut dictum est. De negatione infinitante participium satis patet ex predictis; et ideo relinquatur.
De negatione orationis
Determinatis negationibus terminorum dicendum est de negatione orationis. Simplex enim natura precedit compositum. Unde nomen et verbum natura sunt priora oratione. Unde negatio nominis vel verbi natura precedit negationem orationis. Primo ergo queritur utrum negatio orationis faciat contradictionem et videtur quod non, quia: ad hoc quod negatio contradicat, oportet quod removeat compositionem. Sed non potest removere compositionem quia compositio est subiectum negationis et nullum accidens removet suum subiectum. Ergo non potest facere contradictionem. Ergo non contingit contradicere. Item ad idem, Quicquid est causatum,aut est substantia aut accidens. Ergo negatio cum sit causata, aut est substantia aut accidens. Sed non est substantia. Ergo est accidens. Ergo est in subiecto aliquo. Sed non nisi in compositione. Ergo non removet eam ergo non contingit contradicere, Item cum contingat contradicere, quia hoc est principium primum in scientiis, ergo negatio removet compositionem. Sed compositio est causa modi. Ergo removet modum. Ergo nulla negativa est alicuius modi. Ergo neque indicativi (locus a genere). Ergo nulla negativa est vera vel falsa; sola enim indicativa est qua est verum vel falsum.
Solutio. Sicut hoc nomen homo duplicem habet significationem, scilicet generalem ut specialem significare substantiam cum qualitatem specialem, vero ut significare hanc substantiant que est homo), et sic in verbo duplex est significatio, scilicet generalis et specialis: (generalis est significare agere vel pati, specialis vero significare istum actum vel istam passionem, ut legere vel legi, percutere vel percuti), - similiter duplex: est compositio, scilicet generalis et specialis. Generalis autem compositio communiter se habet quantum est de se ad omnia componibilia. Cum enim dicimus quod verbum consignificat compositionem, non dicimus hanc compositionem in illam, sed compositionem in genere; et hec compositio est generalis specialis autem compositio est per extrema compositionis. Et negatio removet specialem compositionem, et hoc sufficit ad contradictionem. Et relinquit generalem, ratione cuius accidit modus. Unde adhuc contingi contradicere.
Item. Solet dicitur quod due negationes equipollent affirmationi. Et queritur quare due affirmationes econverso non equi pollent negationi Et videtur quod, sicut negatio removet affirmationem, sic econverso affirmatio negationem. Et dicendum quod negatio apta nata est destruere quicquid repperit, quia negatio est actus destruens suum obiectum. Unde obiectum negationis, quod cumque fuerit, removetur per negationem. Et quia negatio aliquando est obiectum negationis, aliquando negatio negatur (ut non: Sortes non currit) et ideo negatio removetur per negationem, et ideo ex consequenti ponitur affirmatio, quia remota negatione ponitur affirmatio, eoquod necesse est semper esse affirmationem vel negationem. Et ideo due negationes equipollent affirmationi. Affirmatio autem non est apta nata destruere suum obiectum,sed ponit ipsum potius et conservat. Et ideo cum res affirmata, que est obiectum affirmationis, non removeatur per affirmationem, ob hoc due affirmationes non possunt equipollere negationi.
Ad illud autem quod obicit quod affirmatio removet negationem, sicut econverso, dicendum quod due comparationes sunt in affirmatione et due in negatione, diversimode comparate. Una enim comparatio affirmationis est ad illud quod affirmat, aliam vero habet ad illud cui opponitur. Et ille due comparationes affirmationis sunt respectu eiusdem sed respectu diversorum. Verbi gratia, hec affirmatio Sortes currit affirmat Sortem currere et opponitur ei quod est Sortem non currere. Et ideo ratione compositionis non potest destruere suum obiectum. Sed due comparationes negationis semper sunt respectu eiusdem, quia negatio semper negat aliquid, sicut negatio affirmatio affirmat, et semper negatio opponitur alicui. Sed nonnisi ei quod negat. Et ideo negatio ratione sue oppositionis semper destruit suum obiectum quod negabat. Sed affirmatio non opponitur ei quod affirmat, ut dictum est. Et ideo affirmatio non destruit quod affirmat. Et sic non est simile de affirmatione ad negationem et de negatione ad affirmationem, ut iam patet per hoc quod negatio opponitur affirmationi et negat eam, affirmatio opponitur negationi et non affirmat eam sed aliud, ut dictum est.
