Table of Contents
Syncategoreumata
Tractatus Primus : De Compositione
Tractatus Secundus : De Negatione
Tractatus Tertius : De Dictionibus Exclusivis
Tractatus Quartus : De Dictionibus Exceptivis
Tractatus Quintus : De Dictionibus Consecutivis
Tractatus Sextus : De hiis Verbis 'Incipit' et 'Desinit'
Tractatus Septimus : De hiis dictionibus 'necessario' et 'contingenter'
Tractatus Octavus : De coniunctionibus
Tractatus Nonus : De 'Quanto', 'Quam' et "Quicquid'
Tractus Decimus : De responsionibus
TRACTATUS Tertius
De de dictionibus exclusivis
Introductio
Dicto de negatione et affirmatione consequenter dicendum est de dictionibus exclusivis, ut tantum, solus. circa quas primo queritur propter quid dicatur dictio exclusiva et quid significet dictio exclusiva. secundo quod et que sunt cause exclusionis que exiguntur ad esse exclusionis; tertio quot sunt partes sive species exclusionis; quarto queritur, descendendo ad quandam causam exclusionis, scilicet ad illud quod excluditur, que sunt ea que debent excludi; quintum et ultimum erit de differentia harum dictionum tantum et solus in suis exclusionibus.
Quare dicatur dictio exclusiva
Circa primum ergo queritur quare dicatur dictio exclusiva. Et dicunt quidam quod dictio dicitur exclusiva quia significat exclusionem. Sed contra. Nulla dictio significat actum quem exercet, ut iste terminus homo non significat suppositionem quam exercet supponendo pro hoc et pro illo, et ergo de aliis sed significat hominem et exerceret suppositionem et de a liis dictionibus. Ergo nulla dictio significat actum quem exercet; et est inductio et est locus a partibus sufficienter enumeratis. Sed tantum et solus exercent exclusionem. Ergo [N48vb] non significant eam.
Item. Exclusio intelligitur dupliciter; scilicet ut concepta et ut exercita, sicut cursus significatur ut conceptus per hoc nomen cursus et per hoc verbum curro, -ris; aliter autem cursus significatur ut exercitus, ut cum aliquis exercet ipsum in currendo. Similiter exclusio intelligitur ut concepta, sicut per hoc nomen exclusio, -nis et per hoc verbum excludo, -dis; aliter autem intelligitur ut exercita, ut per has dictiones solus et tantum.
Si ergo solus et tantum significant exclusionem, aut significant eam hoc modo vel illo. Sed si significant eam ut conceptam ergo iste dictiones exclusionis et exclusus et excludo dic erunt dictiones exclusive quod falsum est. Ergo non significant eam ut conceptam. Neque ut exercitam, quia sicut se habet dictio in communi ad actum suum communem, qui est significare quam exercet similiter dictio specialis se habet ad actum suum specialem. Sed dictio in communi non significat actum suum communem; dictio enim non significat significare sed exercet ipsum. Ergo dictio specialis non significat actum suum specialem proprium sed exercet ipsum. ergo hec dictio solus non significat exclusionem sed exercet eam. Ergo dictiones exclusive non significant exclusionem ut exercitam neque ut concepta ut probatum est. Ergo nullo modo significant exclusionem.
Quod concedimus dicentes quod dictiones exclusive dicuntur exclusive non quia significant exclusionem sed quia excercent eam, ut tantum, solus dicuntur dictiones exclusive ab exclusione exercita et non ab exclusione significata. Sicut securis dicitur incisiva ab incisione exercita et non ab incisione significata. Securis enim nullo modo significat incisionem sed significat securim (sicut 'homo' hominem) et exercet incisionem sive ipsum scindere.
Quid significet dictio exclusiva
Ad aliud autem quod queritur quid significet dictio exclusiva, dicendum quod significat idem quod hec oratio non cum alio, sive privationem associationis totius ad partem ut solus Sortes currit, idest Sortes currit et nichil aliud vel Sortes currit et nullus alias homo currit, Et sic pars ponitur et totum removetur, quia ponitur Sortes et removetur quilibet alius homo, vel quidlibet aliud, a Sorte. Et ita totum non associatur parti sue. Et sic dictio exclusiva privat associationem totius ad partem per suam significationem. Et ideo dicitur significare privationem associationis totius ad partem. Sed ad istam privationem sequitur exclusio omnium aliorum, sicut proprius actus sequitur ad illud per quod exercetur. Et ideo exclusio importatur per dictionem exclusivam, non ut significata sed ut exercita. Et sic patet primum.
Quot et que sint cause exclusionis
Circa secundum queritur in hunc modum. Associatio et privatio associationis opponuntur ut privatio et habitus. Sed privatio diffinitur per habitum, quia cecitas est privatio visus in oculo et per hoc habet esse. Ergo privatio associationis est per ea per que est associatio, et per illa habebit esse. Sed ad associationem exigitur quod associatur et cui associetur et in quo associetur. Ergo ad privationem associationis exiguntur eadem tria. Quod concedimus.
Unde dicendum quod ad exclusionem que sequitur ad predictam privationem, quatuor exiguntur, scilicet quod excluditur et a quo excluditur et respectu cuius excludutur; et quartum est ipse actus excludendi. Verbi gratia solus Sortes currit; alii a Sorte excluduntur ut a subiecto et respectu cursus; et actus excludendi importatur per hanc dictionem solus. Et hec quatuor cause exigun tur ad exclusionem simpliciter.
De quibusdam regulis
Ex predictis patet quedam regula. Que talis est: ubicumque vere fit exclusio, semper id respectu cuius fit exclusio, ponitur in eo a quo omnia alia excluduntur. Ut tantum homo est risibile: hic enim risibile, respectu cuius fit exclusio, ponitur in homine, a quo omnia alia excluduntur. Unde sequitur tantum homo est risibile; ergo homo est risibile; et tantum homo currit; ergo homo currit.
Ex predictis patet alia regula. Que talis est: omnis exclusiva vera relinquisit suam preiacentem veram. Ut patet in predictis exemplis, ut solus Sortes currit; ergo Sortes currit. Propositio autem exclusiva est illa in qua ponitur dictio exclusiva (ut tantum, solus), ut solus Sortes currit vel tantum homo currit; preiacens autem dicitur ipsa propositio remota dictione exclusiva, ut Sortes currit vel homo currit.
Sophisma
Secundum predicta queritur de hoc sophismate TANTUM UNUM EST. Probatio. Unum est et nichil est quod non sit unum. Ergo tantum unum est. Contra. Multa sunt. Non ergo tantum unum est. Item probatio prime, quia: ut dicit Boetius,unumquodque simulac est, unum est. Ergo tantum unum est. Item ad idem. Dicit Boetius: unumquodque ideo est quia unum numero est. Sed unum numero est unum. Ergo unumquodque est unum. Ergo tantum unum est. Item patet per regulam quandam. Que talis est: quotienscumque unum convertibilium predicatur de altem si dictio exclusiva vere adiungatur uni, et reliquo. Ut tantum homo currit; ergo tantum risibile currit, et econverso. Sed unum convertitur cum ente. Ergo si dictio exclusiva vere adiungatur enti, et uni. Sed hec est vera tantum unum est. Ergo hec est vera. tantum unum est.
