Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Liber 12

Liber 12

Caput 1-3

Commentum 1

DIxit Alexander. Quia sua intentio in hac arte fuit loqui de ente in eo quod est ens, & de causis & principiis eius, cum prima Philosophia de istis duobus consyderet, & iam declaratum est, quod substantia principaliter est ens, & est causa caeterorum, incoe pit in hoc tractatu quaerere de principiis entis, quod est substantia. Et dixit: Et intendit per hoc, quod dixit: consyderatio est de substantia , i. quod cunsyderatio in hoc tractatu est de substantia, i. de principiis eius. Et potest intelligi, quod consyderatio in hac scientia principaliter est de substantia, & de principiis eius: sed melius est dicere, quod incoepit tractatum istum cum intentione eius. Et secundum hoc intelligendum est substantiam. generabilem & corruptibilem, & aeternam, & quod sua intentio in hoc tractatu principaliter est loqui de principiis substantiae aeternae: de principiis autem substantiae sensibilis generabilis & corruptibilis locutus est in tractatu Secundo, & Tertio. & est declaratum est in Naturalibus, sed alio modo. Consyderatio enim de principiis eius, in eo quod est substantia, alia est a consyderatione de eis, inquantum sunt causae transmutationis. & ideo incoepit primo consyderare de principiis substaniae generabilis, & corruptibilis, & facere rememorationem de hoc, quod declaratum est in Naturalibus, & in tractatu praecedent hunc. Et ideo iste tractatus videt diuidi in duo scilicet in consyderationem de principiis substantiae. generabilis & corruptibilis, & aeternae.

Commentum 2

Dixit Alexan. Intendit per totum ens. & quasi dicat, diximus, quod consyderatio est de substantia. quoniam si aliquis fuerit opinatus, quod ens est quasi vnum vniuersum continuum, credendum est, quod substantia est pars primi. si opinatus fuerit, quod quidd am prius est quodam in esse, & quod ex eo hoc est primum, hoc autem secundum, dignius est credere, quod substantia principaliter est ens. & iste modus prioritatis est, quem intendit Arist. & est quod prius declarauit. Et cum de ente quiddam est primum scilicet substantia, & quiddam scum, necesse est ei, qui consyderauit de principiis entis, in eo quod est ens, vt consyderet de principiis substantiae, haec igitur est intentio Alex. & est expositio vera. D. & potest intelligi per hoc quod dixit, quasi vniuersum, genus. & per hoc quod dixit, pars primi, spe cies, & quasi dicat, quoniam, si ens est quasi genus, tunc sua prima species est substantia. deinde debilitauit hanc exponem: quia verum geneus non habet species priores se adinuicem, sed omnes sunt secundum vnum otdinem. Dico ereo, quod intendebat Arist. dicere apud me, quod ens aut demonstrat vnum geneus & vnam nausam aut genera diuersa. & quomocunque sit manifestum est, quod substantia est prior ceteris. multa enim, quae sunt eiusdem generis, sunt priora adinuicem, vt sunt substantiae se priores adinuicem. Prioritas enim inuenitur in eodem genere. & in diuersis generibus, quae dicuntur in respectu eiusdem rei, vt dicitur ens de decen praedicamentis, secundum hoc igitur intelligendum est de hoc, quod dixit, vni uersum, totum collectum scilicet indiuiduum, & vniversale collectum ex speciebus, in quibus inuenitur prioritas & posterioritas. Themistius autem exponit sic. dicendo: Totum enim, siue fuerit adunatum, sicut est coadunatio membrorum in corpore humano, & partium in corpore plantae: aut fuerit compositum ex rebus contingentibus se adinuicem, sicut domus & nauis: aut fuerit compositum ex rebus segregatis, sicut ciuitas & exercitus: necesse est vt prima suarum partium sit substantia, & quod locus eius sit de toto, sicut loc cordis de corpore animalis. Si aute non fuerit huiusmodi, sed sicut vnum inuenitur in numeto, deinde duo, deinde tria: aut sicut iu siguris rectarum linearum primo inuenitur triangulus, deinde quandratum, etiam secundum hoc sub stantia inuenitur prima, deinde quantt tas, & qualitas. substantia enim prior est istis, sicut vnum alio numero, & triangulus aliis siguris. hoc igitur dixit. Phemistius in sua abbreuiatione, Sed ipse intellexit de vniuerso tres modos, aut vniuersum compositum ex partibus consimilibus adunatis adinuicem: aut contingentibus se, vt corpaartificialia: aut segregatis, vt partes ciuitatis & exercitus. & haec additio est supfiua. nullus enim existimat, quod partes entis, quae sunt decen praedicamenta, sint contingentes se, aut segregatae in loco. Sed sua expo ad hoc, quod dixit de particula secunda, scilicet hoc, quod dixit: & si fuerit secundum quod aliquid conse quitur aliquid, vt numerus, & super ficies consequuntur se adinuicem, est mala expositio. Prioritas enim in numeris & supficiebus est in eodem genere: sed prioritas substantiae aliis praediea mentis non est in eodem genere, sed sicut prioritas rei ad res, quae attribuuntur ei. Expositio igitur Alexan: in hac particula est vera. Sed quaerendum est, & dicendum, iam declarauit superius modum, quo substantia praecedit alia praedicamenta: sed tamen Aristo. non intendebat ponetur istos duos modos prio ritatis nisi ad confirmandum suum sermonem contra aduersarium: cum ad uerfarius non possit ponere, quod substantia antecedit alia praedicamenta nisi his duobus modis, in quibuns necesse est vt substantia sit prior. Et, cum dixerimus, quod intentio Aristo. est ista, qumodo reputat aliquis quod dispositio substantiae cum aliis praedicamentis est sicut dispon continui ex partibus coni similibus: nisi intelligat quod prioritas rerum huiusmodi sit prioritas rerum, quae sunt eiusdem generis. membra enim corporis sunt in eodem genere: sed cor antecedit ea. & secundum hoc nulla differentia est inter hanc prioritatem, & prioritatem numerorum, & superfi cierum: sed hoc in continuo, & hoc in discreto. Et cum ita sit, substantia non vte antecedere alia praedicam en ta, nisi altero istorum duorum modorum: aut sicut ea, quae sunt in eode genere, praecedunt se adinuicem apud re putantes quod hoc nomen ens dicitur de eis sicut numerus de duobus & tribus: aut sicut res antecedit res, quae attribuuntur ei, & non sunt in eodem genere, vt sanitas antecedit sanabilia, & Medicina antecedit res attributas Medicinae. & ista comparatio est vera comparatio. Et est intelligenda per hoc quod dixit: Quam, si hoc totum fuerit quasi aliquod vniuersum. i. res, quae antecedunt sibiinuicem, & sunt in eodem genere secundum expositionem. quam debilitauit Alexan. & accepit Aristo. in hoc loco vniuersum loco generis, ne accideret ei dubitatio, quae accidit Alexcum geneus dicatur quandoques vniuoce, & quandoque secundum prius & posterius. & ideo omisit hoc nomen geneus, & accepit vniuersum in suo loco. & ideo, si huiusmodi geneus fuerit intelsecum per vniuersum, erit vera expositio. Tham mistius vero non intellexit hunc locum, & transmutauit expositionem, posuit enim intentionem primae particulae in secunda, & exposuit primam in modum, quem non habet substan tia cum aliis praedicamentis, & dimisit veram comparationem, quam habet substantia cum aliis praedicamentis, Expositio igitur Alexan. est, quam non compleuit. Themistijm autem est purus error. Et causa in hoc est diminutio, quae accidit in expone Alexam Themistius enim non abbreuiauit nisi expositionem Alexan.

Commentum 3

Haec est alia causa, propter quam consyderandum est de substantia tantum. Nullum enim inuenitur aliorum simpliciter neque motus, sed in substantia, v. g. quia qualitas non dicitur ens simpliciter, neque motus, sed dicitur esse qua litas, & esse motus. Motus enim est motus alicusus, & qualitas est qualitas alicuius: substantia vero non est substantia alicuius. ens igitur principaliter & simpliciter est substantia Et, quia aliquis potest dicere, quod alia praedicamenta diminuuntur a sub¬ stantia tantum, & hoc nomen ens dicitur de omnibus, dixit respondendo: similiter inuenitur non album. i. & hoc nomen ens, quamuis dicatur de eis tamen dicitur quod hoc est album, & hoc est mobile. tamen hoc non dat vt perfecte habeaunt esse: quoniam hoc etiam dicitur ens in negando aesse, cum dixit. quomd hoc est non album, & non rectum Et, cum dixit, quod substantia dicitur e: Simpliciter, & alia praedicamenta secundum comparationem, dedit causam in hoc, & dixit: Et etiam nultum aliorum est abstractum. i. & causa in hoc est, quod substantia est constans & ens per se, & alia sunt in substantia Deinde dedit testimonium, & dixit: Antiqui estam testantur, &c. i. & Antiqui testantur nostrae opinioni per hoc, quod fecerunt, quando quaerebant de principiis entium. tunc enim quaerebant elementa, & causas substantiae.

Commentum 4

Cum narrauit, quod Antiqui quaerebant principia substantiae & iam praedixit opiniones eorum de hoc, ficit hic rememorationem de eis, & d. Qui vero modo sunt. i. iuniores. & intendebat Platonem, qui opinabatur, quod vniversalia sunt substantiae, & principia substantiae sensibilis. opinabatur enim, quod genera sunt naturae abstractae, & non sunt existentia in particularibus, ita quod in eis coniungantur. Vni uersalia enim apud Arist. sunt collecta ex particularibus in intellectu, qui accipit inter ea consimilitudinem, & facit ea vnam intentionem. Plato vero ponebat vniuersalia ex istentia extra animam per se. Et verifica bat suam opinionem ex hoc, quod scientiae & definitiones sunt de vni uersalibus. vnde videntur esse perfectiora particularibus & priora eis. vniuersalia enim, cum non fuerint. non erunt particularia: sed econverso non. & ideo ponebat vniuersalia esse principia & formas substantiae, sensibilis sed destructum est hoc iam in tractatu * Secundo. Et intendit per Logicam hic consyderationem, qua fit ex propositionibus non conuenientibus. Propositiones enim falsa quaedam sunt conuenientes, & quaenon. & vniversalter qui seniper est in disputatione multotiens accidit ei videre extranea remota a natura rei [indent 22]Deinde dicit: Antiqui vero particularia, vt ignem & teram, sed non corpus vniuersale. idest Antiqui vero opinabantur, quod corpus particulare est principium substantiae, vt ignis & terra, & non opinabantur, quod principium est corpus vniuersale, vt Mocerni. Et cum narrauit, quod consyderatio de principiis entis dat vt consyderatio sit de substantia, & quod prnicipia quaerendae substantiae non sunt res vniuersales, incoepit diuidere modos substantiae.

Commentum 5

Dicit, quod substantiae sunt tres, sensibilis, & insensibilis. sensibilis autem, diuiditur in duo, in substantiam aeternam, quod est corpus quintum, & in substantiam generabilem & corruptibilem quam omes concedunt, vt plantae & animalia. & dixit: cuius elementa neces se est accipere. Alexam. dixit super hoc, quod non est intelligenda ex hoc subs stantia generabilis & corruptibilis, sed vtraque: generabilis & non generabilis. Et Aleran. dixit, demonstrtia re enim principia. entium, quae sintpest primi: Philosophi: & quod istis veitur Na turalis, est qui a non declarat ea, sed quia ponit ea. Substantia enim immobilis est principium & causa rerum naturalium, de quo modo loquitutr, principaliter: illa autem alia principia sunt tantum Naturalis, i. ad declarandum quae sunt. dixit & hoc, quod dixiti postquam dixit substantiam sensibilem generabilem & corruptibilem. scilicet cum dixit, cuius elementa necesse est accipere. ita inuenitur in vna scriptura. & expo est, sicut diximus. Et in alia scriptura inuenitur sic: Et hoc est aeternum, cuius elementa necesse est accipere, &c. D. Alexan. & expos est secundum hanc literam, & necesse est accipere principia, & elementa substantiae aeternae. Causa enim prima, de qua in hague arte loquimur, est causa & principium corpis diuinim. & dixit. sed prima seri ptura est melior: quoniam iam posuit, quod sua intentio est loqui de elementis sensibilis substantiae, in qua sunt res generabiles etiam: & ipse ita faciet, quoniam pertransibit de consideratione in istis rebus ad formas abstractas Haec sunt verba Alexan. Sed habent quidnem. Cus enim dixit, quod demonstrare principia entiaem est primi Philosophi non naturalis, & quod Nalis ponit ea positione, &c. i. intendebat, quod principia entium, de quibus Philosophus consyderat, & quae Nalis concedit esse, sunt principia substantiae sensibilis aeternae, quae sunt, supa abstracta, & quod principia, de quibus consyderat Naturalis, declarando ea esse, sunt principia generabilis & corruptibilis, erit sermo non rectus. Substantia enim aeterna declarata est innamlibus in fine Octaui Physi. sicut declarara sunt princtpia substantiae generabilis & corruptibilis in Prmo istius libri. Quo modo igitur di citur, quod naturalis ponit hanc positione cum impossibile sit vt declaretur nisi in na turalibus: & quomodo est rectum dicere, quod Naturalis non declarat nisi principia substantiae generabilis & corruptibilis, cum non solum modo consyderet de substantia generabili & corruptibili, sed etiam de non generabili & non corruptibilius consyderat enim de ente mobili siue generabili siue non, secundum igitur hunc intellectum iste sermo est falsus. Si igitur aliquis dixerit: quod dictum est in Logica, quod nulla cientia habet, probare sua principia: sed subiectum scientiae Naturalis est corpus mobile, & eius principium est substantia abstracta. Dicemus, quod hoc verum est. sed illud, quod dictum est in Logica, est quod nulla facultas habet proba re sua principia. scilicet propter quid, quoniam hoc non fit, nisi per principia illorum principiorum, & per principia princiiorum generis, cum illa principia habuerint principia. Sunt igitur alterius generis necessario superioris illo. I ie enim qui consyderat de illis principiis habet consyderare de hoc. & io facultas inferior non habet consydera: re principia sui generis secundum simplicem demonstrationem: secundum vero demonstrationes, quae vocantur signa, possibile est. & ido principia subiecti Naturalis non de monstrantur nisi per res posteriores in scientia Naturali. Et ideo impossibile est declarare aliquid abstractum esse, nisi ex motu. & omnes viae, quae reputantur esse ducentes ad primum moto rem esse praeter viam motus aequaliter. sunt insufficientes. &, si essent verae, essent numeratae iprima Philosophia. prima enim principia impossibile est vt demonstrentur. Iste enim sermo Aleran non est intelligendus secundum suum intentum. Et tam Auic. reputauit hunc sermonem esse verum scs quod nulla. facultas habet probare sua principia. Et Auic. hoc absolute dixit, quod primus Philosophus habet declarare prima principia sensibilis substantiae siue aeternae, siue non: & Naturalis ponit positione naturam esse: & quod primus Philosophus demonstrat eam esse, et non distixit inter duas substantias. Si igitur aliquis dixerit, qui Philosophus consyderat de principiis entis, in eo quod est ens: ergo consyderat de principiis substantiae sicut dictum fuit in principio istius tractatus: & principia substantiae sunt principia naturalis subiecti. Diuinus igitur habet probare principia naturalis subiecti: & Naturalis ponere ea po sitione. Et dicemus nos quidem, quod Philosophus inquirit quae sunt principia substantiae secundum quod substantiae, & declarant, quod substantia abstracta est principium substantiae naturalis: sed hoc ponendo accepit pro constanti, hoc quod declaratum est in naturalibus de principiis substantiae generabilis & corruptibilis scilicet quod declaratum est i primo Phisi scilicet quod est compositum ex materia & forma: & quod declaratum est in Octauo scilicet quod est compositum ex materia & forma: & quod declaratum est in Octauo scilicet quod mouens aeternam substantiam est abstractum a materia. †D. de clarauit, quod principia substantiae gene r abilis & corrupuibilis sunt substantiae istorum, & quod substantiae istorum non sunt vniversalia, neque vnum, & vniversaliter neque formae, neque mathematica. *& hoc, quod declarauit in tractatu a. & 8. decla rat etiam in hoc tractatu, quod principium primae substantiae abstractae etiam est substantia, & forma, & finis, & quod mouet vtroque modo. & hoc intendit primo declarare in hoc tractatu. Sed quia modus consyderandi in hac scientia est de principiis substantiae, in eo quod est substantia, siue aeterna sine non, incoepit declarare in hoc tractatu de principiis substantiae non aeterne, & fecit rememorationem de hoc, quod declaratum est ex eis in naturalibus, & in praecedentibus tractatibus. Deinde post hoc incoepit de clarare principia aeternae substantia & posuit etiam hoc, quod declaratum est in naturalibus, & consyderauit de eis consyderatione, propria huic scientiae v. g. quod est substantia & prima forma, & quod est principium & finis. D. consyderat de hac substantia immo bili, vtrum sit vna, aut plures, & siplures vtrum reducantur ad vnum & quo modo ordinantur ab eo. Sic igitur intelligenda est communicatio istarum duarum scientiarum in consyderatione de principiis substantiae. scilicet quod Naturalis declarat ea esse secundum quod sunt principia substantiae mobilis. Philosophus autem consyderat de eis secundum quod sunt principia substantiae in eo quod est substantia, non substantia mobilis. & etiam Philosophus de clarat abstractum esse, quod est principium substantiae sensibilis: sed postque accepit pro concesso a Naturali huiusmodi esse substantiam. Et forte hunc modum intendebat Alex. dice re, cum dixit, quod Philosophus consyderat quae principia substantiae aeternae sed hac via consyderationis non indiget Naturalis, neque necesse est ef ponere ipsum. & forte etiam intendebat dicere, quod Naturalis consyde¬ rat quae sunt principia substantiae gen nerabilis & corruptibilis secundum modum proprium ei scilicet per principia propinqua. & haec scientia consyderat demultis principiis, cum declarat, quod substantia immobilis est principium substantiae mobilis. & hoc est intelligendum de hoc sermone. & sic non erit dubitabilis. & hoc fecit Auicem. errare. Quod autem Alexan dicit, quod prima scriptura est melior secunda, forte est econuerso, quia haec est sua prima intentio in hoc tractatu. Et, cum posuit tres substantias esse, & quod vna earum est abstracta, induxit testimonium, & dixit: & ideo dicunt, quidam, quod est abstracta, &c. i. quia opinabantur, sicut nos. Et quia istorum hominum quidam diuidunt, hoc abstractum in duo, & quidam rei ducunt haec duo in vnum, & quidam ponunt tantum vnum, d. & quidam eorum diuidunt ipsam in duo & quidam ponunt formas mathematicas tantum ex istis: i. quod haec substantia quidam ponunt eam duplicis naturae, scilicet formas, & ma thematiea, quae ponunt inter formas abstractas & substantias sensibiles. & quidam ponunt formas & mathematica vnam naturam. & qui amponunt substantiam abstractam sola mathematica, & non dicunt formas esse. Et primus sermo est Platonis. Secundus autem, vt dixit: Alexan. est alterius, & secundum expositionem quorundam discipulorum Platonis est Platonis. Tertius est Pythagotae, & aliorum: quamuis variet de istis, qui non dicunt numerum esse abstractum. & in tractatu sequenti cum istis loquitur de hac substantia.

Commentum 6

Dixit Alex. Et, cum locutus fuit de substantia mobili. d. quod Naturalis debet loqui de istis duabus substantis scilicet eterna & corruptibili. Consu deratio enim Naturalis est de substantiis mobilibus, secundum quod accipit principia istorum a primo Philosopho substantia autem inmobilis est propria pri mae Philosophiae. Alexan. autem in hoc loco aperte vte dicere, quod Naturalis consyderat de substantia mobili, quaerendo principia eius a Philosopho, & quod Philosophus declarat haec principia esse. sed iam declarauimus, quod iste sermo non est verus: & quod Naturalis consyderat de substantia mobili, quaerendo principia eius, pueniendo a posterioribus ad priora, vt declaratum est illic.

D.d. ista enim sunt cum motu. i. & consyderatio de substantia mobili est alterius scienti, scilicet istius, et cam in hoc est, quia illae duae substanti sunt mobiles, haec autem est alia ab eis & immobilis, cum mobile & immobile non habeant principium sibi ommune.

D.d. Substantia autem sensibilis, &c. Alex. i. cum dixit, quod sermo de substantia sensibili est Nalis, cum sit in motu, & iam praedixit, quod necesse est accipe re elementa substantiae sensibilis, si vnum, & si plura. Consyderatio enim in hoc & in inueniendo principia naturalium est primi Philosophi. & ideo incoepit suum sermonem in hoc, & declarauit quae sunt elementa naturali substantiae. & ad hoc accepit propositio nem manifestam scilicet quod omnis sensibilis substantia est transmutabilis. Omnis enim huiusmodi substantia, aut est transmutabilis in loco tantum, vt substantia aeterna: aut in qualitate & magnitudine: aut in substantia, vt in generatione D. coniungit ei aliam proponem manifestam, & est, quod illud quod transmutatur, ex contrario aut ex medio inter contraria transmutatur: sed ea, quae sunt inter contraria, non dicuntur esse contraria: me dia enim ex quibus sit transmutatio ac extrema, non simpliciter sunt contraria ex extremis: vnde vt non ex contrarijs. quo modo autem transmutatio quae est in istis, & ex istis, etiam est ex contrarijs: quia illa, quae sunt inter contra, ria, fiunt ex mixtione contrariorum: in tractatu decimo declaratum est. Et cum d. quod transmutatio, quae est intel contraria, d. & accepit in hoc loco opposita loco contrariorum, & ponit, quod omnis transmutatio fit ex contrarijs, aut ex mediis, quae sunt inter contraria

D.d. vox enim non est alba, sed econtrario. Alex i. quis possumus dicere, quod vox non est alba, tamen non propter hoc sit album ex voce, quia vox non est album, oportet enim quod illud, quod transmutatur fiat contrarium ei, ex quo transmutatur. D. Alexan. forte non intendebat hoc. sed cum dixit vniversaler quod transmutatio fit ex oppositis & ex mediis: opposita autem multipliciter dicuntur: declarauit, quod transmutationes non fiunt exquibuslibet oppontis. Qniam bene posiumus dicere, quod vox opposita est alba, cum dicendum sit, quod vox non est ab bum: sed tamen non propter hoc est dicendum quod album fit ex voce, & quod vox transmutatur in album. non enim ex omnibus, de quibus dicitur non album, fit album: quoniam non ex omnibus oppositis sit transmutatio, sed ex contrarijs Et, cum declarauit, quod necesse es in omnibus naturalibus, vt in principiis sit aliquacontrarietas, coniungi hoc, quod necesse est, vt in omnibus trans mutabilibus sit aliquid subiectum, quid transinutetur ad contuarietatem, quae sit transmutatio: & quod in aliqua hora sit in aliqua parte eius, & in alia hora in alia parte. Impossibile enim et, vt contraria recipiantur sua contraria permanentibus illis. & hoc iam de claratum est in primo Phy. & coniur git etiam hoc, quod declaratum est in illis tractatibus, quod illud, quod transmu) tatur cum transinutatur, permanet: con¬ traria autem, ex quibus transmutatio sit, non permanent. & ex hoc apparet, quod necesse est in omuibus trans mutationibus vt sit tertium permanens aliud a contrarijs. haec sunt verba Alex. & est perfecta expositio. Sec hoc, quod d. quod consyderatio in hoc, & in inueniendo principia naturalium est Philosophi, non est intelligendum secundum suum modum scilicet quod demonstrare principia naturalis substantiae esse est primi Philosophi. sed econtrario. Na turalis enim habet dare causas mobili substantiae materiales & mouentes: formales autem & finales non potest. sec Philosophus dat eas demonstrando, quod primum mouens, quod iam declaratum est esse in scientia Naturali, est principium substantiae sensibilis secundum formam & finem. Secundum igitur hunc modum quaerit Philosophus elementa substantiae sensibilis, i. elementa entis, in eo quod est ens. Declarat igitur in hac scientia, quod ens non materiale, quod iam declaratum est esse mouens substantiam sensibilem, est substantia antecedens substantiam sensibilem: & quod est principium eius secundum formam & finem. Secundum hoc igitur intelligendum est, quod Philosophus quaerit de principiis substantiae na turalis scilicet de prima forma & fine. de causa autem mouente & materiali est Naturalis. Et in hac scientia ponit has duas causas esse principium perscrutationis de duabus aliis causis. Et ideo incoepit ponere has duas causas, & primo materialem, & declarat illam per propositiones illas easdem, quibus vsus fuit in scientia Naturali. Et ideo vivt quod haec consyderatio non est propria huic scientiae, sed est pars scientiae Naturalis. sed, quia vicinae sunt hae duae consyderationes, & necesse est vna earum vti in altera quasi principio, fecit rememorantionem de hoc, quod declaratum est in scientia Naturali. Sed tamen hic magis generaliter perscrutatur qua in na turalibus. v. g. quod, cum declarat quod principia substantiae sensibilis est materia & forma, quaerit vtrum principia substantiae sint principia aliorum praedicamentorum aut non & sicut perscruta tus est in praedictis tractatibus de forma, vtrum sit substantia aut non, & de vniversalie & particulari, & ideo fecit reme morationem in hoc loco de eo, quod declaratum est de principiis substantia sensibilis in Scientia Naturali, & in tractatibus praedictis istius scientiae. Istae autem duae scientiae vicinae sunt scilicet scientia, quae consyderat de principis substantiae mobilis in eo quod est mobilis, & quae consyderat de eis in eo quod substantiae. & ion possibile est vti his proponibus magis generalibus quam in scientia Naturali. non in eo quod est substantia simplici ter. Et secundum hoc verificabitur sermo Alex. cum d. quod consyderatio Natura lis est de substantiis, quae sunt in motu, secundum quod accidit principia instorum a primo Philosopho scilicet quod intelligenda sunt ex hoc causa formalis & finalis, non materialis & mouens, quauis sint vna secundum subiectum. Et similiter verificabitur sermo eius praedictus, cum d. quod demonstrare principia entium est primi Philosophi, & quod Naturalis ponit ea positione, scilicet quod intelligenda est causa formalis & finalis, non mouens & materialis. Et similiter verificabitur etiam sermo eius, cum d. illa autem alia principia sunt Naturalis tam tum, cum fuerint intellecta ex istis haec duo tantum principia. scilicet materia prima & primum mouens. Et cecidit dubitatio in hoc, quod principium formale, & finale, & mouens non sunt tria numo ro, sed vnum in subiecto & tria in ra tione. secundum autem quod est mouens, declaratur esse in scientia Naturali, & quod non est in materia: & secundum quod concedit haec scientia quod hoc mouens non est in materia, declarat quod est forma & finis istius sensibilis substantiae, non in eo quod est sensibilis, sed in eo quod est ens. secundum igitur hoc est intelligendum quod principia vtriusque scientiae sunt diuersa in modo tantum, non in esse. & ideo sermo Aleest valde dubitabilis, nisi determinetur sic. Ex quo errauit Auic. sicut dixit. & oportebat Alex. si hoc intendebat, sicut est famosus in hac scientia distinguere & determinare hoc. Et ideo videmus Themistium dimittere hanc intentionem vniuersaliter.

Commentum 7

Cum declarauit, quod transmutatio fit ex contrarijs, aut ex his, quae sunt inter contraria, quae est sunt contraria, & declarauit, quod contraria habent terrium subiectum, & est materia coniuncti, vult declarare quot sunt, modi contrarietatis, qui sunt in trans. mutationibus, & d. Si transmutatio nes sunt quatuor, aut in substantia, & dicitur generatio et corruptio simpliciter: ant in qualitate passiua, & dicitur alteratio: aut in quantitate, & di citur augmentum & diminutio: aut in vbi, & dicitur translatio, necesst est vt omne, quod transmutatur, trans mutetur ex contrarijs, quae sunt in vnoquoque istorum modorum qui tuor. Et iam declaratum est in Quinto Physi. qui sunt modi diuersitatis inter has transmutationes, & diuersitatem quae est inter haec contraria. Contrarietas autem in substantia est forma & priuatio: in qualitate autem, vt calor & frigus in tactu, & dulce & amarum in gustu, & album & nt grum in visu. & omnia ista reducuntur ad sensum tactus, vt declaratum quae in libro Peri Gene in quantitate augmentum & diminutio. Et, cum posuit, quod haec quatuor sunt modi transmutationum, d. & necesse est vt matetia transmutetur, quia potest vtrunque i. &, si necesse est, sicut declaratum est, vnumquodque istorum contrariorum habere * naturam, super quam succedunt sibi contraria, necesse est vt non sit materia nisi secundum quod recipit vtrunque contrariorum, non qui a habet alterum contrariorum, in substantia sua: & vt non sit materia nisi quia tanrsmutatur ex econtrario in contrarium illo permanente & totum hoc perfecte declaratum est in Physicis.

Commentum 8

Cum declarauit, quod principia sunt substantiae contrariorum, vult declarare cuiusmodi esse sit esse materiae: & praeponitur huic quod ens diuiditur in potentiam & actum in omnibus praedicamentis & Alex. dixit quod hoc declaratum est in tractatu Nono, in quo loquitur de potentia, & actu. & intende bat per hoc, quod in tractatu demonstrat, potentiam esse praecedentem ad actum, & d. impossibilia contingentia ad negantes potentiam esse, & ponentes eam cum actu. & hoc non fecit in illo tractatu, nisi ad confirmandum. potentiam enim esse non indiget demonstratione. Et, cum posuit, quod in uenitur ens duobus modis, aut potens tia, aut in actu: d. quod transmutatio est ex ente in potentia ad ens in actu in omni specie transmutationis. v. g. quod transmuta tio ad album est ex albo in potentia ac [indent 23]album in actu: & transmutatio ad hanc substantiam est ex illa substantia in potentia: & similiter corruptum est ex illo, quod est in potentia corruptum. & hoc intendebat, cum dixit: & similiter in generatione & corruptione. & intendebar, quod omne transmutabile fit ex illoquod est in potentia in illo modo praedicamenti. Et, quia hoc ignorauerunt Antiqui errauerunt in generatione, & dixerunt, quod nulla generatio est omnino, sed entia fuerunt praecedentia in esse in actu, sed reputatur propter sensum esse generata, & non sunt in rei veritate, sed exeunt abinuicem. & vnus eorum, qui hoc opinati sunt, est sicut Anaxa. & mouit eos ad hoc credendum, quod efis non fit ex non ente non esse enim non transfertur in esse, neque est ex ente: quia illud, quod fit, tunc esset prius ens, quam essec. Et, cum posuit quod generatio fit ex ente in potentia, vt declaratum est in primo. Phy.d. Ergo non tantum possibile est, &c. & innuit per hoc modum, quodissoluit quidnem dictam in Primo Phy. de generatio ne. Dictum est enim illic quod, si generatio est, aut est ex non esse, aut ex esse, si ex non esse, ergo non esse transfert in esse. si ex esse, contingit vt sit ens anrequam sit, & difsoluit hanc quid nem in illo tractatu, dicendo quod generatio fit ex non ente accidentaliter. quia est ex ente potentialiter scilicet materia, cui accidit priuatio, quae est non ens simpliciter: & etitam est ex non ente in actu accidentaliter. accidit enim materiae, ex qua est generatio essentialiter, quod fuit non ens inu actu & ens in potentia. Facit igitur hic reniemorationem, de eo, quod declaratum est illic, quod gen nerabile non generatur ex ente accidentaliter, sed etiam essentialiter scilicet ex ente in potentia. it quod non sufficit dicenti in solutione istius quidnis quod generabile impossibile est quod generetur ex non esse, dicere quod generatur ex non esse essentialiter, sed accidentaliter. sed oportet etiam dicere ei cum hoc quod generatur ex ente essentialiter scilicet ex en te in potentia. Et Alex. dixit, quod non compleuit sermonem in hoc loco de materia, quoniam transmisit nos ad Physicam. Et hoc demonstrat ipsum videre quod sermo in probando primam materiam esse est natura¬. lis, econtrario Auicen,

Commentum 9

Vult declarare, quod omnes Antiqui, cum voluerunt dissoluere illam quaestio nem de generatione, speculabantur, naturam materiae debiliter, & non potuerunt scire veritatem illius materiae: sed tamen omnes intendebat, quasi veritas induceret eos ad illam. Et dixit: & hoc est vnum, &cae idest, & istam naturam, quae declarata est esse, reputabat Anaxag. esse misturam suam. Materia enim assimilatur mistioni: quia res admistae pro¬ pinquae sunt vt sint in potentia, sed tamen insimul sunt in actu. & ideo d. & est melius quam quod omnia sint insimul. i. & ponere, quod materia est in potentia omnia in dissolutione illius quaestionis melius est qua dicere, quod omnia existunt in actu in mistione insimul. Nom. eni potest euadere per positionem mixtionis ex hoc, quod generatio fit ex ente in actu: & sic remanet quaestio destruens generationem.

