Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 9

Caput 1

Commentum 1

1

INtendit in hoc tractatu facere rememorationem de dictis in praedicto, & scomplere sermonem de substantia, quae dicitur forma. quoniam omne, de quo persrutatus est de speciebus sub stantiae, non est nisi propter substan tiam, quae dicitur forma. Dixit: Cum lo cuti sumus de speciebus, de quibus dicitur hoc nomen substantia, oportet determinare omnia praedicta, & complere sermonem de substantia quaesita. D. incoepit ponere illud, de quo intendit persrutari in isto tractatu, & d. Dictum est igitur, quod quae rendae sunt, &c. i. & iam proedixim, in tractatu praecedenti, quod intentio nostra est quaerere causas substantia rum demonstratarum, & principia, & elementa earum. Et vocat principium, illud, quod dicitur de existenti in re, & de existenti extra rem. causa ve ro dicitur maxime de agente & fine & quandoque dicitur de quatuor causis. elementa vero non dicuntur nisi de causis existentibus in re. Et, cum induxit suam intentionem, quam intendit, in tractatu praedicto, incoepit dicere summarum vnamquanque: praedicta rum in illo tractatu, & d. quaedam enim substantiae, &c. i. & iam praediximus, quod quaedam substantiae sunt concessae apud omnes, & quaedam sunt concessae apud quosdam propriae, & non apud quosdam.

2

D.d. Concessae igitur sunt substantiae naturales, &c. & intendit per alia corpora, ea quae sunt consimilium partium: & vocat ea simplicia in respectu officialium. Et, cum induxit substantias concessas, induxit etiam illa, de quibus dicitur subia, secundum quod dixit in illo tractatu.

Commentum 2

3

Et accidit nobis dixisse in tracta tu praeterito scilicet quod substantia dicitur famose de quatuor, de definitione, scilicet forma: & de subiecto formae, & degenere magis quam de specie, & de vni- uersali magis qui de prticulari. & hoc accidit nobis ex hoc, quod omnes dicunt de substantia. & exemplaria etia apud dicentes ipsa collocantur in vn uersalibus. existimatur enim, quod vni uersalia sunt exemplaria.

4

D.d. Ergo quid est per essentiam est substan tia. i. & quia illud, quod est quiditas rei, est substantia: & sermo, qui signi ficat ipsam, dicitur definitio: rectum est ponere principium consyderationi in natura substantiae a consyderatio ne de definitione.

5

D.d. Et, cum defi nitio est sermo, &c. i. &, quia incipie dum est consyderare de definitione & definitio habet partes, quia est sermo compositus, est consyderandu de partibus definitionis, quae earum l est substantia, & quae non. & intendit facere rememorationem de illis, quae declarata sunt de substantia, & dare causam, propter quam locutus fuit de definitionibus, ne existimetur quod loqui de hoc pertinet ad Logicum

6

D.d. & si sint partes substantiarum, &c. i. & declaratum est cum hoc, quod forma, & partes eius sunt substantia, & quod vniversale non est substantia, neque ge nus, quia est aliquod vniuersale. D. d. de exemplaribus vero, &c. i. & intendit, quod de hoc non est perscrutatus in tractatu praecedenti, & post persru tabitur de hoc, quoniam quidam dicunt, quod sunt substantiae separatae aliae a substantiis sensibilibus.

Commentum 3

7

Hoc, quod dicit, quod omnes substantiae sensibiles habeant materiam, declaratum est in scientia Naturali. Et, cum d. Et sub stantia est subiectum, &c. i. & intendit, quod substantia dicitur primo modo de il lo, quod est existens per se, quod est subie ctum aliis praedicamentis, & est compositum ex materia & forma: & dicitu alio modo de materia istius substans tiae. & dico materiam illud, quod non est in actu aliquod demonstratum, & est in potentia illius.

8

D.d. Et alio modo est definitio. i. & substantia dicitur secundo modo de illo, quod significat de finitio scilicet forma.

9

D.d. & est per definitionem separata. i. & substantia, qua est forma, est secundum definitionem sepa rata a materia non inesse. impossibus le enim est separari formam a materia,

10

D.d. & tertio modo illud, quod est existis, &c. i. & substantia tertia illud, quod congregatur a materia et forma: et est illud, cuius solius, vt decla ratum est, est generatio & corruptio

11

D.d. & est separatum modo simpli ci, i. secundum definitionem & secundum esse. D. d. substantiae enim quae sunt substantiae, &c. i. & substantia, quam definitio significat, est substantia quodam modo, quia per ipsam est substantia existens per se: & quodam modo non est, sicut illud, quod existit: per se, quid est in subiecto. & forte intendit, quod substantia, quam significat definitio, quaedam partes eius sunt forma, & quaedam materia, vt declaratum est superius.

Commentum 4

12

Cum posuit, quod vnum eorum, de quo dicitur hoc nomen substantia, et ma teria, incoepit declarare hoc. & in rei veritate debet declarari in scientia Na tural. scilicet materiam esse subiectums. ip sam autem esse substantiam est de hac scientia. Et d. Et manifestum est, quod ma teria est substantia. i. & hoc apparet quia est subiectum formae. D. incoe it declarare hoc secundum rememoratio nem per inductionem, sicut fecit in Pri mo Physieorum, & d. Omnes enim transmutationes, &c. i. apparet enim per inductionem, quod necesse est vt om nes transmutationes oppositae per suam materiam, habeant subiectum fit xum. v. g. in transmutationibus in lo co. & d. secundum situm, i. secundum locum: quoniam op positio primo & essentialiter inue nitur in eis, quae opporiunutur in loco. Et intendit per opposita haec quatuor contraria. Et, quia contrarietas in rei veritate inuenitur primo in eis, qua sunt in loco, ideo accepta est in de finitione eorum distantia, cum dicitur contraria sunt, quae maxime distant. hic autem intendit per oppolita, contraria quae sunt in qualitate, & in substantia, & in augmento, & in loco. Et cum di xit, quod transmutationes videntur con uenire in hoc, quod indigent subiecto incoepit declarare quomodo apparet hoc, & d. illud enim quod est nunc, &c. i. al paret enim quoniam quemadmodum vnum & ide numero in loco aliquo est nunc, & post transfertur in alium. & vnum & idem modo est album, & post erit ni grum in alteratione & vnum & idem est magnum & paruum in augmento similiter etiam vnum & idem quandoques est ge neratum, et quandoque corruptum. Sediprn differunt in hoc, quod subiectum, quod est in transmutatione, quae est substantiae, est in potentia, et est in aliis transmu tationibus in actu: et suum esse est, quod est medium inter esse in actu, et non esse. et hoc intendebat, cum di et erit nunc subiectum, sicut hoc, ete, i. et istud subiectum, quando recipiet formam,assimilatur ei, quod est in actu, et quando dimisit eam assimilatur ad non esse. ettotum hoc dictum est in Natu ralibus.

13

D.d. Et aliae transmutationes, etc. i. et aliae transmutationes se quuntur illam, quae est in substantia. scilicet quoniam illud, quod habet transmutationem, quae est in substantia, habet alias transmutatio nes. transmutationes autem in loco non debet sequi vna, aut plures aliarum transmutationum. et ideo non est necesse vt omne habens materiam locale habeat materiam generabilem et con ruptibilem. Et innuit per hoc, quod declaratum est in scientia Naturali, qui coelum habet materiam localem, et tamen non habet materiam generabilem et corruptibilem. et ideo videmus, quo coelum non componitur ex mate ria, quae est in potentia et forma, quae est in actu.

14

Deinde d. Dictum est igi in Naturalibus, ete. i. declaratum est enim quae est differentia inter geneĀ¬ rationem simpliciter, & non generationem simpliciter: & inter generationem & corruptionem, quae sunt in substantia: & generationem & corruptio nem, quae non dicuntur simpliciter scilicet quae sunt in aliis transmutationibus.

