Table of Contents
Syncategoreumata
Tractatus Primus : De Compositione
Tractatus Secundus : De Negatione
Tractatus Tertius : De Dictionibus Exclusivis
Tractatus Quartus : De Dictionibus Exceptivis
Tractatus Quintus : De Dictionibus Consecutivis
Tractatus Sextus : De hiis Verbis 'Incipit' et 'Desinit'
Tractatus Septimus : De hiis dictionibus 'necessario' et 'contingenter'
Tractatus Octavus : De coniunctionibus
Tractatus Nonus : De 'Quanto', 'Quam' et "Quicquid'
Tractus Decimus : De responsionibus
TRACTATUS PRIMUS
DE COMPOSITIONEDe compositione in communi
Sciendum est quod compositio ad aliquid est quia compositio est compositorum compositio et composita sunt compositione composita; quare compositio in predicamento relationisest. Dividitur autem compositio per duas par tes. Compositionis autem alia est rerum, alia modorum significandi. Compositio vero modorum significandi pertinet ad gramaticum8 secundum quod in nomine est compositio qualitatis cum substantia et in participio et in verbo compositio actus cum substantia.
De specialibus compositionibus
Compositio autem rerum fit quinque modis. Quia quedam est forme cum materia, ut anime cum corpore; alia accidentis cum substantia, ut coloris cum corpore; alia est potentiarum sive virtutum cum eo cuius sunt, ut intellectus et aliarum virtutum anime cum anima; alia est partium integralium ad se invicem in suo toto, ut partium linee in linea ad punctum et superficie in superficie ad lineam; alia est differentiarum cum genere ad constitutionem speciei. Harum autem compositionum que sunt rerum, quedam pertinent ad naturalem, quedam vero ad metaphisicam, alie vero ad logicam. Item. Compositionis que est modorum significandi alia est qualitatis cum substantia, et hec significatur per nomen, sicut in hoc nomine homo et in quolibet alio nomine; alia est actus cum substantia, de qua postea dicetur. Sed prius dicemus de qualitate nominis.
De compositione substantiae cum qualitate
Omne ergo nomen significat substantiam cum qualitate. Verbi gratia, ut ita dicam, est res habens humanitatem; Et res est substantia eius, humanitas autem, secundum quod significatur per hoc nomen homo, est qualitas eius, et non secundum quod significatur per hoc nomen humanitas, quia hoc nomen humanitas est nomen aliud et diversum ab hoc nomine homo, et unum non est qualitas alterius neque econverso. Sed qualitas uniuscuiusque nominis per ipsum nomen significatur; homo enim significat suam substantiam et suam qualitatem et hec duo sunt unita in eo, ita quod unum significatur in altero sive per alterum.
Sed obicitur circa nominis qualitatem, quia: Cum qualitas et substantia sint diversa omne nomen significat substantiam cum qualitate, ergo omne nomen significat diversa; et est sillogismus in primo prime. Sed omnis dictio significans diversa est equivoca. Ergo omne nomen est equivocum. Et hoc est inconveniens. Non ergo in nomine est compositio qualitatis cum substantia.
Solutio. Quatuor modis contingit significare diversa per dictionem eandem. Primo quando diversa equaliter significantur per eam, ut in hoc nomine canis. Secundo quando diversa significantur secundum prius et posterius, ut in hoc nomine sanum, quod proprie non significat diversa sed rem unam sed et diversos modos; et similiter ens. Tertio modo significantur plura per dictionem unam quando unum significatur ex impositione et reliquum ex transsumptione, ut in hoc verbo ridet, quod ex impositione significat ridere et florere significat transsumptive. Et isti tres modi faciunt equivocationem. Quarto modo significantur diversa per dictionem unam quando unum est ratio intelligendi alterum, sive quando unum est principium intelligendi alterum, quod idem est, Ut forma est ratio sive principium intelligendi id cuius est, et cognoscendi ipsum. Ut figura triangularis oblonga sic disposita est ratio sive principium intelligendi cultellum et cognoscendi ipsum.