D.d & est etiam mistic Empe. i. & ista materia est, quam Em pe inspiciebat, cum posuit, quod mundus est ad mistus aliquand per amicitiam & aliquid segregatus perlitem.

D.d. & hoc Anaximandri. i. & quod ponebat iste homo, habet aliquam similitudinem cum materia. Ponebat enim quod elementum omnium rerum est infinitum & medium inter aerem & ignem, aut inter aquam & aerem, sicut alius facie bat. isti enim inspiciebant potentiam existentem in materia. & ion posuerunt ipsum medium inter ea, quae sunt, entia in actu. & inspiciebant etiam naturam materiae, cum posuerunt ipsum infinitum, ne generatio secetur. esse enim eius in potentia omnia est causa propter quam generatio non abscinditur.

D.d. sicut dixit Democr. omnia fuerunt nobis in potentia, in actu autem non in & de propinquioribus istis in aspiciendo materiam fuit De moeritus, cum d. partes esse indiuisibiles, quae sunt apud ipsum elementum omnium d enim quod istae fuerunt in potentia omnia, antequam conglutinatentur ad inuicem, & quod nunquam fuerunt in actu. D. Alex. & forte iste sermo, quem d. omnia fuerunt nobis in potentia, in actu autem non, est totus Democriti: sed sermo Democriti est, omnia fuerunt nobis in potentia, i aeterna, quia assimilantur materiae in hac intentione, & erit sermo eius, omnia sunt in potentia, in actu autem non prius Arist. & quia correxit sermonem Democriti, dicendo & Democ. quasi d quod partes indiuisibilex semper fuerunt aeternae, bene inspexit naturam materiae: & maxime esse eius in potentia omnia facta ex eis, non in actu.

D.d. quousque inueniatur admistae cum materia. i. & natu ra veritatis induxit omnes autiquos vicinari materiae. Et d. hoc, quasique fuit testimonium super hoc, quod probauit de materia. Nullus enim sciuit materiam in rei veritate ante ij sum, sed inspiciebant ipsam a loge

Commentum 10

Et si omnia, quae transmutantur habent materiam, sicut diximus, sec naturae materierum diuersantur secundum modos naturae transmutationis. materia autem generabilium est in potentia, translatorum autem est in actu cum translatum sit asiquid in actu, & ideo quod ex translatis fuerit non generabile neque corruptibile, non habebit materiam, quam habet generabile & corruptibile, & est quae es in potentia. & quasi dicat, & omuia aeterna quae sunt non generabilia sed mouentur motu secundum translationem, habent mater,sed non habent materiam generabilium, sed materiam eorum, quae mouentur de vbi in vbi. Et ex hoc videtur corpus coeleste non habere potentiam diuisibilem secundum diuisionem corporis scilicet formam materialem. nam si ita esset: esset in eo materia, quae est in potentia: & iam declaratum est, quod nullum aeternum habet potentiam vt corrumpatr, & in primo coli & mundi. Aui. autem errauit in hoc cum d. quod materia, quae est in potentia, existit in omnibus corporibus.

Commentum 11

Vult narrare, quod quamuis materia prima sit vna, tamen multa est in potentia, & habilitate, & quod quodlibet ens cum materia communi habet naturam propriam. & incoepit ponere quaestio nem, quam dissoluit, & est quod ens non fit ex ente, sed ex non ente, & d. &, si aliquis posuerit, quod generatio fit ex non ente, habet dubitare & dicere ex quo non ente sit generatio. Non ens enim dicitur tripliciter. Et intendit, quorum vnum est non ens simpliciter, quod non habet esse, neque imaginationem. Secundum est non esse, quod est in materia. scilicet priuatio formarum. Tertium est ens in potentia. Ens enim in potentia dicitur non ens scilicet non ens in actu, Et, cum posuit haectria, incoepit breuiter ponere intentionem, qua dissoluitur quaestio, & d. Si igitur fuerit in potentia, &c. i. & si quaestio dissoluitur ponendo quod ens fit ex non entes actu, & ente in potentia, non enim quidlibet ens fit ex qualibet potentia, sed vnumquodque entium fit ex eo quod est in potentia illud, quod fit, i. ex potentia propria, ita quod numerus potentiarum sit sicut numerus specierum entium generabilium. Et d. hoc, quida opinatur, quod prima materia est vnum secundum subiectum, & multa secundum habilitates. Primo enim habet habilitates ad recipiendum primas contrarietates scilicet formas omnium quatuor elementorum. Secundo vero habet potentias consimilium partium mediantibus formis quatuor elementorum. & istae potentiae diuersantursecundum diuersitatem mixtionis quatuor elemente rum, ita quod ex hoc diuersantur forma generabilium. Et, quia Antiqui secundu positionem suam in materia non pos sunt dare causam in multitudine entium ex materia, d. Et non sufficit etiam quod omnia fuerint insimul. i. & ideo non sufficit in dando causam multitudinis entium dicere: quod ea, ex quibus sit generatio, fuerunt entia insimul in actu, neque entia in porentia, cum potentiae non fuerint multae Et ista quaestio consequitur Anaxagoram dicentem mixturam, & omnes Ant quos. contingit enim eis vt quodlibet fiat ex quolibet, eo quod non sint materiae propinquae propriae vnicuique enti. album igitur non fit ex non albo quod et nigrum, sed ex quolibet non albo, v. g ex finea. non album enim dicitur de linea Et similiter contingit Democrito & Empedocli, cum elementa distinguantur apud ipsum ex vno, quod fecit amicitiam apud corruptionem mundi. Et cum d. quod non sufficit in positio ne eius, ex quo est generatio, dicere quod ea, ex quibus sit generatio, fuerunt entia ante generationem, dedit causam in hoc, & d. nam sunt diuersasecundum materiam, &c. i. & sermo Anaxagorae proprie non sufficit, quia multitudo entium prouenit ex multitudine materiae aut formae agentis. & si non, qua de causa diuersantur entia in infinitum diuersitate infinita, & non sunt vnum, cum agens est vnum apud ipsum, quid est intelligentia. Et intendebat, cum materia sit vna & agens sit vnum, necesse est vt non sit multitudo. multitudo enim est aut ex multitudine materiae, aut ex multitudine igentis, si fuerit possibile, vt formae diuersae habeant eandem materiam, aut ex multitudine duarum causarum.

D.d. si autem mam fuerit vna, &c. si autem materia fuerit vna, & generans vnum, & potentia vna:tunc illud quod fit, erit vnum. subiectum enim cum fuerit vnum, & potentiae existens in eo fuerit vna, & agens vnum, tunc nulla erit causa multitudinis.

Commentum 12

Cum declarauit in principio istius tractatus, quod ipse non quaerit nisi princi pia & elementa substantiae, & posuit quod substantiae sunt tres, mobilis & imobilis, & mobilis diuiditur in duo in aeternam & non aeternam, & fecit rei memorationem de eo, quod declaratum est in scientia Naturali, & etiam in tractatibus praecedentibus, & declarauit quantum comprehenderum Antiqui de principio materiali, & quod nullus eorum dixit in hoc sermonem conuenientem generationi & corruptioni, & hoc quod dicunt, quod principia sunt contraria, non sufficit, & quod necessarium est dicere subiectum esse, & quod nullus eorum dixit sermonem rectum, vnde non potuerunt dissolue re quaestionem dictam in dissolutione generationis, neque: potuerunt redde re causam, propter quam generabilia sunt multa, materia autem sit vnum, & agens similiter &, cum omnia ista fuerint declarata ab eo, dixit quod causae sunt tres, &c

D.d. quod forma non generatur, neque materia, sed illud, quod tonoregatur ex eis. Omne enim transmutabile ab aliquo, & ad aliquid, & ex aliquo trans mutatur. illud autem, a quo transmutatur est motor: & illud, ex quo transmutatur, est materia: & illud, ad quod transmutatur est forma. *Siigitur forma generaretur, esset composita ex materia & forma, quia transmutaretur ab aliquo, & ex aliquo, & ad aliquid: & forma tunc haberet formam & continget sic in ista vt haberet es sentiam: & sic in infinitum. forma igitur, in eo quod est forma, non generatur. Et sic est de materia, si esset genera, ta, esset composita. & sic inuenirentr ex parte materiae species infinitae in composito, aut generatio esset ex ni hilo. & hoc est declaratum in tractatibus praecedentibus istius scientiae.

D.d. & processus erit in infinitum. i. for¬ mae & materiae. id est quod, si fuerint genera biles, continget vt in eodem sint formae & materiae infinitae.

D.d. si cuprum tantum non fuerit rotundum. i. necesse est vt formae & materiae sint infinitae, si posuerimus, quod generatum non est compositum tantenm, sed etiam forma & materia. v. g. quod generatum non est cuprum rotundum, sed rotunditas & cuprum. quam, si ita fuerit, continget vt ar te rotunditatem sit rotunditas, & recipiens rotunditatem, & similiter cuprum indiget recipiente & forma. Et hoc, quod dixit, non est impossibile in compositis materijs, vt in cupro: sed est impossibile in prima materia, & in simplicibus formis, & accepit cuprum rotumdum loco. compositi, & cuprum loco materiae, & rotundum loco formae.

D.d. sed rotundum est & cuprum necesse est vt praecedant. i. sed forma & materia ne cesse est vt praecedant compositum, aut in tendit, sed si posuerimus formam esse generabilem, & materiam esse generabilem sicut est compositum ex eis, necesse est vt praecedant eas forma & materia. ver. gr, quod, si rotundum fuerit generabile, necesse est vt sit compositum ex rotundo & cupro.

Commentum 13

Cum declarauit principia substantiae generabilis & corruptibilis existentia in ea. scilicet formam & materiam, vult etiam declarare principia agentia ad veniendum ad prima principia. & incoepit facere rememoratio nem de eo, quod declaratum est in tractatibus substantiae, & dixit, quod vnaquaequis substantiarum fit ex eo, quod conuenit ei in nomine: vt homo ex homine, & equus ex equo. Et dixit Alex. quod debet homo coniungere huic, & quaerere de animalibus generatis a putrefactione, quomodo sint generata a conuenienti in nomine. Ista enim videntur genera ri natura, non voluntarie, aut casu. neque: etiam mulus fit ex conveniente ei, cum non generetur a mulo. Quod autem coniungit est quod ponit maiores dubitationes. quoniam, cum d. quod ea, quae sunt secundum naturam, sunt ex conuenientibus, addit in suo sermone, quod & illa alia residua aut erunt artificialiter, aut naturaliter, aut casu. Reputatur enim, quod iste sermo non est quod tantum substantiae sint ex conuenientibus, sed & omnia alia, quae fiunt ex non sub stantia sunt etiam ex convenientibus Ea autem, quae fiunt artificialiter, possibile est vt sit verum, cum ars est forma illius, quod sit, quam facit artifex in materia: sicut d. in sermone praecedenti, quod ratio cuiuslibet est forma. In eis autem, quae sunt casi, quorum agens non est terminatum, quo modo est intelligendum, quod ista fiunt ex con¬ uenientibus. Et forte non d. in istis, neque quod sunt, neque quod fiunt am simili. quoniam cum d. de rebus, quae fiunt naturaliter, & quae artificialiter, sequitur post, & d. causae autem residuae sunt priuationes istorum: & priuationes non sunt generationes secundum primam intentionem, sed secundum errorem ex accidentibus positis: quoniam neque in artificiis etiam ea, quae fiunt secundum errorem, fiunt in rei veritate. id est quod est credendum, quod Arist. opinabatur quod ea, quae fiunt casu, fiunt ex conuenientibus, cum non sit rectum vocare ea generabilia, sed priuationes generabilium. sunt enim in natura, sicut ea, quae fiunt in artificio errores. & sicut insta non est rectum vt vocentur generabilia artificialia, ita illa, quae fiunt casu in rebus naturalibus. & hoc intendebat cum d. causae autem residuae sunt priuationes instorum.

D.d.. Alex. iam locutus fuit de hoc multum in tracta tu Septimo, & declarauit, quomodo fit vnaquaeque: rerum, quae fiunt ex conuenientibus: & etiam locutus fuit Arist. de rebus, quae fiunt ex putrefactione in Physicis, quoniam ista, quamuis non sint ex conuenientibus simpliciter, tamen sunt ex aliqua operatione. calor enim existens in substantijs est causa in generatione huiusmodi. D. etiam, & quid intelligebant per suum sermonem ex conuenientibus ita est, quod ea, quae fiunt naturaliter, naturaliter fiunt: & quod nullum eorum, quae fiunt naturaliter, sit ab artificio, sed ex natura. & similiter artificialia ab artificio, sed ex natura. & similiter casualia. nullum enim istorum fit ex natura, aut artificio. & quod omnia ista declarata sunt hic.

D.d. Ars igitur principium est in altero id est quod ars est principium mouens in alterum, in eo quod est alterum: na tura autem est mouens aliquid per se, iquia existit in re per se, non accidentas liter. & hoc declaratum est in Secunde Phy. Et. cum non dixit in hoc sermo ne ea, quae fiunt voluntarie, dixit Alex quod possibile est ordinare ea, quae fiunt voluntarie, etiam cum eis, quae generantur secundum artem. Voluntas enim est etiam principium in alterum. D. Alexam. & & cum dixit hoc, d. post, homo enim generat hominem. & iste sermo significat, quod non intendebat per hoc, quod d. de eis, quae generantur quae fiunt ex conuenientibus, nisi primam intentionem intentionum conuenientium, Qia enim quae sunt naturaliter, aut artificialiter, non habent dispositionem, talem. inueniuntur enim per se, aut per casum, cum vocat ea, quae sunt huiusmodi priuata, non generata. Et intendit Ale xan. per hunc sermonem, quod ea, de quibus d. Arist. quod ea, quae sunt ex conuenientibus, & ex arte sunt secundum primam intentionem. Qomnia enim quae fiunt a natu ra & artificio, sunt talia, cum iam i scrutatus est de casu in alio loco: & ipse dat rationem ex hoc, quod Aristonon vocat ista generata. D. Alex. & forte fiunt casu, & non per se animalia, quae generantur ex putrefactione. quoniam autem ea, quae fiunt ex artificio, fiunt ex conuenientibus, iam declaratum est in primis tractatibus, quoniam vero mulus fit ex conueniente, declaratum est in primis tractatibus. sit enim ex asimo & equa: & sunt ea qua sunt vna intentio, & habent vnum nomenpositum. i. quod intentio conueniens, ex qua fit mulus, est natura vna communis asmo & equae. Et hoc quod dicit Alex. in expositione istit loci est totum bonum, sed non vnversale¬. verbis Arist. quod ponit praeter substantias aliqua generari ex conveniertibus, sicut ipse dicit, quod apparet ex sermone eius. quoniam, cum dicit, & illa alia residua, non respodent ad illud, quod dicit, quod fiunt ex conuenientibus, sed est principium sermonis, & suum appositum est aut artificialiter, aut naturaliter, aut casu. Et in alia translatione ab ea, quam exposuit Alex. cecidit, aut artificialiter. & secundum hoc, quae si dicat, quod generabilia, quae sunt substantiae, sunt ea, quae fiunt ex conuenientibus: illa autem alia fiunt naturaliter, aut casu. & secundum hoc non accidit dubitatio in hoc sermone. & hoc idem declarauit in tractatu septimo. Et inuenimus hunc sermonem copulari in alia translatione cum eo, quod dictum est prius hic sic.

D.d. necesse est vt hoc sit post hoc, omnis enim substantia fit exconueniente in nomine & definitione: ea autem, quae fiunt natura, sunt substantiae, alia autem aut sunt naturalitor, aut per so. Et reputo, quod hoc, quod cecidit in translatione Alexam. & illa alia residua, quoniam sunt aut casu, aut per se, scilicet hoc, quod addidit hanc particulam, quoniam quia secundum hoc quod dicit, & illa alia residua, respondendum ad hoc, quod dicit ex conuenientibus. Et hoc inuenimus ex translatione loannis, sicut dicit, & cum processus fuerit in in finitum, si cuprum non fuerit tantum re tundum, sed rotundum, aut cuprum, ne cesse est vt stet. deinde post hoc, quoniam vnaquaeque substantiarum fit ex conveniente in nomine, & ea, qua in natura substantiae, & illa alia residua, quoniam fiunt, aut artificialiter, aut naturaliter, aut casu, aut per se. & hoc facit existima re, quod omnia fiunt ex conuenientibus, secundum quod dicit Alex. & quod plus ponit dubitationem in hoc est, quia ponit in eis ea, quae fiunt artificialiter. iam enim dicit Arist. quod ea, quae fiunt artificialiter. sunt ex convenientibus. sed vtre mihi quod intendebat per alia residua, alia accidentia praeter substantiam. & ideo po suit inter ea, quae fiunt accidentaliter. Et secundum hoc substantiae, quae fiunt ex putrefactione, collocantur in eis, quae fiunt, ex conuenientibus, non in eis, quae fiunt ex casu. Ea enim quae fiunt ex casu, non habent ordinem, neque sunt spe cies intentae a natura. istae autem videntur esse species a natura, sed tantum diminuuntur a speciebus generatis a patre & matre. Et plura eorum fiunt in temporibus determinatis, nihil est igitur in istis dicere quod fiunt casu. Hoc autem quod dicit quod Aristo. dicit ista in Physicis errauit per obliuionem. & forte dicit ea in tractatu secundo. & iste tracta tus est diminutus in quibusdam locis, secundum quod peruenit ad nos. Et, cum diximus quod illud, quod generatur ex putre factione, generatur ex conveniente, non volumus dicere quod generatur ex calore innato tantum, sicut dicit Alex. secundum alteram suarum expositionum: sed est dice re, quod putre factio, ex qua generatur, est sicut semen in animalibus generantibus scilicet quia sicut in seminibus est virtus ge neratiua specie habentis illud semen, quo Arist. assimilauit artificio: ita virtus, qua est in putrefactione propria alicuius animalis, est similis artificio, quod est in semine. & cum ea, quae fiunt ex artificio, fiunt ex conueniente, necesse est vt ea, quae fiunt ex virtute, quae est in putrefactione propria alicuius anima lis, fiant a conueniente. Et nulla differentia est inter virtutem, quae est in putrefactione, quae assimilatur artificio, & eam, quae est in semine. sed ea. quae est in semine, fuit ex habente semen & Solem: illa autem, quae est ex putrefactione, a Sole tantum: & ideo dicit Ari stot, quod homo generatur ab homine & Sole. Et ideo nullo modo indigemus ponere formas, quas existimauit Themistius ponere ex necessitate in animalibus, quae fiunt ex putrefactione.

Commentum 14

Cum dixit principia substantiae, sensibilis, quorum principia sunt substantiae, intendit dicere in hoc capi tulo quot sunt substantiae. & ipse facit rememorationem de eo, quod declaratum est in tractatibus substantiae, & in scientia Naturali, & declarat, quod sunt tres, materia, & forma, & illud, quod ex eis congregatur: vt veniat ex hoc ad cognoscendum primam formam, & primum finem. D. Ale ran. & primo Arist. dicit de materia hunc sermonem. Vna autem est materia, & est hoc, secundum quod vt. Etiam inhoc sermone est difficultas. & intentio est, quod substantiae sunt tres. Vna igitur earum est materia. & hoc est quando recipit formam, & adunatur, quia tunc est cum forma. forma enim est in actu, & vt illic: illa autem per se non vl detur. D. aut erit intentio sic, & est quia materia est hoc secundum quod videtur, quoniam materia per se & in rei veritate non est hoc, sed reputatur esse hoc: quoniam in quo libet inuenitur materia. & haec sunt quae sunt subiecti. Intentio autem primae expositionis Alex. est, quia materia est illa, quae videtur, aut sentitur propter formam, & deberet dicere, quod materia est illa, quae vt, secundum quod est hoc, loco eius quod dicit, quod est hoc, secundum quod vt. Intentio vero secundae ex positionis est, quod materia est hoc in sensu. i. quod sensus non compraehendit differentiam inter ipsam, & hoc secundum intellectum. & ideo Antiqui reputauerunt substantias rerum esse materias earum, & quod formae non sunt substantiae. formae enim sunt insensibiles, sed intelligibiles. & habet ter tiam & quartam expositionem, quas nos post dicemus. D. Alex. & hoc, quod dicit post, quoniam, illud, quod est secundum contactum, & non est secundum ordinem, est materia & subiectum, ad didit ipsum ei, quod dicit: & est secundum quod videtur, inquantum demonstrat, quod materia videtur hoc in rebus in quibus existit, cum fuerint contingentes se adinuicem, & adhuc non ordinatae, aut compositae, sicut est res generata, & est illud, quod componitur ex eis. ista enim reputatur esse materia eius, quod fit ex ea, secundum quod est hoc, non enim contingerent se adinuicem, nisi essent hoc in actu, & secundum hunc modum lapides & lateres sunt materia domus, & ligna & tabulae sunt materia nauis. Sed forte intendebat, cum dicit: & est hoc secundum quod videtur, demonstrare quod materia, quae videtur est hoc. materia autem quae videtur, est materia propinqua, haec autem est in re. Et forte dicit secundum quod videtur, ad declaram dum materiae naturam. Quod enim di cit de ea in alio loco, quod ipsa materia est cognita secundum similitudinem, conuenit huic, quod dicit modo, secundum quod videtur. ibimus enim ad intelligendum naturam eius ex rebus, quae vt dentur. & forte hoc est illud, quod declarauit per exemplum, cum dicit: quoniam illud, quod est secundum contactum, non secundum ordinem, est materia & subiectum. quoniam, si in rebus, quae videntur, scilicet compositis, fuerit aliquid non secundum ordinem, vt in domo materia videtur vicina rei bus, ex quibus fit domus: lapides enim & lateres habent talem dispositionem & proportionem, sicut materia habet in aliis rebus. & forte dicit hoc in loco eius, quod diceret, quod est aliqua substantia. haec igitur sunt verba Alex. Intentio autem primi sermonis est, quia, cum dicit, quod materia reputatur esse hoc secundum sensum, declarauit quando existimatur hoc, & dicit, & hoc erit, cum materiae rei, ex quibs componitur, fuerint contingentes se adinuicem, sicut dispositio iapidum & laterum in domo. domus enim non rem putatur esse nisi lapides & lateres. cum enim materiae rei fuerint admixtae tunc non reputantur esse illa res. & secundum hoc intendebat, cum dicit per ordinem, mixtionem. & confirmat hanc expositionem illud, quod inuenitur in alia translatione. Intentio autem tertiae ex positionis, quam dicit super hoc, quod materia est hoc, secundum quod vt, quia intende bat materiam propinquam. & quasi dicit, & materia propinqua rei est materia huius rei visibilis. & secundum hoc erit intentio sermonis eius, quoniam quid est secundu contactum non secundum ordinem est materia & subiectum: quia materiae propinquae suut illae, quae tangunt se adinuicem. Quae enim admiscentur & adunamtur sunt materia propinqua. v. g. quia caro & os & manus, ex quibus manus componitur est materia propinqua manus, & sunt contingentia se adinuicem, quatuor autem elementa, quae sunt admixta adinuicem, sunt materiae remotae. Intentio autem quartae expositionis est, quod dicit in primo phyi. quod prima materia non intelligitur nisi secundum comparationem scilicet illa, cuius comparatio ad omnia entia in actu, est sicut comparatio materiae sensibilis ad il iud, cuius est materia, vt comparatio ligni ad nauem. & secundum hoc erit intentio eius, quod dicit, quod materia est hoc secundum quod videtur. is. quod prima materia non intelligitur esse materia huius rei, nisi secundum materias, quae videntur. materiae enim contingentes non adunate fa i ciunt intelligere hanc intentionem Et omnia ista, quae iste dixit, nihil facium, nos acquirere, quae ante non sciul mus de materia. Si igitur potuerimus exponere hunc sermonem talimodo, quo potuotimus scire rem nouam de materia, & conuenientem hiterae, erit aliquid. Et videtur mihi quod intendebat. dare differentiam inten naturam materiae in esse, & naturam formae vniuersalis, & maxime illius quod est genus. Eeputatur enim quod prima materia, quia est communis, habet naturam rei vniuersalis, praedicabilide pluribus. Vnde quidam existimant primam. materiam esse corpus. Et, si ita esset: haberet formam, & non ef set vna secundum numerum, sed secundum formam sed iam dictum est in aliis locis ipsam esse vnam secundum numerum. Demonstrandum est igitur, quomodo vnum nu mero potest inueniri in pluribus. Hoc quidem non intelligitur in eo, quod est in actu: in eo autem, quod est in potentia dicere est quod est vnum in numero, & commune pluribus, & non habet differentias, quibus differunt in singulis indiuiduis adinuicem. &, quia differentiae indiuisibiles absunt, & carent formis, quibus inuenitur pluralitas in numero, dicuntur esse vnum & quia carent forma, qua res dicitur esse vna numero, dicuntur esse communes rei bus pluribus in numero: non quia habent formam communem, sicut est in igne Secundum igitur, quod carent differer tijs formarum indiuidualium est vna numero, non quia habeat formam indiuidualem, quae sit vna numero. & secundum hoc etiam quod caret forma in actu indiuiduali, est communis pluribus rebus. Tormae enim communes, in quibus inueniuntur vniuersalia, sunt entia inpotentia conicatione: & scire indeo aliquid secundum quod est vniversale est scire in potentia:* communitas igitur, quae intelligitur in formis communibus, habet esse extra animam in potentia. Ista autem communitas, quae intelligitur in materia, est pura priuatio, cum non intelligatur nisi secundum ablationem formarum indiui dualium ab ea. Materia igitur non habet esse extra animam secundum hunc intellectum cilicet quia est communis omnibus generabilibu & corruptibilibus, cum non intelligatur sic nisi secundum priuationem. Et, cum ita sit, illud igitur, quo differt a non esse & est aliquod ens extra animam, est quia est subiectum indiuidui sensi bilis, quod vt, non illud, quod intelligitur ex ea. & hoc est perfecta imaginatio materiae. & hoc nunquam di cit Arist. in aliquo loco, sed inuenitur ex eius verbis. Si igitur iste sermo est conueniens huic expositioni, tunc iste sermo facit intelligere, quod esse est esse materiae, & est proprius huic scientiae, & non de scientia Naturali. & nullus potest intelligere esse materiae in rei veritate nisi sic. &, cum in spexeris verba Arist. videbis, quod haec expositio non remota est ab eis pl illis quatuor expositionibus, & est multo melior eis. Et secundum hoc erit intentio eius, quod dixit, est hoc, secundum quod vtur. i. & est illa, cuius esse non est nisi secundum quod sentitur. i. propter illud, quo sit sensibilis: & haec est forma. Materia enim non est sensibilis per se, sed per aliud, i, per formam. & non habet ef se, nisi quia sentitur per aliud, non per se. est enim ens per illud, quod sentitur. Et, quia esse materiae est esse in com paratione ad hoc esse, quo sentitur, & est forma, dicit: quoniam quod est secundum contactum, &c. i. & causa, quod suum esse est per illud, quod sentitur, est, quia omne cuius natura est in contactu & co tinuatione cum alio, vt perficiatur ipsum (non cuius natura est in ordi ne intellecto ab eo, & est forma intelligibilis) est materia & subiectum. Ista enim natura, quia non habet for manon habet esse in intentione intellecta ab ea, & fuit suum esse in comparatione ad formam. Et quasi intendebat demonstrare, quod sua natura est in comparatione, & quod non habet naturam propriam. & accepit contactum loco comparationis. De enim cuius esse est per contactum & per continuationem cum alio, non per naturam intellectam ab ea, qua sit ens per se, est materia. Et forte intendit intentionem manifestiorem omnibus praedictis secundum verba, & est quod materia est i lud, ad quod innuitur secundum sensum, Forma enim non comprehenditur secundum ser sum, saed secundum suam actionem. l idet non comprehenditur nisi ab intellectu. Et dicit, quoniam quod est secundum contactum, non secundum ordinem, est subiectum & materia. i. & ideo elementa sunt ea, quae tangunt se, non secundum ordinem, qui sit a rebus tangibilibus. & intendebat per ordinem formam. & iste sermo secundum intellectum hunc est proprius materijs propinquis. Et dicit secundum contactum, non mixtionem, quia hoc est commune elementis admixtis & non admixtis scilicet quia admixta primo tangunt se, deinde ad miscentur, Et, cum dicit hoc, incoepit dicere formam, & dicit: Et quaedam natura est hoc, ad quod est aliquis habitus in esse, i. & secunda substantia est na tura, ad quam transmutatur substantia, quae est in materia, & est habitus ilice forma. Dd. Et etiam est tertia, &c. i. & tertia substantia composita ex istis, quae est vnunquodque indiuiduc rum. D. Quoniam in qualibet re intentio huius rei non est aliud a substantia composita: vt forma domus, nisi ars i. manifestum est, quod intentio rei, quae existit in ea in actu, & est forma eius non est separata a materia, quae est in eo, nisi in artificiis. forma enim eius quid fit, est in anima, & est aliud ab eo, quod est extra animam. Et hoc est manifestit in alia translatione. dicit enim loco isti sermonis, quoniam intentio istius est, quod non est extra substantiam compositam. Et, cum induxit hunc sermonem, quasi proponendo ipsum ad persru tandum, vtrum forma abstracta inueniatur, aut non, dicit: non esset etiam generatio aut corruptio. i. sed forma artificiales non habent generationem neque corruptionem, cum sint accidentia. Et hoc etiam inuenitur manifestius in alia translatione.

