Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Commentum 1

1

INtendit in hoc tractatu inducere sermones dispu tatiuos, qui affirmant, & destruunt idem in om nibus quaestionibus difficilibus huius scientiae. & ista est consuetudo Aristotelis in omnibus scientiis, sci licet in quaestionibus difficilibus. ists enim quaestiones habent sermone, disputatiuos: & nullus scit quantum sunt difficiles, nisi sciat eas per sermones disputatiuos. Sed in scientia Na turali vidit quod melior doctrina est praeponere disputatiuam perscrutatio nem in singulis quaestionibus, quam do vult facere disputationem suner illam quaestionem. In hoc autem libs vult praeponere sermones disputatiuos in omnibus quaestionibus difficilibus, quae sunt in hac arte: & praeponere sermonem in eis per se. dein de inducit demonstrationes, proprias vnicuique quaestioni in loco conue nienti tractatuum huius scientiae. Et forte iste ordo est melior in doctrina huius scientiae: quia communicant scientiae disputatiuae in vniuer salitate consyderationis. subiectum enim vtriusque scientiae est idem. scilicet ens simpliciter. Et, quia natura sermonum disputatiuorum facit vt prae ponatur in ordine sermonibus demonstratiuis, vidit Ari. quod iste nio dus consyderationis debet poni pars per se in hac scientia, sicut fecit in no¬ ninibus significantibus intentiones huias scientiae, econtrario ei, quid fecit in aliis scientis scilicet quod in aliis scien Iscxponit nomina apud consydeitionem in vnaquaque quaestione: nat autem scientia exponit nomnia n vno tractatu, non ad distinguern dure nomen aequiuocum, sed numerando intentiones, de quibus con syderat ista scientia. Nicolaus autem ordinauit sermonem contra illud, quod fecit Arist. in istis duabus intentionibus scilicet quod ordinauit ea, secundum quo fecit Arist. in scientia Naturali, & putauit se incedere per viam melic rem. & melius est quod Arist. fecit propter causam, quam diximus. Et dixit: Necesse est nobis, &c. i. quia non cesse est omni volenti scire res quae sitas in vnoquoque genere scientia rum inspicere primo quaestiones illius scientiae, & persrutari de eis, oportet nos facere hoc in hac scientia.

2

D.d. quae quaestiones sunt istae & d. & sunt illae, de quibus quidam existimauerunt, &c. i. & istae quaestio nes sunt, in quibus homines diuer santur in hac scientia propter difficultatem earum, & aliae quaestione difficiles, de quibus dimiserunt per scrutari.

3

D.d. causam in hoc, & di Prima enim actio, &c. i. & necesse est incipere a perscrutatione de istis dif ficilibus quaestionibus, quia scientiae quaesita, quae post acquiritur ex eis, est scientia, per quam dissoluitur difficultas, quae erit in illis quaestionibus per dubitationes aduenientes in eis. Et cum d. quod causa, propter quam incipiendum est persrutari de rei bus difficilibus, est quod aduentus difficultatis praecedit ablationem eius: & modus, ex quo aduenit difficul tas, est alius a modo, ex quo aufertu. modus enim, ex quo aduenit, est similis ligamento, & modus, ex quo aufertur, est similis dissolutioniligamenti. & ideo d. Et non potest dissoluere ex modo ligamenti, quid igno ratligamentum, &c. i. & quia notum est per se quod nullus potest dissoluere ligamentum, quod sit in membris motus, ex illo modo, ex quo cecidit ligamentum: & illud, quod accidit intellectui, simile est ei, quod accidit ligato. quoniam quemadmodum ligatum non potest moueri aliquo modo ad finem, quem intendit, ita est de intellectu, quando acciderinei sermones contrarij. & ideo neces se est vt via, ex qua dissoluuntur quaestiones, sit alia a via, ex qua accidunt quaestiones: quemadmodum modus, ex quo dissoluitur ligamentum, est alius a modo, ex quo aduenit ligamentum. Et d. Et ideo perserutam dum est prius de omnibus quaestio nibus difficilibus propter hoc, quod diximus. i. propter hoc, quod diximus primo, quia est via ad acquirem dum scientiam. proportio enim quaestionum ad animam similis est pro portioni ligamenti ad membra: & proportio scientiae acquisitae post illas quaestiones est similis proportioni motus quaesiti post dissolutio nem ligamenti.

4

Deinde d aliam causam, propter quam incipiendum est persrutari de difficultate, quae est in quaestion bus, & d. qui enim quaerit cognosce re aliquid, &c. i. qui enim cognoscit aliquid, antequa cognoscat quantitatem difficultatis ei, assimilatur eis quorum pedes sunt per viam rectam, & nesciunt quod sui pedes sunt in illa via.

