Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in divinis sit missio visibilis
An speties illae, in quibus Spiritus Sanctus inuisibiliter apparuit, fuerint verae res sicut apparebant.
QVantum ad hoc est intelligendum, quod missio visibilis supponit, & includit missionem simpliciter, de qua superius est determinatum, & ideo totum, quoc est de ratione missionis simpliciter, est etiam de ratione missionis visibilis, quia tamen missio visibilis, se habet ad missionem simplici ter, quae fit modo inuisibili, sicut speciale ad commune: ldcirco differt ab illa in duobus, in quibus se habet per additionem ad eam.
Primo differt quantum ad modum sanctificationis: nam quamuis per vtranque missionem contineatur sanctificatio, in alio tamen gradu obtinetur per missionem inuisibi em, & in alio gradu per visibilem: quod patet, nam per missionem simpliciter inuisibilem obtinetur gratia sanctificans in gradum sufficiente, solum quantum ad illam personam cui fit talis missio, per missionem vero visibilem obtinetur gratia sanctificans in gradum su pereffluenti, ita vt non solum sufficiat quam tum ad illum cui fit talis missio, sed etiam superabundet, ex eoqe in alios redeundet.
Secundo differunt, quia missio visibilis su per missionem simpliciter addit aliquam speciem visibilem exterius demonstratam, quae quidem species significat, & representat missionem inuisibilem diuinae personae interius asistentis, & causantis gratiam sanctificantem. & hinc est, quod diuina persona quando mittitur hoc modo, dicitur in tali specle visibiliter apparere, quemadmodum dictum est de Spiritu Sancto, quod apparuit super Christum haptixatum in specie columbae, & super Apostolos in linguis igneis.
Et ideo si quaeratur, quot modis differat missio visibilis filij a missione visibili Spiritus Sancti, potest dici, quod quatuor modis differunt.
Primo, quia natura humana, in qua apparuit filius, fuit vera natura, & eiusdem speciei cum nostra in qua apparuit: natura aut visibilis, in qua apparuit Spiritus Sactus, non est necesse dicere, quod fuerit vera natura, sicut apparuit, nam saltem de linguis igneis tenetur magis communiter, quod non fuerint verae res extra imaginationem, sicut apparuerunt, sed solum species imaginariae: Ratio autem huius differentiae ex hoc desumi potest, quod tales species solum erant ad sonificandum, quae quidem significatio pot haberi per solas species imaginarias; sed illa humana natura in qua apparuit filius, fuit ordinata ad faciendum opus nostrae redemptionis, quod non potuit congrue fieri nisi per verum hominem
Secundo differunt, quia natura, in qua filius apparuit, fuit rationalis; illa vero in qua apparuit Spiritus Sanctus, fuit irrationalis: Ratio autem huius potest assignari eadem, quae nunc supra dicta est, & etiam multae aliae, de quibus non curo ad praesens
Tertio differunt, quia natura in qua apparuit filius fuit assumpta ad personalitatem ipsius, natura autem a Spiritu Sancto assumpta, minime, Cuius ro est, quia Dei filius debuit esse mediator Dei, & hominum, propter quod decuit, quod in vna, & eadem persona esset verus Deus, & verus homo, alioquin non participasset cum extremis; & per consequens non fuisset verus mediator: opor. tuit ergo, quod illa natura assumeretur ad eius personalitatem, quod non habet locum in apparitione Spiritus Sancti.
Quarto differunt, quia filius solum semel apparuit visibilis in natura passibili; Spiritus autem Sanctus apparumt pluribus vicibus vi: sibiliter: nam super Christum baptixatum apparuit in specie eolumbae, in specie nubis lucidae super eundem in transfiguratione; su per Apostolos vero in linguis igneis: Ratio autem huius differentiae ex hoc sumi potest: Quod opus nostrae redemptionis, ad quod fuit ordinata apparitio Christi in carne, sufficienter fuit expleta per illam vnicam apparitionem sicut & per vnicam ipsius passionem; sanctificatio vero, ad quam fuit ordinata apparitio Spiritus Sancti, non fuit vna tantum; Propter quod nec etiam potuit ita sufficienter fieri per vnam tantum apparitionem: & ideo decuit, quod appareret pluribus vicibus; & haec dicta sufficiant.
ARTICVLVS SECVNDVS Vtrum missio visibilis Spiritus Sancti debuerit fieri quolibet tempore, & quibuscunque personis.