D.d. neque etiam in uenitur in istis generatio & corruptio & dicit hoc, ne aliquis dicat, quod sicut formae artificialium inueniunturin alica materia eorum, forte sic est de for mis naturalibus: sed quomocunque sint formae artificiales non sunt abstractae, quia aut sunt in anima, aut in mat ria.

D.d. nisi alio modo sint entia, & non entia, domus sine materia, & sanitas, &c. i. sed forte aliquis quaeret vtrum sit possibile vt aliqua formarum sit abstracta. Sed manifestum est, qui non de artificialibus: de naturalib autem dubium est, de artificialibus autem non est dubium, quia forma domus, aut est in lateribus, aut in anima & dificatoris. & similiter forma sanitatis aut est in anima Medici, aut in humoribus. Et inuenitur in alia translatione post hoc, quod dicit, neque inuenitur in istis generatio & corrum ptio sic, sed domus, quae est sine materia, & sanitas. Et intendit, sed do¬ mus, quae est sine materia, & sanitas, quae l est in aliquo sine materia, est in aliqua materia. scilicet anima. & forte intendit, sed domus, & aliae artificiallum formarum sunt ea, quae sunt possibilia inueniri in materia alia a materia, in qua existunt in rei veritate.

D.d. Arit in hac translatione: & omne, quod est secundum artem, & alio modo, aut non nisi quae sunt secundum naturam. i. & ideo quae rendum est, vtrum sit possibile inuenire aliquod abstractum in formis artificialibus, aut non, nisi in formis naturalibus.

Commentum 15

Dicit Alex. Innuit in hoc sermone Platonem, et non dixit, bamen fecerunt, sed dicit non male. & iste sermo erit manifestior, si legatur ita. & ideo non male fecerunt ponentes formas, si habent esse aliquo modo, affirmando omne, quod ex eis sit per naturam. D. & potest intellig sic: et ion non male fecerunt ponentes for mas istorum omnia, quae sunt secundum naum, si forma habet esse aliquo modo. Dicit: & erit mamifestior iste secundumo, si mutauerit in hanc pticulam ista, hanc prticulam formae & fuerit posita cum hac perticula sunt: ita quod sic legatur, & ideo non male fecerunt ponentes formas, quia ista sunt omnia, quae sunt secundum naturam, si formae habent esse. Et omnes istaexpositiones reducuntur in duas. Quarum vna est, quod intendebat quod non male fecerunt ponentes formas abstractas formarum rerum naturalium, qui a non posuerunt istas formas rerum artificialium, si aliquo modo esse habent formae abstractae. Aut intendit, quod ideo non male fecerunt dicentes quod formae rerum naturalium sunt abstractae, cum non dixerunt hoc in formis artificialibus. Duo enim hi sermones propinqui sunt scilicet dicere, quod formae naturales sensibiles habent formas abstractas, quod diciPlato, aut dicere quod formae naturale sunt formae abstractae. Et perscrutatio de hoc, i. vtrum est aliqua forma abstracta, est perscrutatio naturalis sicut ipse post facit. perscrutatio vero de hoc, vtrum formae abstractae sint aliae a formis sensibilibus, quae sunt formae rerum sensibilium, non est natura, lis, cum naicitr desyderatur: sed est per scrutatio necessaria, secundum quod aliquis di cit. & hoc secundum aliquam rationem.

D.d. sed ex his ignis, caro, os, caput, omnia sunt mam. Sunt intelligenda ex hoc secundum Alexan. duo, quorum vnum est, quod hoc non apparet in omnibus formis naturalibus, sed quaedam formae materiales videntur non separari a materia, vt forma ignis, & ossis, & capi tis, & carnis. Et quasi dicat secundum hanc expotnnem, sed quod fuerit ex istis formis, sicut ignis, & caro, & os: habent communem materiam, & impossibile est vt sit abstractum ab eis. Et potest intelligi etiam, quod impossibile est credere in omnibus formis hoc, quia formarum rerum naturalium quaedam sunt formae rerum, quae sunt materi a aliorum, vt ignis & aliorum elementorum, quae sunt materiae aliorum: & similiter carnis et ossis, quae sunt, materiae capitis. et hoc manifestius est secundum hoc, quod dicit, omnia sunt mam.

D.d. de substantia est illud, quod est maius valde, et illud postremum et indiuisibile. Intelligenda etiam sunt secundum Alex. duo. intendit enim per illud quod est magis substantia, compositum ex materia et forma, et per postremum et indiuisibile materiam. et quasi dicat: et substantia congregata dignior est vt sit substantia, quae postrema substantia, quae est communis omnibus, et est corpus. Aut inten debat per substantiam, quae est maioris substantialitatis, substantiam compositam ex elementis, et per postremum elementa. et secundum hoc erunt omnia ist scilicet formae et materia eorum materia postremae substantiae. D. Alex.¬ et hoc inuenitur manifestius in alia scriptura sic: et ideo non male fecerunt ponentes formas, quia sunt omnia quae sunt secundum naturam, si formae sunt aliquo modo, sed istorum. Ignis. enim et caro, et os, et caput omnia sunt, materia postrema eius, quod est dignius vt sit ens. Dicit Alexander. et non intendebat substantiam postremam hic materiam. Dico ego. et di cit hoc, vt reputo: quia Aristoteles non fecit hic comparationem, nisi inter substantias, quae sunt in actu.

Commentum 16

Cum declarauit causas esse duas. materiam scilicet & formam, vult distinguere inter eas, & causam mouentem, & agentem, dicendo, quod causa agens difi fert a forma, quia agens & mouen praecedit illud, quod agitur & mouetur ab eo. formalis autem & materialis est cun generatione. Et hoc intendebat cum dicit: ea autem quae sunt vniversaliter sunt insimul. causae autem, per quas res fit ens, & vnum, sunt cum eo, quod per ipsas fit totum insimul, cum talem dispositionem habeant in congregato, sicut partes in toto. D. dedit exem, plum, & dicit: si enim homo est sanus, &c. i. quod sanitas non praecedit hominem sanum, cum sanitas in sano est quasi forma. sanus autem necesse est vt praecedat sanitatem, & similiter igura sphaerae, quae est quasi forma sphaerae non praecedat sphaeram.

Commentum 17

Dicit Alex. quaetendum est, si ali qua istarum formarum remanet posten compositum corrumpitur, deinde narrauit vnde veniat ad hanc quaestionem. quoniam, quia anima hominis est forma eius, & intellectus est aliqua forma, & virtus animae remanet postquam homo corrumpitur possibile est vt aliqua fora materialis remaneat, postque compositum corrumpitur, sed non tota anima remanet. Quaedam enim virtutes animae non habent esse nisi cum mant vt cibabilis, & sensibilis, & imasina tiua, & desyderatiua. Neque est isse intellectus, qui est virtus animae, & existimatur, quod est pars eius, possibile est vt re maneat. Intellectus enim quem dicit in lib. de aienima, scilicet quod remanet scilicet intellectus adeptus, non est intellectus iste, neque est est pars animae, neque est etiam forma materialis, vt declaratum est illic. Et d. forte, quia demonstratio super hoc non est istius artis, sed libri de Anima. Et hoc, quod dicit Alex. est sua opinio de intellectum scilicet quod nullus intellectus remanet nisi adeptus intellectus. Intellectus autem in habitu, & materialis corrumpitur apud ipsum, & hunc intellectum intendebat, cum dicit: neque est iste intellectus, qui est virtus animae, & reputatur etiam esse pars eius. possibile est vt remaneat. & ideo qua quod intellectus, quem dicit in lib. de Anima remanere, scilicet adeptus, non est iste, scilicet qui est habitus animae, nques pars eius. Sed non est talis sententia Theophrasti, neque aliorum Peripatetieorum, neque Themistij: sed reputabant plures eorum, quod intells materialis remanet, & quod intelligentia agens abstracta, est quasi forma in intellectu materialivt compositum ex mam & forma: & quod ipsa creat intellecta vno modo, & recipit ea alio modo. agit enim eas inquantum est forma, & recipit eas secundum intellectum materialem. Nos autem iam persrutati sumus de istis duabus opnionibus in lib. de Anima& diximus, quod intelligentia agens est quasi forma in intellectu materiali& quod ipsa agit intellecta, & recipit ea secundum intelsecum materialem: & quod intellectus materialis non est generabilis & corruptibilis. & declarauimus illic, quod haec est sententia Arist. & quod intellectus in habitu habet partem generabilem & partem corruptibilem. Illud autem quod corrumpitur, est actio eius in se, aut non corrumpitur, & quod ex extrinseco intrat nos. Si enim esset generabilis, consequeretur transmutatio nem, vt declaratum est supra in tractatibus substantiae, scilicet cum declarauit quod, si aliquid fieret finetransmutatione, tunc aliquid fieret ex nihilo. & ideo intells, qui est in potentia, est quasi locus istius intells, non quasi mam Et si actio istius intellectus, secundum quod eo pulatur cum intellectu materiali, esse non oenerabilis, tunc actio eius esset substantia eius, & non haberet necessitatem in hac actione, vt copularetur cum intellectu materiali. Sed, cum fuerit copulatus cum intellectu materialierit actio eius, secundum quod copulatur cum eo actio alia a substantia eius: & fuit aliud, quod agit substantia, & est alinon sibi. & ideo possibile est vt aliquod aeternum intelligat aliquod generabile & corruptibile. Si igitur iste intellectus denudetur apud perfectionem humanam a potentia, necesse est vt destruatur ab eo haec actio, quae est alia ab eo. & tunc aut non intelligemus omnino per hunc intellectum, aut intelligemus secundum quod actio eius est substantia eius, & impossibile est vt in aliqua hora non intelligamus per ipsum Relinquitur igitur, cum iste intells fuerit denudatus a potentia, vt intellioa mus per ipsum, secundum quod actio est substantia eius, & est vltima, prosperitas.

Commentum 18

Cum declarauit, quod causarum quaedamsunt agentes, & sunt praecedentes ad esse, & quaedam sunt partes rei, & sunt cum ea, dicit, quod manifestum est quod nihil cogit nos dicere formas Platonis, quoniam, cum illud, quod fiet, fiat ex conuenienti in nomine, nulla est indigentia vt formae sint. homo enim generatur ex homine, & equus ex equo, & vnum ex vno, & particulare ex particulari, non particulare ex vniuersali, sicut dicit dicens formas esse. ita enim est de na tura, sicut de arte. Ars enim agens sanitatem est forma sanitatis existens in anima Medici. & sicut artifex, cum agit, non indiget exemplari, ad quod respiciat cum agit, cum illud, quod habet de forma illius quod fit, suffi ciat ei in actione, ita est de natura agente, scilicet quod non agit, nisi secundum quod habet formam illius, quod sit. & ideo necesse est vt conveniens fiat ex conuenienti. Thi mistius autem dicit hunc sermonem esse sufficientem, sed dicit ipsum oblitum fui se animalia, quae fiunt ex non similibus Vespae enim videntur fieri ex corporibus equorum mortuorum, & apes ex corporibus vaccarum mortuarum, & ranae ex putre factione aquae, & mu sciliones ex vino corrupto. natura enim non facit ista ex similibus in forma. & nos bene scimus, quod in spermate cuius libet animalis & planta sunt proportiones propriae, & rationes quibus, ea quae generantur ex eis sunt animalia propria, aut plantae propriae: ita quod ex spermate hominis non sit equus neque eoui homo: neque ex semine alicuius plantae alia planta, neque sunt re spondentia istis proportionibus in eis, ex quibus generantur ista animalia, ni si in natura fuerint positae prius, proportiones habiles ad faciendum quam cunque specien possibilem in speciebus animalis, cum inuenerint naturam conuenientem, vt aliquod animal fiat ex ea. D. & non decipiat te vilitas animalium talium. & cogita quod maius mirum est de scientia operantis aliquid de luto, quam de scientia eius in faciendo aliquid ex auro. &, si tu bene consyderaueris de animalibus maioribus istis, inuenies, quod processus naturae in eis est talis processus. Necesse enim est vt proportiones & formae eius sint in nam, secundum quas facit id, quod facit. Hom enim quamuis generetur ab homine, tamen pater nihil facit in compositione eius quia est impossibile vt sit melior: sec oportet vt sit talis disponis per illud quod positum est in natura cuiuslibet substantiarum ex proportionibus & formis. Ars autem nihil facit in corpore, nisi in extremitatibus tantum: natura vero in ipso corpore toto. & non est mirum, quamuis natura non intelligat aliquid de huiusmodi, & tamen facit hoc inducendo aliquam intentionem. & hoc demonstrat quod aliquid rememorat ipsam de causis nobilioribus, vt anima, quae est in terra: de quo Plato dicit, quod fit ex Diis secundis, & Arist. ex Sole & orbe decliui. & ideo facit illud, quod facit, inducendo se paulatim ad intentionem, qua agitur, & ipsa non intelligit intentionem: sicut videmus homines loquentes futura, & nihil intelligunt de eo, quod dicunt. & vniversaliter necesse est vt in natura sint proportiones, & formae, cum in generatione rei indigeatur suo simili. sed omnia, quae generantur, non habent simile, ex quo generantur: sed cum indiguerimus aliqua forma, tunc aliqua actio est, &, sciemus, quod non fit per ipsam solam: & sic fiet ipsa forma, quasi esset latens in aliqua re. & in rei veritate latet in natura generante, haec igitur sunt verba Themistij. Et apparet, quod iste non intelligit quomodo sit generatio, & quic est dicere, quod generatum sit a conuenienti in definitione & substantia. Cum enim intellexit, quod generatum fit de nouo a convenienti, in quod creat formam eius, & ponit eam in materia, quae si esset aliud in mat eria, fuit necesse apud ipsum, vtin rebus nalibus sint formae creantes animalia, & plantas & generata ex putrefactione, scilicet formae dantes animato creationem, & lineationem, & animam. Et contingit in istis formis, si agens fuerit conveniens, vt sint animae, aut abstractae, aut non abstractae. sed, si animae fuerit non abstractae, & fuerint in instrumentis propriis (& in istis formis generantibus formas animalium generatorum ex putrefactione non apparet) neque subiecta propria sunt abstracta, aut aliquis dicet, quod sint non abstractae, & non habent de instrumentis, nisi principium scilicet calorem animalem. & si istae fuerint huiusmodi, erunt factae. Aquo igitur fiunt tales formae: & omne factum a conueniente fit. & ideo putatur, quod iste sermo coget formas d.i cere esse. Et hoc non tantum contingit in animalibus, quae fiunt ex putrefactione, sed in seminibus. Cum. enim dixerimus, quod necesse est in seminibus vt sint virtutes, & formae similes rebus artificialibus, quae agunt ea, qua habent semina, & posuerimus ea factas, continget vt habeant alias formas, a quibus fiant. quapropter ne cesse est formas abstractas esse. Vnde quidam dicunt, quod omnes formsubstantiales fiunt a forma abstracta extrinseca, quae dicitur a quibusdam dator formarum. & dicunt, quod haec est intelligentia agens. & rocinantur super hoc, quod virtutes actiuae sunt qua tuor qualitates, calor, frigus, humidum, siccum: & quod nihil est in materia agens, nisi ista, quae apunt sua similia. formae antem substantiales non agunt in quibusdam. ignis enim cum fecerit alium ignem similem sibi ex corpore graui, tunc forma substantialis, quae est in eo, v.g. leuitas, non agit in illo corpore graui, quod fecit ignem, aliam leuitatem similem sibi, cum aperte fuerit dictum in lib. peri Ge neseos, quod nulla est in igne virtus agens nisi calor. Et, cum ita sit, cum forma ignis sit in corpore conbusto ab alio igne, necesse est, quod haec fiat altere duorum modorum: aut vt forma ignis fiat in corpore conbusto consequens factionem caloris ignei in eo, ncut actiua consequuntur formas, & hoc est inconueniens. & contingit secundum hoc vt fiat forma ex non forma, & hoc non dicunt in anima & in on nibus formis substantialibus. & dicunt, quod non videmus animam fieri ex anima, sed ex non anima Si igitur factio fit ex conuenienti, necesse est animam abstractam esse, ex qua fiunt istae animae. Et hoc iam aperte dicit Themin suo lib. de Anima, cum locutus fuit de intellectu, sicut dicit, cum dicit quod ista anima est illa, quam Plato dicit fieri a Diis secundis, & Arist. a Sole, & orbe decliui. Et ista quidem quaestio est valde difficilis. Et nos dicemus in hoc secundum nostrum posse, & secundum propones, quas habemus de smnia ipsius Arist. quae est vt dicit Alex. minoris dubitationis omnium snimarum, & magis conueniens vt sit vera. Dica mus igitur, quod omnes dicentes agens aliquid esse & generationem esse vniversali sunt bipartiti & valde contrarij, & habent medios, & quidam eorum sunt dicentes latitationem, & contrarij eorum sunt dicentes creationem. Dicentes enim latitationem dicunt, quod quodlibet est in quolibet: & quod generatio est exitus rerum abinuicem: & quod agens non est, nisi extrahens & distinguens eas abinuicem. quod autem agens apud istos non est nisi mouens, manifestum est. Dicentes autem creationem, dicunt, quod agens crear totum ens de nouo ex nihilo, quod non habet necesse ad hoc vt sit materia, in quam agat sed creat totum. & haec est opinio Loquentium in nostra lege, & lege Christianorum: de qua loannes Christianus opinabatur, quod possibilitas non est nisi in agente, vt Alphia rabius narrauit in libro de entibus transmutatis. Opiniones autem mediae inter istas duas videntur reduci in duas: quarum vna diuiditur in duas, & sunt tres. Istae quidem tres conueniunt in hoc, quod ponunt generationem esse transmutationem in substantia, & quod nihil generatur ex hihilo scilicet quod necessarium est in generatione subiectum esse, & quod generatum non fit nisi ab eo, quod est sui generis in forma. Vna autem istarum opinionum est, quod agens creat formam, & ponit eam in materia. Et istorum quidam dicunt, quod illud agens non est in materia omnino, & vocant ipsum datorem formarum: & Auic. est de illis. Quidam dicunt, quod illud agens inuenitur duobus modis, aut abstractum a materia, aut non illud autem, quod est non abstractum apud eos, est sicut ignis: qui facit ignem, & homo generat hominem. Abstractum vero est illud, quod generat animalia & plantas, quae fiunt non a simili. Et naec est sententia Themistij, & forte Alpharabis, secundum quod apparet ex suis verbis in duabus philosophiis: quamuis dubitet in ponendo hoc agens in animalibus generatis a patre & matre. Tertia autem est opinio Arist. & est, quod agens non facit nisi compositum ex materia & forma. & hoc fit mouendo materiam, & trasmutando eam, donec exeat de ea i lud, quod est de potentia in ea, ad illam formam in actu. Et in ista opinione est quaedam similitudo dicentis, quod agens non agit nisi ordinando segregata, & est sententia Empedoclis. & nos dimisimus hanc snimam de agente, cum dicimus sententias hominum. sed agens apud Aristo. non est congregans inter duo in rei veritate, sed extrahens illud, quod est in potentia ad actum, & quasi congregat inter potentiam & actum scilicet in ter materiam & formam, secundum quod extrahit potentiam ad actum, non destruendo subiectum recipiens potentiam: & tunc efficiuntur in composito duo, scilicet materia & forma. Et etiam assimila¬ tur creationi, inquantum illud, quod est in potentia, sit in actu: sed differt a creatione, qui a non conuenit per formam ex non forma. & similiter assimilatur latitationi aliquantulum. & omnes dicentes creationem, aut latentiam, aut congregationem & segregationem, hoc intendebant, & non potuerunt pertingere ad illud. Intentio igitur sermonis Arist. quod conueniens fit a conveniente, aut prope conuenientem, non est quod conueniens agit per se & per suam formam, formam sibi conuenientis: sed est dicere quod extrahit formam sibi conuenientis ex potentia in actum, & non est agens, quia adducit in illam materiam aliquid extrinsecun. Et sic est in hoc de substantia, sicut in aliis accidentibus. calidum enim non inducit in corpus calidum calorem extrinsecumn sed facit calidum in potentia esse calidum in actu. Et sic est de magnitudine consequente generationem, scilicet quod magnitudo, cum fuerit transmutata apud generationem ex quantitate in quantitatem aliam non transmutabitur ex quantitare adueniente ex extrinseco. Et similiter. motus localis non est veniens ab extrinse co a motore. & ideo non est necesse, vt agens omnino sit conueniens secundum omnes modos. Generans igitur animam non est dicere, quod ponit animam in materia, sed quod extrahit illud, quod est anima potentia, ad esse animam in actu. Vnde ignis generatur a motu, sicut ab igne. Et intentio, proportionum & formarum existentium in generantibus animalia est, quia extrahunt proportiones & formas, quae sunt in materia ex potentia in actum: & omne extrahens aliquid ex potentia in actum, necesse est vt in eo sit aliquo modo illud, quod extrahit, non quod sit ipsum secundum omnes modos Virtutes igitur, quae sunt in seminibus, que faciunt animata, non sunt animatae in actu, sed in potentia: sicut domus, quae est in anima Adifi catoris, est domus in potentia non in actu. Et ideo Arist. fecit assimilatio nem de istis virtutibus ad virtutes artificiales, & dicit in lib. de Anima libus, quod istae virtutes diuinae sunt, cum habeant potentiam dandi vitam, & sunt similes virtutibus, quae dicuntur intelligentiae, quia adducunt ad finem, Et, quia ista semina non faciunt hoc, nisi per calorem, qui est in eis, & calor ignis non facit nisi calefactionem aut desiccationem, non siguram, neque formam animatam, dicit Arist. in lib de Animalibus, quod iste calor non est ignis,: neque igneus. Ignis enim corrumpit animalia, non generat, iste autem calor generat. & ideo vte similis calori artificiali, quem ars mensurat ad aliquam operationem. & iste calor habet formam, qua conseruatur in sua mo sura, & ista forma non est anima in actu, sed in potentia: & est quam Arist. assimilat arti & intellectui. & ideo vocat calorem istum calorem animae non animatum. & iste calor est in seminibus, & sit ab habente semen & a Sole. Vnde Aristo. dicit, quod homo generatur ex homine & Sole: & factus est ille calor ex terra, & aqua ex cas lore Solis admixto cum calore aliarum stellarum. Et ideo Sol & aliae stellae sunt principium vitae cuius libet viui in natura. Calor igitur Solis & stellarum diffusus in aqua & terra generat animalia ex purrefactione nata, & vniversaliter omnia, quae fiunt ex non semine: non quod illic sit anima in actu inuenta in orbe decliui & a Sole, si¬ cut narrat Themistius. & omnia ista de clarata sunt in lib. de Animalibus ergo calores generati ex caloribus stellarum generantes quamlibet speciem specierum animalium, habent mensuras proprias illius caloris ex quantitatibus motuum stellarum, & dispositionibus earum adinuicem in propinquitate & remotione. Et ista mensura prouenit ab arte diuina intellectuali, quae est similis vni formae vnius artis principalis, sub qua sunt artes plures. Secundum hoc ioi tur est intelligendum, quod natura facit aliquid perfecte, & ordinate, quam uis non intelligat, quasi esset remet morata ex virtutibus agentibus nobilioribus ea, quae dicuntur intelligentiae. Istae autem proportiones, & vir tutes quae fiunt in elementis a motibus Solis & aliarum stellarum, sunt hae, quas reputat Plato esse formas, & eas intendit: sed loge respiciebat eas, quapropter dicit formas esse: Arist. autem sustentatur super hoc, scilicet quod agens non inuenit formam, creando eam. quam, si creasset eam, tunc aliquid fieret ex nihilo. & ideo forma apud il sum non habet generationem, neque corruptionem, nisi accidentaliter. scilicet per generationem & corruptionem conpositi. &, cum homo conseruauerit hoc fundamentum, nullus error accidet eit Imaginatio eroo super creationes formarum induxit homines dice re formas esse & datorem esse formarum: & induxit Loquentes trium legum, quae hodie quidem sunt, dicere aliquid fieri ex nihilo. & cum Loquentes nostrae legis opinabantur quod agens agit creando formam ex nihilo, & nullum huiusmodi agens viderunt hic, dixerunt vnum agens omnia entia sine medio, & quod actio istius agentis transit in vno instanti in actiones contrarias & conuenientes & in finitas: ita quod negant ignem comburere & aquam humectare, & dicunt, omnia ista indigere creatione. Sed cor pus non creat corpus, neque facit venire in corpore aliquam dispositionem adeo quod dicunt quod homo, cum mouet lapidem expellendo, non est mouens sed illud agens creat motum. & negauerunt propter hoc potentiam esse. & error istorum est manifestus. Istis etia hominibus accidit mirabile. Dicunt enim quod agens non potest priuare aliquid: actio enim agentis non est nisi in inueniendo, non in priuando. Consydera igitur, quomodo reputant esse impossibile, quod agens transmutet ens ex esse in non esse, & non reputant esse impossibile ex non esse aliquid esse. Si igitur aliquis dixerit quomodo agens facit priuationes: Dicemus sicut facit inuenire, & est extrahere illud, quod est in potentia in actum. Gene ratum enim in actu est corruptum in potentia. & omnis potentia non exit in actum, nisi propter extrahens, quod est in actu. Si igitur potentia non esset ens, non esset agens omnino. & si agens non esset, nihil esset hic omnino in actu. Et ideo dicitur, quod omnes proportiones, & formae sunt in potentia in prima materia, & in actu in primo motore: & assimilatur aliquo modo esse eius, quod sit in anima arti ficis. Reuerta mur igitur ad nostrum locum.

Caput 4

Commentum 19

Ista quaestio iam inducta est in principio istius artis, & modo iterat eam ad dissoluendum eam. & est quid, vtrum principia & elementa decen praedicamentorum sint eadem, aut diuersa. Et primo ponit secundum quem modum sunt eadem & dicit, quod causae, & principia praedicamentorum, quamuis sint rerum diuersarum, bene potest homo ponere ea eadem secundum proportionalitatem. Et quia hoc non apparet, nisi cum fuerit declara tum, quod non sunt eadem simpliciter, neque diuersa simpliciter incoepit declarare hoc, & dicit: Et debet homo dubitare, &c. i. & sunt eadem secundum, proportionalitatem, non secundum definitionem: quia homo debet dubitare, vtrum elementa substantiae sint elementa relationis & aliorum, aut non. Sed est inconueniens vt sint eadem, tunc enim substantia & relatio erunt sub eodem genere, Et dicit, proprie relationem: quia est debiloris esse aliis praedicamentis: ita quod quidam reputauerunt ipsam esse ex secundis intellectis. D. incoepit di cere impossibile consequens hanc positionem, & dicit: ex eo quod hoc non erit ens, quoniam inuenitur extra substantiam &c. i. & sequitur ex positione eorum, vt sub vno generefi t natura vniversalis alia a quolibet decem praedicamentorum, & est na communis. Et quia aliquis potest di cere, quod & si ista natura non fuerit decem praedicamenta, possibile est vt sit vnum eorum scilicet substantia, cum existimatum est, quod substantia est principium, & elementum aliorum: &, cum omnia existant in substantia, & substantia antecedat ea in definitione & aliis modis dicit: Et etiam substantia non est elemon tum rerum relatiuarum, neque istae est substantiae. i. & impossibile est ponere, quod sub stantia sit elementum relationis & aliorum, & tacuit impossibile, quoniam manifestum est. Manifestum est enim quod elementa substantiae sunt substantiae, & elemon ta relationis relatio. Et, si substantia esset elementum relationis & aliorum, contingeret vt omnia essent substantia. omne enim cuius elementum est substantia, est substantia. Et similiter est impossibile ponere vnum aliorum esse elementum omnium, v. g. relationem. contingeret enim omnia esse relatiua: & contingeret, vt in aliqua hora dissolues retur substantia in relationem, aut re latio in substantiam. & hoc cont ingit in genere, quod est in materia, non in eo, quod est in forma.

Commentum 20

Manifestatio istius sermonis est, quod elementa decem praedicamentorum impossibile est vt sint eadem. contingit enim vt elementa & compositum ex elemento sint idem. Et Alex. dicit, quo ista ratio est probabilis, non enim contingit ex natura illius, cuius est elementum vt sit cum eo idem. elementum enim cum eo cuius est elementum, est eiusdem naturae: sed tamen elementum in illa na tura est simpler, & elementatum compositum. hoc igitur non contingit, nisi ponendo elementum esse vnum illorum, & esse elementum omnium tunc. enim contingit vt elementum, & elementatum sint idem. & hoc non videtur ex suis ver bis. Et ideo dicit Alex. forte inten¬ debat quod, si elementum omnium praedicamentorum fuerit aliquod ens aliud a praedicamentis, necesse est vt habeat etiam elementum. Omne enim habet elementum, aut igitur illud elementum habebit elementum, aut elementum & elementatum erunt idem. Et hoc, quod dicit Alex. est etiam probabile non enim contingit, vt quidlibet sit ex elemento, cum omne ens aut sit elementum, aut ex elemento: nisi po natur, quod omne ens in actu necesse est vt sit ex elementis. Si igitur omnia elementa sunt in actu, continget, vt omne elementatum habeat elementum. & hoc aut procedat in infinitum, aut elementum & elementatum erunt idem. Et hoc dissoluetur ponendo, quo eorum, quae sunt in actu, quaedam habent elementa in actu, & quaedam in potentia. & haec dispositio est corporum simplioium, quae sunt elementa conpositorum. Themistius autem aliter exposuit, dicendo quod, si decem praedicamenta habeant elementum vnum aliud ab eis, necesse est aut vt sit extrinsecum ab eis, i. praedicatum de eis aut intrinsecum in eis , i. quod omnia praedicantur de ea. Si extrinsecum, contingit vt aliquid praecedat substantiam & alia praedicamenta. Si autem intrinsecum, continget, vt compositum praedicetur de simplici, ex quo componitur: & tunc res praedicatur de suo elemento. Quapropter erunt idem hoc modo: ita quod vere praedicabitur syllaba de consonante & non consonante, quae sunt elementa syllabae. & vtrunque eorum est vna pars syllabae. & hoc inten debat cum dicit: Vt A sit quoddam 8. i. v. g. quod A non est consonans. & simili ter est de dictionibus. cum syllabis. Et inuenimus Alexan. post exponen tem hunc sermonem hac expositione. Et in quadam scriptura inuenimus sic: Et et, quomodo est possibile dicere eadem esse elementa omnium: i. cum hoc nomen ens demonstret eis elementum ommune, i. cum hoc nomen ens demonstret eis elementum in aliqua na communi & demonstrat vnumquedque eorum: ergo ipsa sunt vera elementa &

Commentum 21

Cum declarauit, quod impossibileest vt decem praedicamenta habeant vnum elementum sensibile, vult de clarare, quod neque etiam erit ex intellectis vniversalibus vnum & ens i it quod non potest aliquis dicere, quod vnum & ens sunt genera & elementa istorum, & quod sunt extrinseca ab eis. & hoc intendebat, cum dicit: Neque etita ex elementis, &c.