Item. Dicit Aristotiles in secundo Topicorum quod si aliquid non est susceptivum unius contrariorum, neque al terius. Ergo quod non potest affirmari,non potent negari. Sed ista Sortes non currit non potest affirmari, cum sit negativa. Ergo non potest ei addi altera negatio ut per eam negetur. Ergo due negationes non equipollent affirmationi.
Ad hoc dicunt quidam quod negatio quodammodo est affirmatio, quia negatio habet in se aliquid de ente, sive de affirmatione, unde participat naturam affirmationis. Et ideo potest negari per negationem. Et ita huic propositioni Sortes non currit potest addi altera negatio sic: non: Sortes non currit. Et ita due negationes equipollent affirmationi. Sed ego credo quod melius dicitur quod quamvis accidentia nature non possint reflecti supra se agendo in se (sicut caliditas non agit in se sed in suum obiectum) tamen accidentia causata a ratione possunt reflecti supra se agendo in se sicut ratio supra se cogitando se et videndo de se). Unde negatio, que est accidens causatum a ratione, potest reflecti supra negationem sive supra rem negatam. Et ideo negatio potest negari, quamvis non possit affirmari. Et consideratio Aristotilis debet intelligi de accidentibus nature sive de contrariis nature (Ut album-nigrum,calidum-frigidum et consimilia). Item. Iste due Sortes currit, non: Sortes non currit equipollent sibi invicem et contradicunt huic Sortes non currit. Sed Aristotiles dicit contrarium quod unum uni opponitur. Ergo due propositiones non contradicunt uni.
Et dicendum quod dupliciter fit contradictio, scilicet primo et ex consequenti. Unde in bus est primo contradictio Sortes currit, Sortes non currit. Sed hec non: Sortes non currit contradicit ex consequenti huic Sortes non currit, quia, inquantum equipollet, et convertitur cum ista Sortes currit. Unde intellige quod in contradictione prima semper altera est affirmatio et altera est negatio. Unde dicit quod contradictio est affirmatio et negatio opposite. Sed in contradictione que est ex consequenti, negatio potest contradicere negationi.
Item. Nota quod negatio preposita sive postposita termino singulari idem significat (ut Sortes non currit et non: Sortes currit) Sed non similiter est in terminis communibus, quia hec est indefinita homo non currit, hec autem est universalis negativa non: homo currit. Neque est in contrarium quod dicit Aristotiles: "transposita nomina vel verba idem significant". Et intelligit de aliis dictionibus, quia intelligit de dictione que subicibilis vel predicabilis ut homo est animal vel que est dispositio ipsius subicibilis vel predicabilis absolute. Et non intelligit de dictione que est dispositio unius ad alterum, ut sunt negationes et signa universalia. Negatio enim negat unum de altero et signum universale disponit subiectum in respectu ad predicatum.
Sophismata
Item. Queritur de hoc sophismate NULLO HOMINE CURRENTE TU ES ASINUS. Probatio. Hec est falsa aliquo homine currente tu es asinus. Ergo eius contradictoria est vera, hec scilicet non aliquo homine currente tu es asinus. Sed non aliquo et nullo equipollent, sicut non aliquis et nullus. Ergo hec est vera nullo homine currente tu es asinus. Sed contra. Nullo homine currente tu es asinus. Ergo dum multus homo currit, vel si nullus homo currit, vel quia nullus homo currit, tu es asinus. Quod falsum est.