Caput 2

Commentum 5

15

Cum declaratum sit in tractatu praecedenti, quod formae sunt substantia ex hoc, quod illud, quod sigenat definitio, est substantia, & quod definitio sigeneat formam per hoc, quia interrogatio per quare est de forma, vult perscrutari hic de primis differentiis substantia libus, quibus diuiditur forma vniversalis, & d.i Cum igitur quaedam substantiae, &c. i. &, cum omnes Antiqui conueniunt in hoc, quod matetia est suba, & est illa, quae existit in potentia: & cum sit declaratum, quod forma est suba, quae est in actu, remanet dicere quae sunt differentiae illius subae, quae est in actu in composito scilicet primae differentiae, per quas distinguuntur formae entium, secundum quod sunt entia. D. inducit sermonem, Democriti in hoc, & d. Democ. vero existimauit, &c. i. Demoer. opina batur, quod materia est vna natura in specie in omnibus entibus, scilicet partes indiuisibiles: & quod ista materia, primo diuiditur intres differentias, maximas, quibus entia differunt, Prima autem differentia est propter diuersitatem sigurarum partium indiuisibilium: & hoc vocauit ordinem, Secunda autem differentia est, propter diuersitatem partium in situ in quo libet ente: & hoc vocauit transmutationem in situ. Tertia autem differentia est propter diuersitatem earum in or dine: & hoc vocauit contactum. & opinabatur, quod entia non differunt abinuicem, nisi per vnam istarum trium dispositionum, aut per plura vno.

16

D.d. Et ipse videt multas differentias, i. & mirum est de isto homine, quomodo est contentus istis tribus differentiis, cum viderit multas difi ferentias alias ab istis tribus, per quas distinguuntur entia abinuicem. Deinde incoepit numerare istas differe tias, & d. vt dicitur quaedam per compositionem materiae, &c. i. sicut illa, quae differunt per diuersitatem compositionis elementorum, ex quibus conponuntur scilicet secundum magis & minus, & sunt illa, quae differunt secundum complexionem. & ista est dispositio omnium corporum consimilium partium, & dispositio plurium rerum artificialium, vt diuersitas rerum, quae componuntur ex melle & aqua.

17

D.d. & quaedam per ligamentum, &c. i. & sunt quaedam, quorum differentiae unt in copulatione, scilicet quoniam nomina, & actiones rerum copulatarum di uersantur propter diuersitatem copulationis: quaedam enim copulantur per ligamentum, & quaedam per glutinum, & quaedam per clauos.

18

D.d. & quaedam per plura, i. & quaedam diuersantur per plures vna istarum differentia rum. v. g. vt sit aliquid, cuius quaedam partes copulartur per glutinum, & quadam per ligamentum. hoc. enim differt per ista duo ab eo, cuius omnes partes copuĀ¬ lantur per clauos. Et intendebat per hoc declarare, quod in compositione sunt, multae differentiae, aliae ab eis, quaes dixit Demo. & quod, si illae sunt differe tiae, istae erunt differentiae.

19

D.d. & quaedam secundum situm, vt via. i. & nomina viae etiam diuersantur secundum diuersita tem situs. v. g. via ad superius & via ad inferius, & dextrum & finistrum. & limen etiam differt a liminc in alto secundum situm. quoniam, cum fuerint inferius, icitur limen, & superius luna.

20

D.d. & quae dam secundum tempus, vt prandium, & coena. i. quoniam prandium differt a coena secundum diuersitatem temporis tantum:

21

D.d. & quaedam secundum locum, vt venti. i. & diuersitas ve torum est per diuersitatem locorum.

22

D.d. & quadam per passiones, &c. i. & quaedam diuersartur secundum nomnia, & definitio nes per passiones sensibiles, & maxime in rebus naturalibus: & praecipue in corporibus consimilium partium, & in simplicibus. & intelligendae sunt cum istis qualitatibus dictis aliae paf siones & qualitates, numeratae in Quarto Meteororum.

23

D.d. & quaedam per quaedam, & quaedam per omnia. i. & quaedam entia differunt a quibusdam per quasdam istarum passionum & quadam differunt a quibusdam omnes. v. g. aquam & terra per duritiem & mollitiem, & spissitudinem & raritatem, & humiditatem & siccitatem.

24

D.d. & vniversalter quaedam magis, & quaedaminus. & intendit per quaedam magis & minus, aliquid commune diuersitati, quae est per qualitatem, & quae est per quantitatem. Et, cum declarauit genera ista rum differentiarum, quas addidit tribus, quas d. Demo. dixit: Manifestum est ergo, &c. i. cum nomnia & definitiones sunt per has differentias: & istae differentiae sequuntur formas substantiales entium: manifestum est, quod formae substantiales sunt secundum numerum istarum differentiarum. Et d. hoc quia istae differentiae dictae sunt accidentia sed accipiuntur loco differentiarum substan tialium propter latentiam differentiarum substantialium: & definiens, vt dictu est, non ponet nomnia.

25

D.d. dicitur enim ens via, &c. i. dicetur enim via, quia est secundum situm proprium.

26

D.d. & esse grando, &c. i. & hoc nomen grando signeat ex eo spissitudinem propriam.

27

D.d. Et essentia quorundam, &c. i. & quadam definiuntur per quaedam, & quaedam definiuntur per omnia ista. quaedam enim definiuntur per mixtionem, & quaedam per ligationem, & quadam per complexio nem. Et forte intendit permixtionem, aliquid commune complexioni. est enim aliquid, quod dicitur misceri & non complecti: vt genera mixta adinuicem & vniversaliter partes indiuisibiles apud dice tes eas.

28

D.d. & quadam vtuntur aliis dif ferentiis. i. & ista differunt abinuicem per actiones.

29

D.d. Accipiantur igitur, &c. i. &, cum ista sequartur differentias entium qui volunt noscere principia entium, perscrutentur de generibus primis difi ferentiarum. ista enim sunt principia en tis, quae sunt causae in diuersitate entium, vt quidam dixerunt, quod primae differentiae sunt magis & minus: & quidam dixerunt rarum & spissum, & alia primorum contrariorum similium istis

30

D.d. ista enim nomnia sunt in additione & diminutione, i. ista enim nomnia videntur reduci in duas differentias primas lilicet in additionem & diminutionem. D. d. Et, si fuerint alicuius sigurae, &c. i. & differentiae, quae sunt secundum siguram, & leni tas & asperitas, collocantur sub re cto & tortuoso. & ista est qualitas, qua est secundum quantitatem & qualitatem. Et quasi intendit declarare, quod prima ifferentiae qualitatis passiuae est additio & diminutio: & qualitatis, quae est secundum quantitatem, rectitudo & tortuosi tas.

31

D.d & quaedam sunt, quorum esse est in mixtione:

32

D.d. & secundum modum oppositionis, &c. & intendit, vt mihi vtur, quod quadam sunt, quorum esse est in oppositione ad esse scilicet in priuatio ne Et d. hoc, quoniam differentiae quarur dam rerum sunt ex priuatione. Et, cum induxit genera istarum differentiarum primarum, dixit: Manifestum est igitur ex istis, &c. i. sed est manifestum quod, si formae substantiaĀ¬, les sunt causae essendi quodlibet ens naturale demonstratum, quod nulla ista rum differentiarum est causa alicuius eorum, & quod quaerendum est in quoli bet eorum, & quid sit causa eius sub stantialis, quae quaerit aliquam istarum differentiarum.

33

D.d. causam in hoc, & d. Nulla enim istarum est substantia, &c. i. iulla. enim istarum differentiarum est substantia, neque in se, neque in respectu alterius.