Solutio. Prima duplex, quia hoc nomen unum est equivocum,eoquod est quedam unitas que est essentialis, ut illa per quam res exist in esse speciali sive in esse specifico. Et hec unitas est per formam completivam dantem esse rei in separando et distinguendo ipsam rem ab omnibus aliis in sua specie, ut Sortes non solum est in specie hominis per suam formam completivam sed ipse etiam per ipsam perficitur in suo esse proprio et separatur et distinguitur ab omnibus aliis hominibus. Et hec est unitas essentialis. Alia autem est unitas accidentalis, que est principium numeri. Unde sicut numerus accidit rebus que numerantur, similiter et unitas per quam numerantur et que est principium numeri accidit eis. Quicquid enim numeratur, per hanc unitatem numeratur, quia numerus nichil aliud est nisi aggregatio unitatum. Numerus enim est multitudo ex unitatibus aggregata.
Et utraque istarum unitatum convertitur cum ente. Sed differunt in hoc quod prima est essentialis (ut dictum est) et secunda accidentalis; et in hoc quod secunda est in prima ut accidens in subiecto; unde secunda accidit prime. Et sicut unitas dicitur equivoce similiter et unum. Dico ergo quod si accipiatur unitas essencialis sive unum essenciale, sic prima est vera. Si autem accipiatur unitas accidentalis sive unum accidentale, sic prima est falsa, quia dictio exclusiva adiuncta parti numeram destruit totum, ut tantum duo currunt; non ergo tria; similiter tantum unum est non ergo duo vel non ergo multa.
Alii autem dicunt quod prima est duplex (hec scilicet tantum unum est) eoquod potest fieri exclusio ratione suppositi (et sic est vera); vel potest sive exclusio ratione accidentis sive forme (et sic est falsa). Et tunc sequitur non ergo multa sunt. Sed primam solutionem credo esse meliorem.
Ad probationem dicendum quod procedit secundum quod unumdicit unitatem essentialem, quoniam quicquid est, per suum complementum est, quod dat ei esse. Ut Sortes per suam formam completivam, que est anima ipsius, separatur et differt a qualibet alia re; et dat ipsi unitatem essentialem. Et sic est de omnibus aliis. Ad improbationem autem dicendum quod accipit unitatem accidentalem que per sui aggregationem est principium numeri; et hoc modo tenet improbatio. Ad duo argumenta sequentia. dicendum quod accipiunt unum essentiale, sicut et” probatio.
Ad ultimum dicendum quod bene sequitur tantum ens est; ergo tantum unum est, accipiendo unum secundum unitatem essentialem. Sed non sequitur tantum ens est; ergo tantum unum est, accipiendo unitatem accidentalem (quamvis unitas accidentalis convertatur cum ente), quia unum accidentale dicit discretioriem sive rem discretam, cum sit principium numeri; ens vero dicit rem suam per modum substantie. Et ita peccat secundum figuram dictionis. Sicut hic: tantum homo currit; ergo tantum unus homo currit; Posito quod omnes homines currant et nichil aliud currat, hec est vera tantum homo currit, hec est falsa tantum unus homo currit. Et est figura dictionis (sicut dictum est), quia homo dicit rem suam per modum substantie, sed unus addit discretionem numeri circa ipsum. Preterea est ibi accidens. Quia cum esse conveniat uni et multis: quamvis dictio exclusiva vere adiungatur end respectu esse (Ut tantum ens est), non tamen potest vere adiungi uni dicenti discretionem numeralem. Unde de hoc uno non posunt dicere tantum unum est, quia tunc excluderet duo et tria et sic de allis, ascendendo ut tantum unum; non ergo duo neque tria et sic de allis. Unde ens est ibi res subiecta et unum est accidens et exclusio assignatur convenire utrique sive fleri ab utroque.
Ad aliud autem quod obicit per regulam convertibilium, dicendum quod regula debet intelligi remoto accidente, sicut et ille regule omnes. Quamvis enim regula sits sive maxima: quicquid predicatur de diffinitione, et de deffinito, non tamen sequitur animal rationale mortale est diffinitio; ergo homo est diffinitio, quod est propter accidens, quod impedit.
Circa tertium queritur quot sint partes exclusionis. Et solent poni due, quia ponitur duplex exclusio: una enim generalis et altera specialis. Generalis exclusio ponitur coniniuniter quando excluditur diversum genere; specialis vero quando excluditur diversum specie. Sed contra. Diversum dicitur tripliciter diversum genere, diversum specie, diversum numero. Ergo si exclusio dicitur generalis quia diversa genere excluduntur et specialis quia diversa specie excluduntur, ergo debet esse alia exclusio numeralis eoquod diversa numero excluduntur. Ergo non solum erunt due species, sive due partes, exclusionis sed etiam erunt ties.
Et dicendum quod non sunt nisi due partes exclusionis, scilicet generalis et specialis. Sed non dicitur exclusio generalis eoquod diversa genere excludantur, sed quia excluduntur a subiecto aliquo omnia que communicant in aliquo genere, sive in aliquo generali ad omnia que sunt sicut in ente. Unde hoc modo sensus huius solus Sortes currit est talis: Sortes currit et nichil alium vel nullum aliud ens. Item. Specialis exclusio non dicitur eoquod excludatur diversum specie sicut dicebatur, sed dicitur exclusio specialis quando ab aliquo subiecto excluduntur quecumque communicant cum eo in aliqua specie, sive in aliquo speciali. Et hoc modo sensus huius solus Sortes currit est talis: Sortes curris et nullus alius homo, ut excludantur alii particulares homines qui commnunicant cum Sorte in homine. Et similiter solus homo currit, idest homo currit et nullum aliud anima quia animalia communicant cum homine in animali. Et hec est specialis exclusio. Si autem sensus huius solus homo currit fuerit talis: homo currit et nichil aliud tunc est exclusio generalis.
Ex predictis patet quod idem numero non potest excludi, vel ea que communicant in eodem numero. Quia cum dicitur solus homo currit, ista ponit quod homo currit, per regulam datam, que talis est omnis exclusiva vera relinquit steam preiacentesn veram Et si excluderetur idem numero cum homine, vel animal rationale mortale. Et sic esset sensus solus homo currit et nullum risibile vel nullum animal rationale mortale. Secundum hoc ponitur contradictio et ob hoc non potest fieri exclusio numeralis.
De quibusdam regulis
De speciali exclusione solet dari talis regula: quotienscumque fit specialis exclusio, non tenet argumentum ab inferiori ad superius cum dictione exclusiva neque a superior ad inferius, neque a parte subiecti neque a parte predicati. Ut solus Sortes currit; ergo solus homo currit. Et similiter si fiat processus a parte predicati, Ut solus Sortes currit; ergo solus Sortes movetur, semper est ibi fallacia consequentis. Et sic patet quod non tenet huiusmodi argumentatio, quia posito quod solis Sortes currat et quidam equs, tunc hec est vera solus Sortes currit, faciendo specialem exclusionem, quia sensus est Sortes currit et nullus alius homo; hec falsa solus homo currit, faciendo spatialem exclusionem, quia sensus est homo currit et nullum aliud animal, quod falsum est, cum equus currat. Similiter a parte predicati, quia posito quod solus Sortes currat et Plato moveatur sed non currat, tunc hec est vera solus Sortes currit, hec autem falsa solus Sortes movetur. Et sic patet quod nullum est argumentum Quod vero ibi sit consequens patet, quia premissa in se claudit unam affirmativam et alteram negativam, ut solus Sortes currit, idest Sortes currit et nullus alius homo et solus homo currit, idest homo currit et nullum aliud animal. Et propter negativam non tenet ab inferiori ad superius, sed est ibi consequens ab inferiori ad superius negando. Et propter affirmativas non tenet a superiori ad inferius.