D.d. haec enim duo existunt in omni composito. Et Alex. exposuit hunc sermonem duobus modis sic. Ens enim & vnum demonstrat simplicia sicut composita. si igitur elementum est vnum & ens, tunc simplex non est magis elementum compositi qua compositum simplicis: vtrunque enim est vnum & ens. Aut sic: Contingit enim vt compositum & sim plex sit idem, cum hoc nomen vnum eodem modo dicatur de eis.

D.d. & nullum eorum est substantia aut relatio, sed necessarium, & Alex. dicit, quod oportet coniungere instum sermonem ad illud, quod dixit prius scilicet & estm quo modo est possibile dicere eadem esse elementa omnium: nullum enim elementorum, &c. i. dicit, quoniam hoc, quod dicit, nullum enim eorum est substantia aut relatio, consequitur hunc sermonem: quoniam sermo eius est de elementis. Et dicit, & intendit per hoc quod dixit, nullum enim eorum est substantia aut relatio. sed necessarium quod, si vnum & ens fuerint elementum substantiae & relationis: elementum autem non est idem cum suo elemen tato: tunc substantia & relatio, & alia praedicamenta non erunt vnum, neque ens, & si nullum eorum fuerit aut vnum aut ens, nullum eorum eri neque substantia, neque relatio, neque alia, quod enim est non ens, non est. sed non cessarium est, vt hoc nomen vnum dicatur de omnibus. Dixit: Et possibile est vt hoc, quod dicit, nullum enim eorum est substantia aut relatio, si de vno & de ente, si aliquis dixerit. quod aliquid istorum duorum est elementum compositorum. haec enim duo indigent ad hoc vt non sint eadem cum eis, quae fiunt ex eis, vt non sint in aliquo istorum generum. sed vnum quodque istorum generum est vnum & ens. & ideo neque vnum erit talis dispositionis sicut vnum, quod est in istis, neque ens. sed est impossibile, vt vnum & ens sint extrinseca a decen gener bus: sed necesse est quod, si aliquid fuerit ens & vnum, vt sit in istis, quoniam, si elementata sunt substantia & quam titas & qualitas aut aliud aliorum: elementa autem sunt animalia: tunc nullum istorum erit ens, neque substantia, neque quantitas, neque qualitas, neques aliquod aliorum. sed hoc est necessarium, necesse est enim vt elementa sint ex entibus. Si igitur aliquod istorum fuerit ens, & vnum, necesse est vt intret sub vno praedicamentorum. haec sunt verba Alexam. Et abbreuiatio eius, quod dicit in hoc capitulo, & in praedicto est, quod, si decen praedicamenta communicent in aliquo, quod est elementum eorum, v.g. in vno & in ente: vnum autem & ens, non dicuntur nisi de decem praedicamentis: necesse est, vt elementa sint hic praedicamenta. & hoc est in conueniens. continget enim vt elementum & compositum sint idem. Et etiam vnum & ens sunt ex rebus vni uersalibus, & quae non habent esse extra animam. & vniuersaliter vnum & ens non demonstrat quodlibet compositorum, sed decem praedicamentorum. Quodlibet igitur praedicamentorum est non ens. de quo enim ens dicitur non ens dicitur. & sic nulla erit substantia, aut quantitas, aut qualitas. sed necesse est vt sint: ergo vnum, & ens non sunt vna natura communis alia. ab eis.

Commentum 22

Cum induxit impossibilia contingentia, si principia decem praedicamentorum fuerint eadem natura, dicit: Elementa igitur omnium non sunt eadem, i. iam igitur declaratum est, quod elementa decem praedicam entorum non sunt eadem, ita quod hoc nomon ens dicatur de eis vniuoce. Et, cum declarauit, quod impossibile est quod elementa eorum sint eadem simpliciter: & etiam fuit manifestum per se: quod principia eorum non sunt diuersa simpliciter, sed quia praedicamenta accidentium constituuntur per substantiam, & quoddam eorum antecedit quoddam dedit tertium modum verum, & est quia principia eorum sunt eadem proportionaliter. & dicit: Et sunt sicut diximus, eadem vno mo, & alio modo non sunt. i. & cum non sunt ea dem simpliciter neque diuersa simpli citer, necesse eest vt sint eadem vno modo, & diuersa alio. D. dedit exemplum ad declarandum quae elementa sunt substantiarum. quae dicuntur proportionaliter in omnibus praedicamentis, & d. vt elemon ta corporum &c. i. v. g. quod principia in substantia declaratum est quod sunt tria, duo contraria, & subiectum: vt vnum contrariorum est quasi forma & habitus, & aliud quasi priuatio, quae autem est quasi forma, est sicut calor, qui est forma quorundam elementorum scilicet ignis & aeris. illud vero, quod est quasi priuatio est sicut frigidum, quid est forma terrae & aquae. subiectum autem est illud, quod est in potentia haec duo contraria, primo & per se. Et Alexdicit, quod hic posuit priuationem, alio quo modo sub substantia, cum frigi dum est iliud, quod caret calore, & frigiditas in corporibus frigidis facit substantiam eorum. quapropter sunt in eis substantiae econtrario rebus, in quibus sunt accidentia, s,ilic quod frigiditas & caliditas non sunt substantiae in rebus, quarum species non faciunt caliditas & frigiditas, sed alic virtutes, vt anima in animatis.

D.d. substantia vero est illa, & quae sunt ex istis, quorum ista sunt principia. i &, cum ista sint principia substantiae: & principia substantiae sunt substantiae: necesse est vt substantia dicatur dae istis rebus, scilicet de contrarijs & materia, & de compositis ex eis, quorum ista tria sunt principia.

D.d. & si aliquid sit vnum ex calido & frigi do, vt caro, & os. i. & si aliae substantiae fiunt ex istis corporibus simplicibus, necesse est vt formae earum sinaliae a formis istorum. Generatum enim aliud debet esse ab eo, ex quo generatur, quia habet aliam formam. Et intendebat demonstrare, quod principia propinqua in omnibus substantiis non sunt eadem, sed formae * simplicium aliae sunt a formis compositorum, & materiae eorum, propinquaealiae a materijs istorum, sed tamen eaede sunt proportionaliter. In simplicibus autem sunt prima materia & formae contrariae substantiales, & in com posito ex simplicibus virtus, quae est in simplicibus ad recipiendum formas compositas ex formis finalibus, & istis formis. secundum igitur hunc modum possibile est dicere, quod principia substantiarum sensibilium sunt eadem. Et, quia etiam inuenitur in aliis pri dicamentis quod assimilatus istis principiis, quae sunt in substantia, sed non sunt eadem. d. istorum autem haec sunt elementa & principia. aliorum autem alia. idest substantiarum autem ista, quae diximus, sunt elementa & principia, alia autem praeter substantias habent alia elementa sibi si¬ milia.

D.d. Quod autem sic dicatur de omnibus, &c. i. quod autem dicatur de omnibus, scilicet quod haectria, quaesunt in substantia, sunt principia aliorum praedicamentorum. scilicet propinqua, non est sic: sed habent ista principia secundum comparationem & proportionem. i. quod in vnoquoque praedicamentorum accidentium inuenius tur principia, quorum proportio ad illa est, sicut proportio principiorum substantiae ad substantiam, non quod habeant illam eandem materiam,

D.d. exemplum, quo modo est ista comparatio vniuersalis in omnibus, & dicit: vt si aliquis dixerit, quod principia sunt tria, &c. i. & dicere est quod principia sunt eadem proportionaliter, vt dicimus, quod forma, & materia, & priuatio sunt principia. decen praedicamentorum, sed quae in substantia differunt ab eis, quae sunt cum iuslibet praedicamenti. & similiter. ea, quae sunt vniuscuiusque praedicmenti. differunt ab aliis. Deinde dedit exemplum istorum principiorum in qualitate, & dicit: in: olore album, nigrum, &c. i. v. g. quod principia colorum secundum formam & priuationem sunt album & nigrum, secundum autem materiam recipientem est superficies, quae est in potentia omnes colores. & principia noctis & dici secundum formam & priuationem sunt, lux & obscuritas, secundum autem materiam recipientem est aer, qui est in potentia luminosus & obscurus. Et intelligendum est hoc in principiis propinquis: in remotis vero possibile est vt principia substantiae sint principia omnium.

Commentum 23

Cum locutus fuerit de principiis quae sunt partes rei, scilicet forma & materia, vult loqui de extrinseco, scilicet motore, & dicit: Et quia cat sae non sunt, &c. i. & quia causae non omnes sunt partes rei compositae, sed etiam sunt aliae causae extrinsecae quarum vna est mouens: & hoc nemen principium dignius est conuenire motori, & elementum conueni re intrinsecis: manifestum est, quod elementum & principium differunt in ter se. Et d. hoc, quia causa dicitur de omnibus: principium autem de extrinsecis: elementum vero de intrinsecis. Et ids d. in Physicis, quod dispositio scientiae, in omnibus artibus habentibus principia & causas & elementa: quia in tendebat per principia causas mouentes: & per causas, illud, quod est conmune illis quatuor: & per elementa, ea quae sunt in re. Et quia agen proprium est motori: agens enim est mouens & faciens passiones, vt declaratum est in lib. peri Geneseos: mouens autem proprie nullam facit passionem: quapropter omne agens est mouens, sed non omne mouens est agens. D.quod autem mouet, &c. i. quod si de mouente & elemento dicatur principium, cum principium proprie dicatur de motore. Et in alia translatione inuenimus loco huius, manifestum est, quod principium & elementum sunt alia, & comumae vtriusque it manifi stum est, quod principium differt ab elemento, & quod hoc nomencam dicitur de vtroqueEt inuenitur loco eius, quid d. quod autem mouet, &c. sic. & principium diuiditur, in duo, sicut illud quod mouet & constituit, cum sit quasi aliquid principium. Et in tertia translatione. & dicitur principium in istis, quod autem mouet est principium. & manifestum est, quod intendebat demonstrare per hunc sermonem, quod hoc nomen principium ommune est eis.

D.d. elementa vero secundum aequalitatem, &c. & in alia translatione: Causae autem et principia sunt quatuor, sed aliud alii: & prima causa est quasi motor alius alii, sicut sanitas & infirmitas, & corpus: & Medicina quod mouet, quamuis sit sine ordine, sicut ista sanitas, illud quod mouet aedificationem. i. Et iam declaratum est, quod principia & causae sunt quatuor & illud, quod est principium & finis, est aliud ab eo, cuius est principium & quod mouens est aliud ab eo, quod mouetur ab eo.

D.d. exemplum causaextrinsecae, & d. sanitas, infirmitas corpus: quod mouet, Medicina. i. & exemplum causae, quae est alia a causato, est Medicina, quae mouet ad sanitatem, aut ad infirmitatem. Medicina enim alia est a sanitate, & ab infirmitate. & quia forma sanitatis non est in anima Medici in materia, sicut est forma sanitatis, ideo forma sanitatis, quae est in anima Medici, non facit sanitatis actionem. quam, si ita esset, tunc Medicus esset sanus. D. & si sine ordine ista sanitas mouens aedificatio nem. i. quod, si sanitas mouens non habet ordinationem sanitatis, quae est in corpore, neques forma aedificationis habet ordinem formae domus. ist quod forma sanitatis, quae est in anima, non habet actionem sanitatis, sicut habet formam sanitatis, quae est in corpore. Et hoc intendebat, cum dicit in alia translatio ne: forma enim non ordinatur, sicut illud, quod mouet artem aedificationis, i quod forma, quae est in anima sine ordine, i. sine actione eius, quod est extra animam, vt forma aedificationis, quae mouet ad formam aedificati, quia non habet actionem formae domus.

Commentum 24

Cum declarauit causas esse quatuor, vult declarare, quod aliquo modo reducuntur in tres. & dicit quod, cum quidlibet non fit, nisi a sibi conuenienti: vt homo generat hominin rebus naturalibus, & forma artificia lis facit aliam formam sibi similem, aut contrariam in rebus artificialibus: manifestum est, quod causae reducuntur in tres, cum agens & finis idem sint forma. Medicina enim aliquo modo es sanitas, & forma domus aliquo modo est domus, & semen hominis homo. & quia dispoeon vltimi mouentis omnia aliquo modo est sicut dispon mouentis propinqui, & primum mouens mouet ad omnes formas: manifestum est quod forma primi mouentis aliquo modo est omnes formae. & hoc intendebat cum dicit: & est illud, quod est extrin secum ab istis, quod est primum. Alexander autem dicit, quod addidit hoc ad demonstrandum aliud principium esse extrinsecum a motis, & commune omnib mouentibus. hoc enim principium, secundum quod est commune & remo [indent 23]tum, non est necessarium vt sit conueniens. & quia etiam primus motor, sicut declaratum est, non mouet nisi ad perfectionem. & quod est sic, non est necesse vt sit conueniens [indent 25]Et veritas est, quod primum principium non debet esse conueniens secundum modum, quo est principium proprium: & debet esse conueniens aliquo modo vniuersali. Et Themistius dicit, quod dicit primum motorem, ad inueniendum quod est aliud ab istis mouentibus propinquis, & quod illud est quaesitum in hoc sermo ne. & ita videtur mihi. Et Alexander dicit, quod dicere conueniens non verificatur, nisi in causis agentibus propinquis & essentialiter, non casu, scilicet in eis, quae sunt ex causis agentibus, quae fuerint propter aliquid. & iam praedixit, quod animalia, qua fiunt ex putrefactiones, sunt apud ipsum istius generis. & in sermone eius est quaestio, quae per se est per scrutanda. Deinde & dubitandum est in hac propositione dicente, quod conueniens fit essenti aliter ex conueniente: quia in corrigia nihil est tale quale illud, quod relinquitur, ab ea in dorso. & est simi le sermon quod in seira non est signum abscissionis, quae est in ligno. talia autem sunt instrumenta, non causae agentes. & sermo eius non est nisi in cau sis agentibus. & ideo dicit quod absis sio, quam facit serra, est in anima serrantis: & dolor, quem facit corrigia, est in anima percutientis. Dicit igitur quod ista propositio verificatur tribus conditionibus scilicet vt sit in agente non in instrumento, & in propinquo non in remoto, & in agente essentialiter non accidentaliter.

Caput 5-9

Commentum 25

Cum declarauit, quod possibile est. dicere causas praedicamentorum esse easdem proportionaliter, vult declarare, quod substantia aliquo modo est causa omnium. Materia enim, quae est in substantia, est materia omnium praedicamentorum, & causa eorum. contraria enim similiter, quae sunt, in substantia, sunt causae contrariorum aliorum praedicamentorum. & hoc iam declaratum est in tractatibus substantiae. & hic facit rememo rantionem. Et intendit per abstracta substantias, quae sunt subiecta nouen prae. dicamentorum: & per non abs stracta nouem praedicamenta. quasi diceret, quia praedicamentorum quaedasunt abstracta, & quaedam non abstracta sunt substantiae, & non abstracta accidentia substantiae. & hoc declaratum est. declaratum est enim, quod substantia accipitur in definitione eorum, & non econuerso. vnde substantia videtur causa eorum, Deinde dedit causam, & d. & propter hoc, &c. i. & quia accidentia non separantur a substantia, videntur substantiae causae eorum. nullum enim accidens existit extra substantiam. sunt enim in rei veritate passiones & motus substantiarum. & hoc inter debat, cum dicit: quia extra substantias non inueniuntur passiones, & motus earum. i. quia ista non sunt nisi dispones substantiae, non sui ipsorumEt hoc intendebat in secunda trans latione, cum dicit: & propter hanc causam causae omnium sunt ista: quia passiones & motus non sunt extra substantias. i. & proper hoc, quod diximus, causae omnium sunt substantiae, quia pal siones & motus impossibile est extra substantias. Et sciendum est, quod substantiae sunt duobus modis: modus vnus in quo possibile est fugere accidentia & alius sine aliquo accidente. prim autem est sensibile: secundus autem intelligibile.

D.d. & post hoc erunt ista anima, &c. & dicit hoc, quia substantiarum quaedam sunt naturales & quaedam animatae. animatae autem videntur esse principia substantiarum naturalium. & quasi dicat. & post hunc sermonem dicamus, quod principia omnium substantiarum forte est anima & corpus: aut intellectus ex anima & desyderium tantum: & innuit corpora coelestia, quia enim sunt principia animatorum & non animatorum, fuit necesse vt essent animata, & vt principia eorum sint corpus & anima Et dicit forte, quia adhuc non est perfecte declaratum. Alexander autem dicit quod, cum narrauit causas substantiae, quae est causa omnium, coniungit huic corpus & animam: aut quia ista sunt causae animalium, aut quia opinatur, quod haec duo propriae sunt sub¬ stantiae abstractae. & ideo non dicit materiam, neque naturam, quia istae sunt, substantiae non abstractae. & ideo dicit forte, quia quidam existimauerunt animam esse abstractam, quae anima apud ipsum non est abstracta, sed prima forma est abstracta. & intendit per omia ista, corpora coelestia. D.& similiter intendit per intellectum primum mouens corpora caelestia, & pr desyderium animam, quae est in corporibus coelestibus. & vtrunque istorum est alteri propinquum. Et vniuersaliter apparet ex hoc sermone quod, cum dicit, quod substantia est principium aliorum entium, dicit quod principium substantiae est anima, & con pus: aut intellectus & desyderium & corpus. & dimisit formas naturales & primam materiam, cum videntur, esse causatae a substantiis animatis: quia substantiae animatae sunt priores eis in esse: aut qui a non sunt substantiae in actu, sicut anima & corpus.

Commentum 26

Cum declarauit, quod possibile est dicere quod omnia praedicamenta habent easdem causas secudum proportionalitatem, & sunt causae, quas habent de forma, & mam, & priuatione, vult etiam declarare, quod hoc etiam habent de actu & potentia, ita quod principia omnium sunt actus, & potentia, & quod haec est reducuntur ad formamlecad mam. Et dicit: Et etiam alio modo, &c. i. & etiam possumus dice re, quod principia omnium praedicamentorum sunt eadem proportionaliter. alio modo a praedicto, sicut dicimus de materia, & forma, & priuatione,

D.d. sed haec duo sunt rerum diuersarum diuersa, & modis diuersis. i. sed potentia & actus, secundum quod inueniuntur in rebus diuersis, sunt diuersa, & habent respectum ad entia modis diuersis.d iest quia potentia & actus, quae sunt, principium substantiae, sunt alia a potentia & actu, quae sunt principia qua litatis. & sic de aliis. haec autem sunprincipia omnium, quia quidlibet est aliquand in potentia, & aliquand in actu. & hoc intendebat cum dicit: In quolibet enim inuenitur idem, &c. i. & haec duo sunt vniversalia omnibus: quia quod libet ens aliquan est in potentia, aliquan in actu, v.g. vinum quando est in actu, quandoque in potentia: & similiter caro, & homoD.d. Et cadunt ista etiam in causis praedictis, &c. i. actus enim reducitur ad formam, quae est abstracta, aut ad illud, quod congregatur ex mam & forma, & priuatione. vt obscuritas, iquae est in aere, ex prinatione lucis, & infirmitas, quae est in corpore, ex priuatione sanitatis.

D.d. & in potentia mam. & hoc possibile est, vt sit vtrunque i. potentia autem reducitur ad materiam, de qua est possibile vt fiat congregatum ex ea & ex forma, scilicet compositum. potentia enim, quae est in materia, est super indiuiduum compositum ex ea & ex forma.

D.d. Et alio modo est diuersum in actu, &c. i. & etiam accidentia diuersantur abinuicem secundum potentiam & actum propter suam diuersi¬ taetm in materia & forma, alio modo ab eo, secundum quem diuersantur passiua.

D.d. vt elementa, &c. i. verbi gratia, quod mam hominis sunt quatuos elementa, & motor propinquus pater, & remotus Sol & orbis decliuis. mam autem hominis & patris, & forma eorum sunt eadem: Sol autem & orbis decliuis non. Et intendebat quasi per hoc declarare, quod sicut actiua di uersantur in potentia & actu per diuers sitatem formarum & materierum eorum, ita estam actiua differunt a passiuis in potentia & actu per diuersitatem materierum & formarum eorumEt, quia causae actiuarum differunt a causis etiam passiuarum. scilicet quae sunt partes rei, & dicit: & Sol & orbis decliuis, cum non sunt, &c. i. cum non sunt forma hominis neques materia eius. & dicit: neques aequale in specie: quia motor propinquus est aequalis in spe cie, scilicet pater.

Commentum 27

Cum determinauit, quod principia sunt eadem proportionaliter in omnibus praedicamentis vult declarare, qui principia duobus modis habent re spectum ad res, vniversaliter & particulariter. & demonstrat, quod verus respectus est pa ticularis, cum vniversalia non habeant est extra animam. Et dicit: Et etiam consderandum, &c. i. & sciendum esti: hac consyderatione, quod istae causae dandae sunt in suis causatis vniversaliter & particulariter. v. g. quod sanguis menstruus est materia hominis, & quod homo generat hominem. & possumus, etiam dicere, quod Socrates generat Platonem, & quod sanguis istius mulieris est materia istius indiuidui. Deinde demonstrauit, quod verus modus est particularis, & dicit: Et prima principia habent nausam, &c. i. & principia principalia sunt ea, quorum substantia est aliquod ens in actu extra animam alia autem sunt ea, quae sunt in potentiaparticularia. & primum praecedit hoc, Et iste processus est, sicut dicit Ale rander in esse, * non in intellectu, vniversalia autem sunt priora in intellectu particularibus, quae, cum auferuntur, auferuntur particularia. vnde existimantur vniversalia esse substantiae.

D.d. post: Et illa vniversalia non sunt, &c. idest & principia vniuersalia non existunt extra animam, sed indiuiduale hoc hoc enim indiuiduum ab alio indi uiduo generatur. homo enim vniversale non generatur ab homine vniuersali.

D.d. homo enim est hominis vniversalier &c. id est, dicitur enim vniversaliter quod homo generat huminem, sed nullum vniversale generat aut generatur, sed Socrantem Plato, & te tuus pater. & hoc Pad hoc pD, quamuis dicatur, quod D simpliciter generat D simpliciter. Et quod residutur est de hoc capitulo inueni diminutum in expositione Alexan. & est Formo enim substantiarum aliae, &c. idest, & cum consyderandae fuerint causae & causata, vniversaliter inuenientur fomae substantiarum diuersae in genere esse causae rerum diuersarum in genere: & elementa diuersa in genere rerum diuersarum in genere, vt causae rerum, quae sunt in diuersis gene ribus, vt causae elementorum contrariorum, & aliarum substantiarum, quae sunt diuersae in genere. Et dicit hoc, quia causae aut erunt conues nientes in specie, & diuersae in numen ro, vt causa Socratis & Platonis: aut convenientes in genere & diuersae in specie, vt causa hominis & equi: aut convenientes in genere, quod est vnum proportionaliter, & diuersae in vero genere, sicut causae substantiarum differunt a causis quantitatis & qualitatis. Et in alia translatione: & post hoc, quia actiones substantiarum sunt aliae causae aliorum, & elementa aliorum: sicut dictum est de eis, quae non non sunt in eodem genere colorum contrariarum substantiarum quantitatis, Et hoc, quod dicit. Praeterea quae conueniunt, & ea quae sunt in eadem forma, & differunt secundum formas, dicit ipsum ad extrahendum ex substantus substantias, quarum causae sunt diuerse in specie: & sunt ea, quorum causae sunt diuersae in specie, & sunt in eodem ge nerae. causae enim istorum sunt caedem in forma generali, & diuersae in forma speciali. Et intendit per hoc, quod dicit in eadem forma, formam generalem. Intendit per hoc, quod, dicit: & differunt secundum formas, formas specialissimas. & intendebat, quod causae substantiarum, & substantiae, quae differunt, quaedam differunt secundum genus modo propinquo diuersitati causarum decem praedicamentorum, & non dicuntur esse caedem, nisi proportionaliter, & non vt ea, quae sunt conuenientia in eodem genere & in eadem forma. istae enim sunt, conuenientes in forma generali, & diuersae in forma speciasi.

D.d. sed quodlibet singulare est aliud. i. sed ea, quorum causae eaedem sunt in specie, sunt etiam diuersa in numero. & sunt singularia indiuidua. quodlibet eni istorum aliud est a suo compari in nu mero. & ex hoc intelligitur aliqua esse convenientia in suis causis in specie

D.d. & materia, & forma, & quod mouet, &c. i. &, cum dicamus, quod materia, & forma, & motor sunt principia omnium rerum, non sunt eadem eadem sunt sermone vniversali. Et in alia translatione est: materia enim. tua, & sanitas, & quod mouet hoc in ser mone vniuersali sunt principia omnium entium. quoniam quamuis cum d. icantur esse principia non eisdem modis: sed diuersis, tamen eadem sunt omnibus rebus vniversaliter & proportionaliter. & quasi dicat: quoniam quamuis non ssint eadem secundum naturam, tamen sunt ea dem sermone vniuersali, per quem describitur principium & causa.

Commentum 28

Cum quae fiuit principia praedica mentorum an sint eadem, aut diuersa& declarauit modum, quo sunt eadem, & quo sunt diuersa: amplius, & quod principia substantiae sunt aliqualiter, sicut principia aliorum praedicamentorum, vult colligere haec dicendo: Quaestio autem nostra, vtrum principia substantiae sint ea dem aut diuersa, manifestum est, quod sunt diuersa, cum multipliciter dicatur hoc nomen principium de vnoquoque istorum. sed tame non est intelligendum ex hoc, quod secundum aequiuocationem puram dicatur, & hoc intendebat, cum dicit multis modis. Et in secunda translatione dicitu: manifestum est, quod dicitur multis modis vuiuersalibus. & add dit vniversalibus, cum sit talis dispositio significationum nominum. scilicet quod sign ficent intentiones vniversales in quaesitis De particulari enim non sit demonstratio: quamuis ipsum tantum sit ens in rei veritate. Deinde confirmauit hoc, & dicit: & cum diuidatur, &c. idest et apparet quod, cum hoc nomen principium diuidatur scilicet in formam, et priuationem, et materiam, et mouens, non videbitur significare idem in quo libet eorum sed diuersum. Forma enim in substantia differt a se in aliis praedicamentis. et similiter priuatio, et materia, et mouens. Et, qui a non perfecte differunt scilicet qui a non pura aequiuocatione dicuntur haec principia de eis, di tit praeter hoc, quod sunt omnium, ete. i. praeter hoc quod videntur eadem secundum conparationem et respectum. v. g. quod respectus formae substantiae ad substantiam est sicut respectus formae qua litatis ad qualitatem, et quantitatis ac quantitatem: quamuis non idem significet forma in vnoquoque eorum. et simi de priuatione, et mam, et motore. ista icitur principia de eis dicuntur in respectu. Et puto, quod sermo eius fuit diminutus, cum dicit forma mouens, debebat igitur dicere forma, priuatio mam, mouens.

D.d. et sic etiam causasubstantiarum ete. i. et etiam causasubstantiarum videntur esse causae causarum aliorum praedicamentorum, similium causis substantiarum. et signum eius est quod, cum causae substantiarum auferentur, auferentur causae aliorum praedicamentorum. mam igitur est causa materiae caeterorum praedicamentorum. et similiter de forma, et priuatione, quae est in substantia, et in mouente, Et hoc intendebat, cum dicit in secunda translatione: et iste modus, qui est in substantiis, est quasi causae omnium, quia corrumpuntur, cum illa destruuntur. i. et secundum istum modum possumus dicere, quod causae substantia sunt causae ommnium praedic amentorum. Et hoc est, quod intendebat declarare de prima mam. cum enim declaratum fu erit, quod causae substantiae sunt causae omnium entium, et fuerit N declaratum quae sunt causae generum substantiae corruptibilium et incorruptibilium, tunc declarabuntur causae vltimae entium, in eo quod sunt entia. et hoc intendebat declarare in hoc tractatu. et ideo perscrutatus est primo de principiis substantiae.

D.d. Et etiam primum in perfectione. et intendit per primum in perfectione causam propinquam, qua resperficitur in esse: et est causaagens causae, quae est ei, propinqua. et intendit, quod estm ista causa dicitur de omnibus, proportionaliter.

D.d. et sic aliud, et prima omnia, quae sunt contraria. i. et alio modo dicitur de eis, quod contrar ia praecedunt omnia, i. quod sunt principia omnium alio modo ab eo, secundum quem dicuntur genera, quorum nomnia sunt vniuoca, et ab eo, secundum quem dif cuntur nomina aequiuoca. idest quod, cum dicimus, quod principia omnium sunt contraria duo, et mam, non est dictum aequiuoce nec vniuoce, sed secundum assimilationem. Et hoc, quasi manifestius est in secunda translatione, quae talis est: et etiam primum in perfectione, et alio modo prima omnia contraria, quae non dicuntur sicut genera, neque multis modis: sed eadem. [indent 21]Et Alexander dixit, quod forte intellexit per hoc, quod dixit, etista non sicut genera dicuntur, neque multis modis: causas indiuiduales, quae sunt verae causae causatorum indiuidualium, quae sunt vere causara. id est quod ista differunt in numeto, et non in genere, neque in specie. Causae enim eorum, quae differunt in genere, differunt in genere, et quae in specie in specie, et quae in numero in numero. Et secundum hoc intende bat cum dixit: et alio modo prima omnia contraria. prioritas enim indiuidualis alia est a prioritate vniversali.

Commentum 29

Per hoc, quod dixit, quod sunt principia sensibilium, innuit materiam, & formam, & priuationem, & motorem, & quod sunt tria vno modo, & quatuor alio modo. Et per hoc, qu od dixit. & quo modo, innuit illud, quod praedixit, quod sunt eadem per assimilationem, & diuersa secundum naturam. Consyderandum autem est vtrum hoc intendebat per sensibit lia, de quorum principiis loquebatur, generabilia, & corruptibilia tantum, aut etiam aeterna. Alexander autem dixit, quod quamuis sermo eius praedictus sit de substantiis non aeternis tamen de vtraque: substantia loquitur, scilicet aeterua, & non aeterna. In substantia enim aeterna inueniuntur etia causae, quae per similitudinem dicuntur cum causis generabilibus & corruptibilibus, inuenitur enim in ea potentia, cum mouetur in loco. sed tamen potentia in vbi non est potentia in substantiam.