34

D.d. sed indiget quaelibet earum conueniente. i. sed vnaquaeque istarum differentiarum sequitur, substantiam sibi conuenientem: & ideo accipiuntur in definitionibus leco substantiarum. Sed tamen hic est quaestio. Existimatur enim quod quaedam qualitates passiuae sunt differentiae quibusdam en tibus, vt calor igni, & humiditas ac ri, & siccitas terrae. quoniam, si aliqua ista rum qualitatum auferatur, auferetur il lud ens. quam, si calor auferatur ab igne non remanebit ignis. Et ideo vide mus plures expositores dicentes apte, quod differentiae substantiales istorum elemen torum sunt in istis qualitatibus. Sed ex hoc sequitur inconueniens scilicet quod aliquid sit in se qualitas, & in respectu alterius sit substantia: & substantia non dicitur in respectu alicuius. Dicam nos igitur, quod via ad sciendum hoc, est, via qua iuit Aris. in perscrutatione de sim plicibus & compositis. Qam, si calor in igne erit differentia substantialis, tunc composita habebunt definitiones ignis. Calidum enim componitur ex substantia & qualitate, aut componitur ex substantia & accidentibus: & erunt vnum in actu, & duo in potentia. & ex hoc apparet, quod calor non potest esse differentia substantialis. Et, cum ignis aufertur per ablationem caloris, non aufer tur primo neque per se, sed mediant, ablatione formae ignis: sicut, quando aufertur risibilitas, autertur homo, sed non primo, sed mediante ablationem rationabilitatis. Et, si esset in aliquo accidens, & in aliquo substantia, tunc diceretur aequiuoe, scilicet eo modo, quo di citur hoc nomenens de substantia & accidente. Et scire debes, quod actio formae ignis, quae sequitur formam ignis,: est calor maximus, & motus ad superius. calorigitur in igne est sicut abscissio in cultello, & actio ma nus in manu: non quasi albatio in albato

Commentum 6

35

Intendit declarare, quod partes compositi sunt partes ipsius definitionis: & quod definitiones perfectae sunt illae, quae continent omnes partes, ex quibus constant compositum, & haec est forma, & quod est in ente quasi mateteria. Et d. Et quemadmodum in substantiis, &c. i. quemadmodum in substantiis illud, quod existit in eis, est actus scilicet forma, quae praedicatur de materia, & materia existit in ea in poten tia, ita vltima differentia in istis definitionibus habet magis materiam definiti. Definitum enim est ens in actu per vltimam differentiam: & aliae differentiae, quae suntante, sunt quasi materia.

36

D.d. exemplum talium definitio num, & d. v. g. si voluerimus, &c. i. v. t. quam, si voluerimus definire viam, aut lignum, inducemus illud, quod est quasi materia. scilicet genus, & illud, quode quasi forma, scilicet illa duo, ex quibus con stituitur definitum. v. g. dicitur quod via est locus, qua itur. via enim vna pars eius est locus: & alia pars dispositio in lo co, per quem itio est possibilis in ea ad finem intentum. Et similiter ligni quae dam pars est corpus, & quaedam forma addita corpori, per quam lignum dicitur arca, aut scamnum. Et similiter de lapide. & similiter domus, quae est composita ex lignis & lateribus, pars quaedam eius est ma, scilicet ligna, & lateres, & alia forma eius, pro quam dicitur domus.

37

D.d. Et etiam in quibusdam definitionibus, &c. i. & etiam in quibusdam definitionibus inducemus in postremo illud, propter quod illud definitum habet nomen, & est forma coniuncta cum materia. v. g. dicere in definitione grandinis, quod est aqua congelata, aut spissa propter fugam frigoris a calore in profundum nu bium. & istae sunt definitiones perfectae. Et d. hoc, vt mihi videtur, quoniam quaedam non diuersantur secundum nomi na propter suas formas, sed propter accidentia propria. & hoc accidit, ex componentibus nomina. Et for te d. hoc, scilicet hoc, quod d. quod in quibus dam definitionibus obseruauimu illud propter quid: quia differentia quarundam rerum sunt ex suis materiis scilicet vltimae differentiae: & forma est illud, propter quod est genera, tio, non materia.

38

Deinde d. & commutatio vocis, &c. i. & definiunt neu mata, ita quod sunt mixtio aliqua inter vocem grauem & acutam, i. secundum proportionem terminatam.

39

D.d. & secundum hunc modum in aliis re bus. i. & inducunt in definitionibus in aliis rebus omnes partes, quae sunt quasi genus, & quasi differentia. Oportet enim scire, quod definitiones existentes per se, sunt illae, in quibus genus est quasi materia, & differentiae quasi forma. Definitiones autem compositorum ex substantiis & accidentibus, aut definitiones rerum, quae sunt in subiecto, sunt econtrario scilicet quoniam illud, quod est in eis quasi differentia, est materia. & hoc decla ratum est in Septimo. Et non debes dubitare in hoc ex hoc, quod dictum est in Nono scilicet quod materia non praedi catur de aliquo secundum nomen & secundum definitionem, & est dictum hic, quod definitiones naturales constiĀ¬t tuuntur ex formis & materijs. In de finitionibus enim compositorum ex substantiis & accidentibus, & in definitionibus rerum, quae sunt in subiecto, est materia quasi differen tia, & forma quasi genus: & sic non attribuitur eim nisi secundum aliquam praedicationem. v. g. vt dicatur, quod simitas est concauitas in naso: & idolum terrestre indolum ex terra. In defini tionibus vero rerum existentium per se genus est quasi materia, & dif ferentia quasi forma. & sic materia non dicitur de definito nisi secundum quod est genus ei. Nomen enim generis signi ficat materiam, secundum quod est in potentia illud, quod habet materiam: & sic praedicatur de habente materiam. No men autem materiae significat materiam. hoc est aliquid, quod est m actu pars eius, cuius materia est: & ideo non praedicatur de eo, cum non praedicatur aliquid in actu de aliquo in actu, nisi per aliam praedicationem, importantem habitudinem. Et, cum declarauit, quod definitiones continent materias & formas, ex quibus constituitur compositum, sicut debent ef se conuenientes definitis, & declaram tes substantias eorum perfecte, & sunt illae, quae constituuntur ex generibus & differentiis, dixit: Et iam apparuit ex istis rebus, &c. i. iam igitur apparuit de istis rebus, quod illud, quod est in actu in omni materia, & est for ma eius, est aliud ab illo, quod est in actu in illa materia. Et declarauit omnia ista de de finitionibus, & definitis, & dixit: Et ideo illi, qui definiunt, & dicunt, &c. i. & hoc quod diximus, apparet, quoniam illi, qui contenti sunt in definitionibus a materijs tantum: definiunt illud, quod est in potentia, non illud, quod est in actu. ver. gr. illi, qui definiunt domum, dicendo, quod est conposita ex lateribus, & lignis, & lapidibus. isti enim definiunt domum, quae est in potentia, non domum, quae est in actu. ista enim sunt materia domus tantum:

40

D.d. Et qui dicunt, quod do mus, &c. i. & illi, qui definiunt res pr formas sine illis, in quibus sunt, non etiam perfecte definiunt. formae enim non inueniuntur sine materijs. v. g qui definiunt domum, dicendo quod est illud, quod tegit corpora, & census isti enim definiunt donium, quae est non in materia.

41

D.d. Qui autem congregantu omnia ista, &c. i. qui autem definiunt rem per suam formam, & subiectum suae formae, definiunt tertiam substantiam, quae est congregata ex illis. v. g. dicere, quod domus est operatum ex lapidibus & lateribus & lignis, ad cooperiendum corpora & census a calore & frigore.

42

D.d. vtlr enim &c. i. vt enim quod sermo, qui continet differentias, & materiam ex rebus materialibus, est definitio perfecta.

43

D.d. Et istae definitiones videntur, &c. i. & istae definitiones videntur illae, quas Archytas recepit. & istae fuit ho mo, qui sciuit extrahere definitiones perfectas scilicet definitiones, quae componuntur ex formis & materijs. v. g quid est Serenitas: quies aeris multi.

44

D.d. aer igitur est materia, & quies actus, & substantia. i i. quoniam quies est forma serenitatis & geneus, & aer est materia eius. differentia igitur in hac definitione est materia, & forma est genus, econtrario de definitionibus substantiarum. Deinde

45

dedit aliud exem plum de definitionibus accidentium, & d. & estiam quid est Tranquillitas. & ista definitio est similis praedictae. est enim definitio accidentis. & lenitas in ea, sicut dixit, est forma: & mare mate ria. & hoc intendebat, cum dixit: sub iectum igitur, &c. i. igitur subiectum, quod est sicut materia in hac definitione, est mare actus vero, qui est sicut forma, est lenitas. Et, cum declara uit illa, quae intendit declarare, fecirre memorationem, & d. Declaratum est igitur, &c. i. declaratum est igitur quid sit substantia sensibilis id i. per quid const tuitur, cum sit declaratum, quod quaedam est mam, & quadam forma, & quaedam congrega tum ex ambobus: & quod materia in es est subiectum, & forma praedicatum. & hoc intendebat cum dixit, quo modo.