Solutio, Prima falsa, hec scilicet nullo homine currente tu es asinus. Quia ista per quam probat eam, peccat secundum divisionem, hec scilicet non aliquo homine currente tu es asinus. Eoquod negatio potest negare tantum participium (et sic est divisa et falsa), vel potest negare participium in comparatione act verbum sequens (et sic est composita et vera). Et primo modo equipollet prime, scilicet huic nullo homine currente tu es asinus.Sed hec est falsa nullo homine etc., quia negatio que est in compositione huius signi nullo, non potest ferri ultra participium, per hanc regulam quotienscumque negatio negatio et distributio induduntur in termino uno, ad nichil potest ferri unum sine reliquo. Sed distributio non fertur ultra participium. Ergo neque negatio. Et ita hec est falsa nullo homine currente tu es asinus. Quare et sua equipollens sub modo quo ei equipollet. Et utraque est affirmativa, hec scilicet nonaliquo homine currente etc. et nullo homine currente, secundum quod equipollent. Et per hoc patet quod neutra earum contradicit huic aliquo homine currente etc, quia affirmativa non contradict affirmative.
Item. Queritur de hoc sophismate NICHIL EST NICHIL probatioEius contradictoria est falsa, hec scilicet aliquid nichil est. Ergo prima vera. Contra. Nichil nichil est. Ergo nichil nulla substantia est. Et videtur locus a genere sive a toto in quantitate, Ut nichil est; ergo nulla substantia est. Sed conclusio est falsa, hec scilicet nichil nulla substantia est, quia equipollet huic quidlibet est aliqua substantia, quod falsum est. Ergo et prima ex qua sequitur, est falsa.
Solutio. Prima vera, hec scilicet nichil nichil est, quia [P56rb] equipollet huic quidlibet est aliquid, per illam regulam: quotimscumque duo signa universalia negativa ponintur in eadem locutione, ita quod unum in subiecto et alterum in predicato, primum equipollet sue contrario, reliquum suo contradictorio. Item. Improbatio peccat secundum consequens communiter loquendo, quia sicut hic est consequens secundum communiter loquentes quidlibet est aliquid; ergo quidlibet est aliqua substantia, similiter hic est consequens nichil nichil est; ergo nichil nulla substantia est.
Ad illud autem quod obicit quod videtur locus a genere sive a toto in quantitate, dicendum quod non est verum, immo est ibi fallacia locus secundum consequens, sicut hic nullus homo est nullum animal; ergo nullus homo est nullum risibile. Quia in ista omnis homo est nullum animal animal removetur a subiecto. Et cum apponitur alia negatio per hoc signum nullus, removetur predicatum negatum a subiecto sic: nullus homo est nullum animal. Sed removere predicatum a subiecto negatum est ponere ex consequenti in eodem affirmatum. Ergo ista nullus homo est nullum animal equipollet huic omnis homo est aliquod animal; et similiter ista nullus homo est nullum risibile equipollet huic omnis homo est aliquod risibile. Hic autem ponunt consequens: animal est; ergo risibile est, sicut hic: animal currit; ergo homo currit. Ergo hic: omnis homo est animal; ergo omnis homo est risibile; et similiter in suis equi pollentibus nullus homo [N48va] est nullum animal; ergo nullus homo est nullum risibile. Et similiter est in proposito: nichil nichil est; ergo nichil nulla substantia est.
Et videtur quod conclusio improbationis sit vera, quia hec est vera nulla substantia est nichil. Quod patet dupliciter, scilicet per predictam regulam, quia equipollet huic omnis substantia est aliquid; et etiam quia sua contradictoria est falsa, hec scilicet aliqua substantia est nichil. Ergo hec est vera nulla substantia est nichil. Ergo sua conversa est vera, hec scilicet nichil est nulla substantia.
Et dicendum quod non recte convertit hanc nulla substantia est nichil, quia debet ponere signum subiecti supra totum predicatum et re duceret ad subiectum, ut nulla substantia est nichil: nullum ens nichil est substantia. Sed utraque istarum est vera. Et sic non probat conclusionem improbationis. Item. Quod conclusio improbationis sit falsa probatur dupliciter. Quia uno modo per predictam regulam, et alio modo quia eius contradictoria est vera, hec scilicet aliquid est nulla substantia, ut albedo et quodlibet accidens.