Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus sit ubique.
ARGVITVR PRO PARTE negatiu. Vm in Deo non sit possibilis aliqua mutatio, eodem modo se habet nuc, sicut se habebat ante mundi constitutionem; sed ante mundi constitutionem non erat vbique, , quia tunc nullus erat locus, ergo nec etiam modo est vbique.
2 Quod est simplicissimum, vbicunque existit, existet vno simplicissimo, sed Deus est simplicissimus, ergo vno eodem modo existet, vbicunque dicatur existere, & sic maleponitur existere in omnibus per essentiam praesentiam & potentiam.
1 An Deus sit vbique. 2 An conuenienter assignentur tres modi generales, quibus Deus dicitur esse vbique.
Articulus 1
An Deus sit ubique
PRo huius quaesiti notitia est intelligen dum, quod quamuis conclusio ista non sit dubia in se, quia & per auctoritates Sanctorum sufficienter probatur in litera; & per auctoritate Sacrae Scripturae apud Hierem. 22. dicitur, "Coelum & terram ego impleo", est tamen dubium an per aliquod medium possit demonstrari.
Et videtur pluribus, quod sic, medium vero, quo id probant, est diuina operatio qua Deus operatur in creatura vniuersaliter eam efficiendo, eamque in esse conseruando Quae quidem operatio est maxime intima cuilibet rei; sed si ita est oportet etiam, quod diuina virtus a qua est, dicta operatio sit cuilibet rei maxime intima, ac per consequens etiam diuina substantia, quae non est aliud, quam sua virtus. Ex quibus omnibus relinquitur, quod Deus sit intimus omnibus rebus secundum suam virtutem, & substantiam: si autem est intimus omnibus rebus, relinquitur vlterius, quod sit vbique, non solum quantum ad omnem differentiam loci, sed etiam quantum ad omnem differentiam entis; quidam tamen dicunt, quod ex parte operationis nullo modo potest probari Deum esse vbique, Hoc autem maxime probant ex tribus.
Primo, quia potest agens operari vbi non est. imo, secundum eos, quanto est maioris virtutis, tanto operatur in magis distans, sicut videmus de sole cuius operatio habet locum etiam in omnibus visceribus terrae, & tamen non extendit se ad dictum locum, nec secundum se, nec secundum suos radios.
Secundo, quia velle diuinum est omnipotens, & potest operari quando vult, & vbi vult, & ideo dato quod Deus non esset vbique, & esset omnipotens, sicut suum velle posset esset circa aliquid distans, sic etiam & suum operari; & per consequens non videtur quod ex parte suae operationis quam habet in omni creatura, possit probari ipsum esse vbique.
Istis tamen non obstantibus, videtur mihi, quod conclusio communis sit vera. Ad cuius euidentiam sciendum, quod Deum esse in aliqua re, potest intelligi dupliciter; vno modo, vt sit in ea antequam operetur, & iste intellectus est falsus, quia tunc seque retur, quod res haberet esse, & conseruaretur in esse, ipso non operante: alio vero modo potest intelligi, quod sit in re, dum actu in ea operatur, siue eam efficiendo, siue eam conseruando, & iste sensus videtur esse verus. quia sua operatio non potest seperari ab eiusdem virtute, & substantia, hoc autem praemisso respondeo ad motiua eorum.
Ad primum ergo dico, quod sol attingit viscera terrae secundum aliquam qualitatem causatam in aere, vel in superficiae terrae ex reflexione radiorum.
Ad secundum vero dico, quod vbi operari est coniunctum cum velle, sicut operari non est aliquid aliud distans, ita nec velle; & ideo sicut dicebatur modo, Deus non prius est in re, & postea operatur; imo sicut est in ea, sic operatur, ita in proposito est dicendum, quod Deus non prius vult operari in re, & postea operatur, sed simul vult ope rari, & operatur. Quapropter sicut suum ope rari non est ad aliud distans, ita nec suum velle hoc modo acceptum.
Ad tertium dicendum, quod aliud est pos se operari, & actu operari, quamuis ergo ex posse operari Dei non possit inferri, vel probari ipsum esse secundum essentiam, vbi potest operari, ex ipso tamen actu operari potest inferri, & probari ipsum esse secundum essentiam suam, vbi actu operatur, quia vbi actu operatur, ibi actu est. Ex hoc etiam vlterius apparet, quod Deum esse vbique secundum potentiam, & posse operati non infert ipsum esse vbique secundum essentiam, sed ipsum esse vbique secundum potentia actu operantem, bene infert ipsum esse vbique secundum essentiam, & haec de praesenti articulo.