Caput 3

Commentum 7

46

Intendit hoc capitulo declarare quid est dignius nomnie, vtrum forma aut compositum ex mam & forma. Et d. Et opinos non ignorare, &c. i. & oportet nos scire, quoniam latet vtrum nomnia rerum significent substantias compositas ex mam & forma, aut for mam tantum: & hoc est in nominibus, quae significant essentias rerum, non in nominibus, quae significant res ex accidentibus in eis. Deinde induxit exem plum. de hoc, & d. verbi gratia domus, &c. i. verbi gratia hoc nomen domus, vtrum significet congregatum ex mam & forma. & hoc intendebat cum d. per commune. v. g. cooperimentum ex late ribus & lapidibus, compositum aliquo modo. cooperimentum enim est in eo quasi forma, & ex lateribus & lapidibus quasi mam. vtrum autem hoc nomen domus significet congregatum ex mam & forma, aut solum modo significet formam, quae est in actu scilicet co operimentum tantum: D. induxit aliud exemplum, d. & linea, vtrum, &c. i. & vtrum hoc nomen linea significet duo puncta, & illud, quod est inter duo puncta aut solum modo significet illa duo pum cta. Et innuit hoc, quod dictum est in definitionelineae. scilicet quod est illud, quod terminatur ad duo puncta. duo puncta igitur sunt in ea quasi forma, & illud, quod est inter ea, quasi mam.

47

D.d. Et animal, vtrum significet animam in cor pore, aut anima. ista enim est substan tia, & actio corporalis. i. anima enim est substantia, & est perfectio corpis, Et, cum induxit hanc interrogationem,

48

dedit ramensionem, & d. Et forte animal dicitur de ambobus, &c. i. & nomen significat vtrumque. &, cum dicit de vtroque, verbi gratia animal de con posito ex materia & forma, & de for ma tantum, non dicitur sicut dicuntur nomina vniuoca, quorum definitio N est eadem, sed dicitur principaliter. & secundario scilicet sicut res, quae attribuuntur eidem, & quaedam in illo sunt priora quibusdam. Et intendebat, quod hoc nomen animal dicitur principaliter de forma, & dicitur decongregato ex materia & forma secundario., scilicet quia dicitur de forma Nomen enim non significat rem nisi secundum quod est in actu: & causa actus in composito est forma: &, cum duo fuerint, quorum alterum est caus sa reliqui, illud, quod est causa, dignius habebit nomen. illud enim nomen est secundi propter primum. v. g. res calidae, quoniam non habent nom caloris, nisi propter calorem ignis qui est in fine. & ideo, cum fuerinplura, quae habent nomen idem pro pter aliud, illud aliud est dignius ha bere illud nomen, & erit causa illorum

Commentum 8

49

Idest, formae vero, cum distinguum tur ab intellectu a materijs, inuenit eas aliud a subiecto, & aliud a composito ex eis & subiecto. cum autem intelligat congregatum ex eis scilicet sensatum, inuenit eas idem in definitio ne, & non diuersa. Deinde induxit exemplum de hoc, & dixit. illud enim, quod est per essentiam, est per formam,&c. i. illud enim, quod signifi cat animam, & illud, cuius est anima, est idem. illud vero, quod significat ho minem, & illud, quod est forma ho minis, non est idem: nisi esset verum dicere, quod anima est homo. & similiter est de definito omni cum suis partibus. apparet enim quod sunt idem quodammodo, & non idem alio modo.

50

D.d. Et non apparet quaerentibus, &c. idest & dicitur syllaba causa literae compositae: quia compositio literarum, & mixtio earum non est sine syllaba.

51

D.d. vt via, &c. i. vt via. quonam, licet non sit ipse situs, neque situs ipsa via, tam constitui tur per situm.

52

D.d. nec homo anima bipes, &c. i. nec homo est ipsa animalitas & multitudo pedum, sed est ali quid, quod disponitur per animalitatem, & per multitudinem pedum etiam tali modo, quod non inuenitur in alio.

53

D.d. & etiam ma non est elemen rum, neque ex elemento. i. & signum eius, quod substantia, quae est forma, non est materia, est illud, quod declara tum est prius scilicet quod non est elementum neque ex elemento, sed est substantia in rei veritate apud illos, qui negant materiam, & dicunt formas separatas esse. Et induxit omnia ista, ne obiice ret ei aliquis ex dicentibus formas dicendo, quod formae & materiae sunt eadem. & per hoc signum, quod formae prae dicantur de materijs.

54

D.d. Si igitur causa essentiae, &c. i. si igitur causa quidi tatis est substantia alia a substantia sensibil scilicet forma, tunc non erit ipsa substantia sensibilis. &, cum ita sit necesse est vt substantiae, quae sunt for mae, aut sint aetermae non corruptibus les omnino, aut corruptibiles per accidens non essentialiter. & hoc intendebat, cum, d. ergo necesse est vt ista sint aut aeterna, aut corruptibilia, &c.

55

D.d. Et declaratum est, & demonstratum in istis, quod forma, &c. i. & decla ratum est ex dictis quod, cum forma fuerit huiusmodi, non generatur nec corrumpitur: sed illud, quod generatur, & fit, est substantia demonstrata, & ex ea est generatio. sed non est declaratum adhuc, si istae substantiae, quae generantur & corrumpuntur, habeant forma separatas, aut quomodo est de hoc, sed est declaratum, quod impossibile est in quibusdam vt formae eorum sint separatae, vt in re bus artificialibus. & hoc intendebat, cum d. si substantiae rerum, &c.

Commentum 9

56

Quia induxit exemplum in materijs & formis de rebus artificialibus intendit declarare, quod nulla forma ar tificialis est substantia, nedum vt sit separata. & d. Et rectum est, &c. i. re ctum est, vt formae artificiales non sint substantiae, neque etiam res demonstratae, ita quod sint vnum, sicut est di spositio in substantiis naturalibus,

57

D.d. neque aliud omnium partium est, &c. i. & intendit, neque vt maiorn pars formae naturalis sit separata. & hoc intendebat, cum d. rectum est igi tur ponere naturam, &c. D. incoepit dicere quaestionem, quam quaerebat quidam famosus apud eos dubitar do, & d. Et est quaestio difficilis, &c. & d. non curialiter, quia ignorabat, quod definitio non est omnium rerum. & intendit per curialitatem, Logicam

58

D.d. solutionem illius quaestionis & d. impossibile enim est, &c. i. & quaestio horum est quod, si omnia habeant definitiones definitio habebit defini tionem, & sic procedetur in infiniĀ¬ tum. & d. dissoluendo. impossibile enim est vt sit definitio entis, &c. i. impossibile enim est, vt formae vltimae in definitioni bus habeant definitionem, quoniam formae vltimae sunt simplices, & definitiones sunt compositorum: definitiones eni rerum sunt ex materijs & formis. v. g cyphus, qui definitur per hoc, quod est vas talis qualitatis, i. talis formae.

59

D.d. Ergo in substantiis, &c. & intendi composita ex materia & forma. & intendit per intellecta mathematica

60

D.d illa autem, ex quibus est ista substantia. & intendit per illa, ex quibus est substantia primo, materiam & formam scilicet quod impossibile est vt forma aut materia habeat definitionem. Defi nitio enim est sermo, in quo disponitur, aliquid per aliquod: forma vero & materia vtraque sigenat idem: & neutra diuiditur in dispositionem & di spositum.

61

D.d. & oportet vt quaedam sit quasi materia, & quaedam quasi forma. i. & in definitione oportet vt sit aliquid, quod significet formam: & aliud sigenans, quod est quasi materia

Commentum 10

62

Idest. Et est manifestum quod, si substantiae sunt compositae ex numeris sicut quidam dicunt, necesse est vt nu merus, ex quo componuntur, sit genus & differentia. & quod hoc intendebat modo, cum diximus, eas esse compostas ex numeris.

63

D.d. non sunt igitur, sicut quidam dicunt ex vnitatibus, i. &, cum intelligendum fuerit hic ex numero hoc, hoc non est dicendum quod iste numerus, ex quo componun tur entia, est compositus ex vnitati bus, sicut dixerunt fingentes, quod na tura substantiarum est numerus: sec iste numerus debet componi ex ge nere & differentia. Et, cum narra uit quod, si dicatur quod principium entium est numerus, oportet intelligere nu merum, qui est in definitione, non numerum compositum ex vnitatibus, in coepit dicere similiiudinem, quae est in ter numerum, & inter definitionem, & d. Definitio enim est aliquis nume rus, quia diuiditur in res indiuisibilex etiam. i. definitio assimilatur numero, quia definitio diuiditur in res indiuibiles, sicut numernus diuiditur in res in diuisibiles. sed differunt in hoc: quoniam illud, quod non diuiditur in numeros est vnitas, & in definitione est gens & differeutia.