De generali exclusione talis datur regula: quotienscumque fit generalis exclusio, bene tenet argumentum ab inferiori ad superius cum dictione exclusiva a parte subiecti si non a parte predicati. Ut solus Sortes currit; ergo solus homo currit, quia prima claudit intra se istas duas Sortes currit et nichil aliud a Sorte currit, et propositio illata claudit intra se istas duas homo currit et nichil aliud ab homine currit. Sed ratione affirmativarum bene sequitur Sortes currit; ergo homo currit. Et ratione negativarum bene sequitur nichil aliud a Sorte currit; ergo nichil aliud ab homine currit. Ergo bene sequitur a parte subiecti faciendo generale exclusionem, ut solus Sortes currit; ergo solus homo currit.
Que sint ea que debent excludi
Circa dictiones exclusivas querebatur, descendendo ad unam de quatuor causis exclusionis, scilicet ad illud quod excluditur. Et queritur quid sit illud quod excluditur. Et illa questio continet sub se alias septem. Prima est utrum dictio exclusiva addita enti possit excludere aliquid. Ut tantum ens est et nichil aliud est. Et similiter si adiungatur aliis terminis qui convertuntur cum ente, ut sunt ista aliquid, unum, res. Secunda questio est magis descendendo, scilicet utrum dictio exclusiva adiuncta uni generalissimo excludat alia et econverso, ut tantum, substantia; non ergo quantitas vel econverso. Tertia questio est specialior omnibus predictis, scilicet utrum dictio exclusiva addita speciei unius predicamenti possit excludere species alterius predicamenti, ut tantum homo; non ergo color vel albedo. Quarta questio est utrum dictio exclusiva addita alicui speciei unius predicamenti possit excludere alias species eiusdem predicamenti, Ut tantum homo; non ergo equus, tantum color; non ergo scientia, et sic in unoquoque predicamento. Et hec specialior est omnibus predictis. Et istas quatuor questiones intelligo in terminis substantialibus dicentibus quid, sive que predicantur in quid, sicut species et genera uniuscuiusque predicamenti. Quinta questio est utrum dictio exclusiva addita termino accidentali excludat alios terminos accidentales, Ut tantum coloratum; non ergo sanum. Sexta questio est utrum dictio exclusiva addita uni oppositorum excludat alterum in quolibet genere oppositionis, ut tantum albm; non ergo nigrum et tantum videns; non ergo cecus et sic de aliis. Septima questio est utrum dictio exclusiva addita parte excludat totum (vel econverso) vel addita maiori numero excludat minorem. (vel econverso), ut tantum paries; non ergo domus et tantum tria; non ergo duo.
Utrum dictia exclusiva addita enti possit excludere aliquid
Circa primum obicitur quia dictio exclusiva addita suis convertibilibus nichil potest excludere, quia quod excluditur, debet communicare cum eo a quo fit exclusio in aliquo generali vel in aliquo speciali. Sed nichil potest communicare cum ente in aliquo generali sive speciali supra ens duplici de causa, vel quia nichil est aliud ab ente vel quia nichil aliud est supra ens. Ergo nichil potest excludi ab ente. Ergo dictio exclusiva adiuncta enti nichil potest excludere. Item ad idem. Dictio exclusiva non potest excludere nisi quod est extra terminum cui adiungitur, Ut tantum homo; non ergo asinus, quia asinus extra hominem est. Sed nichil est extra ens. Ergo dictio exclusiva adiuncta enti nichil potest excludere.
Item ad idem. Nichil potest excludi nisi quod est diversum quo ad naturalem subpositionem (Ut tantum homo; non ergo asinus) vel diversum quo ad quandam suppositionem accidentalem ut quo ad eam que fit per aliquid restringens terminum ex eadem parte (Ut tantum homo albus; non ergo niger). Ex hoc patet quod ab aliquo termine non restricto per aliquid ex eadem parte sed simpliciter sumpto nichil potest excludi nisi quo ad naturalem suppositionem. Sed ab ente simpliciter sumpto nichil est diversum quoad naturalem suppositionem naturaliter enim subponuntur per terminum tam entia quam non entia unde exclusio non solum est de ente sed etiam de non ente quo ad naturalem suppositionem est. Ergo ab elite simpliciter sumpto et predicta restrictione non restricto sive non cohartato nichil potest excludi. Ergo dictio exclusiva addita enti nichil potest excludere. Item. Quicquid est ens, est, et quicquid est, est ens est. Ergo convertibile sunt ens et esse. Sed nichil est dictu tantum esse nec aliquid excluditur. Ergo nichil est dictu tantum ens neque aliquid excluditur.
Solutio. Dictio exclusiva adiuncta enti excludit aliquid, quia excludit omnia alia quoad naturalem suppositionem eorum que sunt diversa ab ente et a naturali suppositione eorum pie convertuntur cum ente, quia naturalis suppositio non solum est de ente sed etiam de non-ente. Naturaliter enim supponuntur per terminum tam entia quam non-entia unde exclusio non solum est de ente sed etiam de non ente quo ad naturalem suppositionem. Sed ab ente simpliciter sumpto nichil est diversum. Unde sequitur tantum ens est; ergo nichil aliud ab ente est.
Ad illud quod primo obicit dicendum quod convertit consequentiam. Unde peccat secundum consequens, quia quicquid communicat in aliquo generali vel in aliquo speciali cum eo a quo fit exclusio, debet excludi, et non econverso. Non enim oportet quod illud quod excluditur, sive quicquid excluditur, communicet cum eo a quo fit exclusio in aliquo generali vel in aliquo speciali. Quare convertit consequentiam. Sicut hic:quicquid est homo, est animal; et non oportet quod quicquid est animal quod sit homo. Sicut enim animal in pluribus est quam homo, sic excludit in pluribus quam communicantibus in speciali vel in generali cum eo a quo fit exclusio, quia est in istis et in non-communicantibus. Unde non oportet quod si aliquid excludatur ab ente quod communicet cum eo in aliquo generali vel speciali quia convertit consequentialti.
Ad secundum dicendum quod hec est duplex dictio exclusiva nichil potest excludere nisi quod est extra terminum, quia esse extra terminum multipliciter est, quia vel quo ad essentiam (sicut alia est essentia equi et alia hominis) vel quoad naturalem suppositionem (sicut equus non continetur in naturali suppositione hominis nec econverso). Unde dico quod quando fit exclusio generalis, excluduntur ea que sunt extra terminum quoad naturalem suppositionem tam entium quam non-entium. Sed quando fit specialis exclusio, excluduntur ea que sunt extra terminum quo ad naturalem suppositionem entium communicantium cum illo a quo fit exclusio in aliquo speciali. Unde licet aliquando excludantur ea que sunt extra terminum quoad essentiales (Ut tantum homo; non ergo asinus), tam en non excluduntur inquantum sunt extra terminum quo ad naturales essentias sed in quantum sunt extra terminum quoad naturalem suppositionem. Unde licet dico quod, licet quo ad essentias nichil sit extra ens, quiam esse natura essentia solum est entium, tamen quo ad naturalem suppositionem aliquid est extra ens. Et sic dictio exclusiva adiuncta end aliquid potest excludere.