Et hoc significat substantiam cum qualitate enim nominis est ratio sive principium intelligendi ipsum nomen et suam substantiam. Et sic significatur per nomen ut principium intelligendi. Substantia vero significatur per ipsum nomen ut quod intelligitur per ipsam qualitatem. Et quia unum intelligitur per alterum, ideo non sunt ibi diverse significationes sed una. Et propter hoc iste modus significandi plura non facit equivocationem, sicut si video coloratum et suam magnitudinem non sunt due visiones sed una, quia color est ratio et principium videndi magnitudinem in qua est. Et ideo dictum est quod "ubi unum propter alterum,tantum unum est"
Item. Queritur utrum compositio qualitatis cum substantia sit’ aliquid vel non. Si non est aliquid ergo in nomine non est compositio qualitatis cum substantia. Si est aliquid et non est substantia neque qualitas, ergo est tertium ab istis. Ergo per nomen significantur tria. Ergo debet dici quod nomen significat substantiam cum qualitate et compositionem earum. Quod non est verum.
Solutio. Compositio qualitatis cum substantia est aliquid. Et in nomine non sunt nisi duo secundum rem, scilicet substantia et qualitas, tria vero secundum rationem, scilicet substantia et qualitas et compositio earum, quia qualitas se ipsa componitur cum substantia propter inclinationem quam habet ad substantiam. Omnis enim forma et omnis qualitas, et etiam4 omne accidens, naturalem habet inclinationem ad id in quo est, quia non habent esse actuale (sive esse in actu) nisi in eo in quo sunt. Unde de accidentibus dicit Boetius quod’ accidentis esse est inesse, hocest: accidentis esse est esse in alio. Similiter esse actuale ipsius forme est esse in materia. Unde qualitas nonimis per inclinationem quam habet ad substantiam nominis, stat in ratione compositionis; ipsa autem qualitas nominis secunduam se est unum compositorum. Et ideo dicendum quod cum qualitas secundum se et qualitas inclinata ad substantiam sint idem secundum rem et substantia nominis sit alterum extremorum, propter hoc in nomime non sunt nisi duo secundum rem et tria secundum rationem, quia alterius rationis est qualitas secundum se et qualitas inclinata, et substantia est tertium. Et ideo diximus quod in nomine erant duo secundum rem et tria secundum rationem. Unde quia gramaticus loquitur de rebus significatis per partes orationis,ideo debet dici quod nomen significat substantiam cum qualitate et non debet dici quod nomen significat substantiam cum qualitate et compositionem earum.
Si autem aliquis querat quid est illa compositio, dicendum quad iam patet ex predictis, quia est inclinatio qualitatis ad substantiam. Et quia inclinatio unius ad alterum nichil est nisi per illud cuius est et per illud ad quod est, ideo ista compositio quamvis sit aliquid, tamen non est aliquid nisi per sua extrema. Non enim potest esse res aliqua media inter qualitatem et substantiam que componat unum cum altero, quia sic contingeret abire in infinitum. Oporteret enim quod illa res media ant esset substantia vel qualitas. Et sic, si esset substantia, oporteret ponere compositionem ipsius cum qualitate. Et sic esset ulterius questio de illa compositione utrum res esset aliqua; et simliter si esset qualitas.
Item. Queritur de compositione qualitatis cum substantia in nomine, quare non est duplex, scilicet unita et ut distans, sicut est quedam compositio actus uniti cum substantia (ut in participio) et alia ut distans (sicut in verba). Quia videtur quod aliquando sit qualitas ut unita substantie (ut homo albus), aliquando ut distans (ut homo est albus, quando homo ponitur in subiecto et albus in predicato). Ergo debet esse duplex compositio qualitatis cum substantia.
Et dicendum quod compositio actus cum substantia dicitur dupliciter (et non compositio qualitatis cum substantia), quia actus sumitur duobus modis. Uno modo sumitur secundum quod habet inclinationem ad substantiam, per quam inclinationem dicitur de altero. Verbum enim, ut vult Aristotiles, est nota eorum que de altero predicantur. Alio autem modo sumitur actus privatus illa inclinatione; et sic est in participio. Et quia actus hiis duobus modis sumitur, ideo duplex est compositio actus cum substantia, Et una est in participio, alia in verbo, que est compositio actus ut distantis a substantia, eo quod verbum per eam est de altero ut predicatum de subiecto. Sed quia predicta inclinatio non potest esse in qualitate sed tantum in actu, eoquod anima non potest inclinari ad res ut enuntiet unum de altero nisi mediante actu et non mediante qualitate, idea qualitas non potest significari ut distans sed semper significatur ut unita. Et ideo non potest esse duplex compositio qualitatis cum substantia sedd tantum una. Que est in quolibet nomine.