64

D.d. definitiones enim non sunt infinitae, &c. i. definitio. enim qua diuiditur, non diuiditur in infini tum, sed peruenitur in diuisione ad indiuisibilia. scilicet ad partes vltimas definitionis. & intendebat per hoc de clarare, quod definitio magis assimilatur naturae numeri, quod diuiditur semper in indiuisibilia.

65

D.d. & numen est tale. id est quia in diuisione peruenit in eo ad indiuisibilia. scilicet vnitates. D. incoepit inducere alium modum similitudinis, & d. Et, quemadmodum, quando ab aliquo numero, &c. i. & quem admodum, quando alicui numero addit vnum, aut ab eo diminuitur vnum, trant fertur ad aliam naturam numeri scilice militer definitiones compositae ex primo genere & pluribus differentiis, quando ab eis diminuitur aliqua differentia, trans. fertur definitio ad definitionem alte rius naturae: & similiter cum additur in eis aliqua differentia. v. g. quoniam, cum dixerimus, in definitione animalis, quod est corp nutribile sensibile, si diminuerimus, vlt imam differentiam, remanebit definitio vegetabilium. &, si additur alia differentia. scilicet rationabile, fiet definitio hominis. Et similiter quatuor, cum eis additur vnum, fient quinque: & cum ab eis diminuitur vnum, fiunt tres. Et, cum induxit similitudinem inter numerum & definitionem, incoepit da re modum, secundum quem differunt, & dixit: Et oportet vt numerus sit aliquid &c. i. sed, si entia componantur ex mmeris, oportet dicentes hoc dicere, quo modo ex numeris sit vnum, & per quid sit vnum. sed hoc non possunt dicere: quia numeius componitur ex vnitatibus discretis.

66

Deinde di si igitur fuerit vnum, aut non erit, sed est sicut cumulus, &c. i. quoniam vnunquod que entium, cum non fuerit vnum sicut cumulus congregatus, necesse est dicere per quid fit vnum. scilicet quomodo illud, quod congregatur ex vnitatibus, sit adu natum. hoc enim non possunt facere.

67

D.d. Et definitio est, si fuerit vna, oportet eos dicere in ea simile dicto. i. vt mihi vivter & definitioest, si fuerit composita & vna, oportet eos dicere quomedm sit vna, idem enim sequitur in hoc. D. d. vnum enim vnius definitionis, &c. i. nos autem dicimus, quod vnum, quod significat definitio vna, est vnum per substantiam, quae est forma, scilicet per vltimam formam & vltimam differentiam. Deinde d. secundum igitur hunc mo dum est vnum, &c. i. & non dicitur definitum demonstratum esse vnum. sicut dicitur in vno numeraliquod est principium numerorum, & sicut dicitur in puncto, scilicet quod nullum habet esse nisi hoc, quod est indiuisibile: immo illud, quod est demonstratum est vnum per actionem vnam existen tem in eo, & vnam naturam: quia est vnum secundum formam. D. induxit ter tiam similitudinem inter definitio nes, & numeros, & d. Et quemadmodum in numero non est magis & minus, ita neque in substantia, quae est quasi forma, &c. i. & quemandmodum forma numeri. v. g. trinitas & qua ternitas, non recipit magis aut minus scilicet quod non est trinitas magis trinitas qua alia trinitas, neque dualitas magis qua alia dualitas, ita forma substan tialis non recipit magis & minus, non enim est homo maioris humanitatis quam alius homo secundum formam: sed, si fuerit, erit secundum quod forma est in eo in materia.

68

D.d. Sit igitur ista di stinctio, &c. i. & istam distinctionem oportet scire, & de generatione earum declarare illud, quod est possibile, & illud, quod est impossibile in hoc, & quomodo assimilantur in hoc numeris, & quo modo differunt ab eis.

Caput 4

Commentum 11

69

Idest, substantiae vero materialediuersae oportet nos non ignorare quoniam etsi omnes resoluuntur in. vltimo in vnam materiam, tamen vnaquaeque earum habet materiam propriam, propinquam. v. g. phlegma, &cholera. materia enim vtriusque: propinqua differt a mate ria alterius. materia enim phlegmatis est cibus vnctuosus & dulcis: ma teria vero cholerae est cibus amarus & acutus. & hoc intendebat cum di vt phlegma, & cholera, &c. Deinde d. Et rectum est vt ista sint ex eodem, scilicet quod ista cibaria diuersa attribuantur causae vnius materiae.

70

D.d. Et erunt plures materiae, &c. i. & erunt etiam plures materiae ex eadem materia alio modo i. quod ex prima materia fiat alia materia, & ex illa alia aliqua, dones perueniatur ad vltimam materiam Et quasi dicat, quod ex vna materia fiunt plures materiae duobus modis: aut quod sint in eodem ordine, sed diuersantu secundum magis & minus, v. g. dice re, quod materia liquabilium est aqua: aut quod sint in ordinibus diuersis scilicet vt quaedam sint materia quarundam, scilice prima secundae, & secunda tertiae, & tertia quartae.

71

Deinde d. vt mate ria phlegmatis ex vnctuoso. i. & ma teria si fuerit abinuicem, vt phleg ma a cibis vnctuosis, & vnctuosum ex dulci, si vnctuosum fit ex dulci: quoniam hoc non est manifestum in hoc loco. materia vero cholera est res amara. & res amara est prima materia, quae est terrestris combusta. & hoc d. proprie de amaro, quoniam existimatur resolui in primum elementum mediante alia materia. & ideo d. quod amara resoluuntur in pri mum elementum.

72

Deinde d. Quam duobus modis erit hoc ex hoc. i. & il lud, quod est ex materia, vtrunque generatur a reliquo: sed vltimum ex primo erit. quoniam primum transmutatur in illud: primum autem exvltimo est: quomam vltimum re soluitur in illud. v. g. quoniam ge neratio ligni ex quaruor elementiae fit, quando ista elementa transmutam tur in lignum: & ista generantur ex ligno, quoniam lignum resoluitur in ipsa apud corruptionem. Deinde d. Et possibile est vt materia sit vna &c. i. possibile est vt materia sit vna, & vt sit ex rebus pluribus diuersis non propter materiam: quoniam, cum materia fuerit vna, & motor fuerit vnus, & de necessitate generatum erit vnum. quemadmodum, si materia fuerit diuersa, & motor diuer sus, generata erunt diuersa. Quande autem materia fuerit vna, generata possunt esse diuersa propter diuers tatem mouentium. & hoc non inuen nitur nisi in rebus artificialibus. v gr. quoniam arca, & scamnum sunex ligno, & differunt propter diuer sitatem duarum artium. Et cum nar rauit, quod diuersitas entium prouenit quandoque ex diuersitate motoris scilicet agen tis, & quemadmodum materia recipit formas diuersas, narrauit, quod hoc non sequitur in omnibus, quoniam quaedam formae sunt, quae non recipiuntur nisi al vna materia, & d. Et in quibusdam rebus, &c. i. & in quibusdam rebus diuersis diuersatur materia necessario propter diuersitatem formae. D.

73

dedit exenplum de hoc, & d. serra enim &c. i. quoniam, si fuerit ex ligno, non habebit actionem serrae.

74

D.d. & non est hoc ad causam mo uentem, &c. i. & causa mouens non potest hoc facere, scilicet facere formam in qualibet materia, sed in materia propria. Et hoc, quod d. quod quaedam materiae recipiunt formas diuersas, & quaedam formae non recipiunt nisi vnam materiam, verum est in entibus artificialibus. in entibus autem naturalibus quaelibet forma habet materiam propriam. sed, quia in hoc loco sermo est vniuersalis, contentus est hac diuisione.

Commentum 12

75

Et est manifestum, quod artificium est principium mouens & agens. D. d. quoniam si materia, &c. i. & est manifestum quod, si materia fuerit alia ab art ficio, motor erit aliud a materia, & similiter artificiatum est aliud a materia & a motore. Et, cum d. quod haec tria sunt diuersa, incoepit dicere, quot sunt modi causarum quaerendarum in causato, & d. Cum igitur aliquis quasi uerit, &c. i. & quia causae dicuntur mul tipliciter, oportet nos, quando voluerimus cognoscere aliquid per suam cau sam, scire omnes modos causarum existentium in illo, & tunc perficie tur nobis scientia eius. D.