Ad tertium. Solvendum per interemptionem, quia aliquid est extra naturalem suppositionem entis, quia (Ut dictum est) non solum subponuntur entia sed etiam non-entia per terminum. Ad ultimum autem dicendum quod non potest fieri exclusio ab hoc actu esse, quia iste actus esse comprehendit sub se omnem alium actum, sicut consequens comprehendit sub se quodlibet suum antecedens. Et ideo nullus alius actus potest excludi ab hoc actu esse. Sed quia ens non comprehendit sub se omne aliud subpositum sed solum subposita sua et suarum partium (quia supposita non-entium impossibilium esse non comprehendit sub se, ut vacui et infiniti et aliorum non-entium), et ideo possunt excludi ab ente, cum exclusio fiat ab eo quo ad naturalem suppositionem. Quod autem iste actus esse actus comprehendat omnem alium actum sub se non quo ad suppositionem sive predicationem sed (Ut ita dicam) quo ad antecessionem patet, quia omnes alii actus antecedunt ad istum, Ut si currit, est et si cogitat, est et si dormit, est
Utrum dictio exclusiva adiuncta uni generalissimo excludat alterum
Circa secundum sic obicitur. Cum dictio exclusiva excludat diversum quo ad naturalem suppositionent et unum generalissimum non sit de subpositione alterius nec econverso (et sic sunt diversa quo ad naturalem subpositionem), ergo dictio exclusiva ad iuncta uni generalissimo excludit alterum et econverso. Item ad idem. Dictio exclusiva excludit ea que sunt subiecto, sive excludit diversa subiecta, ut tantum gramatica; non ergo musica. Sed diversa generalissima non possunt esse subiectum unum, immo sunt subiecta diversa. Ergo dictio exclusiva adiuncta uni generalissimo excludit alterum et econverso.
Sed contra. Dictio exclusiva non potest excludere quod intelligitur in subiecto cui adiungitur, ut tantum album currit; non ergo corpus currit vel tantum gramaticus disputat; non ergo homo disputat, quia album dat intelligere corpus et gramaticum dat intelligere hominem. Sed quantitas non dat intelligere substantiam. Ergo dictio exclusiva adiuncta quantitati non postest excludere substantiam vel non excludit. Ergo adiuncta uni generalissimo non excludit alterum. Item ad idem. Omnis exclusiva ponit suam preiacentem. Et ideo sequitur si tantum quantitas est, quantitas est. Et si quantitas est, substantia est, quia alia a substantia non sunt nisi in substantia. Ergo posita quantitate, vel quolibet alio generalissimo, necesse est ponere substantiam. Ergo a primo: si tantum quantitas est, substantia est; et sic de aliis generalissimis. Ergo dictio exclusiva adiuncta uni non excludit alterum.
Et dicendum quod dictio exclusiva adiuncta uni generalissimo excludit alterum uno modo et alio modo non, ex eo quod generalissima alia a substantia duas habent comparationes. Unam secundum abstractionem prout unumquodque ordinatur secundum lineam predicamentalem in sua ordinatione ad omnes species eius sive ad omnia individua sub ipso existentia. Et hoc modo potest fieri in quolibet predicamento talis figura sicut illa que est in Substantia, que dicitur Arbor Porphirii. Aliam autem habent concretionem ad substantia in qua sunt; et sic sumuntur omnia per modum accidentis. Sed secundum comparationem primam sumuntur per modum essentie sive per modum eius quid est quid.
Unde secundum primam comparationem dictio exclusiva adiuncta uni generalissimo excludit alia generalissima et econverso; nisi quando faciunt subiectum unum, quod in paucis accidit, ut tantum substantia est colorata; hic non excluditur superficies, quia superficieset substantia faciunt subiectum unum coloris. Unde nisi diversa predicamenta faciant subiectum unum, semper dictio exclusiva adiuncta uni excludit alterum secundum hanc comparationem. Sed secundum comparationem quam habent secundum concretionem ad subiectum, sic dictio exclusiva adiuncta uni non excludit alterum. Unde cum dicitur tantunt agens currit, non sequitur gramaticum non currit vel musicum vel bicubitum vel tricubitum vel homo, uel quia Sortes et est homo et est bicubitus (vel tricubitus) et gramaticus (vel musicus) et est etiam agens. Unde dicendum breviter quod si sumantur in concretione, dictio exclusiva adiuncta uni non excludit alterum. Sed si sumantur in abstractione, tunc dictio exclusiva adiuncta uni excludit alterum, nisi faciant subiectum unum.
Ad duo prima argumenta dicendum quod bene tenent, si sumantur in abstractione et non faciant subiectum unum. Ad tertium argumentum dicendum quod unum intelligitur in altero multipliciter. Quia uno modo unum intelligitur in altero essentialiter (ut animal in homine) et tale exclusio non excludit illud. Unde non sequitur tantum homo currit; non ergo animal currit. Alio modo intelligitur unum in altero per dependentiam accidentis ad subiectum. Unde in omni accidente intelligitur subiectum. Et hoc dupliciter. Quia accidens dat concretum intelligere subiectum (ut albus dat intelligere corpus) et etiam accidens in abstractione dat intelligere subiectum; color enim non potest esse nisi in subiecto. Unde sive accipiam colorem in concretione (et sic proprie dicitur coloratum) sive in abstractione, sanper per ipsunt intelligitur corpus. Et similiter est de aliis novem predicamentis, quia, sive intelligantur abstracta (ut quantitas, qualitas et sic de aliis) sive concreta (ut quantum, quale et sic de aliis) semper dant intefligere substantiam. Dico ergo quod illud quod intelligitur in accidente concreto non excluditur. Unde non sequitur tantum album currit; non ergo corpus et tantum homo currit; non ergo animal. Sed subiectunt quod intelligitur in accidente abstracto, bene excluditur per dictionem exclusivam. Unde tantum quantitas est non ergo substantia. Et hoc dicendo nisi illa duo abstracta faciant subiectum unum alicuius accidentis (ut dictum est prius), sicut homo et superficies eius faciunt subiectum unum albedinis vel coloris.
Ad quartum dicimus quod revera omnis exclusio ponit suam preiacentem. Sed in hac propositione tantum quantitas est duo sunt, scilicet hec dictio tantum, que est dictio exclusiva, et illud cui adiungitur, scilicet quantitas. Dico ergo quod dictio exclusiva excludit substantiam, sed quantitas ponit ipsam. Et ideo hec propositio tantum quantitas est ponit contradictionem, quia ponit substantiam esse et non esse. Ponit enim substantiam ratione quantitatis et removet eam ratione exclusionis que additur quantitati.
Utrum dictio exclusiva addita speciei unius predicamenti possit excludere species alterius predicamenti
Circa tertium sic obicitur. Cum dicitur tantum homo est albus, ex hoc non sequitur ergo superficies hominis non est alba. Ergo dictio exclusiva addita speciei unius predicamenti gratia huius non excludit species alterius predicamenti. Sed contra. Magis differunt ea que sunt in diversis predicamentis quam ea que sunt in eodent genere sive quam ea que sunt sub eadem specie, quia pluribus differentiis differunt. Sed dictio exclusiva adiuncta uni individuo excludit alia individua que sunt sub eadem specie, ut tantum Sortes; non ergo Plato. Ergo multo magis ea que sunt diversorum generum, quia magis differunt. Ergo dictio exclusiva adiuncta speciei unius predicamenti excludit alias species alterius predicamenti.