Ad illud autem quod obicitur de hac oratione imperfecta homo albus et de hac perfecta homo est albus quia in una est qualitas unita et in alia distans, dico quod nulla est obiectio, quia loquimur de qualitate unita que est essentialis et que est ratio intelligendi illud cuius est, scilicet substantiam. Et sic homo habet in se suam substantiam et suam qualitatem et albus similiter suam substantiam et suam qualitatem. Et non loquitur de qualitate accidentali, de qua ipse obicit; albus enim non dicit qualitatem essentialem homini neque est principium intelligendi hominem simpliciter sed hominem talem. Et ideo de qualitate accidentali unita suo subiecto nichil est ad propositum. In alia enim oratione perfecta que est homo est albus: quamvis sit qualitas distans: quia tamen hoc non est per inclinationem qualitatis ut sit de altero sed per inclinationem verbi ibi positi, similiter de illa nichil est ad propositum.
Dicto de compositione in communi, cuius alia erat compositio rerum et alia compositio modorum, et item compositio modorum subdividiturdebatur, quoniam alia erat compositio qualitatis cum substantia, alia vero compositio actus cum substantia: cum habitum sit de compositione qualitatis cum substantia, consequenter dicendum est de compositione actus cum substantia.
De compositione actus cum substantia
Compositionis vero actus cum substantia alia est actus uniti (ut in participio), alia est ut distans (ut in verbo). Quod autem in participio sit compositio actus uniti patet primo per significationem participii, quia: Participium significat actionem vel passionem in subiecto vel substantiam sub passione et non significat tantum substantiam neque tantum actionem vel passionem; quare significat actum unitum substantia. Ergo in participio est compositio actus uniti cum substantia. Patet etiam inductione,quia: Hoc participium legeris actionem significat cum substantia infinita; legens enim est qui legit. Sed qui dicit substantiam infinitam. Quare in eo intelligitur substantia infinita et actus determinatus.Et hec duo unita sunt. Ergo legens habet in se compositionem actus uniti cum substantia; et sic de aliis participiis specialibus. Ergo participium simpliciter habet in se predictam. compositionem. Quod autem in verbo sit compositio actus ut distantis patet per hoc quod actus significatus per verbum semper significatur ut de altero. Cum enim dico currit, oportet intelligere subiectum determinatum vel indeterminatum de quo dicam curritet predicatum determinantum de suo subiecto.
Sed queritur, cum sit inclinatio qualitatis ad substantiam et sit inclinatio actus ad substantiam tam uniti quam distantis, qualiter differunt a se in vicem ille inclinationes. Et dicendum quod inclinatio qualitatis nominis ad suam substantiam est inclinatio perfectivi(sive per fectiones) ad perfectibile quod per ipsam perfectionem perficitur. Quare substantialis qualitas complet et perficit substantiam nominis. Unde inclinatio qualitatis ad substantiam est inclinatio per quam perfectio unitur perfectibili ut site ex eis unum, quod est nomen. Inclinatio vero actus ipsius participii ad substantiam est inclinatio per quam actus unitur substantie infinite ut sit in illa sicut in subiecto infinito. Inclinatio vero actus distantis sive verbi est inclinatio per quam actus sive verbum dicitur de aliquo ut predicatum de subiecto. Sic sunt ille tres inclinationes specie differentes.
Si autem aliquis querat qualiter differat compositio verbi a compositione nominis et a compositione que est in participio, dicendunt quod differunt iste tres compositiones sicut inclinationes differunt supradicte. Et per se loquendo non differunt iste tres compositiones sed differunt per hoc quod compositio verbi est subiectum veritatis et falsitatis, alie vero non, quia illa differentia sumpta est a posteriori; Preterea compositio verbi in quodlibet modo non non est modo subiectum veritatis uel falsitatis, quia hoc est tantum in indicativo modo et non in aliis modis in quibus est compositio.
Item. Queritur de compositione verbi, cum habeat componere subiectum cum predicato quantum ad indicativum modum sive suppositum cum apposito quantum ad alios tres modos, quare potius importatur compositio per alterum extremorum quam per utrumque, quia compositio equaliter se habet ad extrema, ergo compositio debet significari cum utroque extremorum. Item. Idem videtur similiter, quod compositio qualitatis cum substantia significatur cum utroque extremorum in nomine. Et in participio compositio actus uniti cum substantia fit cum utroque extremorum.Ergo in verbo debet esse similiter. Item. Habito quod ista compositio significetur cum altero extremorum queritur quare potius significatur per verbum (sive cum verbo) quam per nomen,cum equaliter se habeat ad utrumque.