76

dedit exem plum, & d. vt causa hominis, sicut ma teria. i. v. g. quoniam nos videmus in homine quatuor causas, causam scilicet ma terialem, quae est sanguis menstruus & causam mouentem, quae est sper ma maris: & causam, quae est secun dum formam, & quae dat quiditatem, reim per quam est: & causam, propter quam est generatio, scilicet finis & complementum. oportet igitur, quando vo luerimus scire hominem vere, vt scientia mus per istas causas quatuor.

77

D.d. & forte haec duo, &c. i. & intendit cau sam formalem & finalem. forma. eni vltima in generatione est illud, pro pter quod generatur ens. sunt igit tur vnum in subiecto, & duo secundum modum. & hoc intendebat, cum d. sunt idems, is secundum subiectum.

78

D.d. Et oportet dicere causas, propinquas, &c. i. & oporter quaerere primo in re cognitionem causarum propinqua rum non remotarum. v. g. quam, si quae siuerimus causam hominis, quae est causa materialis, non oportet quaerere causam remotam, vt quatuor elementa, quae sunt causae materiales remotae: sed oportet quaerere ma teriam propriam, & est sanguis mestruus.

79

D.d. Necesse est igitur in substantiis, &c. i. & est manifestum, quod i substantiis naturalibus generabilibus & corruptibilibus quaerendae sunt omnes istae causae, si aliquis vo luerit ire in cognitionem earum vera via: cum istae causae quatuor sunt cau sae omnium generabilium & corru ptibilium, & numerus earum sit iste numerus. & est necesse quaerere omnes causas rei, cuius est cognitio qui renda. & si non, cognitio eius esset diminuta.

80

D.d. In substantiis vero naturalibus, &c. & intendit corpora coelestia & cum d. rectum est, vt quaedam non habeant materiam, non intendit quaedam corporum coelestium: omnia enim non habent materiam, sed intendit elementa, quae sunt aeter na secundum totum, & generabilia & corruptibilia secundum partem, vt di ctum est in naturalibus. Materia. enim in rei veritate, cuius esse est in poten tia, non inuenitur nisi in substantiis generabilibus & corruptibilibus. Sub stantiae vero aeternae, quia in eis non est potentia ad corruptionem, non est in eis materia, sed materia eorum est aliquid existens in actu scilicet corpus, ideo dionius habent hoc nomen sub iectum, quae hoc nomen materia. Et cum narrauit, quod substantiae naturales aeternae non habent materiam, quae sit in potentia, cum non habeant gene rantionem & corruptionem, incoepit dare modum, secundum quem dicitur istas habere materiam, & o. & vt non sint, &c. i. & non debet aliquis dicere eas habere materiam propter potentiam, quae est in eis in loco. omne enim motum in loco est corpus habens potentiam invbi: quoniam, quemadmodum transmutatio in substantia fecit nos scire. ma teriam primam esse, ita transmutas tio in loco fecit uos scire, quod corpora coelestia sunt habentia potentias in vbi. Et, cum narrauit, quod istae substantiae coelestes non habent materiam, scilicet quia non sunt compositae ex mate ria & forma, sed ex corpore & foria animata intelligibili, non ita quod ani ma sit res animata, non ita quod illic est aliquid, quod animatur per animam aut viuit per vitam, sed sunt anima ta per se, & viua per se: omne enim quid viuit per vitam, est generabile & corruptibile. & ideo d. Themistius, quo Sol & Luna & stellae aut sunt formao sine materijs, aut habent materias per aequiuocationem, sicut est dispositio in materia intellectus. Et, cum nar rauit hoc de materia corporum coelestium, incoepit narrare est, quod accidentia, quae apparent in istis, non sunt, qualitates passiuae, que faciunt sul iectum transmutari, & alterari ex contrario in contrarium, v.g. corpus al terari a calido in frigidum. causa enim istius alterationis est materia, quae est in potentia. Et d. Et non illa, quae sunt per naturam, &c. i. & accidentia, quae sunt naturaliter in istis corporibus quae non habent materiam, quae sit in potentia, non indigent materia tali, sed indigent materia, quae sit sub iectum tantum scilicet in actu, vt causa eclipsis materialis. eclipsis enim non indiget vt fiat materia in potentia. & hoc in tendebat, cum d. non est materia alih qua. i. vt causa eclipsis materialis. quoniam non est materia aliqua, i. in potentia, sed Luna est causa materialis, non ita quod patiatur in sua substantia vt acci dit in qualitatibus passiuis, sed ita quod transmutetur in loco tantum: & hoc intendebatur, cum d sed causa, sicut causa motus. i. sed Luna est causa mare rialis eclipsis, sicut corpus est causamaterialis motus in loco. Est enim proprium huic materiae, quoniam non tranmutatur in se per suam transmutaĀ¬. tionem in loco: &, quia ista transmu tatio est abscissio luminis a nobis. D. & causa amittendi lumen est ter ra. est hoc, quod terra interponitur inter nos & Solem apud eclipsim. Luna enim, quando transmutatur in loco, donec cadat in vmbram terrae, abscindetur lumen ab ea.

Commentum 13

81

Et rectum est, vt causa, quae est forma, & causa propter quam est forma, non sint eaedem, licet illa, propter quam est forma, multum intret definitiones per fectas, quae dicuntur transmutatae demon strationes in situ. Et innuit hoc, ne causae admisceantur.

82

D.d. sed sermo &c. i sed definitio, si non continue rit causam, propter quam inuenitur forma, tunc definitio non erit manifesta, neque: perfecta. Deinde

83

dedif exemplum, & d. v. g. quod eclipsis et pri uatio luminis. i. cum homo fuerit contentus a tali definitione in cognitione eclipsis, erit cognitio diminuta, licet teneat formam, quae est priĀ¬ uatio luminis. possibile enim est, vt pri uatio luminis sit per aliquod contin gens ipsi in se. Et cum dicitur propter inter iacentiam terrae ipsi, & Soli, tunc perficitur cognitio eclipsis. & hoc in tendebat cum d. & si additur, &c. i. & si fuerit additum in hac definitione, quod priuatio luminis est ex terra, quia interiacet ipsam, & Solem, tunc in ducitur definitio, quae continet cau sam agentem eclipsis, & formam eclipsis. Deinde induxit aliud exemplum de somno, & d. Et similiter in somno, &c. i. Et similiter, si contenti fuerimus in definitione somni ex hoc, quod est quies ani malis, non erit manifestum ex hoc quid sit primum patiens recipiens istam quietem, quae est somnus: vtrum sit eor, aut cerebrum. & secundum hunc mo dum erit definitio diminuta. D. incoepit dicere omnia, quae oportet in ducere in hac definitione, & d. sed qu rere hoc, & quid sit primum, vtrum cor, aut aliud. i. sed remanet, posta induxerimus hanc definitionem, notificare quare accidit ista quies sensi bus animalis, & dicetur propter pausa tionem. & quid sit materia, in qui accidit ista causa primo, v. g. cum di catur quod est cor. & ex quo accidit, v c vt dicatur propter cibum. & quid, sit passio, propter quam accidit, v. g quia frigus.

84

D.d. & non est totius. i. quoniam oportet notificare de somno quae re non est omnis animalis, aut omnis habentis animam.

85

D.d. somnus enim est aliqua quies, &c. i. definitio enim somni completa & perfecta est, ques, quae est omnibus his dispositionibus

86

D.d. sed haec erit primo passio in aliquod i. est enim quies propria, quae accidit a passione propria in membro proprio, & a recipiente proprio, & propter causam propriam.

Caput 5

Commentum 14

87

Et, cum quaedam sint existentia generationem veram, & non existentia per corruptionem veram, & non sunt generabilia & corruptibilia per acci dens, vt puncta, & vniversaliter formae. vniuer salia enim non generantur. non enim generatur album vniversale, sed generatur signum album singulare, aut lapis albus. & sic necesse est vt omne generatum essentialiter, & ex substantia, generetur ex aliquo, scilicet materia, & quod ipsum sit etiam in se aliquid. & totum hoc dictum est in tractatu pre cedenti.