Ad quod dicendum quod in genere quinque stint ea que debent excludi. Unum est subiectum diversum, Ut tantum Sortes currit; excluditur Plato et alii particulares homines, quia non pos stint facere subiectum unum sed diversa. Secundum est diversum loco, ut tantum hic; non ergo ibi. Tertium est diversum tempore ut tantum in hoc tempore; non ergo in illo. Quartum est oppositum a parte predicati, unde tantum Sortes est albus; non ergo niger nec medio colore coloratus. Quintum est actus diversus, sive accidens diversum, similiter a parte predicati positum, dum ita sit quod unum non sit per alterum. Et idea sequitur Sortes est tantum gramaticus; non ergo est musicus, tantu legit; non ergo disputat non ergo currit Et non sequitur tantum Sortes est coloratus; non ergo est quantus, quia coloratum inest Sorti per hoc quod est quantus. Neque sequitur tantum currit; non ergo movetur, eoquod unum est per alterum sive intelligitur altero secundum concretionem. Et omnibus hiis quinque modis excluditur diversum per dictionem exclusivam.
Ex predictis patet solutio primi argumenti, quia homo et superficies eius faciunt subiectum unum coloris et non diversa. Unde non excluditur superfides per hanc tantum Sortes est albus. Et ita dictio exclusiva adiuncta speciei unius predicamenti excludit alias, dum non faciant subiectum unum vel unum non insit per alterum, ut dictum est. Patet etiam solutio alterius argumenti quia dictio exclusiva excludit diversum sive differens aliquo predictorum modorum tentum.
Utrum dictio exclusiva addita alicui speciei unius predicamenti exdudat alias species eiusdem
Ex predictis patet solutio quarte questionis, que erat utrum dictio exclusiva adiuncta speciei unius predicamenti excludat alias species eiusdem, quia onmes alie species eiusdem generis excluduntur. Nisi una comparatur ad alteram, non solum ut species disparatas sed etiam ut termimus eiusdem; et ideo non se quitur tantum superficies est; non ergo linea est', quia linea est terminus superficiei; et similiter superficies corporis. Unde bene sequitur tantum homo; non ergo asinus, quia ille species comparantur solum sibi invicem ut disparate.
Utrum dictio exclusiva adiuncta termino accidentali excludat alios terminos accidentales
Ex predictis patet quinta questio, que erat utrum dictio exclusiva adiuncta termino accidentali excludat alios terminos accidentales, quia dictio exclusiva (ut dictum est prius habet excludere omne accidens diversum sive separatum, dum ita sit quod unum non insit per alterum. Unde sequitur Sortes est tantum gramaticus; non ergo musicus. Sed non sequitur Sortes est tantum coloratus; non ergo quantus quia coloratum inest Sorti in eo quod est quantus'. Neque sequitur tantum album est; non ergo corpus, quia ista faciunt subiectum unum.
Utrum dictio exclusiva addita uni oppositorum excludat alterum in quolibet genere oppositionis
Circa sextam questionem obicitur quod dictio exclusiva ad iuncta uni oppositonem excludat alterum in quolibet genere oppositionis, quia duo opposita non possunt facere subiectum unum sed diversa. Sed quotienscumque aliqua non faciunt subiectum unum sed diversa, oportet quod unum excludatur ab alio per dictionem exclusivam. Ergo dictio exclusiva adiuncta uni oppositorum excludit alterum. Quod concedimus, sicut patet in contrariis, tantum album currit; non ergo nigrum.
Sophisma
Secundum predicta queritur de hoc sophismate TANTUM VERUM OPPONITUR FALSO. Probatio. Verum opponitur falso. Et nichil aliud quam verum opponitur falso. Ergo tantum verum opponitur falso. Contra. Tantum verum opponitur falso. Ergo tantum verum et falsum opponuntur. Quod falsum est, quia album et nigrum opponuntur et calidum et frigidum.
Et dicendum quod prima est simpliciter vera. Et improbatio peccat secundum consequens ab inferiori ad superius cum dictione exclusiva, quia opponi falso in minus est quam opponi simpliciter, sicut oppositio veri et falsi in minus est quam oppositio, cum hec sit species, illa vero genus. Et sic cum dicit tantum verum opponitur falso; ergo tantum verum et falsum opponuntur, peccat secundum consequens.
De relative oppositis
Item. Dubitatur de relative oppositis, quia ex hac tantum pater est sequitur hec ergo filius est. Unde si tantum pater est, pater est, quia exclusiva ponit suam preiacentem. Et si pater est, filius est (a relative oppositis). Ergo a primo: si tantum pater est, filius est. Ergo dictio exclusiva adiuncta uni correlativorum non excludit alterum.
Et dicendum quod dictio exclusiva adiuncta uni correlativorum excludit alterum. Sed illa tantum pater est ponit contradictionem, quia cum dictio exclusiva excludat quecumque non faciunt subiectum unum sed diversa: cum pater et filius faciant diversa subiecta et non unum (quia nichil est dictu pater filius est secundum quod pater et filius referuntur ad se invicem), et ideo dictio exclusiva adiuncta patri excludit filium et econverso. Unde in ista tantum pater excluditur filius ratione dictionis exclusive et pater ponitur ratione preiacentis. Sed pater est per hoc quod est ad fihium. Et ita ratione preiacentis non solum ponitur pater sed etiam filius; et ratione exclusionis non solum removetur filius sed etiam pater, quia filius est per hoc quod est ad patrem. Et sic ista tantum pater est ponit duplicem contradictionem, quia ponit filium esse et non esse et patrem esse et non esse.
Sophismata
Circa predicta queritur de hoc sophismate SI TANTUM PATER EST, NON est, filius est. Et si filius est, aliud a patre est. Et si aliud a patre est, non tantum pater est. Ergo a primo: si tantum pater est, non tantum pater est. Contra. Ibi significatur sequi oppositum ad oppositum. Ergo locutio est impossibilis.
Ad hoc solvunt quidam quod pater sumitur tripliciter. Sicut album. Quia album uno modo nominat id quod est album, ut hic: album potest esse nigrum, secundum quod hec est vera; et hoc est dictu: hoc quod en subiectum albedinis, potent esse nigrum. Alio autem modo album dicit compositum ex subiecto et accidente, ut album currit, idest substantia habens albedinem currit. Alio autem modo album nominat ipsum accidens, ut cum dicitur album contingit uni et eidem inesse et non inesse. Similiter pater uno modo dicit subiectum paternitatis, Ut pater generat filium, idest id quod est pater; alio modo dicit compositum ex materia et forma, Ut pater currit, idest homo vel animal habens paternitatem currit. Et in hiis duobus modis excluditur unum correlativorum per dictionem exclusivam adiunctam alteri. Alio autem modo pater nominat ipsam relationem que est patemitas; ut curri dicitur pater est in genere Relationis. Et hoc modo non excluditur unum correlativorum ab alio, quia sic umnum ponit alterum et econverso.