5

6

D.d. & cum hoc, qui nescit quaesitum, &c. i. quod qui nescit quantum quaerit, nescit ipse quando inuenerit eum & cum hoc qui persrutatus est de aliquo, & nescit quantum est diffici le, illud quod quaerit, est ignotum apud ipsum. & sic si inuenerit ipsum, ne sciet vtrum inuenerit aut non. qui autem scit difficultatem rei, scit finem quem quaerit. & sic, si inuenerit illum sciet illud, quod quaerit. quaesitum enim erat apud illum scitum deter minate.

7

8

D.d. Et bonum est, &c. i. & etiam melius est volentibus iudicare inter homines diuersitates in ali quo vt sint cognoscentes propositio nos, quibus vtitur affirmans & negans.

Commentum 2

9

vtrum consyderatio, &c. & intendit per genera causarum causas diuer sas diuersorum. causae enim diuersorum generum sunt diuersae. v. g. principia rerum naturalium, & principia rerum mathematicarum, & principia rerum abstractarum.

10

11

D.d. Et vtrum est scien tiae consyderatio, &c. i. & si consydera tio in omnibus principiis est vnius scientiae, vtrum illa scientia debet consyderare in principiis substantiae, & vni uersalium entium tantum, aut cum hoc debet consyderare in principiis cognitionis, quae sunt prima intellecta. v. g. consyderare in sermone dicen tium possibile esse, vt affirmatiua & negatiua insimul sunt verae, & in sermone negantium quod aequalia sunt eidem aequalia: & vniversaliter in sermone negantium principia.

12

13

D.d. Et etiam, si scientiae es consyderatio, &c. i. etiam, si scientia debet consyderare de substantiis, vtrum illa scientia est vna, aut plures. Si enim substantiae fuerint diuersorum primorum principiorum, continget consyde ratio de eis an sit pluribus quam vni scientiae &, si fuerit conuenientium primorum principiorum, vtrum consyderatio de eis erit vnus scientiae.

14

15

D.d. Et si fuerint plures scientiae, vtrum, &c. i. & siconsyderatio de entibus fuerit plurium scientiarum, vtrum omnes sint species vnius genoris scilicet partes vnius scientiae, aut sunt diuersarum scientiarum, adeo quod quaedam dicitur Philosophia, & quaeuam scientia Naturalis, & quaedam De ctrinalis.

16

17

D.d. Et etiam persrutandum est, vtrum oporteat nos dicere quod substantiae, &c. i. & necesse est nobis per scrutari, vtrum sint aliae substantiae a substantiis sensibilibus, aut nulla est substantia praeter istas.

18

19

D.d. Et vtrum substantiae habeant vnum geneus, &c. idest &, si aliqua est substantia alia a substantiis sensibilibus, vtrum illa substantia est eadem natura, aut plures naturae, sicut dicunt illi, quod substan tiae sunt res abstractae, scilicet & sunt formae non abstractae, & sunt res sensibs les: & mediae inter formas & res sen sibiles, & sunt mathematicae.

20

21

D.d. Et vtrum consyderatio est tantum de sub stantiis, &c. i. & etiam persrutandum est, vtrum persrutatio in hac scientia est de substantijs tantum,: aut de accidentibus, aut de vtroque.

22

23

D.d. Et cum hoc oportet nos perscrutari de eodem & de diuerso. idest, & oportet nos per scrutari est de consequentibus essen tialibus, quae approptiantur enti in eo quod est ens. v. g. idem & diuersum, & nmile & dissimile, & contrarium & non contrarium. Omne enim ens, quando fue rit comparatum ad aliud, aut erit idem aut diuersum, aut simile aut dissimileaut contrarium aut non contrarium. Et vniversaliter oportet perscrutari de omnibus, de quibus Disput atores assumeti sunt disputare per sermones. samosos laudabiles. Philosophus enim & Logi cus conveniunt in persrutatione de istis rebus, quia vterque: consyderat de¬ ente simpliciter.

24

25

D.d. Et etiam persru tandum est de omnibus accidentibus, &c. idest & persrutandum est in istis qui stionibus de rebus, quarum prima est, quid est vnunquodque eorum, & quae sunt accidentia, propria eis. & non di hoctam, sed & de illis, quae sunt con traria eis, aut non contraria. Per omnia enim ista completur perscrutatio de istis, quae intendunt sciri scilicet per cognitionem trium. scilicet priorum, & posteriorum, & opppositorum.