Deinde dicit: hoc enim, quod inuenitur in vbi, simile est contrarietati, aliquando enim est in vbi in potentia, aliquando in actu. Et signum huius est, quia Aristo¬ posuit diuisionem in hoc sermone in substantiam mobilem & immos bilem, ita quod dixit: Et, quia substantiae sunttres, quarum duae sunt naturales, &c. i. Sed hoc, quod dixitur: & narrandum est, quod necesse est aliquam substantiam aeternam & non mobilem esse, est signum quod posuit hanc substantiam esse in diuisione potentia, vbi dixit, & vna est immobilis: nifi posuerit hoc in diuisione, secundum quod omnes Antiqui opinabantur, scilicet hoc esse substantiam immobilem. simil e enim huic fecit in primo isti tractatus. Et illud, super quod debe mus sustentari in imaginatione est quod substantia est duobus modis: modo aeterno & non aeterno, vt declaratum est in scientia Naturali. & quo sua intentio in hoc tractatu est per scrutaride substantia, quae est principium substantiae aeternae: cum declarata sint prineipia substantiae generabilis & corruptibilis in natura, libus. sed, quia sermo eius in hac scientia est de principiis substantiae simpliciter, necesse fuit exponere consyderationem bipartitam, scilicet in principiis substantiae non aeternae, & principiis substantiae aeternae. Et ideo diuisit hunc tractatum primo induo. Quorum primum est de principiis substantiae non aeternae, quae habent communicationem cum aeterna: & posuit hoc de naturalibus. Secundum autem est de principiis aeternae propriis. Et, quia principia substantia sunt substantiae, necesse fuit loqui de substantia, quae est principium aeternae substantiae mobilis, & declarauit eam esse immobilem & aeternam Sed tamen Arist. voluit ponere doctrinam manifestiorem, & inagis sim plicem. fecit enim sicut homines po nunt substantiam immobilem esse principium mobilis. Deinde incoepit declarare hanc substantiam esse ex, propotenibus vtriusque scientiae, & di cit: Substantiae enim praecedunt omnia entia. idest vt declaratum est prius

D.d. si igitur omnes substantiae fuerint corruptae, omnia entia erunt conrupta. idest quod, cum posuerimus, quod causae omnium entium sunt substantiae, & quod substantiae sunt generabiles & corruptibiles, continget necessorio. vt omnia entia sint generabilia & corruptibilia. Omne enim, cuius causa est generabilis & corruptibilis, est generabile & corruptibile. Et, cum posuit quod, si omnes substantiae fuerint generabiles & corruptibiles, omnia entia erunt generabilia & corruptibilia, destruxit consequens, & dixit: sed est impossibile, quod motus fiat, aut conrumpatur. i. sed est impossibile vt omnia entia sint generata, postquam nihil fuit omnino, & corrupta, ita quod nihil erit. impossibile enim est intelligere motum factum, postquam nullus motus fuit: aut corruptum, ita quod nullus motus erit.

D.d. semper enim erat, idest vt declaratum est in Naturalibus,

D.d. neque etiam tempus, i. neque etiam tempus est ex entibus talibus scilicet quaepossunt imaginari generata aut conrupta, postquam fuit tempus, & postque non erit tempus.

D.d. causam in hoc, & dicit: cum impossibile sit prius & posterius esse, si tempus non fuerit, idest, cum impossibile sit intelligere generatum & corruptum, nisi intelligantur prius & posterius, quae impossibilia sunt imaginari, nisi cum praeterito & futuro, quae sunt partes temporis. factum enim est illud, quod est post non esse, & cuius non esse est ante suum esse. sed ante & post sunt differentiae temporis. Si igitur tempus ponatur esse factum, necesse est fieri in tempore. quapropter tempurs erit ante tempus, & sic in infinitum

D.d. & motus igitur secundum hunc modum continuus, &c. i. & cum tempur est continuum, & aeternum, & vnum necesse est vt motus aeternus sit continuus, & vnus. TTempus enim & motus aut sunt idem: aut tempus est al qua passio eius. *sine enim tempore impossibile est imaginari motum,

D.d. sed non inuenitur motus, continuus, nisi in loco, & ex istis circularis, idest & impossibile est vt iste motus sit, nisi localis & circularis, vt declaratum est in Physicis.

Commentum 30

Sed, si fuerit substantia, &c. idest quod, cum motus aeternus sit, & omnis motus habet motorem, vt determi natum est, necesse est, vt iste motus l habeat motorem, qui est actio pura sine aiiqua potentia, idest, quia in nulla hora est motor in potentia. Si enim non fuerit actio pura, sed cum potentia, aliqua hora erit, in quae non erit motio ab ea. Deinde dedif causam, & dicit: possibile enim est, &c. idest, quia omnis motor, cuius substantiae admiscetur potentia, possibile est vt in aliqua hora non moueat nonienim mouet, nisi per alium motorem extrahentem ipsum ex potentia in actum, qui est impossibilis vt non sit praesens.

D.d. & si non, nihil prodest, cum posuerimus, &c. i. declaratum est igitur substantiam esse aeternam, & semper mouentem. & ideo nihil prodest ponere substantiam aeternam, in qua non sit principium mouendi: vt dicunt dicentes formas. Deinde dicit: Sed hoc non sufficit, neque aliud. idest, non enim sufficit ponere principium mobilium formas, neque aliud extrinsecum a formis, cum motus non auferatur ab ablatione illius. Et hoc intendebat, cum dixit: Si enim non fuerit. i. si enim non fuerit, non erit motus. i. si non fuerit po situm aliquod tale, idest aliquod, quod si non esset, non esset motus. Deinde dicit: neque si egerit: & substantia eius fuerit in potentia. idest & non sufficit in hoc ponere aliquid, quod si non fuerit tale, non erit motus, sed etiam si non fuerit tale, idest quod si au feratur, auferetur motus, & substantia eius non erit in potentia. sed vtrumque necessarium est, in eo scilicet, quod cum auferatur, auferatur motus, & quod substantiae non admisceatur potentia. Alexander autem dixit, quod necesse est tertium esse, cum hoc sit aeternum & mouens in actu, scilicet vt sit illud, ad quod secundum dest derium mouetur hoc corpus, quod est nobilissimum corporum scilicet coeleste Illud autem, ad quod secundum desyderium mouetur hoc corpus, non est homo neque aliquod entium, quae sunt hic: cum nobilius desiderio non tenda in vilius. Deinde dedit causam in hoc, & dixit: non enim erit motio aeterna, idest, si in substantia huius motoris fuerit substantia, quae est in potentia, scilicet in materia. Deinde dicit: possibile enim est, vt quod est in potentia, non sit ens. & hoc quod dixit, si fuerit in potentia substantia possibile est, vt non sit ens simpliciter. idest, quia corrumpetur in aliqua hora. Et hoc quidem determinatum est in Naturalibus, quod omne, cuius substantiae ad miscetur potentia, est generabile & corruptibile. &, si fuerit in potentia motor in loco, impossibile est vt non moueat. Vnde necesse est, vt isti motori non admisceatur, potentia omnino, neque in substantia, neque in loco, neques in aliquo modorum potentiae. Et hoc intendebat, cum dixit: necesse est igitur vt tale principium sit substantia, quae est actio, quia causa potentiae in rebus, in quibus est potentia, est materia, vt dictum est in Naturalibus. Et dicit: Et oportet entm vt istae substantiae sint existentes, &c. i & quia istae substantiae sunt, mouentes fine aliqua potentia, ne cesse est vt sint fine omni materia, cum necesse eest vt sint aeternae. omnem, enim aeternum est actio pura: & omne, quod est actio pura, non habet potentiam.

D.d. Quamuis hic sit quaestio, &c. idest, & si isti sermones dicant vt actio sit ante potentiam, est tamen hic quaestio. iExistimatum enim est, quod potentia est ante actum, quia existima tum est, quod omne agens fuit in potentia, & non omne, quod est in potentiaaget: vnde & potentia videtur prior actu.

Deinde dicit: Sed quamuis ita sit, nullum entium, &c. i. & hoc est impossibile, quoniam, si motor omnis, & agens haberet potentiam mouendi & agendi, possibile esset vt in aliqua hora nihil esset: & tunc possibile es. ser quodlibet esse & non esse. quam, si possibile est, vt primus motor non sit vt non moueat, possibile erit vt nihil sit omnino: quod est impossibile, vt dictum est prius, vbi locutus est quod actus est ante potentiam.

D.d. Sed si secundum quod Loquentes in Diuinis, &c. i. nisi esset verum, quod Loquentes in Diuinis & Naturalibus dicunt, scilicet, quod omnia facta fuerunt ex se sine motore. vt dicentes mundum generari ex obscuritate & vt ponentes causam generationis omnium materiam tantum, aut vnum elementum quatuor, aut partes infinitas: quod est impossibile scilicet vt aliquid moueatur sine motore. verbi gratia, quod signum, quod est subiectum carpentarim, impossibile est vt moueat per se absque carpentario. & similiter sanguis mestruus impossibile est vt ab eo fiat homo, nisi moueatur a spermate: neque terra planta, nisi moueatur a semine.

D.d. Et ideo ponunt quidam, &c. i. &, cum quidam perceperunt, quod nihil mouetur, nisi ante sit motus, sposuerunt motum ante generationem mundi. nulla enim differentia est inter ponentem materiam esse mobilem ex se, & ponentem, quod omnes causaefuerunt in quiete, & quod demuim incoeperunt moueri. & ideo posuerun isti ante generationem mundi motum aetemum, vt Plato dixit, quod prius fuit motus mordinatus, deinde Deus induxit eum ad ordinem: & sicut dicunt dicentes partes esse indiuisibiles de motu in vacuo.

D.d. qui dicunt, quod omnia fuerunt insimul. Et Alexander dicit, quod non innuit Ana ragoram. iste enim ponit causam agentem scilicet intellectum. sed, quia istis contingit quod, cum aliquid incoeperitus mouere, vt sit prius in potentia * mouens, deinde in actu sine motore, in nullo differunt ab eis, qui non perceperunt caum esse mouentem. & hoc modo non est remotum vt Anaxagoras sit de eis, vt omnis generans mundum, siue concesserit causam esse mouentem, aut non [indent 21]Et forte dixit de his, qui non receperunt causam mouentem in substantia: quia omnia apud eos fuerunt insimul, quia, cum illic non fuerit generatio, non erit illic aliquid in potentia, & aliquid in actu, sed omnia in actu insimul semper, cum impossibile est vt omnia sint priuata vt aliquid sit quandoque ens, & quandoque non ens. Et, quia Plato. Lcucippus, & Democritus dicebant motum esse ant generationem mundi. Leucippus autem motum spacii in vacuo, necesse est eis dicere quis motus est iste motus aeternus: impossibile enim est motum aeternum esse nisi circularem. & necesse est eis dicere estm quare est semper. Et dixit. vt mihi vt, quod illi dicunt motum aliquid esse: quia aliqui Antiquorum ordinabant motum in non ente: & istis et contingit ponere motum violentum esse aeternum & priorem naturali& hoc manifestum est ex sermone Platonis, qui vocat eum motum inordinatum.

D.d. nihil enim mouetur, &c. idest impossibile enim est po nere aliquid moueri, si non ponatur, aliquis modorum motuum, qui sunt hic, & aliquis modorum mouentium motus enim, qui sunt hic, aut sunt naturaliter, aut violenter: & motor I etiam aut est motor primus, aut qui ab alio mouetur. i. quod necesse est dicentibus motum esse ante generationem mundi, dicere quis modus fuerit motuum, & quis modus fuerit mouentium, & vtrum fuerit motor vnus aut plures: quod non fecerunt, neque possunt facere: sed contingit dicenti motum inordinatum esse dicere motum violenitum esse ante naturalems quod est valde inconveniens, & impossibile. & hoc intendebat, cum dicits & post, qui est primus. multum enim differt dicere, quod motus naturalis est primus, aut quod motus violentus.

Commentum 31

Quia aliquis defendendo Platonem potest dicere quod ea, quae mouebantur aeterne ante mundum, erant principia, quae se mouebant, cum Plato opinabatur aliquid mouere se, d. respondendo propter hoc, quod non potest dicere hoc. Anima enim apud ipsum est mouens se: sed apud ipsum anima non fuit nisi post cum generatione coeli. apud enim illum motum aeternum non ordinarum non fuit anima apud ipsum

Commentum 32

Cum declarauit actum esse priorem potestate propter hoc, quod motori motus circularis nulla potentia admiscetur omnino, facit nunc rememorationem istius quaestionis in tractatu primo, & dicit: Quonia autem, &c. idest, iam praediximus modum, secundum quem possibile est dicere potentiam priorem esse actu & modum, secundum quem non determinatum enim est in aliis, quod potentia praecedit tempore indiuiduum generatum: actus autem praecedit simpliciter potentiam, cum nihil exeat de potentia in actum, nisi per aliquid in actu. *Vnde propostio dicens quod omne, quod est in actu prius fuit in potentia, non est vera. nam si ita esset, tunc potentia praecederet actum simpliciter. & si ita esset, tunc res mouerentur ex se sine motore. Et ideo dixit: Quoniam antem actus est prior, testatur Anaxagoras, idest, quoniam autem est prior potentia simpliciter, testatur omnis po nens causam mouentem. Vt Amxa goras ponens intellectum facienti generationem. & Empedocles. faciens licem & amicitiam. & etiam te statur ponens motum semper aeternum, quia ponit actionem aeternam, vt Lencippus.

Deinde dicit: Foues autem & nox, &c. idest, &, cum de claratum est, quod actus praecedit potentiam, si etiam fuerit ex nocte & fonea: fonea tamen & nox non dicuntur esse fixae tempore infinito sed necesse est quod generatio & corruptio eorum sit reciproca: aut in toto, vt dicit Empedocles de toto mundo, quod quandoque generatur, quandoque corrumpitur: aut secundum partes sicut est de generatione & corruptione elementorum. & hoc int endebat, cum d. aut alio modo. Et ideo videtur quod, si quaedam fuerint permanes tia in specie, & de eis alia permanentia in numero, quae sunt causae permanentiae illorum in specie, necesse B est vt potentia praecedat indiuiduum secundum tempus, & quod actus praecedat potentiam simpliciter: & quod hoc conuertatur scilicet quod, si necesse fuerit vt actus praecedat potentiam simpliciter, & potentia generatum secundum tempus, neces se erit vt entia sint duobus modis: modo remanente in numero, & modo remanente in specie.

Commentum 33

Dixit Alexander, quod facit hic reme morationem breuiter de eo, quod dictum est in libro de Genera. & corru p scilicet quod, si generatio est semper, necesse est aliquid generare semper, & est corpus, quod circulariter mouetur, &, si non erit generans semper, impos sibile est quod generatio & corruptio sint semper. & si non, consumetur materia, & tunc necesse est vt corrumpens semper sit aliud a generante semper, aut idem faciat duas diuersitates duabus dispositionibus diuersis. immo necesse est aliquod aeternum vnum esse, quod sit causa actionis aeternae, qui a non agit nisi vnam actionem, & aliquod aeternum, quod agat actiones diuersas, vt ab eo semper sint acta diuersa. & haec est dispositio primi coeli in suo motu diurno. Aternitas enim actionis pro uenit ex eo, quod ipse facit vnam actionem semper. Quae autem faciunt actiones diuersas, sunt quae mouentur in orbibs decliuibus: & maximus eorum est Sol remotus enim & propiuquus facit contraria. v. g. quod, cum fuerit remotus, erit causa corruptionis plurium entium, & cum fuerit propinquus, erit causa generationis plurium: & aliquando remotus generat aliqua, & propinquus generat alia. Et omnia ista innuit mirabili & breuiter per hoc, quod dixit: Si igit idem, &c. i. si igitur necesse est motum vnum, & continuum aeternum esse v agat per se vnam actionem continuam, & vt agat per aliud actiones diuersas vt semper sint duae actiones: & nihil uet tale, nisi coelum: necesse est vt coelum sit aeternum. Et in alia translatione.

Commentum 34

Per hoc igitur, quod dixit: Si igitur idem, &c. intendit si igitur est hic vna actio aeterna consimilis, & est motus circularis, oportet vt illud, quod arit ipsam, sit circulare & vnum, sicut est de orbe, qui mouetur motu diuino. & ista vna actio est causa continuationis & permanentiae transmutatio, nis scilicet quod ista actio est causa, quod transmutatio non deficit, & quod omnia sunt, semper insimul, quae non consequur tur se adinuicem, nisi propter istum moto rem. quod igitur dat iste orbis primo & per se, est continuatio, & aeternitas.

D.d. Et, si generatio & corruptio est, &cet. i. & si hie fuerint dua actiones contrarie, vt generatio & corruptio aeternae & secundum reciprc cationem, oportet vt illud circulare quod facit has duas actiones contrarias, moueatur duobus motibus oppositis in loco, aut pluribus, sicut est, de septem planetis. & plus quod apparet de actionibus istorum est Sol. & ideo Antiqui vocabant istum dicunum vitae.

D.d. Necesse est igitur vt agat per se, &c necesse est igitur vt hoc corpus vnum, quod circulariter mouetur & continue, primo & per se agat continuationem & aeternitatem, per aliud autem & secundo generationem & corruptionem aeternas. D. d. & necesse est vt illud sit aut alio modo, aut primoid i, necesse est igitur, vt sit alius modus actionis alii, & primus primo. Et in alia translatione: igitur aut per aliud, aut per primum necesse est vt continuetur. i. actio, i, diuersa sit per aliud a primo. aeternitas autem necesse est vt sit ex primo.

D.d. & illud etiam est causa sui ipsius, & alterius. i. & erit primum causa sui ipsius & aliorum. Et intelligendum est per primum, primum coelum, aut totum coelum, aut octauam sphaeram. Deinde d. Primum igitur est melius, &c. i. primum igitur est perfectioris actionis & melioris. Primum enim fecit ea, quae sunt diuersarum actionum aeterna, & continua: & illud, quod est post primum, est causa actionum diuersarum.

D.d. quod autem semper fuit, & plures modi, vtrunque id est quod primum & secundum congregata sunt caums, quod actiones sunt aeternae & plures: aeternae autem propter primum, diuersae autem propter illud, quod est post primum.

D.d. Et hoc est manifestum quod motus non sunt sic. i. & manifestum est, quod motus apparentes non conueniunt principiis, quae posue¬ runt alii. Aut intendit, quod est manifestum, quod motus consequentes illa principia, quae dicebant Anti qui, non sunt sicus isti motus. Deinde dicit: Quo modo igitur sunt quaerenda principia. & si non secundum hunc modum. i. quomodo igitur possibile est ponere alia principia conuenientia ei, quod apparet. Sed, si hoc fuerit impossibile secundum hunc modum, possibile est vt ponatur,

D.d. secundum autem alium modum possibile est vt omnia sint ex nocte, &c. i. &, cum principia fuerint posita alio modo ab isto, possibile est, vt omnia sint ex nocte, sicut d. VDinodes faciens leges, & quod entia sunt subito inuenta mnsimul, & ex non ente omnino.

Deinde dicit: insta igitur non desistunt, & cae. i. ista igitur genera bilia, & corruptibilia non deficiunt in aliqua hora generari. Est enim con pus, quod mouetur motu nunqua quiescente. & hoc non inuenitur ni si in corpore circulari, in eo quod est circulare.

Deinde dicit: & hoc declaratur non tantum potestate, sed etiam actu. i. non tantum ratione, sed sensu. Apparet enim motum talem esse, scilicet qui nunquam deficit nec deficiet, & quod semper est circularis, & quod alij motus reducuntur ad ipsum. Deinde dieit: Primum igitur coelum est aeter. num, idest ex omnibus igitur appi ret, quod primum coelum est aeternum, & quod per ipsum perficiuntur alij motus corporum coelestium Et in alia translatione: & hoc non apparet sermone tantum, sed operatione. & intendit per sermonem definitionem, & per operationem, illud, quod apparet sensu.

Commentum 35

Dixit Alexander. Ista est ratio, i quod aliquod mouens non mouetur, & est dicta breuiter, & rememoratio eius quod dictum est in vlt. Physi. Et est fundata super duas propositiones quarum vna est, quod omne compositum ex duobus, quorum alterum potest esse per se, possibile erit etiam alterum esse per se, nisi compositio sit substantiae & accidentis. v. g. quod hydromel, quia componitur ex aqua & melle, & mel inuenitur per se, ne cesse est ergo vt aqua inueniatur, se. Et, quia inuenimus aliquid motum & mouens. quasi compositum ex mouente & moto: & inuenimus aliquid motum per se & non mouens manifestum est, quod est necesse aliqued mouens esse & non motum. hoc igitur mouens immune est a potentia, & in nulla materia existit. Et d. Inuenitur igitur aliquid mouens, cum non mouetur i. inuenitur igitur aliquid mouens & non motum. Sunt enim tria in intellectu, motum vltimum, & mouens primum, & medium, scilicet mouen & motum. Quapropter necesse est vt primum mouens non moueatu omnino. medium enim erit non primum, si mouebitur. Aut si dicamus quod, si extremum vltimum scilicet motum tamen inuenitur simplex, tantum necesse est vt suum oppositum inueniatur sim plex. Omne enim compositum ex duobus oppositis, quorum alterum inuenitur per se, de necessitate & reliquum. Secundum igitur has duas intentiones intelligitur apud mo haec ratio: sed secundum primam magis videntur verba eius. Secunda autem est Alex. & oportet condi tionare, quod compositum fit ex duobus extremis oppositis, tunc enim propositio erit manifestior, & nulla conditione indiget, nisi vt vnum eorum non sit accidens in reliquo, vt d. Alex. Potest enim dicere quod, cum alterum extremorum & medium fuerit, & reliquum extremorum erit,. potest etiam dicere quod, cum duo extrema & medium fuerint, necesse est vt alterum extremorum non fsit medium, scilicet, quod, si vnum extremum fuerit mobile tantum non motor, necesse est vt reliquum extremum sit motor non mobile. ex bis apparet, quod primus motor non est necessario motus. Et in alia translatione: Est igitur aliquod mouens etiam. quia est motum etiam & mouens: est igitur medium. Est igitur aliquid mouens non motum aeternum, sub stantia, & actus Et ex hoc quod ac cepit medium, videmus quod sustenta tus est in hac, propositione super due extrema opposita. Cum enim alterum duorum extremorum separa tum fuerit a medio, necesse est vt reliquum separetur ab alio. intentio enim eius, quod dixit: in hac translatione est quod, cum est mouens & motum, necesse est vt medium sit. & cum sit medium & alterum extremorum, necesse est vt sit reliquum extremum.

Commentum 36

Et cum primum mouens mouer & non mouetur, neque secundum accidens, neque secundum seipsum, sicut mouetur anima, quae est in corpore, necesse est vt iste motor moueat, quemadmodum desyderatum, & affectatum moueni nos. quare actio videtur esse bonum. Et, quia modi desyderabilium mouentium sunt apud nos alii a modis intelligibilium, quae mouent nos, adeo quod iste duae motiones contrariantur sibi: quoniam motio in alterum desyderati differt a motione in alterum intellecti. Et videtur de istis principiis quae sunt in corporibus ccelestibus, quod desyderatum in eis idem est cum intellecto. Desyderatum enim apud nos differt ab intellecto: quia potentia, qua comprehenditur desyderatum, differt ab ea, qua comprehenditu: intellectum. Desyderatum enim compreheditur sensu, & est voluptatum: intellectum autem intellectu, & est cuius actio vte bona. Corpora igitur coelestia, quia non sentiunt: sensus autem non est in animalibus nisi ad salutem: ideo desyderatum in eis non differt ab intellectu. intellectum. eni mouens ab eo, quod est bonum, est in simul voluptuosum. hoc igitur est dicere, quod voluptuosum & intellectum est idem in eis. Et ex hoc quidem apparet bene haec corpora * esse ani mata, & quod non habent de virtutibus animae nisi intellectum & virtutem desyderatiuam, quae mouet in loco Et hoc declarabitur ex his. Dictum est enim in Octano Physicorum, quod mouens haec corpora coelestia in nullaexistit materia, & quod est forma abstracta. Amplius in libro de Anima formas abstractas esse intellectus quapropter mouens est intellectus, & est mouens, quia agit motum, & quia est finis motus. Haec autem differunt in nobis scilicet illud, quod mouet nos in loco secundum quod est agens, & quod mouer nos in loco secundum quod est finis. Et habet duplex esse, in anima, & extra animam. quod autem est in anima, est agens motum. sedmvero, quod est extra animam, est mouens secundum finem. V.g. *quoniam balneum duplicem habet formam, in anima, & extra animam: & propter illam formam, quae est in anima, desyderamus aliam formam, quae est extra animam. forma igitur animae balnei inquantum est in anima, est agens desyderium & morum: secundum autem quod est extra animam est finis motus, non agens. Si igitur forma balnei non est set in materia, tunc moueret & secundum agens & secundum finem sine aliqui motione contingente. Et sic est intelligendum de mouentibus corpora coelestia. secundum igitur quod illa intellecta sunt formae eorum, sunt mouentia secundum agentis: secundum autem quod sunt fines eorum, mouentur ab illis secundum desyde rium. Quaeret autem aliquis, si illud quod imaginatur ex illis formis, est esse illorum corporum, quid igitur indigeret motu: si igitur forma arcae, quae est in anima artificis esset esse arcae, non moueretur ad agendam arcam. Dicamus igitur, quod non mouentur, nisi quia intelligunt ex se quod perfectio & substantia eorum est in motu: sicut facit illud, quod mouetur ad conseruamdam suam sanitatem, quia scit quod sua sanitas non conseruatur nisi motu. Et etiam intelliguntr quod motus eorum est causa exitus eius, quoid est in potentia in illis formis abstractis ad actum scilicet ad formas materiales. Istae enim formae forte videntur habere duplex esse cilicet in actrm scilicet materiale esse, quod habent & esse in potentia. scilicet esse quod habem in illa forma. *Et dico in potentia, quem admodum dicimus, quod formae artis ciales habent esse in actu in materia & in potentia in anima artificis. Vnm de hae formae videntur habere duplex esse abstractum, & materiale. EEt hoc quidem est quod facientes formas volunt dicere, sed non perueniuntur ad ipsum. Sed tamen motus eorum non est propter exitum istarum formarum a potentia in actum, ita quod illud sit perfectio prima eorum, sed ita quod illud est consequens primam perfectionem eorum. V g. quod qui exercitatur ad conseruandum sanitatem per aliquam operationem, alicuius artis, primo intendit ad conseruandum sanitatem suam, secundo autem intendit illam operationem

D.d. & desydetium est sensus, qui distinguit, & primum affectatum est sensus id est quoniam desyderium in animalibus est propter sensum, qui distinguit, & conprehendit voluptuosum. & hoc defideratum est appetitus. voluntas autem est propter intellectum.

D.d. & primo affectatum est bonum, & desyde ratum. i. quod primo est affectatum, est bonum simpliciter, versus quoid mouentur corpora simpliciter. Et potest intelligi, quod primo affectatum apud intellectu, in eo quod est intellectus, est bonum. & ideo dicit: & desyderatum magis, quia existimatur, proprie esse maius, & non existimatur, quia desyde ramus i. &, cum quanto magis aliquid existimatum fuerit maius bonum ramo desyderium erit maius. Desy derium enim est propter existimationem eius, quod est aliquid esse bonum: & non existimamus aliquid esse bonum propter quod desyderanimus ipsum, necesse est igitur vt illud, quod est in se maius bonum, sit magis desideratum, Et intendebat, quod si motor corporum coelestium est magis bonus omnibus, necesse est vt sit desyderatus magis bonis omnibus. Et intendebat, cum d. & non existimatur, quia desydera mus, distinguere inter desyderium intellectus & sensus. In quo enim appetitus sensuum non dominatur supe intellectum, reputatur desyderatum esse bonum, quia est desyderabile. Et omnia ista d. ad declarandum, quod corpora coelestia, cum habent appetitum propte intellectum: intellectus autem maius bonum ipso appetit: contingit necessario, quod corpora coelestia appe¬ tunt in hoc motu, aliquid magis bonum ipsis. &, cum illa sunt nobilissima corpora sensibilium & meliora, necesse est vt illud bonum, quod appetunt, fit nobilissimum entium, & maxime quod appetit totum colum in motu diurno.

Commentum 37

Cum declarauit primum motorem, esse aeternum & substantiam, principium sine materra, & motorem absque quod mouetur, & quod mouet sicut desyderatum & voluptuosum: principium autem cuiuslibet motionis est ex aliquo & ad aliquid: vult narrare principitu istius motionis in moto quid est: & quid est illud, ad quod est motus. Et d. Principium autem est imaginatio per intellectum. i. principium autem istius motus existentis in corpore coelesti est imaginatio per intellectum. Et d. hoc ad demonstrandum, quod principium istius motus non est phantasia neque sensus, sed imaginatio per intellectum & desyderiu, & quod hoc corpus mouet in lo eo, est ab imaginatione in actu. Et quia imaginatio per intellectum, qui est actio intellectus, est ipse intellectus: intellectus autem est ipsum intellectum, vt dictum est in lib. oe Anima: deinde d. Intellectus vero est ex intellecto. i. essentia autem & substantia intellectus est ex intellecto. Et, quia intellecta sunt plurium rerum, incoepit demonstrare, quod intellectum est ib lud intellectum, quod mouet totum coelum motu diurno, qui est maximus & velocissimus motuum, & dicit: Intellecta autem sunt allastogia vlti, &c. i Et Ale. d. quod ex hoc intelligenda sunt multa: quorum vnum est, quod vna allastogia perse est intellecta de genere al¬ lastogiae, quam posuerut Pythigo, ci, cum quaerebant de principiis, quoniam cum posuerunt contraria esse principia omnium entium, ordinauerunt conmtraria decen, quae ponebant principia, & ordinauerunt prinmum sub genere, quod est bonum, & vltimum in malo. & quae ex istis sunt intellecta per se, sunt allastogia boni: quae autem mali, per accidens sunt intellecta, scilicet per priuationem boni, & quasi dicat: & hoc intellectum collocatur sub ges nere boni, i. est bonum: quia bonum est intellectum per se. D. & forte est, rememoratio de allastogia, quam dicit in diuisione elementorum. & loquitur ex istis de contrarijs, quae sunt in vnoquoque generum, quae sunt principia transmutationis omnium transmutabilium, quorum vnum est quasi forma, & aliud quasi priuatio. Al lastogia autem, quae est quasi forma, est intellecta per se: quae autem est qua si priuatio est intellecta, sed non per se. priuatio enim non intelligitur nifi in respectu sui habitus, qui est forma. & quasi dicat, quod hoc intellectum est de genere formae, quae est habi tus, non quae est priuatio, cum habitus intelligitur per se. Vel aliter. & est quod intendit per allastogiam vltimas for mas perfectas, quibus priuatio non admiscetur. &. qd. d. quod hoc intellectum est ordinatum in intellectis, quibus non admiscetur priuatio, non in contradictorijs, quibus ad miscetur priuatio. Aut intendebat per allastogiam, vltimam formam, non materiam. hoc enim principium non intelli. gitur per se, sed per assimilationem: forma autem intelligitur per se. Et quasi dicat, quod hoc intellectum est ordinatum in intellectis formarum, non in intellectis materiae. Allasto¬ gia enim, quae est forma, est per se & simpliciter: intellecta autem materierum decem entium sunt per assimilationem. & ideo dixit post: & ex istis substantia est prima. & hoc magis sonat ex suis verbis. Et. quod d. & hoc intellectum est collocatum in intellectis formarum, quae intelligunm, tur per se & non per assimilationem, & sunt intellecta materiae: & collocantur de hoc genere in specie formarum substantialium, & ex istis in eis, quae sunt simplices. Formarum enim quaedam sunt substantiales, quaedam non. substantialium autem quaedam materia les, & quaedam non: in quo genere collocatur hoc primum intellectum & hoc intendebat, cum d. simpler, & quae est in actu. intendebat enim simplex formam, cui non ad miscetur materia. compositum enim est omne, cui potentia admiscetur. & quia otentia per aliud intelligitur, actus autem, per se, magis intelligitur illud, cuinulla potentia admiscetur.