Sed hoc nichil est, quia cum dictio exclusiva excludat quecumque non faciunt subiectum unum sed diversa et pater et filius non possunt facere subiectum unum, secundum quod in genere Relationis, nec aliquo modo, oportet quod dictio exclusiva adiuncta patri excludat filium et econverso. Quod concedimus. Solutio recta est dicendum quod hec si tantum pater est, non tantum pater est simpliciter est vera, sed suum antecedens est impossibile (hec scilicet tantum pater est), quia ponit contradictionem, quia in hac propositione tantum pater est ponitur hec dictio tantum, que removet omne aliud subiectum vel accidens a patre et sic removet filium, et est ibi hoc relativum pater, quod ponit filium. Et ita ex una parte removet filium (scilicet a parte exclusionis) et ex alia parte ponit ipsum (scilicet a parte correlativi).
Ad improbationem autem solvendum per interemptionem, quia non sequitur oppositum ad oppositum, sed sequitur una pars contradictionis ad antecedens, quod cluditclaudit intra se utramque partem contradictionis. Et sic sequitur pars ad totum, sicut hic: Sortes currit et non currit; ergo Sortes currit. Et est locus a toto integrali; contradictio enim integratur ex suis partibus. Unde posita contra dictione necesse est ex ea sequi tam affirmationem quam negationem, per locum a toto integrali.
Item. Queritur de hoc sophismate POSSIBILE EST SORTEM VIDERE TANTUM OMNEM HOMINEM NON VIDENTEM SE. Probatio. Possibile est Sortem videre tantum omnem hominem cecum. Sed omnis homo cecus est homo non videns se. Ergo possibile est Sortem videre tantum omnem hominem non videntem. Contra. Si possibile est, ponatur: Sortes videt tantum omnem hominem videntem se. Tunc aut ´ Sortes videt se aut non videt se. Si non videt se, ergo est homo non videns se. Et videt quemquam talem. Ergo videt se. Si videt se, ergo est homo videns se. Sed nullum talem videbat. Ergo non videt, se quoniam tantum videbat non videntem se.
Solutio prima est impossibilis hec scilicet possibile est Sortem videre tantum omnem hominem non videntem Se. Et ista similiter Sortes videt tantum omnem hominem non videntem se et omnis propositio implicans contradictione est impossibilis propositio quia utraque habet in se contradictionem, ut iam patebit. Probatio autem peccat secundum consequens ab inferiori ad superius cum distributione et etiam cum dictione exclusiva. Ut omnis homo; ergo omne animal et tantum omnis homo; ergo tantum omne animal, quia homo non videns se in plus est quam homo cecus. Unde sequitur non conversim. Ut Si est homo cecus, est homo non videns Se et non econverso, quia homo dormiens est homo non videns se9 et etiam vigilans habens oculos clausos est homo non videns se.
Quod ista Sortes videt tantum omnem hominem non videntem se habeat contradictionem in se patet, quia equipollet istis duabus, scilicet Sortes videt omnem hominem non videntem se et non videt aliquem hominem tantum videntem se, et iste due sunt expositive illius. Sed ex ista Sortes non videt est aliquem hominem non videntem se sequitur ergo Sortes non videt se videntem se. Et est locus a genere sive a toto in modo, sicut hic Sortes non videt aliquem hominem album; ergo non videt se album. Sed Si Sortes non videt se videntem se, Sortes non videt se, quia convertuntur, cum earum distributiones affirmationes convertantur, ut si Sortes videt se videntem se, ergo Sortes videt se et econverso. Sed quotienscumque affirmationes sibi invicem convertuntur, necesse est earum negationes sibi invicem converti. Ut si homo et risibile convertuntur, et non-homo et non-risibile convertuntur. Et ideo necessario sequitur si Sortes non videt se videntem se, ergo non videt se, per locum a convertibili. Ergo a primo: Si Sortes non videt aliquem hominem videntem se, non videt se. Et hec est alia pars contradictionis. Ex qua cum aliera expositiva prime sequitur reliqua pars contradictionis. Et hoc modo Sortes videt omnem hominem non videntem se et ipse non videt se. Ergo videt se. Et sic videt se et non videt se. Hic autem est contradictio. Et sequitur ex duabus expositivis prime. Et ille expositive intelliguntur in prima. Et quia contradictio intelligitur in prima. Et sic claudit intra se contradictionem.
Item. Illud idem ostenditur alia ratione, quia si Sortes non videt aliquem hominem videntem se, ergo Sortes videt nullum hominem videntem se, quia non aliquem et nullum equipollent, sicut non aliquis et nullus. Ergo nullus homo videns se videtur a Sorte (convertendo activam in passivam). Ergo Sortes non videt se, quia si Sortes videt se, aliquis homo videns se videtur a Sorte. Et dicebatur quod nullus. Ergo a primo: si Sortes non videt aliquem hominem non videntem se, Sortes non videt se. Et sic habetur alia pars contradictionis. Ex qua cum altera expositiva prime sequitur reliqua pars contradictionis, sicut prius. Quare prima habet se contradictionem. Quod concedimus.
Item. Probo quod prima est vera, hec scilicet Sortes videt tantum omnem hominem non videntem se. Ponatur quod Virgilius et Plato et Cicero situ homines non videntes se tantum et omnes alii videant se; et ponatur quod Sortes videat tantum illos tres, quia hec positio possibilis est. Et cum hoc tunc hec omnis homo non videns se non det se convertitur cum hiis tribus singularibus Virgilius non videt se, Plato non videt se, Cicero non videt se. Et iste tres insimul sumpte convertuntur cum illa, quia sequitur omnis homo non videns se egit; ergo et iste et hic et ille legit et econverso. Sed Sortes videt tantum illos tres. Ergo Sortes videt tantum omnem hominem non videntem. Et est locus a convertibili, quia ab uno convertibili ad alterum bene sequitur cum dictione exclusiva, ut tantum risibile; ergo tantum homo. Ergo hec est vera Sortes videt tantum omnem hominem non videntem se. Item ad idem. Posito quod sint tantum tres homines ceci et omnes alii videant se, tunc iste due convertuntur omnis homo cecus et omnis homo non videns se. Sed possibile est Sortem videre tantum omnem hominem cecum. Ergo possibile est Sortem videre tantum omnem hominem non videntem se. Ergo prima possibilis est.
Solutio. Dico quod prima est falsa et impossibilis, sicut prius dictum est, quia ponit contradictionem, sicut prius patuit duplici ratione. Ad primam autem positionem dicendum quod ponit duo imcompossibilia. Et concedo quod utrumque eorum est possibile secundum se sed ambo insimul sunt incompossibilia. Quia hoc est possibile secundum se, scilicet quod tantum sint illi tres homines non videntes se, et aliud similiter est possibile secundum se, scilicet quod Sortes videat tantum illos tres. Sed ambo insimul sunt imcompossibilia. Quod sic patet, quia: Quando ponit quod isti tres sint non videntes se, in hoc ponit quod Sortes videat se, cum non sit de numero illorum. Et quando ponit quod Sortes videat tantum illos tres, in hoc ponit quod Sortes non videat se, cum non sit de his. Et ita ponit quod Sortes videat se et non videat se. Et ita illa duo insimul posita ponunt contra dictionem. Et ita 23 stint incompossibilia.