26

27

D.d. Et vtrum prin cipia, & elementa, &c. i. & persrutandum est, vtrum rerum principia, & elementa eorum sint genera, aut indiuidua, in quae diuiduntur in postremo genera. Et, si genera sint digniora vt sint principia quam indiuidua, vtrum genera remotissima ab indiuiduis sint magis digna, aut genera, propinquaita quod dignissimum eorum sit species, quae diuiditur nm indiuidua. v. g. perscru tari quod est magis primum, animal aut homo, aut indiuiduum animalis aut hominis. Et si animal & homo finipriora suis in liuiduis, vtrum homo sit prior animali, aut animal homine.

28

D.d. Et etiam oportet nos multum perscrutari. i. & oportet nos quaerere, vtrum in indiuiduis substantiae est alia causa, praeter materiam, & est forma, aut non, & d. hoc, quia ista causa fuit nota ab eo solo in rei veritate intel omnes Antiquos.

29

30

D.d. Et vtrum ista cau sa differat a mam, aut non. & d. hoc, ne aliquis existimet ipsam esse materiam quo quo modo.

31

32

D.d. Et vtrum ista causa sit vna. i. forma.

33

34

D.d. Et vtrum est aliquid praeter totum, i. vtrum est aliquid additum corporibus naturalibus, aut nihil est huiusmodi, aut hoc est in quibusdam, & in quibusdam non. & innuit per noc animam, & res additas corpibus namlibus consimilium partium.

35

D.d. Et vtrum principia, &c. i. & etiam perscrutandum est de principiis rerum compositarum, vtrum sint vnum secundum formam, aut sint plura numero. & dico vnum secundum formam vnum secundum definitionem. & dico secundum numerum ea, quae sunt numerata secundum locum.

36

37

D.d. Et vtrum principia corruptibilium, &c. i. & est perscrutandum est, vtrum principia rerum corruptibilium sint principia incorruptibilium, aut alia. &, si alia, vtrum omnia non corrumpantur, aut solum modo non corrumpantur illa, quae sunt prinepia incorruptibilium, principia vero corruptibilium corrumpuntur.

38

39

D.d. Et etiam persrutandum est de quaestione magis difficili, &c. i. & est perscrutandum est, vtrum vnum, quod est principium numeri, sit vnum quod est substantia vniuscuiusque en tium sensibilium, aut secundum quod dicit Py thagoras, quod illud est elementum entium, aut quod entia sunt numeri aut secundum quod dicit Flato, quod est substantia vniversalis omnibus entibus, aut vnum numerale est accidens, & vnum, quod est substantia, & elementum omnium entium est natura alia a natura vnius, sicut dicit Em pedocles quod vnum, quod est substantia entium, est amicitia, aut lis, & sicut Antiqui naturalium dicebant, quod vnum quodque, quod est substantia entium, est ignis: aut aer, aut aqua.

40

D. dicit. Et vtrum principia sint vniversalia, &c. i. Et vtrum principia rerum sint vniversalia, aut singu laria. Et vtrum sint potentia, an actu.

41

D.d. Et vtrum sint principia alio modo, &c. i. & etiam perscrutandum est de principiis, vtrum sint principia, secundum quod sunt mouentia, aut secundum alium modum caeterarum causarum. & intendit quidnem contingern tem in primo motore. Deinde dixit Et cum hoc oportet nos persruta: ri, vtrum numerus, & longitudo &c. i. etiam persrutandum est de rebus mathematicis, v. g. de numero & magnitudine, vtrum sint substantiae, an accidentia. Et, si sint substantiae, vtrum sint abstractae a substantiis sensibilibus, aut sint existentes im eis tali modo, quod nullam habeant costitutionem, nisi per substantias sensi biles.

42

43

D.d. difficultas enim &c. i. omnes enim istae quaestiones non tantum sunt diffici les propter difficultatem comprehem sionis in eis, immo difficile est etiam scire difficultatem earum quanta sit. Et cum compleuit numerationem illarum quidnum, incoepit inducere ser mones Logicos in singulis quidnibus.

Caput 2

Commentum 3

44

Dicamus nunc primo, &c. Intendit per omnia genera ceusarum quatuor causas, & quasi dicit, vtrum perscrutatio de generibus causarum entium est vnius scientiae, aut pluriumus

45

D.d. Et quo modo est possibile vt sciat principia, quae non sunt contraria. & ista propositio est probabilis scilicet d. cens, quod scientia contrariorum est ea dem. & non sequitur ex hoc dicere quod scientia contrariorum est eadem, quod scientia eorum non contrariorum non est eadem, nii: supficietenus, & secundum quod apparet exterius. & ideo isto sermo est Logicus, secundum quod fuit dictum, quod sermones vsitati in hoc tractatu sunt Logici. iste autem sermo esset verus, si esset ve: um quod illa, quorum scientia est eadem, iunt contraria.