D.d. Et vnum & simplex non sunt idem, &c. i. quoniam vnum, quod dicitur de continuo, non significat idem et simpliciter absolute. Vnum enim quod dicitur de continuo, significat aliquid, quod est multum in potentia, & vnum in actu. continuum enim diuisibile est: simplex autem absolute indiuisibile significat, potentia & actu. Et vniuersaniter sim plex, & vnum dupliciter dicuntur, aut absolute, aut in comparatione. Absolutum autem vtriusque: est illud, cui non admiscetur materia, neque: est indiuisibile omnino. Et fecit hic differentiam inter vnum & simplex, quia famosior intentio, quam significat hoc nomen vnum, est illud, quod dicitur de continuo: & famosior intentio, quam significat hoc nomen simplex, est simplex absolutum. & propter hoc timuit, ne accideret error in hoc nomine simplex, propter hoc nomen vnum famosum, dum vnum ponatur pro altero. D. d. & estam illud, quod eligitur propter se in vnitate elementorum istorum, est nobilevalde. i. & etiam illud, quod eligitur propter se. & desyderatur inter haec principia abstracta, quorum vnumquodque est aliquid vnum simplex,. & elementum cor poris, quod mouet, est illud, quod est exeis in fine nobilitatis, & simplicitatis & vnitatis. Et intendit per hunc sermonem distinguere inter primum principium & aua principia abstracta. Alia enim videntur esse electa, & desyderata, propter alia. scilicet principia aliorum motuum coelestium praeter motum diurnum. qued autem hunc motum facit videtur esse electum per se, cum versus ipsum mouetur omne motu velociori & maiori motibus proprijs vnicuique eorum, est enim electum per se & amatum omnibus: tale autem est perfectum secundum finem.

D.d. cum acquiritur primo. i. cum illud, quod est valde nobile, est illud, quod acquiritur per se: & omnia, quae acqui, runtur, propter ipsum acquiruntur.

D.d. Quoniam autem in non mobilibus inuenitur propter quid, haec demonstrat diuisio. Et Alexan. d. quod dixit hoc, ne aliquis existi. met, quod intendebat perfectionem, quae est accidens in perfecto. Perfectionum enim, propter quas mouetur perfectum. quaedam sunt qualitates, quibus perficitur illud, quod mouetur, vt illud, quod mouetur, proter sanitatem. & quaedam sunt substantiae extrinsecae a re, quae mouentur ad eas, vt assimilentur eis. vt inuenium tur omnes actiones seruorum, quoniam sunt ergaus genera intentionum domini fui. igitur serui dicuntur esse propter diuntum. & similiter omnia entiae cum hoc primo principio.

D.d. propter quid enim inuenitur alicui, & huic. in propter quid enim quid non existens per se, inuenitur alicui, vt bonitas in anima & sanitas in corpore. quod autem est existens per se, est huius hoc idem i. existens per se.

D.d. & horum quidem est hoc ens, hoc autem non. i. illud autem, quod est substantia ex his duobus finibus est ens per se, vt rector hominibus ciuitatis: alius autem modus est non per se, sed in alio.

D.d. mouet igitur sicut amatum. propter motum autem mouet ista alia. i. hoc autem primum mouens mouet primum motum ab eo, sicut mouet amatum primum amans absque quod amatum moueatur. ea autem quae sunt sub primo moto, mouent mediante isto primo Et intendit per primum motum con pus coeleste: & per alia mota, ea, quae sunt sub primo corpore. scilicet alias sphuo ras, & ea, quae sunt in generatione & corruptione. Primum enim coelum mouetur ab isto motore secundum desyderium vt assimiletur ei secundum suum posse, sicut amans mouetur vt assimiletur suo amato. alia autem corpora coelestia mouentur secundum desyderium ad motum primi corporis. & ideo planetae habent motum duplicem. Ea autem, quae sunt sub istis, mouentur mediantibus instis motibus. generationem autem & corruptionem faciunt motus oppositi duplices, continuationem vero vnus motus aeternus. & ex hoc vte Deum habere curam circa omnia entia. Di. ntes autem quod Deus sol licitus est circa vnumquodque indi uiduum, aliqualiter est verum, & aliqualiter non est quidem verum, quia nullum indiuiduum habet dispotnem, propriam, nisi illa dispo inueniatur in aliquo modo illius speciei. hoc igitur modo verum est Deum sollicitas ri circa indiuidua. sollicitudo autem eim ca indiuiduum tali modo, quod nullu habeat communicationem cum eo, hoc non est sas bonitati diuinae.

Commentum 38

Vult declarare modum colligationis entium transmutabilium cum prima substantia. est enim in hoc magna quaestio iam praedicta, scilicet quomodo aeternum est principium generabilis & corruptibilis. Et d. Si igitur aliquid mouetur, possibile est vt sit diuersarum dispositionum. & haec propositio est vera in modis transmutationum. quod enim transmutatur in substantia, iue nitur diuersarum dispositionum in sub stantia, & similiterin qualitate, & in locoD.d. Si igitur allatio, &c. i. si igitur mot transmutationis, quo mouetur primum motum, fuerit possibile est vt hoc motum habeat diuersitatem in loco, non ha [indent 22]bendo diuersitatem in substantia. scilicet quod possibile est inuenire aliquod aeternum non transmutabile in substantia, & transmutabile in loco: & est quas medium inter primum, in quo nulla transmutatio est, & inter transmutabilia in substantiis suis. Et hoc intendebat cum d. Et quia illud, quod mouet ipsum, est non motum, cum sit in actu, impossibile est omnino vt sit secundum aliam dispositionem. i. quod illud, quod mos uet primum motum, cum sit non motum, quia est actus purus sine aliqua potentia, impossibile est vt habeat aliam dispositionem ab ea, quam habet. Deinde d. & translatio est prima transmutationum, &c. i. & translatio est primus motuum, sicut dictum est i Naturalibus: & ex istis circularis. D. d. & hic est inotor istorum. i. & primus motor mouet istum motum tantum sine medio.

D.d. Ex necessitate igitur, &c. i. declaratum estio itur, quod necesse est tale principium esse de necessitate,

D.d. Et necessitas dicitur secundum homodos. i. duobus modis: quorum vni est violente, & est illud, quod est ex trinsecum a natura rei. & dicitur etiam de eo, quod est impossibile, vt in aliqua hora sit contra suum esse. & hoc intellexit, cum dixit: hoc est de necessitate principium.

D.d. in alia translatione, cum tali principio continuum est coelum, & natura, sicut in nobis bona dispositio paruo tempore. i. iam igitur declaratum est quod coelum & naturalia continuantur cum primo, quod est intellectus, qui est in fine gaudit & voluptatis, sicut nostra dispositio in continuatione cum intellectu, quo est principium paruo tempore. D. d. Ista igitur dispositio in illo est sem per, nobis vero est impossibile i. sec continuatio coeli cum hoc principio semper est, nostra autem continuatio cum principio, quod est in no bis, impossibile eest vt sit semper. illuc autem, quod continuatur de nobis est generabile & corruptibile, in corpore vero coelesti est aeternum. Et ex hoc quidem apparet bene quod Arist opinatur quod forma hominum, in eo quod sunt homines, non est nisi per continuationem eorum cum intellectu, qui declaratur in libro de Aia esse principium agens & mouens nos. Intelligentiae enim abstractae, in eo quod sunt abstractae debent esse principia eorum, quorum sunt principia duobus modis, secundum quod sunt mouentes, & secundum quod sunt finis. Intelligentia enim agens, inquantum est abstracta & est principium nobis, necesse eest vt moueat nos secundum quod amatum amans. & si omnis motus necesse est vt continuetu cum eo, a quo sit secundum finem, necesse est vt in postremo continuetur cum hoc intellectu abstracto: ita quod erimus de pendentes a tali principio, a quo colum dependet: quamuis hoc sit in nobis modico tempore, sicut dixit Aristot.

Commentum 39

Dixit Arist. Voluptas enim est actio, &c. i. primi principii. D. dedit causam, & dixit: Et ideo vigilia, &c. i. quia cam voluptatis est comprehensio, & quasi dicat: & delectatur, quia comprehendit. Et signum, quod comprehensto est causa voluptatis, est, quia vigilia, & sensus & intellectus sunt in nobis voluptuosi.

D.d. spes autem, &c. i. spes autem, & re memoratio, quamuis sint volupuosae, tamen sunt in rebus non existentibus in actu. & sunt voluptuosae, quia spenans imaginatur ea esse comprehesa in actu & similiter memorans. & innuit, quod comprehensio voluptuosa non est nisi il nus, quod est in actu, non in potentia, & quod desyderium praecedens comprehesionem magis vt dolor qua voluptas. D. intellectus autem per se est eius, quod est nobilius per se. i. & quod intelligit per se non per aliud est nobilius eo, quod intelligit per intelsecum existentem in eo

D.d. & quod est magis, est illins, quod est magis id est quod voluptas, quae est maior est illius, quod est maioris intellectus

D.d. & quod intelligit se, est intellectus per acquisitionem intellecti. i, quod intelligit se delectatur per se. & hoc est verum delectans, & tale est intellectus. Eum enim acquisiuit intellectum & intellexit ipsum intelligens se, quando ipse non est nisi intellectu, quod intelligit. intellectus igitur est illud, quod delectatur per se.

D.d. fit enim intellectum, quando admiscetur, & intelligit i. & intellectus in nobis non intelligit se. donec admisceatur cum intellecto, & imaginetur, & intelligat i sum in actu, non quando est in po¬ tentia antequam intelligat ipsum intellectum: quia intellectum cum intelligitur, fiet idem cum eo, scilicet intellectu. Et intendebat per hoc distinguere inter voluptatem, quae est in intellectu, quae quandoque est in potentia quandoque in actu, & quae est semper in actu. & hic est, qui non est in materia. Deinde d. intellectus igitur, & intellectum sunt idem, &c. i. intellectus autem, & intellectum fiunt, idem, cum intellexerit. quia recipies & receptum de intellecto vtrunque est intellectus. & ideo intellectus, & intellectum, & intelligens reducuntur, in vnum, & non differunt nisi secundum respectum dispositionum. Intellectus enim, inquantum intelligit intellectum, dicitur intelligens: & m quantum intelligit per se, dicitur quod intelligens per se est ipse intellectus, econtrario illi, quod intelligit per aliud: & inquantum quidem intellectus est illud, quod intelligitur, di citur quod intellectus est res intellecta Deinde dicit: Intellectus igitur ille diuinus est maior isto. i. &, cum intellectus in nobis, quandoque est potentia, quandoque actus: ille autem intellectus diuinus semper est actus: manifestum est nobiliorem esse isto intellectu, qui est in nobis.

D.d. desydera tio autem est aliquid valde nobile, i. & manifestum est, quod intelligere, intellectum, qui est in nobis, est valde voluptuosum, & nobilius omnibus rebus existentibus in nobis. Deinde d. Si igitur Deus, &c. i. & ideo videmus quod, si voluptas Dei per conprehensionem sui ipsius est aequalis voluptati, quam nos habemus cum intellectus in nobis comprehendit se, & est quando denudatur a potentia: hoc autem in nobis paruo tempore. existit, in Deo autem semper: syalde est mirabile, & si illa voluptas, quae semper est in eo, est nobilis multo magis qua in nobis est, magis & magis est mirabile. Et Alexam. dixit, quod non est intelligendum per voluptatem, voluptatem consequentem passionem, quae opponitur tristitiae. Voluptas autem, quae est in intellectu, non est passio, neque habet opposi rum: cum ista comprehensio non omni ponatur ignorantiae. Voluptas enim cosequitur comprehensionem, sicut vmbra corpus. Si igitur aliqua comprehensio est, quae nullum oppositum habet, nunquam est in potentia, cum comprehendenti nunque accidit dolor, defectum comprehensionis.

D.d. Et habet vitam, quia actio intellectus est vita. i. & dicitur de eo vita. hoc enim nomen scilicet vita dicitur de comprehensione. & cum actio intellectus est comprehensio: ergo actio intellectus est vita.

D.d. & ille est intellectus per se, & habet vita nobilem. i. & cum intellectus est vni & cum actio eius est vita, illud igitur, quod intelligens est, quia intelligit se, non quia intelligit aliud, illud est viuum, quod habet vitam in fine nobilitatis. & ideo vita, & scientia proprie dicuntur de eo. Est igitur vnus, De sapiens. & hoc putauerunt Antiqui trinitatem esse in Deo in substantia & voluerunt euadere per hoc, & dicere quia fuit trinus, & vnus Deus, & nesciuerunt euadere: quia, cum sub stantia fuerit numerata, congregatum erit vnum per vnam intentionem, additam congregato. Et d. Alexam. & hoc similiter contingit loquentibus in lege Maurorum, ponentibus has dispositiones additas essentiae. quapr per contingit eis vt sit vnus per vtam intentionem additam essentiae materiae & dispositionibus. Et vtrique di¬ spositioni dubitatur accidere compositio. & omne compositum est nouum, nisi dicant aliqua componi per se. & si aliqua essent, quae componerentur, per se, tunc exirent de potentia in actum per se, & mouerentur sine motore se. Et sic est intelligendum, cum dicimus ipsum esse vnum, & habentem, vitam scilicet idem in subiecto, & duo secundum modum: non quia significant idem omnibus modis, sicut significant nomnia spy nonyma, neques sicut significant nomina, neques sicut principale & sumptum, quia sumptum significat idem quod significat principale, & magis Vita enim significat aliquid non in subiecto: viuum autem significat aliquod in subiecto: scilice t formam in materia, & habitum in subiecto. hae igitur sunt dispositiones significationum nonum in eis, quae sunt forma in materia In eis autem, quae sunt forma non in materia, dispositio & dispositum reducuntur ad vnum in esse, & duo in consyderatione. Ista enim essentia, cum fuerit accepta secundum quod est posita & fuerit disposita in aliqua dispositione, tunc dispositio & dispositum vnum erit in praedicatione, & duo in intentione. quia praedicatum differt a subiecto: sed tamen non sicut praedicatum differt a subiecto in propositionibus categoricis substantialibus. Dispositio enim idem est & dispositum, sicut in rebus abstractis: sed in potentia duo, quando intellectus diuiserit vnum ab altero. intellectus enim natus est diuidere adunata in esse in ea, ex quibus componuntur, quamuis non diui dantur in esse: sicut diuidit materiam a forma, & formam a composito ex msteria & forma. Haec igitur est dispositio intellis in rebus compositis ex materia & forma, cum disponit compos¬ tum performam, aut cum disposuit compositum habentem formam per formam intelligitur enim vtraque: esse adunata ali quo modo, & differentia aliquo modo. v. g quia, cum disposuit hominem per rationabilitatem, intelligit, quod subiectum rationabilitatis & rationabilitas idem sunt in adunatione: & intelligit, quod deferens ex eis est aliud a detato. Cum autem fuerit consyderata dispositio & dispositam in eis, quae non sunt in materia, tunc reducuntur ad vnam intentionem omnibus modis: & nullus modus erit, quo praedicatum distinguatur a subiecto, & dispositio extra intellectum. scilicet in essentia rei. Sed, cum intellectus componit aliquam propositionem ex dispositione & disposito in talibus rebus, tunc non intelligit ex eis nomnia synonyma, ita quod, propositio sit secundum nomen, non secundum intentionem sed intelligit ea esse differentia secundum assimu, lationem scilicet quod in talibus accipit duo quorum proportio adinuicem alterius ad alterum est sicut proportio praedicati ad subiectum. & ex eis conponit propositionem categoricam, & nullam intelligit differentiam inter ea esse omnino, nisi secundum acceptionem, scilicet quia idem accipit dispositum & dispositionem. Intellectus enim potest intelligere idem his duobus modis secundum similitudinem ad propositionem categoricam in rebus compositis, sicut intelligit multa secundum similitudinem. & si intellectus non accepisset in istis dispositionem & dispositum non posset intelligere naturas eorum neque declarare eas. & magna differe tia est inter ea, quae differunt in esse & in intellectu, & quae differunt in intellectu tantum: Multiplicitas igitur in Dec non est nisi in in tellectu differentia, non in esse. Sed Alex. d. quod non est intelligen dum per hoc, quod dicimus, non intellect intelligit se, secundum alterationem. videm enim virtutem visibilem videre se in speculo. & cum hoc possibile est dice re in eo, magis est possibile in intellectu.

D.d. Deus igitur est vnus, &c. i. & secundum hoc: quod sonat hoc nomen, est vnum aeternum valde nobile. & declaratum est ratione aliquod tale esse: & est illud, quod mouet omne. hoc igitur est Deus.

Commentum 40

Et Antiqui dicentes, quod perfectio non est in principiis, sed in eis, quae sunt ex principiis: animalia enim. & plantae perfectiora sunt principiis, scilicet seminibus, & spermate, non vere dicunt. semina enim fiunt ex rebus perfectis generantibus semina. verbi gratia, quoniam semen hominis fit ex homine. semina igitur non sunt principia, sed est principium illud, a quo generantur, & est in perfectione sicut generatum, si fuerit de speciebus generatis ex similibus: aut perfectius, si fuerit ex non generatis ex suis similibus. Principium enim eorum, quae non generantur ex simili, est Sol & orbis decliuis: & eorum, quae generantur ex simili, non tantum est principium simile in specie, sed cum Sole & orbe decliui. Vnde* Arist. d. homo generat hominem, & Sol.

Commentum 41

Facit rememorationem de hoc, quod declaratum est prius scilicet substantiam aeternam esse, non mobilem & abstractam ab omnibus materijs, & d. Et iam declaratum est hanc substantiam &c. i. & iam declaratum est in naturalibus, quod impossibile est vt iste motor sit potentia in corpore, neque corpus, quoniam non habet partem, neque diuisibilis est, neque: essentialiter, neque acci dentaliter. omne autem corpus habet partes, & est diuisibile. D. dedit causam in hoc, & d. mouet enim in tempore infinito, quapropter debet habere potentiam infinitam.

D.d. & nullum finitum habet potentiam infinitam. i. & necesse est vt habens potentiam infinitam non sit corpus, quia primus motor habet potentiam infinitam: & omne corpus, aut potentia in corpore, est finitum: ergo in se¬ cunda sigura, primus motor non est corpus, neque: potentia in corpore. Et, quia necesse est vt omne corpus habea potentiam finitam. quia omne corpus est finitum, & potentiae corporales sunt, diuisibiles secundum diuisionem eius, d. omnis igitur magnitudo aut infinita, aut finita. i. & necesse est vt omnis potentia in corpore sit finita si enim non, aut ergo in corpore finito, aut infinito: secorpus infinitum impossibile est esse. & si in corpore finito fuerit potentia infinita, continget corpus illud moueri in instanti, vt declaratum est in Octauo Physic. Et hoc intendebat cum d. propter hoc igitur non etit in magnitudine finita, &c. i. causa autem, propter quam potentia infinita non est in corpore, est quia in corpore in finito non est, quia corpus infinitum non est. in corpore auntem finito non est, quia diuiditur per diuisionem nniti: & quod diuiditur per diuisionem finiti, est finitum. loannes autem Granmaticus mouit magnam questionem & difficilem Peripateticorum. D. enim si omne corpus habet potentiam finitam. & coelum est corpus: ergo habet finitam potentiam. & omne finitum est corruptibile: ergo coelum est corruptibile. Si igitur aliquis dixerit, quo priuatio corruptionis est acquisita in coelo de potentia aeterna abstracta, continget vt aliquid possibilis corruptionis sit aeternum. quod autem est impossibile hoc, declaratum est in fine primi Coeli & Mundi. Dicam igitur nos, quod mirum est de hoc, quod d. quod omne corpus habere potentiam finitam est verum. Potentia enim multipliciter dicitur. est enim potentia in substantia, & alteratione, & vbi. & iam declaratum est, quod de istis virtutibus nulla existit in corpore coelesti, nisi potentia in ia vni loco. ista igitur propositio non est ommunis omni corpori, nisi cum per potentiam intelligatur potentia in vbi scilicet cum dicimus, quod omne corpus habet potentiam finitam. Cum enim dicimus, omnes potentias in corpore esse finitas, est verum quaecunque potentia fuerit. &, cum dif cimus, quaecunque potentia fuerit in corpore, est finita, est verum. sed non consequitur ex hoc, quod omne corpus habeat omnem potentiam: quia corp coeleste non habet potentiam, nisi tantum in vbi. Si igitur potentia, qua mouetur hoc motuaeterno, fuerit in eo, aut est finita aut infinita. si infinita, continget moueri in instanti. si finita, possibile est quiescere: quod improbatum est. ergo non mouetur per potentiam existentem in eo, immo per potentiam non in subiecto omninoSed aliquis quaeret, si mouetur a potentia, cuius actio est infinita, necesse est vt moueat ipsum non in tempore: sicut continget, cum fuerit existens in eo. Et dissolutio est, quod iste motus componitur, vt declaratum est ex duobus motoribus, quorum vnus est finitae motionis, & est anima existens in eo: & alter est infinitae motionis, & est potentia, quae non est in materia. Secundum igitur quod mouet a potentia finita, mouetur in tempore: cum dicere finitatem est habere proportionem terminatam ad motam rem, & in sua substantia est aeter. na, quemadmodum eius subiectum est aeternum. scilicet quod in neutro eorum est possibilitas in substantia, & tamen est possibilitas in subiecto eorum in recipiendo motum in eis, aut non ni si in mouere tantum. Et per diuersitatem istius proportionis in corporibus coelestibus scilicet quae est inter corpora eorum, & animas, diuersantur in velocitate & tarditate, & in hoc in quo conueniunt, quia mouentura potentia non in materia habente aeternitatem motus, & continuitatem motus. Et ex hoc modo estiam verum est di cere corpus coeleste habere potentiam finitam. Et haec est intentio eius: quid d. Arist esse in coelo. quoniam, si in primo coelo essent plures stellae, aut maio res, aut tardius mouerentur, aut omnino non: non quia lassitudo accidat ei sed propter defectum proportionis, quae est inter motorem in eis, & motum. Motor enim non mouet, nisi quia pote tia eius est maior potentia moti. & quanto maius fuerit, tanto maior potentia eius. & cum potentia moto ris non superabundauerit, non poterit mouere ipsum. & si modicum superabundauerit, mouebit tardius In corpore quidem coelesti non est potentia, vt corrumpatur, qui a non hapet contrarium. est igitur remanen, per se & per suam substantiam. * motus autem impossibile est vt sit remanens per suam substantiam, cum habeat contrarium, i. quietem. secundum igitur permanentiam motus oportet nos ponere aliam intentionem remanentem in se, econtrario permanentiae, quae est in substantia. *ideoque non est in coelo possibilitas, nisi v quiescat. sed hoc iam probatum est est se imnpossibile: ergo necesse est vt hoc sit propter motorem, in quo nulla potentia est omnino, neque: essentialiter, neque accidentaliter. sed tale non est in materia. Et ideo dixit * Arist. quod non est timendum coelum quiescere in aliqua hora, & non d. corrumpi corruptio enim non est in eo pos sibilis, sicut quies. Et ideo non est verum dicere aliquid possibile esse ex se, aeternum autem & necessarium ex alio: eo quod necessariorum quoddam esse necessa N rium per se, & quoddam per aliud, non est nisi in motu coeli tantum vt autem aliquid sit possibile in sua substantia, & per aliud sit necessarium in esse, impossibile est. Impossibile enim est vt idem sit possibile in esse ex sua substantia, & recipiat ex alio necessarium esse: nisi esset possibile vt natura eius transmutaretur. Motus autem possibile est vt sit necessarius ex alio, & possibis ex se. & causa in hoc est, quia esse habet ex alio cilicet a motore. Si igitur motus iste fuerit aeternus, necesse est vt fiat ex motore non moto omniuo, neque essentialiter neque accidentaliter. Permanentia igitur motus est ex alio, substantia autem, ex se. & ideo impossibile est inuenire substantiam possibilem ex se, necessariam ex alio, quod est possibile in motu. Omis igitur potentia mouens existens in corpore, necessario mouetur accidentaliter & non essentialiter: & omne motum accidentaliter aut essentialiter possibile est vt quiescat ex se, & est motum ab alio. Si igitur est aliqua potentia in corpore, qua possibile est quiescere a motione in aliqua hora, necessario mouetur a motore, in quonulla potentia est omnino, neque: essentialiter, neque accidentaliter, sicut est de corpore. coelesti. Haec igitur est intentio eius, qui dixit Arist. quod omnis potentia in corpore est finita, id est quod actio eius possibile est vt sit finita. in quo aut ex corporibus est potentia ad esse, necesse est vt transmutetur eius substantia. & impossibile est vt acquirat permanentiam & aeternitatem ex alio, nisi substantia eius transmutetur. in quo vero ex corporibus est potentia tantum in vbi, possibile est dicere hanc potentiam esse possibilem ex se, necessariam ex alio. Et etiam quoniam corpus coeleste ex se mouetur: & omne, quod ex se mo¬ [indent 27]uetur, possibile est vt quiescat ex se: & di cere est motum ex se hic omne, quod per desyderium & voluptatem mouetur: sed iam declaratum est quod corpus coleste quiescere impossibile est: quapropter aeternitas motus eius est propt motorem, in quo nulla potentia exi stit ad aliquem modum transmutationis, neque: essentialiter, neque accidem taliter. Motor igitur corporis coele stis est potentia non imaterialis necessario. ideo credendum est quod omne habens motum in loco aeternum, necesse est vt sit substantia aeterna. Si vero substantia aeterna sit, non erit necessarium vt motus eius in vbi sit aeternus. sed, si motus eius in vbi fuerit aeternus, necesse est vt motus eius sit a motore non corporeo, neque: potentia in corpre, neque aeterno, neque non aeterno, Hoc quidem est valde difficile, & clausum: & ideo iste locus fuit lapsus sapientum. Cum enim declaratum est hoc corpus esse aeternum, possibile est existit mare quod non indigetur in hoc esse ponere principium aliud nobilius eoExistimatum est enim quod, cum dicimus omnis potentia in corpore est finita, non est verum nisi in corporib materialibus generabilibus & corruptibilibus. Si autem aliquod aeternum est in sua substantia, existimatum erit, quod necesse est potentiam eius manentem essc aeternae motionis. & in hoc loco errauerunt &abii, & sapie tes eorum. Et Aristo. sustentatus est in hoc super duas, propositiones: quae rum vna est, quod omnis potentia in materia finita est: secunda autem est, quod actio infinita non fit ex potentia finita: vnde prouenit quod faciens motum in finitum est potentia non in materia. Et ipse laborabat in declaratio¬ ne istarum duarum propositionum Octauo Physieorum. Et contradicentes huic dicunt quod propositio dicens quod, si in stellis sunt potentiae finitae, tunc non esset vera, nisi stellae essent compositae ex materia & forma, & dicunt, quod impossibile est vt sint i eis potentiae finitae, & vt sint infinitae actionis. dicunt enim quod finitas actionis, & motionis non accidit nisi per alterationem motoris a moto, quapropter accidet ei fessitudo. Qod autem non alteratur in sua substantia, neque accidit ei fessitudo, non est impossibile vt agat actionem infinitam. Themistius autem in hoc loco d. quod non rectum dicit, dicens Solem & alias stellas esse finitas, & habere potentias infinitas. Potentia enim, quae est in stellis, quae est infinita, non est na turalis in eis, neque secundum quod sunt corpora: sed aut pendet a prima causa, aut ex anima existente in eis ab illa potentia, quae non est corpus. Prima. eni causa est:, quod reuoluit eos in tempore infinito. quam, si haberent illud, quod habent in potentia, vt corpus & magnitudo habent, & non essent sem per in actu, tunc necessarium esset eis laborare, & lassari. Corpora enim stellarum, quia existit in eis aliquid in potentia, secundum hoc potentiae eorum sunt finitae: in qualibet enim hora existunt in alio loco. Qunoque igitur sunt, hic, quandoque illic. & ista loca sunt quasi vltima motus. & impossibile est in aliquo existente in potentia, cum post peruenerit ad actum, quem intendit, vt non sit ei vltimum, & extremum. Causa autem in qua nulla potentia existit, sed semper est in actu, & nunquam diuersatur in aliqua hora post aliam. Quo modo igitur possibile est imaginari magnitudinem & corpus, vt ista alia, in quibus semper existit potentia, siue corruptibilia sint siue non. Et vniversalter si actio singular is per se possibile est remanere in infinitum cum aeternitate temporis: actus vero, qui exit ab eo, qui est in potentia, est complementum illius quod est in potentia: & impossibile est in tali actu ipsum permanere in in finitum, cum praecedat ipsum potentia: quapropter necesse est vt potentia mouens, quae est in stellis, sit infinita: quoniam stellae acquirunt hac potentia non modo potentiali. Motus autem eorum in loco est finitus. potentia enim non est in stellis, nisi secundum has dispositiones. Haec igitur sunt verba Themistii. Et abbreuiatio eius est quod omnis motor in loco, motio eius est ad aliquid in potentia: & omne quod mouet ad aliquid, quod est in potentia, motus eius est finitus, cum illud, quod est in potentia, necesse est vt exeat ad actum: omne igitur, quod mouet motu aeterno, motus eius ad aliquid sper in actu: & quod est sper in actu non est corpus, neques in corpore, omne enim in quo est potentia, aut est corpus, aut pote tia in corpore. in quo igitur non est potentia, neque est corpus, neques potentia in corpore. Et illud, super quod Aris est sustentatus in hac intentione, est quod omnis actio aequalis infinita sper aeterna necessario sit a potentia, cuius actio est infinita, cui nulla transmutatio accidit, propter quam deficiat actio & omnis potentia mouens in loco in con pore, cui accidit transmutatio, neces se est vt eius actio non sit sper aeterna, quia ab alio mouetur, hoc ioitur est intelligendum de eo, quod est infinitae motionis in alterum. Et, cum ita sit, potentiae mouentes, quae sunt in corporibuis, sunt duobus modis. aut potentiae in corporibus generabilibus & corruptibi libus. hae igitur impossibile est, vt sper moueant in se propter transmutationem eorum, & propter transmutationem subiecti eorum. & ideo accidit talibus necessario fessitudo. aut potentiae mouentes in corporibus aeternis. hae igitur possibile est vt moueant sper, & vt non moueant sperPossunt enim non semper mouere, si po suerimus illud, ad quod mouentur scilicet primum motorem, receptibilem trans mutationis cuiuscunque modi. Possunt autem semper mouere, quando illud, ad quod mouentur, fuerit non transmutabi le aliquo modo transmutationis. & hoc est, cum non fuerit corpus omnino. Si igitur motum aeternum est, necesse est s vt moueatur per potentiam existentem in eo a motore, cui nullus modus transmutationis accidit: & tale in nulla materia existit. Haec igitur est intentio Arist. cum d. quod omnis actio infinita prouenit a potentia infinita, i. infinitae actionis. hoc etiam modo proprio magis apparet. corpus enim coeleste animatum est, necessario. Heuertamur igitur ad nostrum locum. Et dicit Arist. Et etiam manifestum est, quod non patitur &c. i. & manifestum est etiam, quod in motore. qui semper mouet & eadem dispositione, quod non patitur neque alteratur quoniam, cum mouetur in loco, nullum aliorum motuum recipit. motus. eni in loco praecedit omnes motus: & cum no bilorem non habet, non habet viliorem Corpus enim coeleste, quia est nobilius omnibus corporibus habet nobilissit mam motum. scilicet localem. Et quia istemotor est nobilior corpore coelesti fuit causa permanentiae eius in nobiliori dispdsitione, scilicet in motu. Deinde dicit: Haec igitur manifesta sunt esse talia. & innuit omnia, quae declarauit de hoc primo motore, qui non est in materia.