Et dicendum ad primum quod compositio duplicem habet comparationem. Unam enim habet ad substantiam et aliam habet ad obiecta, sicut visio comparatur ad subiectum in quo est, sicut ad ipsum videns, et comparatur ad suum obiectum, que est res visa (scilicet coloratum). Similiter compositio comparatur ad subiectum suum, quod est componens, et comparatur ad obiectum suum ad obiecta, que sunt ipsa composita et opposita, quia composita recipiunt supra se compositionem, sicut visibile visionem. Dico ergo quod compositio secundum comparationem quam habet ad obiectum (sive ad obiecta), equaliter se habet ad utrumque extremorum. Sed secundum comparationem quam habet ad subiectum, quod est ipsum componens, magis se habet ad unum quam ad alterum, quia cum ipsum componens sit anima et anima non possit componere nisi mediante actu, ideo magis se habet compositio ad actum quam ad reliquum extremorum. Et cum actus significetur per verbum et non per nomen, idea magis debet significari compositio per verbum quam per nomen. Et sic patet solutio prime et tertie questionis. Ad secundum dicendum quod non est simile de nomine et participio ad verbum, quia in verbo est compositio distantium, ut dictum est prius; et ideo compositio verbi non potuit significari cum utroque extremorum. Sed in participio et in nomine est compositio unitorum; et ideo in illis significatur compositio cum utroque extremorum. In verbo autem non potuit compositio significari cum utroque extremorum, quia compositio actus distantis est compositio per quam actus de altero ut predicatum de subiecto
Item. Queritur, cum in verbo sit compositio et inclinatio ad substantiam, utram compositio precedat natura inclinationem vel econverso inclinatio compositionem quia: Cum actus non habeat esse nisi in subiecto, vel a subiecto, eoquod est proprium accidentis substantie inesse, ergo actus natulem habet inclinationem ad substantiam, etsi non uniatur ei. Sed compositio actus cum substantia non est nisi cum unitur actus substantie. Ergo inclinatio actus ad substantiam natura precedit compositionem actus cum substantia.
Et dicendum quod actus habet duplicem inclinationem ad substantiam. Et una earum natura prior est compositione, alia vero natura posterior, quia cum omnis actus sit accidens et non econverso, ipsi actui debetur quedam inclinatio inquantum est accidens, cum omnne accidens naturaliter inclinetur ad suum subiectum; Et hec inclinatio natura precedit compositionem. Alia autem inclinatio debetur actui inquantum accidens est, non ut in subiecto sed de subiecto, ut anima inclinat se ad enuntiandum unum de altero; et hec inclinatio natura posterior est compositione. Et sic patet quod una inclinatio antecedit compositionem et alterum sequitur illam per naturam.
Patet etiam hoc per operationes anime, quia: Cum anima apprehendit rerum siimulitudines prius cognoscit res sibi invicem convenire et postea consentit et deinde componit eas apud se et postea enuntiat unum de altero. Cum ergo anima prius consentiat quam componat et prius convenientiam videat quam consentiat et convenientia unius rei ad aliam rem causetur per naturalem inclinationem unius ad aliam, ideo oportet quod naturalis inclinatio actusaccidens inquantum est actus precedat compositionem actus cum substantia. Et item cum anima apud se prius natura componat quam inclinet se ad enuntiandum unum de altero mediante actu, ideo compositio actus cum substantia natura precedit inclinationem actus per quam anima inclinatur ut actus sit de substantia. Et per istam secundam inclinationem modus repperitur in verbo.
Et ut planius pateat, nota quod eam verbum debebat imponi ad significandum, tunc anima prius apprehendebat actum de substantia et postea afficiebatur ad enuntiandum actum eundem de substantia. Et per istum affectum inclinabatur ad enuntiandum ipsum de substantia et per hanc inclinationem enuntiabat jam ipsum actum de substantia. Unde post apprehensionem actus de substantia prius natura est affectus anime respectu ipsius actus ut sit de substantia, quam inclinatio. Et per ipsum affectum causatur inclinatio ipsius anime ad enuntiandum. Et per istam inclinationem indicat anima vel imperat et sic de aliis. Ipsa autem indicatio vel imperatio vel optatio est modus. Unde quamvis ista tria, scilicet affectus et inclinatio et indicatio causaliter ordinentur: quia tamen posteriora sunt et accidunt ipsi actui qui est, vel esse debet, de substantia (et causa huius est quia tam affectus quam inclinatio quam indicatio non possunt esse nisi in respectu ad quodactum et ipse actus bene potest esse sine ipsis), — ideo signum imponebatur ad significandum ipsum actum, principaliter dat intelligere ipsum actum et predicta tria dat intelligere quasi accidentalia eidem actui. Et ideo dicimus quod verbum significat agere vel pati et consignificat affectus et inclinationes et modos. Et sic patet quod modus causatur ab inclinatione sicut a causa proxima efficiente et inclinatio ab effectu et omnia ista tria causantur a compositione actus cum substantia sicut a causa remota finali. Et causantur etiam eadem tria ab anima sicut ab efficiente remota vel initiali.