46

D.d. Manifestum est igitur, quod omnia principia, &c. i. & etiam manifestum est per se, quod non inueniuntur omnes cau sae quatuor in omnibus generibus. entium. v. g. quod in rebus immobilibus non debet aliquis quaerere causam mouentem: neque: potest dicere, quo modo est possibile, vt in eis sit cau sa mouens. & intendebat Mathema tica, quoniam licet sint in re mota, tamen non mouentur nisi accidentaliter.

47

D.d, & quo modo natura boni est &c. i. quo modo causa, quae est finis inuenitur in rebus immobilibus, cum illud, quod est per se, & naturaliter finis, est illud, ad quod mouetur illud, quod innatum est perfici per illud, Et, cum proposuit has propositio nes pro veris, accepit conversas earum pro veris.

48

49

D.d. & est secundum modum hunc causa, &c. i. & ista causa, scilicet finalis est secundum hunc modum causa, i. secundum, quod mo uetur ad illam illud, quod perficiper illam. illud enim quod est ante, est propter illam. & hoc manifestum est de causa finali.

50

51

D.d. finis enim & illud pro pter quod, &c. i. & necessarium est vt finis sit in rebus mobilibus: quia finis est finis actionis & motus, quod igitur caret motu, caret fine, nisi aequi¬ uoce.

52

53

D.d. Notum est igitur, quod impossibile est, quod iste finis sit in rebus immobilibus, &c. i. propter istos ser mones, quos diximus. & dixit per se, quia potest contingere, vt in rebus immobilibus sit bonum, sed non per se. Et debes scire, quod illud, quod disponi tur per bonum, est causa finalis. bo num enim est desyderabile: & causa finalis est desyderabilis.

54

55

D.d. Et ideo in scientiis Mathematicis, &c. i. quia ista causa non inuenitur in mathematicis, ideo non datur in eis in aliqua re quaesita finalis causa: ne que in eis sit demonstratio, cuius ter minus medius sit ista causa. & ipse dicit in tractatu, de quo loquitur in principiis Mathematicorum, quod ordinatio, &c. i. ordinatio numerorum & magnitudinum inuenitur in eis, & indiget hoc perscrutatione.

56

57

D.d. & ideo quidam Sophistarum, &c. i. negabant eam esse in omnibus scien tijis, qui a non reperierunt eam in fitmissima scientiarum. scilicet Mathematicis. Deinde d. in aliis autem artificiis, &c. i. in artificijs autem concedebant causam finalem esse. melius enim aut vilius proueniunt ab hac causa. Deinde d. & artifices istius, i. artis Mathematicorum.

58

59

D.d. Manifestum est igitur, quod scientiae causarum, &c. i. quod cum quaedam entia habent propria quaedam generum causarum, & non quaedam, necesse est vt scientiae diuersentur propter diuersitatem earum in principiis, & vt sint modi demonstrationum vsitatarum in aliqua arte alii a modis demonstratio num alterius artis. eroo artes, & scien tiae sunt plures. Deinde d. Quaerendum est igitur qualis scientia, &c. i. &, cum declaratum est plures scientias esse: & est iam famosum hic esse scientiam, quae dicitur philosophia: quaerendum est quae est illa scientia quoniam, si vna scientia esset omnium rerum, tunc illa scientia deberet dici Philosophia.

60

61

D.d. impossibile est enim, vt species causarum, &c. idest & necesse est, vt quaedam scientiae sint propriae ad dandam aliquam causam sine alia. quoniam non quodlibet geneus, de quo scientia consyderat, habet quatuor causas, sicut domus habet. Et intendit, quod hoc non inuenitur nisi in scientia Naturali tantum:

62

63

D.d. Secun dum igitur quod narrauimus, &c. idest & causae sunt plures, & Philosophia est cognitio causarum: & in omni scientia continetur cognitio causarum, quae sunt in illo genere: contingit vt omnis scientia debeat dici Philosophia. sed nos posuimus hoc esse scien tiam aliam a scientiis particularibus quae dicitur Philosophia, quod est dubitatio.

64

65

D.d. Philosophia autem astera, &c. idest, sed si concesserimus quod omnis scientia dicitur Philosophia tamen necesse est, vt scientia, quae dicitur Philosophia simpliciter, sit illa, quae consyderat in causa finali vltima omnium entium, omnes autem causae sunt, propter istam causam.