AD hoc est dicendum, quod non debuit fieri quocunque tempore, & quibuscunque personis :; non enim ante Christi adue tum debuit fieri; quia vt dictum est, talis missio visibilis significat in eo cui fit plenitudinem gratiae potentis in alios redundare; haec autem plenitudo non potuit obtineri ante Christi aduentum: quia tempus plenitudinis incaepit post Christi aduentum, secundum illud Apost. ad Galat. 4. At vbi venit plenitudo temporis: & ideo debuit fieri solum tenpore Christi, & Apostolorum: quia tunc temporis indigebat Ecclesia fundari, & multiplicari in fide Christi; cuius multiplicatio, & fundatio multum ex talibus missionibus visibilibus dependebat, maxime cum tales missiones fierent propter populum astantem vt facilius conuerteretur per doctrinam, & praedicationem illorum, quibus tales missiones fiebant, & ista videtur esse intentio August. 2. de Trin cap. ij. vbi dicit, quod tales missiones visibiles fuerunt, "vt exterioribus visis, hominum corda commota a temporali manifestatione venientis, ad ocultam aeternitatis semper praesentis conuerterentur": ex quo immediate apparet, quod tales missiones non debent fieri modo, quia ecclesia fuit sufficienter fundata per doctrinam Christi, & Apostolorum, quorum doctrina fuit per signa euidentia probata, propter quod non debemus quaerere vlteriorem probationem nostrae fidei; nec vlterius indigemus, quod fiant tales missiones visibiles: Patet ergo quod missio visibilis non debuit fieri quocunque tempore
Vlterius dico, quod non debuit fieri quibuscunque personis; & hoc satis habetur ex dictis: nam dictum est supra, quod talis mis sio fit ad significandum tantam esse plenitudinem gratiae in eo cui fit, vt posset ex eo in alios redundare: Propterea simpliciter debuit fieri Christo tanquam fundamento, capiti Ecclesiae, a quo debebat gratia in omnes alios deriuare: Deinde debuit fieri ipsis Apostolis, ad quos spectabat Ecclesiam construere super summo angulari lapide Christo lesu, & ideo decuit vt eorum doctrina, & praedicatio per tales missiones visibiles reciperet firmitatem, siquidem per eorum doctrinam, & praedicationem debebat fides Christi confirmari, & multiplicari, & per consequens eis mediantibus debebat gratia aChri sto capite in omnes alios descendere. Post Apostolos vero non decuit, tales missiones visibiles fieri alicui alteri; quia per doctrinam Apostolorum fides Christi sufficienter fuit approbata, & confirmata, & super eandem fidem Ecclesia firmiter stabilita.
Quapropter si obiicietur, quod talis missio visibilis debuerit fieri etiam beatae virgini, quia in ea fuit gratiae plenitudo. Dicitur communiter, quod quamuis in ea esset gratiae plenitudo, quia tamen non erat in statu docentis, & Sacramenta exhibentis, ita vt p doctrinam, & Sacramentorum exhibitionem posset gratiam in alios transfundere; lccirco non debuit sibi talis missio fieri; ex speciali tamen priuilegio creditur, quod in die Sancto Pentecostes receperit Spiritum Sanctum in signo visibili, sicut omnes Apostoli.
Si autem vlterius obiiciatur, quod talis t missio fuerit facta Patribus veteris testamenri; quia de multis legitur, Deum eis apparuisse etiam in signo visibili, vt patet de Mov se, de quo legitur Exodi 30. quod Deus ei locutus est de medio rubi; Dicendum est de omnibus talibus apparitionibus, quod Deus eis apparuit, & locutus est per subiectam creaturam scilicet per Angelos, sicut patet per P. Aug. 3. de Trinit. cap. vltimo, & de 2. haec sufficiant.
D hoc est dicendum, quod aliquam talem speciem esse veram rem, potest intelligi dupliciter; vno modo, quia non est tantum secundum imaginationem, alio modo quia non solum est vera res corporalis, sed etiam est illius naturae, & illius speciei, cuius apparet: si primo modo intelligatur, sic dico, quod de aliqua specie non est dubium quod fuerit vera res corporalis extra imaginationem, sicut patet de illa columba, quae apparuit super Christum baptixatum: nam textus Euangelij expresse dicit quod descendit corporali specie, sicut columba: De illis tamen linguis igneis dubium est, vtrum fuc rit res corporales, vel species imaginariae; At de hoc dubitat August. 2. de Trinit. cap. 8. de Magis, & mouet quaestionem super hoc, quam dimittit insolutam: Videtur tamen magis sentire, quod fuerint solum species imaginariae, quod probat ex modo loquendi Scripturae: Dicit enim textus Sacri Canonis, sicut patet actuum 3. quod "apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis" ; de quo apparet, quod est vera res extra imaginationem; & constat sic esse; nam consueuimus dicere, quod illud, quod sic apparet, sic est. Et quamuis de facto sit dubium, vtrum sic, vel sic fuerit, de possibili tamen nullum est dubium, quod vtroque modo potuerit esse; potuit namque es- se, quod fuerint verae res corporales; & potuit esse, quod fuerint solum secundum imaginationem: & ita patet quid sit dicendum quantum ad primam intellectionem quaesiti
Si autem intelligatur secundo modo, vtrum fuerint illius naturae, & illius speciei, cuius apparebant, Dicendum est, quod iste intellectus non habet locum, nisi quantum ad illas species, quae fuerant verae res corporales extra imaginationem, & ideo dubium est de illa columba, quae apparuit super Christum; vtrum fuerit illius naturae, & speciei cuius apparebat, & quibusdam videtur, quod sic quibusdam vero quod non, propter duo: Primo, quia sic dicendo exhibemus illi apparitioni maiorem reuerentiam: nam valde indecens videretur, quod illa columba semp vixisset, vel mortua fuisset more aliorum ani malium, sicut oporteret dicere, si vera columba fuisset
Secundo, quia si dicamus, quod non fuit vera res, sed similitudo eius ostensa in aliena materia; congruentiori modo saluamus suam significationem, quod patet, quia tunc magis miraculosa fuit talis apparitio: Ideo si fuisset vera columba, non apparuisset ita miraculum, sed forsitan creditum fuisset, quod a casu sic aduenisset, & a casu recessisset, & ideo melius est dicere, quod fuerit materia alterius corporis affectata figura, & accidentibus verae columbae: & haec pro praesenti distinctione.
On this page