Nota etiam quod hec diffinitio modorum, scilicet modi sunt inclinationes animi varios affectus demonstrantes est causalis, sicut patet ex predictis. Unde inclinatio non predicatur de modis sicut genus sed causaliter. Unde inclinatio significat affectum sicut effectus suam causam et modus inclinationem et affectum tam quam effectus causam. Nota etiam quod generalis compositio in verbo debetur ipsi agere vel pati generaliter sumpto. Specialis autem compositio debetur ipsi agere vel pati specialiter sumpto et contracto.
Si quis obiciat quod cum anima afficiatur et inclinetur respectu significati cuiuslibet partis, Ut ipsum signilicet et representet per suum signum, ergo quelibet pars orationis erit alicuius modi, cum propter hoc modus accidat verbo, — dicendum quod hec obiectio fit propter predicta male intellecta, sive eoquod non intelligat ea que predicta sunt, quia non dixi quod predictus affectus et inclinatio et modus essent in anima respectu ipsius actus tantum sed respectu ipsius actus ut est de substantia (sive respectu ipsius actus inquantum componitur cum substantia). Nulla autem pars orationis est de substantia nisi verbum, quia in nulla intelligitur compositio ipsius actus cum substantia exterion nisi in verbo. Et ideo modus solummodo accidit verbo et nulli alii parti orationis et per istam secundam inclinationem reperitur>.
Item. Queritur qualiter intelligatur illa compositio quia dicit Aristotiles quod istam compositionem sine suis compositis non est intelligere.Et dicendum quod compositio actus cum substantia intelligitur per extrema, quia actus seipso inheret suo subiecto, sicut quod libet aliud accidens seipso inheret subiecto in quo est. Et non aliquo mediante, quia sic contingeret abire in infinitum, ut prius dictum est de qualitate nominis. Unde compositio actus cum substantia fit per inclinationm ipsius actus ad ipsam substantiam ut ad subiectuari suum. Et quia inclinatio unius ad alterum non potest intelligi nisi per illud quod inclinatur et per illud ad quod inclinatur, ideocompositio actus ad subiectum suum,que significat per verbum, non potest intelligi sine extremis. Ideo dicit Aristotiles quod est significat quandam compositionem quam sine compositis non est intelligere, cum solum habeat intelligi per illud quod inclinatur et per illud cui inclinatur,quia inclinatio verbi, que est ipsius actus ad substantiam, remotis quod inclinatur et cui inclinatur, nichil est. Et ideo compositio sine extremis nichil est. Et quia unumquodque intelligitur per illud quod dat ei esse: cum extrema dent esse compositioni, ideo compositio habet intelligi per extrema, ut dictum est.
Nota etiam quod illa compositio secundum suam veritatem est in re et est quoddam indivisibile, in verbo autm est illa compositio ut in signo. Sicut sanitas secundum suam veritatem est in animali sicut in suo subiecto et est in urina sicut in signo. Nota etiam quod illa compositio est per inclinationem actus ad substantiam, inquantum actus est accidens substantie; et precedit alteram inclinationem per quam actus est de aliquo, ut dictum est.
Item. Queritur utrum compositio verbalis sit ens simpliciter vel non. Et videtur quod non, quia: repperitur in rebus existentibus,ut homo est animal, et in rebus non existentibus, ut chimera est non-ens. Ergo repperitur in eis per aliquod commune repertum in ipsis, quia, ut vult Aristotiles in fine Priorum: si aliqua passio consequitur aliqua diversa, oportet quod consequatur ea per aliquod quod commune repertum in ipsis. Sed nichil est commune enti et non-enti nisi ens quodammodo. Ergo compositio sequitur ens quodammodo. Ergo et ipsa est ens quodammodo. Ergo non est ens simpliciter. Et dicendum quod compositio importata per communiter se habet entium et ad compositionem non-entium. Unde prius sequitur verbum ens quodammodo, ut obiectum est. Et ipsa in commnuni est ens quodammodo et non simpliciter.