66

67

D.d. Et iam diximus primo, quod Philosophia cau sarum, &c. i. quod illud, quod dicitur Philosophia, est quae notificat cum causafinali prima causam primam, quae est forma, & substantia. scientia enim, quae attribuitur cognitioni causarum pri marum, est scientia, quae est magis digna, vt dicatur Philosophia. Mes. eni vt dixit, notificatur multis modis: & magis quod notificatur est per suam substantiam. & propter hoc ista scientia debet dici Philosophia, & non Naturalis scientia. Scientia enim Naturalis consyderat etiam de duabus primis cau¬ sis, scilicet motore, & materia: ista autem de duabus causis vltimis, scili cet forma & fine. Et, quia hae duae causae sunt meliores illis, ideo ist scientia est melior Naturali. Finis autem est melior aliis causis, quia aliae causasunt propter illam. Forma autem est melior aliis, quia scientia rei per illam est per fectior quam scientia rei per aliam.

68

69

D.d. testimonium super hoc, quod scientia substantiae est perfectior scientia, fit per aliam rem omnium rerum existentium in re, & d. Et cum vo luerimus scire vnanquamque rerum, &c. idest & signum eius, quod scientia substantiae est perfectior omni scientia, est, quod cum nos quaesiuerimus scire aliquid per demonstrationem, non reputamus ipsum esse scitum, nisi quandom nos intellexerimus in nobis, quod scimus illud secundum quid. i. per suam substantiam, & definitionem. Deinde dedit exemplum, & d. ver. graquid est quandratura, &c. idest verbi gratia quod nos non videmus nos sci re quandratum aequale superficiei nisi quando sciuerimus quod est illud cuius latus medium inter quo latera superficiei est aequale.

70

71

D.d. Generationes autem & actiones, &c. i. generationes autem, & actiones non sciuntur vere, nisi quando sciuerimus naturam motus, & agens eum. Deinde d. & ista causa est alia a causa complementi. & intendit causam, quae est principium passionis, scilicet subiectum, & materiam.

72

73

D.d. Manifestum est igitur, quod cognitio, &c. idest declaratum est igitur ex hoc, quod cognitio vniuscu iusque generum istarum causarum ha bet scientiam propriam: & quod est haec vna scientia, quae dicitur Philo sophia, quae proprie consyderat deprima forma, & primo fine.

Commentum 4

74

Cum notificauit, quod scientia, quae di a citur Philosophia vere, est illa, quae consyderat de causa formali & finali vltimis, vult modo perscrutari, vtrum consyderatio de principiis demonstrationis est huius scientiae, aut alterius, si aliqua scientia debet consyderare de principiis, & quis est mo dus consyderationis in eis, & cuius generis est. Et d. Et etiam vtrum principia demonstrationis sint vnius scientiae, &c. i. &, si dixerimus quod in principiis scientiarum est consyderatio, vtrum consyderatio illa est vnius aut plurium.

75

D.d. Et dico principia demonstrationis, &. c. i. & dico principia demonstrationis primas propositiones vniuersales, ex quibus ada ptatur nobis quaerere demonstratio, nem super omne, cuius cognitio est quaerenda.

76

D.d. Nos igitur persrutabimur, &c. i. nos igitur persruta: bimur, si principia habent scientiam vtrum scientia istorum principiorum& scientia substantiae, quae est forma sint eaedem, aut diuersae. & si scientia principiorum scientiarum est vna, & scientia substantiae est alia, quae earum debet dici Philosophia simpliciter. non enim est necesse vt omnes scientiae rerum sint vnius scientiae. D.d. Et cum hoc, quomodo, &c. i. ante hoc persrutandum est, si ista principia habeant scientiam, cuiusmodi scientiam habent, esse enim eorum notum est nobis naturaliter, & aliae scientiae ponunt ea secundum hunc modum scilicet secundum quod sunt nota per se. D. confirmauit hanc dubitationem, & d. Si igitur habent demonstrationem, &c. i. si habent demonstrationem, necesse est vt habeant geneus subiectum, de quo consyderat ars consyderans in eis, & vt quaedam eorum sint manifestiora quibusdam scilicet vt in eis sint aliqua nota per se, & alia declaranda per illa nota.

77

D.d. impossibile est enim vt omnia habeant demonstrantionem, &c. i. sed necesse est vt demonstratio sit ex quibusdam, & ad quaedam, aut ad vnum eorum ad minus. Ista enim demonstratio est ex principiis notis per se, secundum quod dictum est in sua definitione, quod syllogismus est compositus ex propositionibus necessarijs.