88

D.d. non igitur erunt omnia contraria, &c. &, cum sit haec ge neratio essentialis: & generatio fit ex contrarijs: manifestum est, quod non omnia generantia fiunt ex seinuicem, sed ex contrarijs terminatis. vt homo albus ex nigro, & vniversaliter quae sunt, in eodem genere, non quae fiunt in generibus diuersis, non enim generatur album nisi ex nigro, non ex ca lido aut frioido, aut humido aut ari do.

89

D.d. Neque materia cuiuslibet rei. i. & non inuenitur materia vna communis vnicuique rerum naturalium, nisi ex rebus habentibus gene rantionem & corruptionem. & hoc declaratum est in naturalibus. & ex hoc verificatur, quod prima materia re rum generabilium & corruptibilium est eadem scilicet quia omnia generabilia & corruptibilia alterantur adinuicem Deinde d. omnia autem, quae sunt absque eo quod transmutantur, &c. & intendit corpora coelestia. & intendit per transmutationem, illam, quae est in substantia, & qualitatem alterat uam. istae enim duae transmutationes sunt impossibiles in corporibus coelestibus. Et, cum d. quod eadem materia est vtrique contrariorum, incoe pit dubitare de hoc, & quaerere, vtrum est in eis eodem modo, ita quod, cum alte rum duorum contrariorum fuerit in actu, erit reliquum in potentia, & ex quo continget vt omnia contraria aequaliter transmutentur in inuicem, quod dixit in principio huius libri, & dixit: Sed in hoc est quaestio, &c. i. sed in generatione istorum & ex elemen to communi est quaestio, vtrum omnis materia accipiat duo contraria, ad quae potest aequaliter: ita quod, cum alterum fue rit in eo in actu, reliquum erit in potentia. vt dicimus, quod corpus recipi es sanitatem recipit aegritudinem scilicet quod sanum reuertitur in infirmum, & infit mum in sanum, quoniam, cum alterum fuerit in actu, reliquum erit in potentia. & hoc intendebat, cum d. vt dicimus, si cor pus in potentia fuerit sanum, &c. i. v.gr. si posuerimus aliquid esse in po tentia aliud, & illud aliud habeat con trarium, i. oppositum, necesse est vt illud sit in potentia, sicut duo contra ria: & quod, cum alterum fuerit in actu& reliquum contrarium erit in potentia. v. g. vt aliquis ponat quod corp animalis recipit aegritudinem, & cum alterum fuerit in actu, erit reliquum in potentia. & similiter si posuerit aliquis aquam esse in potentia acetum & vinum, & posuerit ace tum esse oppositum vino: quoniam necesse est vt aqua sit in potentia acetum, & vinum eodem modo: ex quo contingit ace tum reuerti in vinum, sicut infirmum in sanum. hoc autem non est verum nisi in veris contrariis. & non est verum in omnibus formis oppo sitis, scilicet quarum quaedam est via quarundam per accidens, vt con pus formae vini ad formam acetiistae enim duae formae sunt oppositae, cum altera sit corruptio reliquae Et ideo dicit. Et materia in quibusdam. est secundum habitum, &c. i. quoniam materia est quibusdam secundum quod est formatum. vt aqua, quoniam non fit mam acetidonec habeat formam vini. & quaedam est mam, non secundum quod est formatum, vt prima ma cum formis contrarijs, sed secundum quod ponitur in formam scilicet mediante alia forma, vt aqua. & ideo, cum aqua est vinum in actu, est acetum in potentia: & non quando fuerit acetum in actu, est vi num in potentia: neque est in eodem ter mino vinum & acetum in potentiaAcetum enim non reuertitur in vinum, donec resoluatur in elementa, econtrario generationi quatuor elementorum adinuicem. Prima enim materia est in potentia vtrunque contrariorum eodem termino, scilicet quando alteram fuerit in actu, erit reliquum in potentia. Et cum notificauit instos duos modos ge nerationis, incoepit dare modum, ex quo accidit quid in hoc, & d. Quaesti vero. & quastio est talis, quomodo ex vinem fit acetum, & non ex aceto vinum cum habeant materiam communem, quae est vtrunque in potentia eodem termino, & est aqua v.g.

90

D.d. & vtrunque viuum est in potentia, &c. i. & vtrum quoed viuum est in potentia & essentiali ter mortuum, aut mortuum non fit ex viuo, nisi accidentaliter non essentia liter: quam, si viuum in potentia est mot tuum, & mortuum in potentia est viuum & sic ex mortuo erit viuum, sicut ex viuo erit mortuum.

91

D.d. Materia vero animalis, &c. i. materia vero re cipiens vitam habet in se potentiam ac mortem per accidens scilicet quia in ea est potentia ad corruptionem vitae: non quia recipit mortem, secundum quod est viuum quoniam si ita esset, tunc mortuum recipe ret vitam, secundum quod viuum.

92

D.d. & simili ter in aceto. i. & similiter acetum fit ex vino, & mortuum ex viuo, sicus nox ex dic. i. post die, non ex materia ista.

93

D.d. & omnia, quaetransmutantur inuicem, &c. i. & omnia, quae transmutantur ad inuicem hoc modo transmutationis, generatio non reuertitur in eis reciproce sine medio, sed genera tio reuertitur in eis prius qua vltimum reuertitur in primum: deinde primum transfertur ad media, deinde media transferuntur ad vltimum. vg. quod ex viuo fiat mortuum, tunc ex mortuo non fiet viuum, donec mortuum reuertatur in quatuor elementa: deinde formae, quae sunt inter quatuor, elementa & vitam generabuntur, & sic generabitur vita necessario.

Caput 6

Commentum 15

94

Sermo vero de quaestione dicta in definitionibus & numero, & est quomodo definitio signat definitum et definitio habet plures partes, & quae est causa, propter quam est definitio vnum. hoc enim dictum est in tractatu praecedenti.

95

D.d. Omnia enim quae habent plures partes, &c. i. & necesse est quaerere causam propter quam definitio est vna, quoniam omnia, quae habent plures partes, & sunt vnum secundum totum, non eo modo, quo dicitur cumulus esse vnus. in hoc enim est causa, per quam multitudo sit vnum Deinde

96

dedit exemplum in hoc, & d. In corporibus enim &c. i. in corporibus etiam compositis ex pluribus est causa, propter quam corpus compositum est vnum. v.g. quoniam quaedam sunt vnum per contactum, & quaedam per conglutinationem, vt in rebus viscosis: aut per alia ligamenta, vt claui. & hoc intendebat, cum d. quorum essentia est tactus, scilicet quod quaedam sunt quorum causa vnitatis, & essentiae est contactus.

97

D.d. definitio vero, &c. i. definitio vero est sermo vnius, & non per praepositiones copulantes, sicut versus Homeri. quoniam illi versus sunt vnum per copulam: sed de finitio est vna, quia est vnius, v.g. hominis. Et, cum narrauit, quod homo debet esse vnus, incoepit dubitare in hoc & d. Quid igitur facit hominem vnum, &c. i. & si concesserimus ipsum esse vnum, quaerendum est quid sit illud, quod fe cit hominem vnum, & quare est vnum & non est plura. scilicet quare dicitur quod est vnus, cum sit compositus ex pluribus vno. est enim animal, & bipes. & hoc existimatur esse definitio hominis.

98

D.d. & etiam alio modo. i. & si etiam fuerit, sicut quidam dicunt, quod homo nihil aliud est quam congregatio animalis & bipedis, nihil erit hic in quo communicent haec duo scilicet animal & multipes, ita quod hoc nomen homo significet hoc commune: sed hoc nomen ho significat animal per se, & bipes per se: ergo quare homo non erit duo homines?

99

D.d. & similiter ex animali & bipede, &c. i. & similiter contingit eis vt sint ex ani mali & bipede, & si non dicant ipsum esse animal, siue homo disponatur per haec duo secundum hoc verbum esse, aut attribuam tur enim per hanc praeponem ex & ideo di xit post: & vniversaler &c. i. & vniversaliter contingit huic, vt homo non sit vnum, sed plura vno scilicet animal & bipes.

100

D.d. Manifestum est igitur quod, si aliquis iuerit hac via, &c. i. manifestum est igitur quod si aliquis processerit hac via in definitione, & concesserit ipsam esse compositam simpliciter ex pluribus, & non distinxe rit pluralitatem, quae est in potentia ab ea, quae est in actu, impossibile est soluere hanc quaestione.