Ad aliud dicendum quod similiter hec est vera secundum se, scilicet 4possibile est Sortem videre omnent hominem cecum tantum. Sed non est possibile posito quod homo cecus convertatur cum homine non vidente se, quia si Sortes videt tantum omnem hominem cecum, tunc non videt se. Et si homo cecus convertatur cum homine non vidente se, tunc Sortes videt se, cum Sortes non sit cecus. Et a quocumque removetur unum convertibilium, et reliquum. Et sic ponit iterum in hac ratione secunda quod Sortes videat se et non videat se. Et sic non est mirum, si premissa est impossibilis, cum ipsa sequatur expositione impossibili.
Utrum dictio exclusiva addita toti excludat partem vel econverso
Septima questio fuit utrum dictio exclusiva adiuncta parti integrali excludat totum (vel econverso) et adiuncta minori numero excludat maiorem (vel econverso). Et videtur quod adiuncta toti integrali excludat partem, quia sequitur domus valet tantum centum libras; non ergo paries. Ergo addita toti excludit partem (et econverso, ut tantum paries est albus; non ergo domus). Sed contra. Propositio exclusiva ponit suam preiacentem. Ut tantum domus est colorata; ergo domus est colorata. Sed si domus est colorata, paries est coloratus, quia posito toto integrali ponitur quelibet pars eius. Ergo a primo: sitantum domus est colorata, paries est coloratus. ergo dictio exclusiva adiuncta parti non excludit totum et non econverso
Et dicendum quod tria genera accidentium reperiuntur in toto integrali et in parte sua. Quia quedam accidentia sunt que conveniunt toti integrali, ut componi ex partibus integralibus habere partes omnes secundum quantitatem; et propter hoc anima non est pars integralis ipsius hominis sed essentialis, et valere centum libras convenit ita toti quod non parti. Alia autem sunt accidentia que conveniunt tantum parti, ut esse minus vel sequi ex toto integrali (videlicet partialitas) vel coniungi alii quanuto ad faciendum maius secundum quantitatem. Tertio autem modo sunt quedam accidentia que indifferenter conveniunt toti et parti, ut album, nigrum, frigidum, calidum, humidum, siccum et consimilia. Et in primo genere accidentis dictio exclusiva adiuncta toti integrali excludit partem, ut domus valet tantum centum libras; non ergo partees. In aliis duobus generibus accidentium dictio exclusiva adiuncta parti semper excludit totum, et non econverso.
Sophisma
Secundum predicta queritur de hoc sophismate A SOLO SORTE DIFFERT QUICQUID NON EST SORTES VEL PARS SORTIS. Probatio2. A Sorte differt quicquid non est Sortes vel pars Sortis. Et non ab alio a Sorte differt quicquid non est Sortes vel pars Sortis. Ergo a solo Sorte etcetera Contra. A solo Sorte differt quicquid non est Sortes vel pars Sortis. Sed Plato non est Sortes nec pars Sortis. Ergo Plato differt a solo Sorte.
Solutio. Prima falsa et altera probativa est falsa, hec scilicet non ab alio a Sorte differt quicquid non est Sortes vel pars Sortis, quia sua contradictoria est vera, hec scilicet ab alio a Sorte differt quicquid non est Sortes vel pars Sortis. Et si querat aliquist a quo alio?, dicendum quod nulla est questio, quia iste terminus alio non tenetur determinate pro uno sed communiter pro pluribus. Sicut hic: posito quod omnis homo videat proprium equum tantum, tunc hec est vera equum videt omnis homo nec tamen est querere quem equum?, quia iste terminus equin non tenetur determinate pro uno sed communiter pro pluribus.
Utrum dictio exclusiva addita maiori numero excludat minorem vel econverso
Item. Videtur quod dictio exclusiva addita toti numerali possit excludere partem eius sive addita minori numero possit excludere maiorem, quia omnes minores numeri sunt specie differentes (ut binarius, quinarius, ternarius ternarius et sic de aliis ), quia sunt diverse species ex opposito condividentes. Numerum, qui est genus omnium specialium numerorum. Ergo dictio exclusiva addita uni speciei excludit omnes alias. Ergo si dictio exclusiva addatur maiori numero, excludet quamlibet unitatem (et ita) quemlibet minorem, quia addita quinario excludit, ergo quamlibet minorem speciem. Sed contra. Quilibet numerus maior semper ponit suam preiacentem. Et ideo dicit Aristotiles si duo sunt, unum esse; ergo minor numerus semper intelligitur in maiori. Sed dictio exclusiva non removet quod intelligitur in sua preiacente. Ergo dictio exclusiva adiuncta maiori numero non excludit minorem.
Solutio. Numerus duobus modis sumitur, sicut quodlibet aliud totum. Quia uno modo sumitur numerus ratione sue totalitatis (sive ratione totius aggregationis sue, quod idem est). Et sic dictio exclusiva adiuncta maiori numero non excludit minorem numerum quemlibet, ut tantum decem sunt paria; non ergo octo neque sex neque quatuor; et etiam excludit omnes superiores, ut sic: tantum decem sunt paria, non ergo novem neque duodecim sunt paria et sic de aliis ostendendo. Alio autem modo sumitur in ratione sue totalitatis (sive totius aggregationis), sed ratione eorum ex quibus est (vel ex quibus fit). Et sic dictio exclusiva addita maiori numero non excludit minorem, immo potius ponit. Unde non sequitur tantum decem currunt; ergo octo non currunt vel septem, immo potius quantum sequitur, quia currant tantum decem, sequitur quod novem etiam quod octo currant. Et sic patet quod dictio exclusiva adiuncta maiori numero uno modo excludet minorem et alio modo non. Sed addita minori numero semper excludit maiorem.
De quadam regula
Sophisma
Circa predicta queritur de hoc sophismate SOLIS TRIBUS SOLA DUO SUNT PAUCIORA. Probatio. Tribus sola duo sunt pauciora. Et non aliis a tribus sola sunt pauciora. Ergo solis tribus sola duo sunt pauciora. Contra. Solis tribus sola duo sunt pauciora. Ergo solis tribus duo sunt pauciora.
Solutio. Prima duplex, quia potest exponi per dictionem exclusivam existentem in rectitudine; et sic improbatur; Vel potest exponi per exclusionem existentem in obliquo et sic improbatur et sic ist vera. Et ideo altera de exponentibus est vera et altera falsa, hec scilicet solis tribus duo sunt pauciora, cum duo sint pauciora omnibus aliis numeris ascendendo. Et ita non solis tribus duo sunt pauciora.
De quadam regula
Unde solet dan talis regula: quotienscumque duo sincategoreumata ponuntur in eadem locutione multiplex est locutio se ipsa est attingentia, quia unum potest esse determinatio alterius vel econverso. Et hoc est quod solebant dicere antiqui quod unum poterat includere reliquum vel econverso includi ab eo aut excludere alterum vel excludi ab eo.
Et nota quod in numeris est duplex ascensus, quia unus est causarum et alius quantitatis sive augmenti in quantitate. Unde loquendo de accensu causarum omnes minores numeri sunt superiores maioribus, quia minores sunt causa maiorum. Unde quanto minor est numerus, tanto superior est, quia in tantum est prior causa; et omnis causa prior superior est. Et ideo supremum principium in numeris est unitas. Et a maioribus numeris (loquendo de ascensu cause) semper est ascendere ad quemlibet minorem et ultimo ad unitatem; econverso descendere. Sed loquendo de ascensu quantitatis sive de ascensu augmenti quantitatis, superiores numeri maiores sunt et minores inferiores, eoquod maius est augmentum, vel maior quantitas, in maioribus quam in minoribus. Et hoc modo fit ascensus a minori numero ad maiorem; econverso descensus. Et sic ascensus et descensus fiunt dupliciter in ordine numeri.