78

D.d. Manifestum est igitur, quod accidit, &c. i. quo modo erit hoc: & manifestum est, quod necesse est vt sit geneus subiectum omnium habentium demonstra tionem, & vt demonstratio in illo gene re habeat principia tnota per se, & alia non nota, quae demonstrantur ab illis principiis. sed in primis propositionibus non accidit hoc, scilicet vt quaedam sint manifestae per se, & quaedam non sed si hoc est, vnde fuit acquisita scien tia eorum:

79

D.d. Et etiam, si scientia substantiae, &c. i. & si scientia principiorum substantiae est alia a scientia principiorum scientiarum, quae igitur scientia istarum duarum est prior alia, & omnibus scientiis nobilitate: & quae scientia est primo naturaliter & nota per se: existimatur enim quod vniversales propositiones sunt huiusmodi, cum fint principia omnium scientiarum.

80

D.d. Si igitur istae propones non sunt Phi losophi, cuius sunt igiturs i. quoniam, si consyderatio in istis primis propositionibus vniuersalibus non fuerit Philosophi, non videtur esse alicuius omnino: quod est impossibileEt in hoc loco accidit in translatione diminutio. & hoc, quod diminuitur, est perscrutatio de quaestios ne consequenti quaestionem praedictam, secundum quod dinumerauit in principio istius tractatus, vbi dixit: Et, si scientiae est consyderatio de substantia, vtrum illa scientia, &c. i. licet dubita. tio accidat in hac quaestione sic, quoniam si scientia substantiae fuerit vna, contingeret vt omnes substantiae sint vniu generis. & sic erunt omnes res venera biles & corruptibiles: quod est inopi nabile. existimatur enim quod principia corruptibilium sunt incorruptibi lia. Et, si scientiae substantiae sint plures, continget vt naturae substantia,. rum sint diuersae. & si fuerint diuer sae, aut erunt consimiles, aut nomen substantiae dicetur de eis aequiuoce, Si igitur fuerint consimiles, continget vt scientiae substantiarum sint spe cies vnius scientiae. & si fuerint non consimiles, tunc hoc nomen substantia dicetur aequiuoce pure. & si hoc fuerit, tunc scientiae substantiarum non reducuntur in vnam scientiam: quod est inopinabile. Et potest intelligi, vtrum via Logicalis, per quam coonoscentur substantiae, sit vna, scilicet per definitiones, aut plures. Si vna, oportet dicere, quae est illa vna: plures oportet dicere, quae sunt, qIuot. et hoc magis apparet secundum intentionem, quia ista eadem perscrutatione perscru tatus est in libro de Anima, & in Poste rioribus analyticis. & ista perscrutatio est Logicalis. & propter hoc magis appropriatur huic scientiae. Deinde post hoc induxit multas quaestiones, quas non numerauit in cap. quaestionum & incaepit dicere quaestionem, cuius ini tium est diminutum in libro sic.

Commentum 5

81

Apparet mihi, quod ista quaestio est quaestio dicens, vtrum scientia accidentium existentium in vnoquoquied generum entium est vnius scientiae scientiarum, artium speculatiuarum, aut plurium vna. Deinde dicit. Et omnia accidentia habent vnam scientiam, &c. i. & apparet, quod cognitio accidentium est vnius scientiae, non plurium, & est scientia consyderans in vgenere, in quo existunt accidentia. Deinde deuit causam in hoc, & d. cum omni demonstratio, &c. i. cum omnis de monstratio, quae sit de accidentibus notificat accidentia singularia ex vniuersalibus proponibus, quae existunt in re subiecta illis accidentibus, Deinde dicit. Manifestum est igitur, quod scientia demonstrationis, &c. i. & cum ita sit, manifestum est, quod scientia demonstrationis non notificat, ex propositionibus vniuersalibus, nisi accidentia singularia, quae accidunt vni gener. id est scientia ergo accidentium est vnius scientiae generum scientiarum.

82

D.d. Qnam, si scientiae fuerit cognitio demonstrationis, &c. i. & quia quaedam demonstrationes dant quia, & quaedam propter quid, manifestum est, quod scientia accidentium aut erit modorum demonstrationis vni uersalis, aut vnius modi eorum. cognitio igitur accidentium est vnius scientiae. Et ex hoc sermone accidit sermo contradicens illi, qua diminuitur) in principio capituli: & est, quod nos vis demus, quod quaedam scientiae dant de acci dentibus vnius generis quia tantum, & quaedam de illis accidentibus, propter. quid: & sunt scientiae, quae sunt, subalternantes, & subalternatae, verbi gratia Perspectiua ad Geometriam, & Musica ad Arithmeticam. Si ergo sermo fuerit acceptus in omni scientia vniuersaliter, erit Logicus: & sideterminate, erit verus.