101

D.d. Si autem fuerit, sicut dicitur, &c. i. si autem distinxerimus dualitatem, quae est in definitione, & dixerimus, quod haec est materia, & haec est forma, & hoc existit in potentia in composito scilicet materia, & hoc existit in actu. scilicet forma, dissoluetur quaestio. D. d. Ista enim quaestio erit. id est quoniam, si non procedatur hac via, ista quid remanebit. Deinde induxit exemplum, & dixit: & si definitio sphaerae esset cuprum rotundum, &c. i. v. g. quoniam, cum posuerimus, quod definitio sphaerae est cuprum rotundum, tunc hoc nomen esset aequale huic definitioni.

102

D.d. ergo esset quaesitum, &c. i. & cum posuerimus, quod definitio sphaerae est cuprum rotun dum, & quaesiuerimus in ea hoc, scilicet quo modo definitio est vna, & habet plures partes, tunc quaeritur, quomodo cuprum & rotundum sunt vnum.

103

D.d. quoniam tunc non appareĀ¬ bit quaestio. i. &, cum definiuerimus sphaeram, quoniam est cuprum rotundum & intellexerimus per cuprum mate riam, & per rotundum formam in hac materia, tunc non accidit quaestio

104

D.d. Et causa illius vnitatis est, &c. idest, & causa istius vnitatis et vt tramutetur quod est in potentia, donec fiat in actu ab agente, scilicet ab extrahen te ipsum a potentia in actum. Est igitur hic aliquid vnum, quod primo est in potentia, & post transfertur de poten tia in actum. translatio enim eius non largitur eim multitud inem, sed perfectio nem in esse, & in toto. hoc est vnum in actu. & hoc intendebat, cum d. quoniam non est aliud causatum, &c. i. non enim est hoc aliud causatum ab agente ab eo, in quod agit, sed illud idem scilicet quod e sphaera in potentia, sit sphaera in actucum agens extrahit ipsum de potentiain actum.

105

D.d. sed hoc est illud, quod est per essentiam, &c. i. & haec duo dant esse rei, quam significat definitio in omnibus rebus habentibus materiam & formam vt in defionne circuli dicimus, quod est sigura plana. sigura enim est quasi ma, & plana quasi forma. Et inten debat declarare per hoc exemplum quod, cum dispon fuerit talis in disponibus rerum mathematicarum, quanto magis vt sit in defionnibus rerum non mathae maticarum: ne aliquis dicat, quod omnes de finitiones non componuntur ex mam & forma. mathematica enim non sunt in mam, sed declaratum est prius, quod ista habent materiam non sensibilem.

Commentum 16

106

Idest, Omnia vero, quae carent mam intelligibili & sensibili, sicut. mam re rum mathematicarum, vnunquodo eorum est idem cum illo, quod dat suum esse, scilicet quod quiditas, & essentia sunt in eis idem.

107

D.d. sicut illud, quod est aliquod ens, &c. i. vt dicamus in aliquo, quod habet aliquam essentiam, quod in eo non est aliquod additum essentiae. id est quod ens non est geneus illi. & hoc intendebat cum dixit aliquod.

108

D.d. & ideo in definitionibus, &c. idest. Et dixit hoc, quia ista genera altissima, sunt simplicia, cum non habeant genera, definitiones vero sunt compositorum,Ā¬

109

D.d. & illud, quod est per essentiam, &c. idest, & similiter illud, quod significat de finitio scilicet forma, non habet definitio nem: quemandmodum aliquod habet ens scilicet quod ens non est geneus ei.

110

D.d. Et ideo non est aliqua caus alia, &c. i. & ideo illa, quae non habent materiam, non habent causam aliam a se: in hoc, quod sunt vnum, & in hoc quod sunt ens, econtrario eis, quae sunt in materijs. per for mas enim fiunt composita ex forma & mam vnum, & alsquid ens.

111

D.d. quoniam vnunquodque eorum statim, &c. i. quoniam vnunquodque eorum ex se est aliquod vnum, & aliquod ens scilicet quod non est vnum ex alio, neque: ens ex altero. & hoc in tendebat, cum dixit, statim, transum ptiue.

112

D.d. non quia sunt in ente & in vno, sicut illa, quae sunt in genere. i. non quia sunt disposita per vnitatem & ef sentiam, ita quod vnitas & essentia sit ge nus eius, sed essentia est ipsum.

113

D.d. & non quasi separata. id est neque esse illius forae sin plicis est ita, quod in actu sit aliud a rebus pticularibus, quarum est fora, ita quod res prticularis, & fora eius sunt duo diuer la. & hoc intendebat, cum d. separata

114

D.d. Et propter hanc difficultatem, &c. i. & innuit quidnem praedictam dicentem quomodo est homo vnus, & est compositus ex anima & cor pore, quae sunt existentia in actu. Ois eni qui ponit quod anima & corpus sunt duo diuersa, contingit ei dicere quid sit cam ligamenti animae cum corpore. Qui ant dicit, quod anima est perfectio corporis, & quod corpus non existit sine anima, non sunt apud ipsum duo diuersa, nec accidit ei quaestio haec. Et intendit per acqui sitionem conicationem. i. quod propter hanc quid nem dixerunt quidam, quod ex anima & corpore fit vnum per conicationem, quae est inten illa: & isti dubitauerunt in quo sit cam conicationis animae, & corporis, quae sit illa conicatio. i. cuiusmodi conicationisit.

115

D.d. Et quidam dixerunt congrega tionem animae, &c. i. &, vt reputo, quod quod dam dixerunt, quod conicatio, quae est in ter animam & corpus, est, qui a non per ficitur actio alterius eorum, nisi congre catione, vt quidam Antiquorum dicebant, quod cognitio est pr animam & corpus. sed causa veritatis est anima, & falsita tis accidentis in ea est corpus.

116

D.d. Et quidam dixerunt compositionem, &c. i. & quidam dixerunt, quod ista conica tio est copositio animae cum corpore, & quod ligamentum, per quid sit compositio, est vita: & ideo, cum dissoluitur ligamentum, non erit vita.

117

D.d. Sed ser mo in omnibus istis, &c. i. sed istae caus sae, quas induxerunt Antiqui in copulatione animae cum corpore, omnes sunt, ciusdem modi. Quidam enim opinabantur,. quod sanitas istius copulationis erit per istam congregationem scilicet congregatio nem animae cum corpore: & quidam opinabamn tur, quod est per ligamentum: & quidam per compositionem animae & corporis, compositione sanitatis, non compositione corn ruptionis.

118

D.d. & Et erit cuprum, &c. i. & non est differentia inter compositionem, animae cum corpore, & compositionem cupri cum tribus angulis, scilicet quod dicere cuprum habens tres angulos, est, sicut dicere corpus animatum, & sicut dicere superficien albam. Et intendit, quod sermo de omnibus quidnibus est vnus: & sicut non accidit eis quid in compositione fit gurae cum cupro, oportebit vt non accidat eis quid in compositione animae cum corpore. anima enim ita se habet ad corpus, si cut sigura ad cuprum, & albedo ad superficien: omnia enim sunt perfectiones & foriae subiecti.

119

D.d. Et cauma in hoc est. i. & caum deceptionis eorum est, quia ponunt idem quando est in potentia, & quando est in actu esse diuersum. & in rei veritate est vnum illud. illud enim quod fuit in potentia, et in actu, & non sunt hic duo diuer sa

120

D.d. & est sicut dictum est, &c. i. & anima cum corpe sunt vnum, sicut dicimus, qui prima materia & fora sunt vnum.

121

D.d. Ergo non habent, &c. i. & cum anima non est nisi esse eius, quid est in potentia animatum e se animatum in actu, tunc exitus eius de potentia in actu non habet causam nisi motorem, extrahentem ipsum de potentia in actum

122

D.d. Qia vero, quae non habent materiam simpliciter, neque sensibilem neque intelligibilem, essentia eorum, per quam sunt entia, non attribuitur in suo esse oi busdam rebus, quae non sunt perfo ctio materiae omnino, & attribuur tur quibusdam. Et intendebat per hoc intelligentias abstractas, quae a tribuuntur corporibus coelestibus secundum quod anima attribuitur corpori.

PrevBack to TopNext