De differentia harum dictionum tantum et solus
Hiis autem habitis habentur septem questiones que fiebant circa quartam+ questionem, que erat descendendo ad unam causam exclusionis, scilicet que erant ea que debent excludi. Consequenter queritur de quinta questione que fiebat in principio huius tractatus, scilicet qualiter tantum et solus differant in suis exclusionibus. Et dicendum quod hec dictio solus excludit semper ab aliquo casuali, sive ponatur in subiecto sive in predicato, ut solus Sortes currit idest Sortes et nullus alius in predicato autem, Ut do tibi solum denarium idest denarium et nullam aliam rem. Sed hec dictio tantum aliquando excludit ab aliquo casuali, ut tantum Sortes currit vel tantum album currit vel tantum legens currit idest Sortes currit et nullus alius, et sic de aliis; aliquando excludit ab aliquo actu reliquos actus, ut cum dicitur Sortes tantum legit idest legit et nichil aliud facit. Sed contra. Hec dictio tantum est adverbium. Ergo semper excludit ab actu, quia adverbium natum est determinare verbum et ferri ad ipsum.
Et dicendum quod sicut dispositio substantie est duplex, quia una est dispositio substantie secundum se et absolute (ut album, nigrum et consimilia) et alia est dispositio substantie mediante actu (ut cum dicitur iste incedit superbus, hec dictio superbus in hac oratione dicit superbiam que inest substantie per actum); similiter duplex est dispositio actus, quia quedam est actus secundum se et absolute (ut bene, male, velociter) et talis dispositio actus semper determinat actum absolute et non mediante substantia, ut bene legit, velociter currit; alia est dispositio actus mediante substantia ut tantum, tantummodo, solum, solummodo; et tales dispositiones actus aliquando determinant actum absolute, aliquando vero mediante substantia. Et ideo quando hec dictio tantum determinat actum absolute, tunc excludit ab aliquo actu omnes alios actus; quando vero determinat actum mediante substantia vel aliquo casuali, tunc excludit ab ipso casuali, ut patuit in predictis exemplis.
Sophisma
Item. Queritur de hoc sophismate SOLUS SORTES EXCLUDITUR, posito quod solus Sortes excludatur ab aliquo subiecto respectu alicuius predicati et nullus alius. Probatio prime. Sortes excluditur. Et nullus alius a Sorte excluditur. Ergo solus Sortes excluditur. Contra. Hec est quedam propositio exclusiva in qua excluduntur omnes alii a Sorte. Non ergo solus Sortes excluditur.
Solutio. Prima simpliciter vera. Et improbatio peccat secundum quid et simpliciter, quia quamvis sit propositio simpliciter exclusiva, tamen sua exclusio fit respectu huius actus excludi. Sed quod excluditur ab exclusione, non excluditur, sicut quod privatur a privatione, non privatur a privatione non privatur quia privare a privatione non est privare sed pothis dare habitum, ut privare cecitatem non est privare sed dare visum. Et sic privare privationem non est privare et privari privatione non est privari. Et ideo excludi ab exclusione non est excludi.
Item. Videtur quod debeat 'solus' restringere terminum cui adiungitur, per quandam regulam prius datam: omne adiectivum non diminuens nec habens vim ampliandi adiunctum ex eadem parte termino communi restringit terminum cui adiungitur. Sed hec dictio solus est talis. Ergo debet restringere terminum cui adiungitur. Et dicendum quod regula debet intelligi de adiectivis specialibus (ut albus, niger et consimilia) et non de adiecti vis generalibus, quia generalia non restringunt, eoquod restringens debet esse minus commune. Sed solus est adiungibile rebus omnium generum. Et ideo non potest restringere. Vel dicendum quod quedam sunt adiectiva que imponuntur ab aliqua qualitate (ut albus ab albedine et niger a nigredine) et talia restringunt quando qualitates a quibus sumuntur, sum speciales. Alia autem sunt adiectiva que imponuntur que sumuntur a substantia oblique sumpta, ut solus; solus enim est non cum alio. Unde in eo intelligitur iste ablativus alio significans substantiam diversam in obliquitate. Et talia non restringunt.
Sophisma
Item. Posito quod solus Sortes sciat hoc enuntiabile equum esse animal et ipse cum Platone et cum aliis multis sciat malta alia enuntiabilia. Queritur de hoc sophismate SOLUS SORTES SCIT ALIQUOD ENUNTIABILE QUOD NON OMNIS ALIUS A PLATONE IGNORAT. Probatio. Sortes scit aliquod enuntiabile quod alias a Platone ignorat, quia scit equum esse animal, et hoc enuntiabile alius a Platone ignorat. Ergo omnis alias vel non omnis alius a Platone. Si omnis, ergo solus Sortes sat aliquod enuntiabile quod omnis alius a Platone ignorat. Ergo Sortes scit aliquod enuntiabile quod Sortes ignorat. Quod falsum est. Si non omnis, ergo solus Sortes scit aliquod enuntiabile quod non omnis alias a Platone ignorat. Et hec est prima. Contra. Alius a Sorte scit aliquod enuntiabile quod non omnis alius a Platone ignorat, sicut unum de communiter scitis. Non ergo solus Sortes scit etc.
Solutio. Prima simpliciter vera. Et iste due alias a Sorte scit aliquod enuntiabile quod non omnis alias a Platone ignorat et non alias a Sorte scit aliquod enuntiabile quod non omnis alius a Platone ignorat contradicunt uno modo et alio modo non, quia hoc quod dico aliquod enuntiabile supponit indefinite per implicatio nem sequentem, que potest restringere pro diversis, cum ponatur in ea hoc relativum diversitatis, scilicet aliud indefinite sumptum. Unde in prima hoc quod dico aliquod enuntiabile supponit solum pro hoc, scilicet equum esse animal, et hoc relativum alius tenetur pro Sorte solum. Unde concedo quod solus Sortes scit aliquod enuntiabile et nullus alius a Sorte, hoc modo. Cum autem dicit alius a Sorte scit aliquod enuntiabile aliquod enuntiabile non supponit pro eodem enuntiabili sed pro alio. Unde non contradicunt. Sed cum pro eodem supponunt, tunc contradicunt.
On this page
Quare dicatur dictio exclusiva
Quid significet dictio exclusiva
Quot et que sint cause exclusionis
Que sint ea que debent excludi
Utrum dictia exclusiva addita enti possit excludere aliquid
Utrum dictio exclusiva adiuncta uni generalissimo excludat alterum
Utrum dictio exclusiva addita alicui speciei unius predicamenti exdudat alias species eiusdem
Utrum dictio exclusiva adiuncta termino accidentali excludat alios terminos accidentales
Utrum dictio exclusiva addita uni oppositorum excludat alterum in quolibet genere oppositionis
Utrum dictio exclusiva addita toti excludat partem vel econverso
Utrum dictio exclusiva addita maiori numero excludat minorem vel econverso