Commentum 6

83

Cum persrutatus est, vtrum cognitio substantiarum est vnius scien tiae, aut plurium, & vtrum cognitio accidentium est vnius scientiae aut plurium, vult etiam perscrutari vtrum cognitio substantiarum & accidentium est vnius scientiae. scilicet scientiae, in quae modo consyderatur, & d. Et etia perscrutandum est, &c. i. & si ista scien tia consyderat de substantiis, quae opponuntur accidentibus, vtrum cum con syderatione de substantiis consyde rat etiam de accidentibus suis, aut scientia substantiarum est alia a scientia accidentium. D. dedit exemplum sicut diximus, si corpus est substan tia, &c. i. v. g. si corpus & superficies & lineae sint substantiae, vt quidam dicunt, vtrum cognitio istarum rerum & cognitio accidentium, quae accidunt vnicuique istorum generum, in quibus conm syderant scientiae Mechanicae, sint vnius scientiae, i. vnius artis, aut per vnam viam: aut cognitio accidentium istarum rerum est scientiae alterius a scien tia istarum rerum. scilicet corporum, & superficierum, & linearum, quas posui mus esse substantias.

84

D.d. dubitatio nem contingentem, si posuerimus quod cognitio eorum est vnius artis, & d. Qam, si cognitio eorum fuerit vniu scientiae, &c. i. sed, si posuerimus quod co gnitio eorum est vnius artis, tunc definitiones eorum cognoscurtur per demonstrationes simplices.

85

D.d. sed nos non existimamus, &c. i. sed non existimamus quod demonstratio potest fieri de quiditate substantiarum, scilicet de definitione earum, & sit de quidi tate accidentium. Et cum dedit dubitationem contingentem, si posue rimus quod scientia eorum est vna, dedit etiam inopinabile contingens, si posuerimus quod scientia eorum sunt, duae, & d. Et, si scientia accidentium, &c. i. quod dicere quo modo differunt hae duae scientiae, valde est difficilescilicet dicere quod ars, quae consyderat de substantia, est alia ab ea, quae consyderat de accidentibus.

Commentum 7

86

Et etiam perscrutandum est, vtrum sint substantiae abstractae aliae a substantiis sensibilibus, aut non sint nisi substantiae sensibiles tantum: Et, si substantiae aliae a sensibilibus sunt, vtrum sint vnum geneus, aut plura: sicut dieunt quidam, quod substantiae sunt tres cilicet sensibiles, & formae, & ea, quae sunt in ter eas, de quibus dicunt quod scientiae consyderant Mathematicae. Deinde d. Nos autem iam diximus, &c. i. nos autem locuti sumus quomodo verum est di cere formas esse, & quomodo sunt causaaliorum entium, & quo modo non & hoc est in tractatibus substantia istius libri.

87

D.d. Sermonibus autem istorum contingit, &c. i. dicentibus autem substantias abstractas esse, qua sunt formae rerum, contingunt mul ta inopinabilia, & maxime dicenti bus, quod illae substantiae, & istae subae qua sunt hic, sunt eaedem nomnc & defini tione, & quod non differunt, nisi quia illae sunt aeternae, & istae generabiles & corruptibiles. ponunt enim quod homo, quod est in illis substanti is abstractis, est sicut homo, qui est hic sine aliqua differentia in nomine, aut definitione. Deinde dicit: sermo igitur instorum, &c. idest, quod dicentes formas esse, si miles sunt fingentibus Deum, aut Deos esse in formis hominum: sicut inuenitur in legibus Mahumeti. & isti enim conueniunt in hoc, quod ponunt homines aeternos & generabiles & corruptibiles cum hoc, quod conveniunt in definitione & in nomine. Et, cum dedit inopinabilitatem contingentem dicentibus formas esse, incoepit dare inopinabilitatem contingentem dicentibus formas medias esse int ter sensibilia & formas abstractas, & d. Et etiam, si aliquis finxerit, &c. i. quod sermoni eius contingunt multae quastiones, quas non potest dissoluere D.d. Quam, si aliae substantiae fuerint inter, &c. i quam, si formae mediae fuerint inter formas abstractas, & formas sensibiles, tunc corpus, & supeficies, & linea, et alia subiectorum mathematicorum habebunt tres modos formarum scilicet formas abstractas, & sensibiles, & formas medias inter abstractas & sensibiles. erunt igitur tres modi corporum, & tres modi superficierum, & tres modi linearum. & similiter de aliis generibus, de quibus consyderat Mathematicus. Deinde incaepit dicere alia inopinabilia contingentia huic posi tioni, & d. Si igitur scientia Stellarum, &c. i. & si ita sit, & scientia Stellarum est de Mathematicis scientiis, tunc erit hoc aliud caelum a coelo sensibili, & a ia Luna, & alius Sol. & sic est de aliis stellis, & orbibus. Et quia manifestum est per se, quod istae sermo et falsus, d. Sed quomodo oportet nos credere, &c. i. quod sermo eorum esset cred bilis, si esset possibile, vt coelum, quod singunt abstractum, esset immobile& hoc non possunt dicere, quia po nunt coelum abstractum conveniens cum hoc coelo nomnie, & definitione. & abs stractum non potest moueri.