Commentum 42

Cum autem declarauit vnam substantiam aeternam esse non in materia omnino, incoepit quaerere, vtrum haec substantia esset vna aut plures. & si plures, quot sunt. Et, quia Anti qui quidam dicebaut substantias esse abstractas scilicet formas, sed de numero earum Antiqui nihil sufficienter dixrunt, incoepit demonstrare impossibile eorum ad declarandum hoc in illis substantiis positis.

D.d. & non debemus occultare sermones aliorum, &c. i. & oportet inspicientem in nostro sermo ne videre inquantum differt a sermone aliorum. dicentes enim substantias abstractas esse, nihil dixerunt in multitudine.

D.d. Sententia autem est de exemplaribus i. opinantes autem substantias esse exemplaria, & formas rerum, nihil proprie dixerunt de numero eorum secundum quod sunt formae. sed, si aliquid dixerunt, dixerunt secundum quod sunt numo ri. & hoc intendebat, cum d. Dicentes enim exemplaria dicunt ea esse numero sid est quoniam inquantum sunt numeri dicunt aliquid in multitudine eorumD.d. opiniones dicentium numeros formales abstractos in multitudine, & d. & de numeris quandoque dicunt, &c. i. & dicentes numeros esse formales, bipartiti sunt. quidam dicunt eos esse infinitos, & quidam peruenire ad decem.

D.d. quare vero multitudo, &c. i. & dicentes illos esse decem, nihil dixerunt super hoc demonstratione,

Commentum 43

Nos autem possumus declarare bene multitudinem istarum substantiarum ex rebus dictis, & inducere ad viam, qua quis potest scire nume ruim eorum. Principium autem illius est hoc, quod prius declarauimus, scilicet quod primum & principium entium est aliquid immobile omnino: & quod hoc facit primum motum aeternum, & vnum, & continuum, & diuinum.

D.d. Si igitur motum necesse est vt moueatur, &c. i. si igitur positum est nobis, quod omne motum habet motorem, & motum primum habet motorem aeternum, qui non mouetur per se, & omnis motus aeternus habet motorem aeternum, qui non mouetur per se, & vnum (ne¬ cesse est enim, vt vnus motus habeat motorem vnum. &, si non, tunc non esset continuus, neque vnus) sed nos videmus in coelo plures motus praeter motum totius coeli, quem dicimus fieri a prima substantia immobili, scilicet motus steliarum errati earum, & manifestum est istos motus esse aeternos, sunt enim partes corporis aeterni e necesse est igitur, vt vnusquisque mo tuum istorum habeat motorem, quod non moueatur per se, & cuius substantia est aeterna. natura enim stellarum est aeterna.

D.d. & cum motos est aeternus, & ante motum, &c. i. & cum motor vniuscuiusque istorum motuum prior est illis motis: & illa mota sunt, substantiae: necesse est, vt omnes ist motores sint substantiae.

D.d. Manifestum est igitur, quod necesse est, &c i. manifestum est igitur, quod numerus substantiarum mouentium est secundum numerum motuum propter causas dictas, & quod istae causasunt aeternae per se naturaliter, & non motae per se neque corruptibilepropter causas praedictas

Commentum 44

Idest, Quoniam declaratum est ex hoc sermone substantias aeternas esse plu res vna, & quod in eis est prima, scilicet illa, quae omnia mouet, & secunda, & tertia secundum ordinem orbium manifestum est. Qqoniam autem illa, quae omnia mouet, praecedit omne, manifestum est valde & praecise. omnes enim istum motum maximum intendunt. quapropter prior est omnibus naturaliter & etiam secundum locum, & etiam secundum magnitudinem, scilicet quod ista substantia videtur esse prior propter prioritatem eius, quod mouetur ab ea secundum locum, & secundum magnitudinem in multitudine stellarum & velocitate motus. & omnia ista faciunt eam priorem nobilitate & substantia. Quoniam vero ordinatio istorum mouentium a primo motore oportet vt sit secundum ordinem stellarum orbium in loco, manifestum est etiam. prioritas enim in loco eorum, & in magnitudine facit eos priores in nobilitate. sed videmus quoque eos in velocitate motus econuerso, scilicet quod illi, qui sunt propinquiores terrae, sunt velociores. & hoc forte prouenit propter nobilitatem motoris, & forte propter paruitatem conporis. Sol autem videtur propter magnitudinem eius & *actiones eius in entibus, & propter hoc quod apparet quod motus aliarum erratiearum ordinat tur secundum motum Solis, & consequetur, ipsum habere motorem priorem omnibus erraticis. sed velocitas, quae est in istis, sicut diximus, forte est propter nobilitatem substantiarum mouentium, & forte propter paruitatem corporum. Ou dinatio quidem eorum adinuicem secundum nobilitatem possibile est scire ex dictis ab Antiquis habentibus curam de actionibus earum in entibus. v. d quoniam dant Soli vitam, & Saturno res fit xas. ordinatio igitur earum a primo est praecisa, ordinatio vero earum abs inuicem non est praecisa. Et forte mo lius est illud, quod Arist. intendebat, scilice quod ordo eorum sit secundum ordinem eorum in loco. Quod autem Moderni dicunt substantiam primam esse priorem motore totius, falsum est. quaelibet enim substantia istarum est principium substantiae sensibilis secundum motorem, & secundum finem. Et ideo dicit Arist. quod, si aliquae substantiae essent non mouentes, essent ociosae. Qd autem mouit eos ad hoc dicendum est ratio quae potest dissolui a quolibet exercitato in hac scientia, dicunt enim quod apparet ex istis intelligentiis, quod quaedam earum [indent 24]consequitur quandam, sicut causatum causam. prima autem substantia debet esse vna & simplex in fine: ab vno autem & simplici non prouenit nisi vnum: & a motore primi coeli proue nit anima primi coeli, & motor orbis consequentis: necesse est igitur vt sit non simplex. habet ergo causam priorem eo. HIste autem sermo est imaginabilis, non enim est illic prouentus, neque consecutio, neque, actio ita quod dicamus quod vna actio consequitur agentem tantum. est enim est illic causa & causatum, secundum quod dicimus quod intellectum est causa intelligentis. Et cum ita sit, non est impossibile vt illud, quod est per se intelligentia & intellectum, sit causa plurium entium, secundum quod ex eo intelligum tur multi modi. illud igitur, quod ltelligit motor corponis coeli de primo motore, & est cauma in anima coeli, aliud est ab eo, quod intelligit ex eo motor orbis Saturni. & similiter de vnoquoque eorum, scilicet quod perfectio vniuscuiusque eorum est intellectum intelligendo causam primam & propriam. & secundum hoc omnes motus eorum idem intendunt, scilice ordinem totius. & sic est intelligendum de multitudine motuum cuiuslibet stellae, scilicet quod omnes sunt, colligatae per motum illius stellae: & quilibet motor in eis perficitur per formam primi motoris propriij illistellae. & ideo motus cuiuslibet stellae earum intendunt motum ipsius stellae. Et sic est intelligendum, quod motus aliorum orbium intendunt motum orbis stellati, & quod perfectio vniuscu iusque mouentium vnumquodque eorum i. orbium, scilicet primorum perficitur per primum. motorem omnium. Et ideo omnes intendunt hunc motum diurnum, qui est primi motoris actio, & principium aliarum actionum. apparet enim quod alij motus proprij sunt propter istum motum & consequentes cum, & adunantes in ordine, quem intendunt, & est principium actionum earum. Sed quaeret aliquis, quoniam, si motus omnium orbium intendant eandem actionem, & eundem ordinem communem omnibus necesse est vt habeant eandem formam intellectam extrinsecan a formis, quas intendit vnusquisque per se scilicet formis propriis. erit igitur forma quasi finis addita super formam propriam, erga quam mouetur vnum quis orbis aliorum orbium. Dicamus ergo, quod nulla forma est quasi finis & communis & vniversalis, nisi illa ex eis, quae habet actionem communem. & haec est dispositio formae mouentis primum celum motu diurno. Dispositio enim in iuuamento corporum coelestium adinuicem in creando entia, quae sunt hic & conseruando ea, est sicut dispositio regentium bonorum, qui inuant se ad inuicem in regendo bonam ciuitatem quoniam omnes actiones eorum sunt erga actiones primi principis. ponunt enim actiones suas seruientes & consequentes actionem primi principis. Quemad admodum igitur primus princeps in ciuitatibus necesse est vt habeat actio nem propriam, quae est nobilissima actionum. ( si non, esset ociosus) quam actionem intendunt per suam actionem omnes, qui sunt sub primo principe quemadmodum igitur necesse est in istit principatibus vt primus principat sit, sicut est necesse in actionibus principum vt prima actio sit: & sic accidit in artificiis, quae iuuant se adinuicen erga vnum artificiale, & sunt illa, quorum quaedam sunt principantia aliis, & omnia reducuntur ad vnum artificium v. g. quoniam plura artificia seruiunt artificiis equitandi: sic igitur est intelligendum de istis corporibus cum suis formis, a quibus mouentur, & de istis for mis adinuicem. multum enim assima lantur artificiis, quae seruiunt sibi adinuicem, & quae intelligunt adinuicem sunt principia eorum, ex quibus accipiunt int ellectum proprium. v. g. quia artif cium frenificandi accipit sua principia ab artifice artis aequitandi, & similiter alia artificia seruientia huic artificio. Differentia autem inter ista & artificialia est, quia formae artificij mouentes artifices sunt in materijs, istae ant non. [indent 28]Mos autem qui iam est inter Modernos in dicendo, quod a tali motore prouenit talis motor, aut consequitur, aut praecedit, aut talia verba, non vere intelliguntur de istis principiis abstractis, omnia enim ista sunt dispones agentium superficietenus, non vere. ab agente enim nihil prouenit, vt praedixi mus, nisi extrahere illud, quod est in potentia ad actum. sed illic non est potentia, vnde neque agens. tantum enim est illic intellectus & intellsecum, & perfectum & perfici ens. quemadmodum artificia perficiuntur ab inuicem in hoc, quod accipiunt principia abinuicem, & omnia reducuntur ad accipiendum omnia sua principia ab artificio vniversali continenti ea. Et ideo videmus, quod scientia magis propria primi De. scilicet est illud, quod continetur sub prima Philosophia: & scientia propria proprijs, quae sunt, sub eo, est similis scientiis particularibus, quae sunt sub prima Philosophia, sicut d. Nicolaus Peripateticus in sua prima Philosophia. Et ideo videmus, quod per acquisitionem istius scientiae ab homine inuenitur homo in sua perfectione essendi. Hoc, autem quod Plato dixit in suis verbis obscuris, quod G reator creauit Angelos manu, deinde praecepit eis creare alia mortalia, & remansit ipse in quiete sine labore, non est intelligendum ad li teram. Et forte existimare hoc in Deo fuit causa sabbati positi in lege filiorum Israel. Et hoc, quod diximus de mouentibus omnium orbium, est etiam in mouentibus, quae iuuant se adinul cem ad mouendum quamubet stellam stellarum erraticaru, scilicet quod omnes illic reducuntur ad illum primum motorem, & quod omnes intendunt moti illius primi motoris. Et cum hoc declaratum est, reuertamur & dicamus quod, cum Philosophus accepit numerum motuum ab Astrologo, sicut principia esse a Naturali, fecit reme morationem de hoc, & dixit: Multitudo autem motuum scienda est, &c. idest numerus autem motuum consyderandus est per Astrologos. Deinde dedif causam in hoc, & dixit: lnsta enim vt tur scientia, &c. i. ista autem ars propria est huic intentioni inter alias Mathematicas, quia consyderat de substantiis aeternis sensibilibus, aliae autem scient iae Mathematicae consyderant de accidentibus, vt ars Arithmetica, & Geometria.

D.d. Quoniam autem motus erraticarum sunt plures, &c. idest quoniam autem comprehensum sensu est, quo istae stellae habent plures motus, qui enim aliquantulum ingressus est in Mathematicam, videt quod quaelibet stellarum erraticarum habet plures motus vno. Et sciendum est, quod isti motus, quos ponunt Astrologi, sunt tarbus modis. Est enim modus comprehensus a vulgo visu. Est etiam alius modus, cuius motus non comprehend tur nisi in instrumentis & consyderationibus. & horum modorum quidam comprehenduntur in longissimis temporibus, & quidam in paruis Est etiam tertius, cuius motus sunt declarati ratione. plures enim istorum motuum videntur visu simplices. secundum autem rationem & naturalia opinandum est illos esse compositos ex pluribus vno. v. g. quia stellae erraticae videntur quandoque velociores & quandoquod tardiores, & modo progredi & modo retrogredi. & hoc non potest esse verum secundum naturas corporum coelestium. Declaratum est enim in natu ralibus, quod omnes motus sunt aequales, & quod impossibilis est in eis velocitas & tarditas, aut progressus aut retro gradatio. Vn necessarium fuit Astrologo ponere Astrologiam, ex qua consequerentur hae dispones sine laliquo impossibili in naturalibus. Et hoc duobus modis accidit: aut vt ille motus, qui quando quis videtur velocior quandoqua tardior sit compositus ex pluribus motibus: aut vt sint illic orbes ecentrici & epicycli, vtdicunt Moderni Mathematici. Propter hoc igitur differunt Astrologi de numero motuum & stellarum, & multotiens inueniunt per consyderationem temporum motuum stellarum, & secundum computationem in ueniunt eas in locis terminatis xodiaci. & cum consyderant eas in instrumentis, inueniunt eas in aliis ab illis locis, & tunc addunt motum nouum illi stellae. Et hoc modo posuit Ptoleplures motus Lunae & aliis stellis, quos nullus de Antiquioribus posuit. v. g. motus, quem Ptolemaeus vocat motum respectiuum Lunae, & motum polorum epicyclorum. Istorum autem motuum non potuit iste homo facere Astrologiam. & similiter hoc quidem apparuit eni, quod motus stellarum erraticarum in suis orbibus ecentr cis sunt secundum centra alia a centris ecen triecorum, & non potuit ponere Astrologiam secundum sua fundamenta & omnia ista manifesta sunt parum exercitatis in Astrologia.

Commentum 45

Quia Philosophus accipit pro constanti numerum motuum, Astrologi autem diuersi sunt in hoc, fecit reme morationem de hoc, quod fuit magis famosum in suo tempore. & ta na principia in maiori parte tantum sunt famosa, cum fere omnia sint fundata, scilicet in sensu quantitatum motuum stellarum quod non potest perfici in vita humana. ideo necesse est in consyderationibus credere consyderationibus praedictis, & tunc verificatur quantitas motuum. Et propter difficultatem istarum rerum impossibile est vti propositionibus necessarijs: sed famosis in hoc loco magis vtimur quam necessarijs sed quando in eis non fuerit diuersitas. si autem in eis fuerit diuersitas, nihil erit. super quod sustentetur. Sed quocunque modo sit, melius est scire sermones hominum in hoc, quam nihil. Et ideo dixit: Dicamus secundum quod dixerunt quidam Mathematieorum, &c. i.

D.d. Quod autem relinquitur, quaerendum est a nobis perscrutantibus de hoc. i. quoniam autem sunt motus additi super istos quos computo, persrutandum est in alia scientia. Et, cum dixit hoc, fecit rememorationem de hoc, quod dixerunt Mathematici in suo tempore, & posuit de eis duos homines famosos in hac scientia. Et dixit, quod Ludo xus ponebat Soli & Lunae tres orbes. Vnum quo mouetur ab oriente ad occidentem in vnadie. Secundum ad motum longitudinis. Tertium ad motum latitudinis. Et hoc est manifestum de eis, quoniam motus longitur dinis & latitudinis sunt duo nume rati. Mathematici autem huius temporis ponunt eundem motum, & est motus stellae in suo orbe decliui: propter quod accidit ei in respectu xodiaci motus inllongitudine & motus latitudine. Quod autem sint duo motus a duobus corporibus, non indigetur. quod enim potest natura facere vno instrumento, non facit duobus. & secundum hoc Sol non habebit nisi duos motus tantum,: & nisi sit necesse ponere tertium motum, propter hoc, quod apparet de velocitate & tarditate, Ecentricum enim aut epicvclum dif cere est extra naturam: epicyclus autem impossibile est vt sit omnino Corpus enim, quod circulariter mouetur, non mouetur nisi in circuitu centri totius, cum ipsum faciat ecentrum. &, si esset motus circularis extra hunc centrum, contingeret alium centrum extra hunc centrum esse: quapropter & alia terra extra istan est. & hoc impossibile est, vt dictum est in Naturalibus. Et similiter forte est de ecentrico, quem ponit Ptolemaeus. Si enim essent plura centra essent plura corpora grauia extra locum terrae: & tunc medium non esset vnum, & haberet latitudinem & esset diuisum. & omnia ista sunt impossibilia. Amplius, si essent ecen trici, necesse esset inuenire in corporibus coelestibus corpora superfiua sine aliqua vtilitate, nisi ad implendum locum vacuum, sicut in corporibus animalium. Sed nihil de eis quae apparent in motibus stellarum cogit necessario dicere epicvclum esse, aut ecentricum. Et forte excusant vtrunque motus senliab, quos ponit Arist. & sicut Ptolemaeus d. in suc libro. qui dicitur liber Narrationis, in quo d. quod Arist. & Antiqui ponebant loco istorum motuum motu gyrationis, & d. quod secundum hoc apud eos oportet crescere motus se: cundum numerum. Qui autem post venerunt, inuenerunt viam simpliciorem ista, & potuerunt ponere ea, quae apparent in paucioribus corporibus, & innuit epicyelum & ecentri cum. & d. quod ista via est nobilior, quia concessum est, quod natura nihil facit superfiue, & quod, cum poterit mouere aliquid instrumentis paucis, non mouebit pluribus. Ptolemaeus autem ignorauit quid coegit Antiquo ponere motus gvrationis, & est quoniam epicyelus & ecentricus sunt inpossibiles, necesse est igitur rursus scrutari de ista Astrologia vera est super fundamenta naturalia: & est apud me fundata super motum eiusdem orbis, & polos diuersos duos aut plures, secundum quod conuenit apparentibus. Possibile est enim accidere stellis ex talibus motibus velocitatem & tarditatem, & progressum & retrograndationem, & alios motus quibus non potuit Ptolem. ponere Astrologiam. & apparet ex hoc propinquitas & remotio, vt accidit in Luna. In iuuentute autem mea spe raui, vt haec persrutatio compleretur per me: in senectute autem iam despero. sed forte iste sermo inducet aliquem ad persrutandum de hoc. Astrologia enim huius temporis nihil est in esse, sed est conueniens conputationi, non esse. Lunae autem in uenerunt Antiqui post Aristo. vnum motum, scilicet motum draconis Ptolemaeus autem inuenit ei in re spectu Solis quartum motum, & in respectu centri, secundum quem re uoluitur luna aequaliter, motum quintum, quem vocat motum respectiuum diametri epieycli, cui non potuit secundum suum fundamentum ponere Astrologiam.

Commentum 46

Cum narrtauit, quod Ludoxus pone bat vtrique, Soli & Lunae tres orbes incoepit dicere, quod ponebat etiam vni cuique erraticarum quatuor orbes, tres scilicet orbes, quos posuit Soli & Lunae, & quartum additum & forte iste quartus est propter progressum & retrogradatio nem, quae apparent in istis quinque stellis.

D.d. & earum Prima & Secunda sunt illae caedem. i. prima autem sphaera errati carum: & secunda sunt similes primae & secundae Solis & Lunae, scilicet orbis, qui mouet eas motu diurno, & orbis, propriae stellae, qui mouet eas econuerso, scilicet ab occidente in orientem, qui est in medio orbis signorum. D. illa autem, quae non est erraticarum, &c. i. prima enim sphaera cuiuslibet stellae similis est primae sphaerae totius coeli, quae defert omnes orbes ab oriente in occidente in vna die.

D.d. & illa, quae est omni dinata sub ista, &c. i. & secundus orbis communis est omnibus, qui ita transit per medium vxodiac id ei. quia decliuus est, a primo orbe. Iste enim etiam communis est omnibus, cum in hoc orbe videantur moueri. Et, quia apparetent eis latitudo in hoc orbe, posuerunt Antiqui eis orbem decliuem ab isto orbe. & haec erat opinio Antiquorum de Sole, quod habebat latitudinem a xodiaco, prae ter latitudinem, quam habebat ex aequinoctiali, & ideo posuerunt Soli tres orbes, sicut aliis stellis. Ptolemaeus autem non posuit Soli latitudinem, nisi in respectu aequinoctialis,

D.d. Tertia autem quae est communis omnibus, &c. i. & ista tertia, quae facit declinatio nem a medio signorum in omnibus stellis.

D.d. pon eius sunt in illa, quae est medij signorum. i. quoniam, cum posuerunt orbem, in quo mouetur per medium signorum alium ab orbe, in quo mouetur obliquum a medic signorum, fuit necessarium vt poli istius orbis sint in circulo xodiaci. Stella enim cum mouetur in orbe, cuius maximus circulus transit per vodia cum, & mouetur ab orbe, cuius poli sunt in hoc circulo, necessario videbitur declinans stella a circulo medio. quae est i: xodiaco.

D.d. motus autem quaertus &c. i. quoniam iste orbis est declinans a medio istius tertij.

D.d. & politertiae sphaerae, &c. i. vt mihi videtur in tendit orbes decliues, qui sunt communes omnibus stellis.

Commentum 47

Dixit: Calippus autem ponebat orbes in ordine, quem ponebat Lude xus, numerum vero orbium maiore nisi in loue & Saturno, quoniam conueniebat Ludoxo.

D.d. in Sole autem & Luna videtur ponere, &c. i. quoniam iste homo addit ei, quod dixit Ludox de numero orbium vtriusque, Solis, & Lunae duos orbes, vt per haec conueniat apparentibus de motibus eorum Et reputo quod addit hoc, vt det ex eit causas velocitatis & tarditatis, cum sit impossibile vt motus eiusdem stellae sit velox & tardus insimul, nisi conpositus ex motibus.

D.d. aliarum autem erraticarum vniuscuiusque vnam. i. addit in numero orbium stellarum erraticarum in qualibet stella vnum omn bem. Ponebat igitur quinque orbes vniuscuiusque erraticarum.

D.d. neces se est igitur, quoniam stella non mouetur per suum corpus, & ponebat istum on bem additum, quia opinabatur, quod impossibile est vt stella moueatur motibus diuersis, secundum quod mouetur per se, secundum quod est pars orbis.

D.d. si omnes congregentur, &c. i. & omnes conveniunt in hoc quod omnis stella habet de sphaeris minus a¬ qui sphaerae primae vna. Ois enim sphaera ex hoc circulo reuoluit vnamquan que primarum sphaerarum ad contrariam partem, ad quam mouentur primasphaerae, ita quod ex hoc fit, vt stella videatur retrograda ad suum primum locum xodiaci, deinde progressa. & quasi intendit, quod ex motibus istorum orbium contrarijs fit vt stella videatur retrograda &, progressa. Et secundum quo Alex. dixit, ponebant omni orbi orbium, stellarum praeter orbem signorum, orbem, qui mouet illum orbem su vnum polum ad partem contrariam, ad quam mouetur primus orbis. & po nebant istos orbes mouentes ad con¬ trarium. Quintum quidem sub quarto, & super eundem polum reuolui Sextum autem ponebat sub tertio, & su per eundem polum cum eo Septimum vero sub secundo, & super eundem polum cum eo. & dicebant, quod hoc modo motuum compositorum possunt conuenire apparentibus. Et ista Astrologia non est manifesta nobis ex hoc sermone secundum motus istarum stellarum, quae ponuntur in hoc tempore & similiter etiam hoc non est manifestum quo modo fiunt motus gyratiui ex istis motibus contrarijs, nisi ponantur super polos diuersos. Motus enim contrarij, qui sunt super eof dem polos, sunt destruentes se adir uicem scilicet quod impossibile est, quod duo motus contrarij sint super eundem polum super autem polos diuersos possibit le est, & similiter super centra diuersa. Nisi aliquis dicat, quod orbis, in quo est stella, cum posuerimus ipsum in ter duos orbes, qui mouentur ad com trarium sc. i adinuicem, accidit ex hoc, vt orbis, in quo est stella, moueatur, motu grratiuo. sed talis motus est violentus, qui non accidit corporibus coelestibus: ideo melius est reputare, quod motus isti gyratiui fiant ex motibus contrarijs, & super polos diuersos. secundum hoc enim accidit vt stella videatur aliquando velor, & aliquan tarda, & aliquando retrograda, & aliquam do progressa, vt diuersetur sua latitudo a xodiaco. Ponatur igitur hoc fundamentum. est enim fundamentum, ex cuius positione non accidit impossibile, & potest conuenire omnibus apparentibus. & iste motus gvratiuus inuenitur in coelo secundum conuenientiam inter motum diurnum, & motum stellarum in suis orbibus decliuibus scilicet quod omnes Astrologi conueniunt in hoc, quod poli orbium decliuium reuoluuntur in motu diurno in circuitu polorum totius. & iste motus, vt Mathematici Hispaniae dicunt, existit in orbe stellato, & vocant ipsum motum processus, & reuersionis.

D.d. Sphaerae igitur, in quibus mouentur, quadam sunt octo, & quadam vigintiquinque. & intendit per vigintiquinque: iphaeras, pro quas mouentur stellae erraticae motu proprio. Iste enim homo po nebat vnicuique stellarum erraticarum quinque orbes: & stellae erratica sunt quinque: erunt igitur orbes vigin tiquinque. & intendit per octo orbes quae tuor, quos addidit in Sole, & Luna & sunt illae, quae mouent orbes eorum primos ovratiue. scilicet orbes, quos ponebant Soni, & Lunae, & quatuor, qui reuoluunt orbem Saturni gyratiue,

D.d. & ex istis non oportet moueri in eis motu geratiuo, quae mouentur in eis faciliores earum. i. & ex istis orbibus, qui est facilis motus, & est vl timus motus orbis, in quo sunt stellae, non habet orbem, in quo reuoluat gyratiue: & ideo reuoluentes diminuuntur a caeteris in vno tantum: Et dixit hoc, vt reputo, quia Sol & Luna non habent, vt apparet, retrogradationem, & progressionem, sed tantum velocitatem & tarditatem.

D.d. Quae igitur mouentur motu gyratiuo, &c. i. intendit sex primos orbes, qui sunt Solis, & Lunae, scilicet defereutes non reuoluentes & intendit per sexdecim reuoluentes, quatuor stellas erraticas. Erit igitur, sicut dicit numerus orbium quinqua gintaquinque. & eorum triginta & vnus sunt deferentes, & vigintiquatuor reuoluentes

D.d. si autem nullus aliquis addat, &c. i. si autem diminuuntur quatuor reuoluentes Solis, & Lunae secundum Ludoxum, & quatuor de ferentes erraticarum, secundum Ludorum erit numerus orbium quandrag intase ptem. Et secundum quod apparet ex suo sermone debet esse numerus orbium secundum CLudoxum quandragintasex. addebat enim in reuoluentibus quatuor, quos ponebat Soli, & Lunae: & addebat in deferentibus erraticarum quinque.

Commentum 48

Cum posuit quod numerus motuum aut sunt quinquagintaquinque, aut quandraginta & septem, & iam declarauit, quod numerus substantiarum mouentium oportet esse secundum numerum corporum coelestium motorum, dixit quod oportet existimare, quod numerus substantiarum mouentium non naturalium, & numerus substantiarum sensibilium motarum est iste numerus & quod hoc sufficit nobis in hoc tempore quod autem est verum et necessarium, dimittendum est habentibus sollicitudinem in illa arte. Et sciendum est, quod numerus niotuum, in quo conueniunt Moderni, est Solis quidem duo, & Lunae quinque, Mercurij autem septem, vniuscuiusque autem caeterarum erratica rium octo. orbis autem stellati duo, motus diurnus, & motus processus & reuersionis, quem Ptolemaeus existimauit motum esse perfectum istius orbis ex oriente in occidentem, & sicut est dispositio de erraticis, omnes igitur, erunt quinquaginta & vnus motus scilicet augis Solis dubitabilis. isti enim sunt hiusmoi numeri, ita quod ponantur simplices, & quod situs eorum sint illi, quos pofuit Ptolo. Si autem motus eorum fuerint compositi ex pluribus vno motu, vt in Astrologia antiqua, fere duplicabatur iste numerus.

D.d. Si autem non existimatur, quod motus omnino, &c. i. si autem posuerimus quod impossibile est vt sit corpus coeleste, quod non habet iuuamentum in motione stellae alicuius, & posuerimus quod principia mouentia impossibile est vt sint nisi in dispositione meliori, quod non accidit eis passio materiae, cum sint entia per se non in materia, & esse eorum in dispositione meliori est vt sint mouentia, necesse est vt via numerandiista principia sit via ista, scilicet ex numeratione inotuum stellarum. cum enim posuerimus, quod nulla substantia abstracta est, quae non moueat, quia tunc inueniretur in dispositione diminuta: &, cum posuerimus quod omnis orbis est propter stellam, & si non, esset ociosum, manifestum est, quod via numerandi istas substantias abstractas est via numerandi motum stellarum Deinde confirmauit hoc, & d. quoniam si essent alia, &c. i. quoniam necesse, si aliae substantiae sint ab istis substantiis vt sint corpora mouentia coelestia alia ab istis corporibus: quoniam vnaquae que illarum substantiarum est perfectio & finis motus.