Item. Queritur utrum compositio verbalis in communi equaliter se habet ad compositionem entium (ut homo est animal) et ad compositionem non-entium (ut chimera est non-ens) vel ipsa per prius dicatur de una et per posterius de alia. Et dicendum quod compositio in communi per prius convenit compositioni entem et per posterius non-entium.
Item. Videtur quod compositio in communi sit ens simpliciter et non quodammodo et sic non conveniat compositioni non entium, quia videtur quod extrema ponantur secundum exigentiam compositionis, ut compositio est ens simpliciter, et extrema. Unde videtur sequi: homo est animal; ergo homo est et animal est. Et si compositio est ens quodammodo, et extrema. Unde non sequitur: chimera est non—ens; ergo chimera est vel non-ens est. Ergo si compositio in communi est ens quodammodo, oportet quod extrema sua sint entia quodammodo. Ergo hec erit vera Antichristus est homo, cum ibi ponatur homo quodammodo et hec est vera: Antichristus est homo quodammodo. Et ita iste due covertuntur: Antichristus est homo et Antichristus est homo quo dammodo. Quod falsum est. Ergo illud ex quo sequitur, est falsum, scilicet quod compositio in commnuni sit ens quodammodo et non simpliciter.
Et dicendum quod compositio in commnuni est ens quodammodo, ut prius dictum est, et extrema eius in communi similiter sunt entia quodammodo. Sed compositio contracta ad illam partem eius que est compositio entium, est ens simpliciter. Unde in hac: Antichristus est homo contracta est ad compositionem entium. Unde non ponitur ibi homo quodammodo sed simpliciter. Et ideo hec Antichristus est homo non equipollet huic: Antichristus est homo quodammodo.
Ad aliud autem quod obicit quod extrema ponantur secundum exigentiam compositionis, dicendum quod falsum est, quia cum extrema sunt, non propter hoc sequitur quod compositio sit. Ut cum dico homo est asinus, extrema sunt, non tamen compositio est. Et si compositio est, non propter hoc sequitur quod extrema sint sibi invicem convenientia; Ut chimera est non-ens: illa compositio est, non tamen extrema sunt. Sed hoc sequitur: ista extrema sunt sibi invicem convenientia; ergo compositio eorum est; et est locus a causa; et econverso sequitur: compositio est; ergo extrema sunt sibi invicem convenientia; et est locus ab effectu, quia convenientia compositionis extremorum est causa et compositio est effectus convenientie extremorum .
Item. Videtur quod compositio in communi equaliter se habeat ad compositionem entium et ad compositionem non-entium, quia: ille due sunt simpliciter vere: homo est animal et chimera est non-ens. Ergo veritas eorum o a simpliciter est ens. Ergo subiectum veritatis in utraque est ens simpliciter. Sed subiectum veritatis est compositio. Ergo compositio utrius simpliciter est ens. Sed in una est compositio entium, in altera vero non-entium. Ergo compositio non-entium simpliciter est ens. Ergo compositio in communi non magis se habet ad unam quam ad alteram. Et dicendum quod compositio in communi dicitur secundum prius et posterius de utraque iliarum compositionum, ut prius dictum est, quia per prius dicitur de compositione entium et per posterius de compositione non-entium.
Ad aliud autem quod obicit quod utraque earum est simpliciter vera, ergo veritas earunt simpliter est ens, dicendum quod non sequitur, quia veritas entium est ens simpliciter, veritas autem non-entium non est ens simpliciter sed quodammodo.Quod patet, quia veritas entium est per convenientiam extremorum,que est causa compositionis in affirmativa (Ut homo est animal), vel per repugnantiam extremorum, que est causa divisionis in negativa vera (ut hic homo non est asinus). Unde veritas entium erit per convenientiam ad compositionem vel divisionem; et etiam propter hoc quod extrema sunt simpliciter entia. Sed veritas non-entium non habet nisi alteram istarum causam, scilicet convenientiam extremorum ad compositionem vel divisionem. Et non habet entitatem eorundem, quia extrema non sunt entia,immo sunt non entia. Et ideo veritas non entium est ens quodammodo, veritas autem entium est ens simpliciter. Et ideo compositio entium est ens simpliciter, compositio autem non-entium est ens quodammodo.