Articulus 2
Utrum convenienter assignentur illi tres modi generales qui Deo attribuuntur esse ubique per essentiam, praesentiam, et potentiam
ARTICVLVS SECVNDVS Vtrum conuenienter assignentur illi tres modi generales qui Deo attribuuntur esse ubiqu per essentiam, praesentiam, & potentiam.
AD hoc omissis multis, quae ab alijs dicuntur; Respondeo, quod illi tres modi essendi conuenienter assignantur. Ad cuius euidentiam est preintelligendum quic intelligo per tres modos essendi in aliquo, Per esse in aliquo secundum essentiam, nil aliud intelligo, nisi quod illud quod sic est in aliquo attingat ipsum secundum suam essentiam, ita vt non interueniat distantia inter essentiam vnius, & essentiam alterius. Per esse vero in aliquo secundum praesentiam intendo, quod illud, quod hoc modo est in aliquo, sic attingat ipsum secundum notitiam vt sit praesens suae notitiae sine aliqua expectatione. Per esse vero in aliquo secundum potentiam, nihil aliud capio, nisi quod illud quod sic est in aliquo attingat ip ium secundum aliquam operationem.
Hoc praemisso est etiam sciendum, quod isti tres modi essendi in creaturis realiter distinguuntur, quia possunt abinuicem separari, sicut statim patebit. Et ideo incipiendo ab vltimo modo, videmus in creaturis, quod aliquid est in aliquo secundum potentiam, non tamen est in eo secundum praesentiam, & essentiam, sicut verbi gratia, ignis est in aqua secundum potentiam, quando eam calefacit, quia attingit eam secundum operationem, non tamen est in aqua secundum praesentiam, quia non attingit eam per cognitionem; nec etiam secundum essentiam, quia operatio per quam ignis agit in aquam, non intimatur essentiae aquae, & per conseuens nec essentia ignis intimabitur essentiae aquae, quod autem talis operatio non intimetur essentiae aquae apparet, quia vel intimaretur secundum illud totum quod est causa causando, vel secundum ilud totum quod est causa conseruando, quorum neutrum dici potest. Quapropter relinquitur, vt ita sit in aqua secundum potentiam, quod tamen non sit in ea secundum praesentiam, nec etiam secundum essentiam.
Vlterius videmus, quod aliquid est in ali quo secundumpresentiam, in quo non est alijs modis, vt verbi gratia, visus est in colore secundum praesentiam, quia color est praesens suae notitiae, & tamen non est in eo secundum potentiam, nec secundum essentiam, vt de se patet, ergo.
Videmus etiam, quod aliquid est in aliquo secundum essentiam, in quo non est secundum presentiam, nec secundum poiam, vt V. g forma est in materia secundum essentiam, quia attingit eam secundum illud totum, quod est esse sibi largiendo, & eam in esse conseruando, non tamen est in ea secundum praesentiam, quia non attingit eam secundum notitiam, nec etiam secundum potentiam, cum non habeat in ea aliquam ope rationem, secundum quam agat in ipsam.
Ex quibus omnibus apparet, quod quia dicti tres modi in creaturis realiter distinguum tur, & abinuicem separantur, poterunt distingui, & abinuicem separati etiam in Deo saltem secundum rationem. Et ideo videmus, quod possumus concipere Deum cum vno dictorum modorum sine alijs, Vt v. 8. possumus eum concipere ad modum vnius agentis naturalis vniuersalis, & tunc accipiemus eum existere in omnibus rebus secundum potentiam solum, & nullo modo secundum presentiam, vel essentiam.
Praeterea posset aliquis concipere eum ad modum vnius intellectus separati omnia con gnoscentis, & nihil operantis, & tunc conci piemus eum existere in omnibus rebus secu dum presentiam, & non secundum potentiam, nec essentiam.
Similiter posset aliquis concipere Deum ad modum vnius formae omnia substentantia, ita tamen quod nihil cognosceret, nec et operaretur, secundum quem modum conciperetur existere in omnibus secundum essentiam, & nullo modo secundum praesentiam, vel potentiam
iuapropter possumus ex his omnibus concludere, quod conueniens fuerit dictorum trium modorum assignatio, & distinctio. Et ita patet quid sit dicendum quantum ad istum articulum, & quantum ad totam questionem.