D.d. Sed impossibileest vt sint alij motus a praedictis. i. sec impossibile est vt alij motus sint ab eis, qui comprehensi sunt, aut possunt comprehendi. impossibile est igitur vt sint substantiae mouentes, nisi illae, quae sunt secundum numerum motuum.

D.d. & necesse est vt hoc sit a motis id est necesse est vt non sint alij motus a praedictis, qui a non sunt alia mota a praedictis. D. incoepit declarare hoc, & dixit: quam, si omnis motus est propter rem motam, &c. i. & necesse est vt numerus motuum sit secundum numerum retum mouentium & motarum. quam, si omnis motus est propter esse in aliquo moto, & perr aliquem motorem: & nullus motus est popter se, neques propter alium motum, sed omni motus est propter stellas: necesse est vt idem sit numerus motuum, & motorum, & mouentium. & dixit hoc quia forte aliquis potest dicere, forte sunt alij motus praeter istos dictos D. incoepit declarare hoc, & dixit quam, si motus erit propter aliud, &c. i. quam, si motus fuerit propter alium motum, continget vt ille etiam sit propter alium, & sic in infinitum. sed impossibile est vt habens finem & conplementum sit infinitum: infinitum enim non habet finem: necesse est igitur, vt omnis motus sit propter corp diuinum corporum, quae mouentur, in coelo scilicet stellarum. & hic completsermo Alex. expositiuus.

Commentum 49

Quoniam autem vnum est coelum, manifestum est. & innuit, quod mundus est vnus, non plures, quoniam, sicut d. si coeli essent plures, essent sicut in diuidua hominum. scilicet vnum definitione, & plures numero: sicut homo, qui est vnus de itione, & plures secundum numerum. Et hoc intendebat cum d. si autem principium hominis vnius, &c. i. si autem plu¬. res coeli essent, contingeret vt prin¬ cipium cuiuslibet coeli esset vnum nu mero. erit igitur principium coelorum vnum in specie, pluta in numero Et hoc magis manifestum est in alia translatione, & est. d. enim. & erit principium, quod est vnum in spe cie, & plura in numero. Et potest intelligi sic: & erit principium, quid po suimus, vnum in specie, & plura in numero.

D.d. vnum in numero, & plura, habet materiam. i. & omne, quod est vnum, & plura in numero, i. vnum in specie, & plura in numero, habet materiam. sed iam declaratum est, quod principium coeli non habet materiam.

D.d. Vnus enim sermo, &c. i. ea autem, quae sunt vnum in ratione, i. de finitione, sunt plura in numero vt homo, qui est vnus in numero, & plura in potentia, vt Socrates & Plato.

D.d. quod autem est per primam ef sentiam, non habet materiam, quia est perfectio. i. & hoc fuit ita, quod prima est sentia, quae significat esse rei, oportet vt non habeat materiam. quam, si haberet materiam, haberet aliam essen¬t tiam, & sic in infinitum. & ideo ne cesse est vt prima forma, quae perfectio est, & finis, non habeat materiam erit ergo simplex. & omne simplex est non in materia.

D.d primus igitur motor, qui non mouetu, est vnus definitione & numero.

D.d. oportet igitur, vt motum semper motu continuo sit vnum tantum. ergo coelum est vnum tantum. i. & si motor est vnus numero, ergo ipsum primum motum ab eo, si mouetur motu cont inuo, est vnum etiam numero. & si coelum est tale, vt declaratum est ergo coelum est vnum numeio. mouetur enim vno motu. continuo ab vno motore numero, & definitione.

Commentum 50

Cum Arist. fuerit primus, qui sciuit in suo tempore hoc principium vult dare testimonium de sermonibus Antiquis acceptis a Chaldeis, ubus fuit scientia perfecta secundum illud, quod remanet de sermonibus eorum & est quasi apologus. Et d. & accepta sunt ab Antiquissimis valde. i. & accepta sunt ab antiquissimis, quae sunt hodie quasi apologus i it. quod corpora coelestia sunt Dii: & quod Dii continent omnia naturalia.

D.d. Alia autem sunt, &c. i. Alii autem sermones, & apo logi in corporibus praeter illos: qui accepti sunt a Chaldeis, verae sunt fabulae sine aliqua veritate: & non fuerunt scriptae, nisi ad corrigendum mores hominum ad illud, quod est bonum eis.

D.d. & ideo dicunt, quod ista sunt similia quibusdam aliis animalibus. i. & isti apologi sunt hoc, quod dicunt, quod haec corpora sunt simi lia modis animalium. Et innuit per hoc formas coelestes, quas dicunt similes esse formis, quae sunt hic & quo formae, quae sunt hic, sunt obedientes illis, sicut dicunt Astrologi.

D.d. & alia similia istis, &c. i. & alii apologi non conuenientes ei, quod declaratum est de his principiis, neque secundum remotam expositionem.

D.d. si igitur aliquis distiux erit, &c. i. & si aliquis homo exposuerit sermonem eorum, quod intendebant per Deos primas substa tias, quae sunt principia corporum coelestium, tunc expo erit vera, & tunc apologus erit conueniens veritati Et signum eius, quod Antiqui intendebant per deos illas substantias, est quia iam Philosophia inuenta fuit, & corrupta infinities, sicut alia artificialia. & hoc intendebat, cum d. cum iam dictum est multotiens, &c. i. & cum iam hoc dictum fuit, & scitum multo tiens, cum hoc possibile est in omni artificio, & in Philosophia. Oe. enim generabile est corruptibile, & omne ge rabile & corruptibile reciprocatur infinities.

D.d. & quod istae snnimae eorum ri manserunt quasi reliquiae vsque modo & ideo opinandum est quod insti apologi sunt reliquiae opinionum eorum quae corruptae sunt, & destructae

Commentum 51

Quia ista quaestio est nobilissima omnium, quae sunt de Deo scilicet scire quid intelligit, & est desyderata ab omn bus naturaliter: &, quia Chaldei valde sunt persrutati de ea, vocauit eam snnimam patrum. & dedit primo dub tationem in hoc, quid intelligit Deus & dicit: Videtur enim ex apparentibus, quod est valde diuinum. i. videtur enim quod manifestum est, & apparens nobis, quod necesse est vt sit nobilissimum omnium entium, ita quod nihil sit nobilius eo.

D.d. quomodo autem est tale, est valde difficile. i & quod non est in hoc, quod Deus debet esse perfectissimum & nobilissimum omnium: sed quaestio est quomodo erit, hoc quod est in fine perfectionis in se, secundum quod est talis dispositionis.

D.d. Qunam, si nihil intelligit, &c. i. quoniam necesse est, si est intellectus, vt semper sit secundum alterum istorum duorum: aut secundum dispositionem, in qua sciens non vtitur scientia sua, aut in qua vtitur. Si igitur fuerit in dispositione, in qua sciens non vtitur sua scientia, tunc est quasi dormiens, & non inuenitur in eo dispositio nobilis: & hoc est inconveniens. & si igitur est secundum dispositionem, in qua sciens vtitur sua scientia, quid igitur est illud, quod intelligit in illa hora us oportet quidem vt sit valde nobile in fine, quapropter erit aliud ens nobilius isto. Intellectum enim est perfectio intelligentis. & hoc intendebat, cum dicit: & si intelligit habet alium dominum.

D.d. quoniam substantia eius non est hoc intelligere, sed potentiae in eo, idest & causa in hoc est, quia, si intelli¬ git aliud, tunc substantia eius non erit actio eius, sed substantia eius erit potentia, qua fit ista actio. quapropter perficitur necessario per hanc actio nem, sicut intellectus perficitur in no bis per illud, quod intelligit.

D.d. ergo non erit substantia nobilissima omnium entium, quia nobilitas non est ei, nisi quia intelligit. i. ergo substantia eius non erit ei nobilissima omnium entium, quia nobilitas non est ei, nisi quia perficitur per aliud, quod aliud necesse eest vt sit nobilius eo. quia intellectum est perfectio intellectus.

D.d. Et etiam, si substantia eius est intells, & intelligere est sui ipsius, aut alterius. i. &, si substantia eis est in hoc, quod intelligat, necesse est aut vt intelligat se, aut vt intelligat aliud extra se.

D.d. & si alterius, quid igit est quod semper est vnum, & non aliud. i. & si suum esse semper est in hoc, quod intelligat aliud, quid est igitur illud, quod semper est vnum per se sine alios hoc eni non est, quia est per esse alterius ecom trario illi, quod positum est de primo principio scilicet quod primum principium est illud, quod semper est sine hoc, quod indiget altero.

D.d. Et vtrum non est differentia, &c. i. & contingit, vt nulla differenti sit in ponendo primum principium intelligere, & in ponendo intelligere quodcumque sit, siue bonum, siue malum

D.d. Aut impossibile est vt intelligat in diuersis, &c. i. aut dicamus, quod impossibile est vt intellectus eius perficiatur per aliud, quodcumque sit. Illud enim, quod intelligit quodcunque, intellectus eius consequitur illud, quod intelligitid i. quoniam semper est sub eo in ordine. sed manifestum est & notum nobis, quod intellectus diuinus ne cesse est vt sit valde nobile, & valde perfectum. Et etiam quod intelli¬ git aliud, transmutatur in sua substantia in aliud. & omne, quod transmutatur in aliud, possibile est vt transmutetur in aliud, quando transmutatur in vilius eo, i. quod, cum primum intelligat quodlibet, necesse est vt transmutetur in vilius.

D.d. & quod est tale, est aliquis motus. i. & cuius intellis est talis, vel talis intelicis scilicet exiens de potentia in actum, sicut est demonstratio intellectuum. intellectus eius est motus: & omnis motus est a motore: quaprpter primum patitur, & mouetur ab alio.

D.d. Et primo si non intelligit, &c. idest, & si transmutetur in suo intellectu ex aliquo in aliquid, i. quia non intelligit aliquid, & post aliud, sicut intelligit intells in nobis non subito, necesse est vt successio intellectorum faciat ei lassitudinem, quando vult intelligere eas, & numerare eas insimul Et hoc non contingit, nisi cum posuerimus ipsum intelligere omnia successiue. cum autem posuerimus ipsum intelligere subito, non contingit hoc: sed comtingit vt in eo sit multitudo, & quod perficiatur per vilius.

D.d. Et postea manifestum est, quod nobile valde erit aliud, &c. idest manifestum est quod principium nobilissimum non acquirit nobilitatem. nisi per suam actionem: quemadmodum intells in eis, qui intelligunt scilicet quoniam non acquirunt nobilitatem, nisi per actionem intellectus. Si igitur primum intelligit vilia, contingit vt sua nobilitas sit intelligendo vilia: quapropter. & sua actio erit vilissima actio actio num.

D.d. Si igitur necesse est fuge re hoc, &c. i. si igitur oportet nobilefugere actionem vilem, necesse est enim apud nos non videre quaedam esse melius qua videre, & non est necesse, quam uis videre nobilius est qua non videre vt sit simplex. sed in rebus nobilio¬ ribus dixit hoc, scilicet ne aliquis dicat, quod continget ex hoc vt primum ignoret plura. & quasi dicat respondendo, quod ignorare vilia est melius qua scire.

D.d. nobilius igitur non intelligit scilicet viliorem. vel sic, nobiliorem non intelligit.

D.d. Ergo intelligit se, i. & cum impossibile est ipsum intelligere vilius aut nobilius, cum non est nobilius quod intelligat, ergo intelligit se.

D.d. cum est fortius, &c. i. cum sit nobilioris intellectu, omnibus rebus. & dicit hoc, quia intelle in nobis non intellicit se, nisi accintaliter.

D.d. & ipse intelligit intelligere. i. & intelligit suam actionem, quae est intelligere. sua enim suba eest sua actio,

D.d. Sed semper videmus, quod alterius est scientia, & sensus, &c. i. sed videmus cognoscere, & sentire, & existimare, & intelligere esse aliud ab eo, cuius sunt i. ab intellecto, cognito, & sensato, & existimato in nobis. hae enim actiones ex istis virtutibus sunt aliorum non sui ipsorum, nisi per accidens scilicet quia sensus, & existimatio, & intells sunt intellecti, & sensati, & existimati non per se, sed per accidens id est quod intellectus in nobis non intelligit se nisi per accidens. scilicet quia accidit intellecto quod sit forma intells, & similiter accidit existimato quod sit existimatio, & sensato similiter quod fuit sensus sentire. & hoc fuit, quia intellectus non est in nobis intellectum omnibus modis. & magis remotum hoc est, quod sensus sit scusatum.

D.d. Aut etiam, si intelligere, & passio sint aliud, & aliud. i. quod si iste intellectus intelligit aliud, tunc erit patiens & faciens, & passio, ex quo igitur erit nobilitas in patiente, vtrum ex passione, aut essentia patiente, aut ex eo, a quo fit passios ista enim tria sunt consimilia, & dissimilia in omni, quod intelligit aliud. & ideo sicut essentia intel lectus non est eadem cum intelligere quod est actio intelle in nobis, & intellecto in nobis intelligere non est idem omnibus modis. Et causa in hoc est, quia intelsecundum in nobis est aliud ab intelligente. it: eis autem quae sunt non in materia, contingit vt intelsecum, & intells, & actio intellectus sint idem. Et hoc intendebat cum dicit: Et sicut in quibusdam rebus scientia, &c. i. & i cut videmus, quod vere possumus dice re quod scientia est res scita, & res scita est scientia, quae est in materia, sicut de art ficio & artificiali: dicimus enim quod forma artificialis, quae est in mam, & quae est in anima artificis est eadem: quanto magis debet esse in rebus intelligentibus, quibus materia non ad miscetur, & non sunt nisi forma & essentia sionaus esse rei.

D.d. in rebus autem est sentialibus, &c. i. in rebus autem speculatiuis definitum est defiuitio, & intellectum intells.

D.d. intellectum enim non est aliud ab intellectu. i. intelsecum igitur in rebus abstractis a mam dignius est vt non sit aliud ab intellectu.

D.d. Omne igitur, quod non habet materiam, &c. i. declaratum est igitur, quod omne, carets mam, & intellectum, & intellect in eo idem est. patiens enim & passio idem est. Et, cum declarauit, quod nihil intelligit extra se, incoepit quaerere vtrum illud, quod intelligit ex se, est vnum simplex aut multa composita. & dicit: Melinquitur autem dubitatio, si intellectum est compositum. quoniam hic tunc transmutaretur in partibus totius. is. remanet igitur dubitatio in intellecto ab eo, vtrum sit simplex aut coipositum ex multis intellectis, sed, si fuerit compositum ex multis intellectis, necesse est ipsum esse diuersarum partium non consimilium quia tale multa intelligit: & quod intelli git multa, intelligit aliqua extra se, quae aliqua sunt causae ipsius.

D.d. Et non diuiditur omne, quod non habet materiam, vt intellectus humanus Potest intelligi, quod omne intellectum intellectus, cuius intells non habet materiam, & est illud, quod idem est in eo intellectus & intelseum, impossibile est vt diuidatur: sicut est possibile vt diuidatur in intellectu humano, si causa diuisionis in intellectu humano est, quia intelsecudum aliquo modo est aliud ab intellectu. quoam, si intellectus & intellectum in eo essent vnum omnibus modis, non contingeret ei vt in intellectu eius essent plura. causaenim multitudinis est alietas intel intelsecum, & rem intellectam in nobis, [indent 29]Et potest intelligi, quod signum eius est, quod omne carens materia non diuiditur, in eo intells ab intellecto, est intellectus humanus. Videmus enim ipsum liberatum a materia in se. & quamuis non sit liberatus simpliciter, intellectus & intelsecum in eo idem est. Et cum ita sit illud, quod est liberatum a materia simpliciter, intellectum & intellectus in eo idem est simpliciter.

D.d. & quod est compositum de bonitate in hoc est secundum hunc modum. i. & res compositae non addunt sibi in nobilitate ad inuicem nisi in paucitate compositionis, & propinquitate eorum primo simplici in illo genere: & cum fuerit aliquod geneus intelligentiarum, quae diuersantur adinuicem in compositio ne, scilicet in aliet ate intellecti in eis ab intellectu, nobilius eorum est illud, quod est minoris compositionis in illo genere, immo illud est simplex in illo genere.

D.d. sed nobile in aliquo est omne, & est aliud. i. immo necesse est vt nobile in omni genere sit omne, & sim plex indiuisibile, & singulare, & per se extra compositum. scilicet quod substantia, eius non est in compositione. v. g. quod calida non semper abundant adinuicem, nisi in paucitate & multitudine caloris. & ideo calidum simpliciter est. in quo non est compositio ignis, cum non admisceatur eim aliud corpus, propter quod fiat modici caloris. & similiter primus intells necesse est vt sit simplex& vnum simpliciter.

D.d. & secundum hanc dispositionem intelligere est per se in toto seculo. i. & quia nihil intelligit extra se, cum sit simplex, tunc, cum intelligit se, non accidit ei transmuta¬. tio neque lassitudo in omni seculo, sicut accid it intellectui in nobis. Et sic debet esse in aliis intelligentiis abstractis. Sed primus est simplicior e orum: & ideo est vnus simpliciter sine ali qua multiplicitate, neque propter alietate intellectus & intellecti, neques propter mutitud inem intellectorum. Multitudo enim intellectorum in eodem intellectu, sicut est in intellectu in nobis, consequitur alietatem, quae inuenitur in eo scilicet alietatem intellectus & intellecti in nobis, quoniam, cum intellectus & intelim fuerint adunata per fecta adunatione, contingit vt intellecta multa plura, quae sunt intells illius, adunentur & fiant vnum & simplex omnibus modis. quam, si remanerent illa intellecta, quae sunt in vno intellectu plura, & non adunarentur cum essentia intells, tunc essentia eius aliud erit ab eis. Et cum hoc ignorauit Thae mistius d. quod possibile est quod intelis intelligat multa intellecta subito. hoc enim contradicit sermoni nostro, cum diximus, quod intelligit se, & nihil aliud extrinsecus. & quod intells & intellectum in eo sunt idem omnibus modis. di cit enim, quod intelligit omnia, ex quo intelligit se esse principium eorum. Et omnia ista sunt eius, qui non intelligit demonstrationes Arist. sed tamen huic contingit inconueniens in hoc loco & est vt sit ignorans ea, quae sunt hic & ideo dixerunt quidam, quod ipse scit omnia, quae sunt hic, scientia vniversali, non scientia particulari. Et veritas est, quod primum scit omnia, secundum quod scit se tantum scientia in esse quod est causa eorum esse. Vg. qui scit calorem ignis tantum, non dicitur nescire naturam caloris existentis in reliquis calidis: sed iste est ille, qui scit naturam caloris, secundum quod est calor. Et similiter primus scit naturam vnita tis in eo quod est ens simpliciter, quod est ipsum. Et ideo hoc nomen scientia aeque uoce dicitur de scientia sua & nostra. sua enim scientia est causa entis: ens autem est causa nostrae scientiae. Scientia igitur eius non dicitur esse vniuersalis, neque particularis. ille enim cuius scientia est vniuersalis, scit particularia, quae sunt in actu in potentia scita. eius igitur scientia necessario est scientia potentia, cum vniversale non est nisi scientia rerum particularium. Et, cum vniversali est scientia in potentia: & nulla potentia est in scientia eius: ergo scientia e ius non est vniuersalis. Et magis manifestum est, quoniam scientia eius non est particularis. particularia enim sunt infinita, & non determinantur a scientia. Ille igitur primus non disponitur per scientiam, quae est in nobis, nec per ignorantiam, quae est ei opposita: sicut non disponitur per istas illud, quod non [indent 34]est innatum habere alterum. [indent 50]Declaratum est igitur ali¬ [indent 37]quod ens esse sciens, [indent 34]de quo non erit [indent 37]fas dice re si¬ [indent 27]bi.

Caput 10

Commentum 52

Ista est tertia pars istius tractatus & intendit in ea persrutari, vtrum entia sint per se entia adinuicem, & omnia sint propter primum, sicut est de membris hominis cum primo pri cipio, quo sit homo: aut nulla ligatio est inter ea, sed esse eorum adinuicem est a casu, & omnia sunt propter aliquod extrinsecum ab eis. & quia manifestum est per se, quod habent, aliquod bonum & aliquem finem propter quem fiunt, persrutatus est vtrum bonum, quod est in entibus, est extrinsecum, & distinctum ab eis, sed nullum bonum habent existens in ordine, i. quoniam non sunt ordinate propter se adinuicem. ordinata enim propter se adinuicem, illud bonum, quod existit in eis, existit in ordine aut bonum existens in eis non est ni si in ordine tantum. & nullum bonum habent distinctum a toto, aut est in vtroque. Verbi gr. vtrum bonum existens in quolibet modo modorum hominum existentium in vnaciuitate scilicet finis, quem intendunt peractiones eorum, est aliquod distinctum & extrinsecun ab eis, v.g. primus princeps: aut bonum, quod est in eis non est, nisi propter prioritatem eorum adinuicem: aut in vtroques scilicet propter primum principem, & propter prio ritatem eorum adinuicem. Et hoc intendebat, cum dicit: Et perscrutemur &c. i. & perscrutandum est, vtrum bonum quod est in istis entibus scilicet illud, propt quod sunt, sit extrinsecum & distinctum ab eis: aut est in ordine eorum adinuicem, scilicet in esse quorundam propter quaedam: aut est in vtroque, sicut est in exercitu. Fonum enim existit in exercitu propter ducem in exercitu & propter ordinem eius. sed bonum quod est in duce, maius est bono, quod est in ordine. Ordo enim est propter ducem, sed dux non est propter ordinem cum dux sit causa ordinis, sed non est ordo causa ducis. Et hoc intendebat cum dicit: In ordine enim est bonum, & in duce exercitus, sed in duce magis. i. bonum. eni existit in vtroque, sed magis in duce.

D.d. causam in hoc, & dicit: inste enim non est propter ordinem, sed ille propter istum. i. dux non est pter ordinem, sed ordo propter dum cem. & quia bonum existit in hoc toto vtroque modo, scilicet propter ordin & propter illud, propter quod est ordo, scilicet primum principium. & omnia quae sunt sub primo principio non aequaliter habent ordinem, haec. enim quidem perfectum habent ordinem, ita quod nihil admiscetur eis per accidens, sicut est de corporibus coelestibus: haec autem, inuenitur in eis priuatio ordinis per accidens, & sunt ea, quae sunt sub corporibus coelestibs Et hoc valde simile est ei, quod continetur in vno domo continente ser uos, & liberos. Liberi enim nullam actio nem faciunt, nisi propter regimen domus: seruientes autem multotiens faciunt actiones non conuenientes regimini domus. Et ideo dicit: Ordinata enim sunt insimul omnia aliquo modo, &c. i. &, cum consyderata fuerint omnia entia, quae sunt in mundo, inuenientur non eodem ordine sed quaedam eorum magis in hoc quod busdam, sicut est de lupis, & anima libus, & volatilibus, & plantis.

D.d. sed tamen non sunt in tali dispositione &c. i. & cum consyderantur, non in uenientur carentia ordine omnino scilice in dispositione, in qua nullum eorum est per aliquod, immo in eis vi detur aliquis ordo.

D.d, omnia enim on dinata sunt in respectu alicuius. i. al paret enim, quod hoc commune est on bus entibus scilicet quod omnia sunt, propter vnum, & quod actiones eorum sunt ef ga illud vnum, & est prima causa: quemadmodum omnia, quae sunt in domo. propter dominum domus sunt,

D.d. Sed sicut liberi domus raro non licentiantur ad faciendum quicquid comprehendunt, &c. i. quoniam actiones corporum coelestium in communi catione eorum adinuicem in constitutione mundi, est sicut actiolibe rorum in constitutione domus. Que admodum enim liberi non licentiam tur ad faciendum omnia, quae appetunt de actionibus, sed omnes actio nes eorum sunt propter inuamen tum eorum adinuicem, ita est de corporibus coelestibus, ea autem, quae sunt sub istis de entibus, sunt sicut seruie tes, & lupi conseruantes domos. Quem admodum enim actiones seruientium communicantes cum liberis paucae sunt, & pau ciores luporum, ita sunt in eis, quae sunt sub corporibus coelestibus. D. d. causam, propter quam modicus est ordo existens in actionibus rerum * naturalium, & dicit: principium. enim cuinslibet eorum est tale natura. i. & est ita, quoniam principium cuiuslibet istorum impossibile est vt habeat naturaliter prius. Et potest intelligi quoniam principium vtriusque istorum modorum scilicet voluntarij & naturalis, oportet vt habeat talem intentionem accidentis. Et sciendum est, quod haec est sententia Arist. in sollicitudine: & per istam dissoluuntur omnes quaestiones contingentes sollicitudini. Sunt enim quidam,qui dicunt quoniam nihil est, de quo Deus non habeat sollicitudinem. Dicunt enim, quod non licet sapienti di mittere aliquid sine sollicitudine neque vt faciat malum: & quodomnes actio nes eiusdem sunt iustae. Et alii, qui contradixerunt huic sermoni de hoc, quod inuenitur, quoniam multa mala sunt, & debet sapi es dimittere ea. Isti igitur sunt in extremo contradictorio, scilicet quod nulla sollicitudo est in eo omnino. Et veritas est in hoc, quod sollicitudo est, & quod, si aliqua sunt sine follicitudine proueniunt ex necessitate materiae, non ex diminutione agentis: ita quod hoc excitat quosdam ad dicendum duos Deos esse, quorum vnus creat bona, & alius non bona.

Commentum 53

Cum compleuit notificare opinionem suam in istis rebus, vult de monstrare, quod sua sententia est, a qua separantur omnes obiectiones, & dis soluuntur omnes quaestiones contingentes Antiquis in principiis. Cogum tur enim concedere, quod in rebus volum tarijs, quae communicantur in vna actione, inueniuntur similia his duobus modis actionum. &, cum hoc fuerit in rebus voluntarijs, non est quaerenda alia causa in rebus naturalibus. Et hoc intendebat cum dicit: coguntur enim omnes ad diuidendum iudicium, &c. i. omnis enim, qui locutus fuit de hoc, coactus fuit indicare hanc diuersitatem existentem in natura, & distinguere, & determinare eam. & cum hoc confessus fuit quod tale inuenitur in rebus * omnibus in omni actione, scilicet in rebus volunta rijs. & quasi induxit hoc modo castigandi, cum oporteret eos dissoluere hanc quaestionem tali dissolutione & dicere in principiis totius talem sermonem, & non inducere impossibilia, quae induxerunt, cum laborauerunt in dando principia entium, & causas apparentium in eis. Et ideo dicit post: Et oportet nos non ignorare, &c. i. & ideo oportet eum, qui sciuerit sermones nostros, non ignorare differentiam inter sermones non stros & sermones aliorum, cogitando impossibilia consequentia sermones eorum.

D.d. & quod illud, quod dixerunt, non ridiculose &c. i. non ignorare debent, quod illud, quod dixerunt de hoc, non ridiculose dixerunt, & quod in opinionibus eorum nulla opinio est, cui accidat modica dubitatio. D. incoepit dicere opiniones eorum corruptas de principiis, & dicit: Qes enim faciunt omnia ex contrarijs, &c. i. error, in quo conueniunt omnes, est, quia faciunt principia omnium entium tantum contraria. & peccant in duobus. Quorum alterum est, quod principia omnium non sunt contraria, cum in principiis corporum colestium non est contrarietas. Et secundum est, quod impossibile est quod se la contraria sint principia. Deinde d, quia contraria non patiuntur abinuicem. i. contraria autem non suff ciunt esse principia generabilium quia contrarium non recipit suum contrariuum, cum transmutatur enin generatione & corruptione de contrario ad contrarium. & hoc declaratum est primo Physic, hic autem est dictum ad rememorandum. D. d. Nos autem dissoluamus, &c. i. nos autem iam dissoluimus hanc quae¬dam stionem, addentes contrarijs tertium, scilicet materiam recipientem contraria successiue.

D.d. Et si posuerunt alterum contrariorum, &c. i. & non possunt euadere ex hoc alterum contrariorum ponendo, quasi materiam alterius. Materia enim oportet vt non sit contraria alicui, quia si esset non reciperet illud, cuius est materia: vt ponentes non aequale materiam esse aequalis, & vnum materiam multitudinis.

Commentum 54

Et etiam mendacium, &c. i. & quidam ponunt omnibus duo principia, malum. scilicet & bonum, quae sunt, materia & forma. & si ita sit, tunc malum existit in omnibus, praeter quam in vno scilicet forma, necesse est autem vt omnia composita sint mala, quia alterum elementorum eorum quod est materia, est malum. & hoc intendebat cum dicit: malum enim per se est alterum elementorum. Denide d. Alij autem non dixerunt bonum & malum esse principia. i. Alivero non dixerunt bonum & malum esse principia, cum bonum videatur esse principium in omnibus & pluribus dispositionibus.

D.d. Et quidam eorum dicunt, quod hoc principium est bonum. i. & quidam Antiquorum opinantur, quod primum principium est bonum, sed non dixerunt quomodo est principium, vtrum secundum finem, aut secundum formam, aut secundum mouens: neque determinauerunt hoc, sed dixerunt hoc vniuersaliter, non modo determinato.

D.d. Et Empedocles etiam dicit: modo impossibili facit enim bonum amicitiam, & malum litem. & haec sunt principia, &c. i. & quod dicit Empedocles de priu cipiis, est etiam impossibile. facit. eni principium, quod est bonum, esse amicitiam, & principium, quod est malum, litem. Sed inquantum ami citia congregat res, est principium qua si mouens, & inquantum est pars rei admixtae, est principium quasi elementum. quapropter contingit ei pone re causam mouentem extrinsecam esse quasi elementum rei. mote, scilicet vt motum sit admixtum cum motore. Deinde d. Quoniam, si accidit ali cui vni, &c. i. sed, si accidat alicui vni vt habeat principium quasi materiam & elementum, & principium quasi mouens, tamen non est possibile vt essentia motoris sit essentia materiae. secundum igitur quem modum facit his duobus modis amicitiam esse principium, vtrum secundum mouentem aut secundum materiams impossibile enim est vt idem sit causa eiusdem vtroque modo.

D.d. & impossibile est etiam vt lis, &c. i. & impossibile, quod contingit Empedocli in suo sermone est quod lis secundum quod est principium non corrumpetur, quamuis sit mala, & male naturae, & violenita. violem, tum autem non est mansiuum.

Commentum 55

Anaxagoras autem dicit, quod bonum est principium mouens, cum iam posuit, quod intellectus est mouens omnia: sed non dicit, qua de causa mouet. om¬ ne enim, quod mouet, propter aliquid mouet: & illud, propter quod mouet magis est bonum, quae illud bonum mouens. Dixit igitur sermonem diminutum, quia contingit ei ponere aliud principium, non sicut dicimus, quo principium mouens mouet secundum perfectionem & complementum, vt vi demus medicinam mouere ad se. mouet enim ad sanitatem, & medicina est forma sanitatis. si igitur sanitas non esset in subiecto, sicut est de primo principio, tunc medicina moueret vtroque modo, scilicet secundum quod est agens motum, & finis.

PrevBack to Top