88

D.d. Et similiter dicimus de rebus, &c. i. & talia inopinabilia contingunt eis in scientiis Perspectiuis, & in scientiis, Musicae, scilicet in hoc quod ponunt radios esse, & sones alios a sen sibilibus. impossibile est enim vt ista scientiae consyderent de alio aliquo nisi de istis sensibilibus.

89

D.d. & dedit maximum impossibile contingens in hoc. quiam, si fuerint res sensibiles in ter formas, &c. i. & quod hoc contingit eis, quia concedunt quod Mathematici consyderant de rebus sensibilibus. & ponunt, quod istae res sunt mediae in ter formas intellectas abstractas, & formas sensibiles & generabiles & corruptibiles. vnde contingit eis sen sibilia esse aeterna alia a sensibilibus generabilibus & corruptibilibus. eci go contingit sensus esse alios ab istis ensibus, & vt sint aeterni. sensus enim est in capitulo relationis. & si sunt Se sus aeterni, & sunt etiam animalia aeter na, necessario etiam haec inopinabilia contingunt istis.

Commentum 8

90

In hoc cap. inducit rationes contrarias in hac quidne, dicente, quod Mathemati ti consyderant de natura media, & d. in quibus rebus opi quaerere, &c. i. per scrutandum est quae sunt subiecta istarum scientiarum, de quibus consyderant Ma thematrci. secundum enim sermonem dicen tium, quod consyderant de natura me dia apparet quod necesse est, vt consyde ratio de eodem sit in diuersis subie ctis.

91

D.d. Quoniam, cum fuerit differentia inter Geometriam, &c. i. quoniam cum fuerit positum quod differentia in ter scientiam consyderantem de rebus sensibilibus, & inter consyderantem in istis rebus mathematicis, est quod con syderans in mathematicis in istis re bus consyderat de natura media inter sensibilia & formas, continget neces¬ sario vt consyderatio de omni sensibili sit duplex scilicet consyderatio in natura sensibilis, secundum quod est sensibile, & consyderatio in natura medij inter formas & sensibilia. Omne igitur sensibi le habebit duas naturas scilicet nautandum sensibilem, & nausam mediam. & sic erit ar Medicinae alia a medicina sensibili D.d. Sed quismo potest hoc esse:s &c. i. & contingit huic positioni scilicet si fuerit haec Medicina sensibilis alia al ista Medicina, vt sint hae Medicinae, recipientes sanitatem, aliae ab instis Me dicinis sensibilibus, & vt sit hoc agens sanitatem aliud ab agente sensibili Et, cum induxit in nopinabilia contingentia huic opinioni, incoepit etiam in ducere rationes mouentes eos ad dicen dum nausm mediam esse, & d. Et cum hoc dicimus etiam, quod sermo dicentium, &c. i. Sedcum hoc inuenimus etiam quasdam rationes, ex quibus pedent dicentes naturas medias esse. v. g. quoniam, si scientia Mathematicorum consyderat de rebus sensibilibus generabilibus & corn ruptibilibus, tunc scientia eorum corrumpetur cum corruptione illarum rerum sensibilium: sed nos videmus scientiam permanere, & non transmu tari cum hoc, quod est in rebus sensibilibus: ergo necesse est vt sit rerum non transmutabilium.

92

D.d. Neque etiam scientia, &c. i. neque etiam scientia forma rum orbium, & motuum stellarum est istorum corporum sensibilium. Circuli enim quibus vtitur Astrologus, & lineae non sunt lineae sensibiles remanet igitur aut vt illi circuli, de quibus conm syderat Astrologus, sint ficti, aut fal si, aut habeant esse aliud ab esse rerum sen sibilium.

93

D.d. sicut ponit Geometer, &c. i. & existimabitur, quod subtum, de quo considerat Mathematicus, non est rerum sensibilium, quoniam illud, quod demonstratur in scientia Mathematieorum, non est verum in rebus sensibilibus. verbi gratia quod linea recta non inuenitur in sensibilibus, secundum quod ponit Mathematicus. Geometer enim demon strat, quod linea recta tangit circulum in puncto: sed linea sensibilis non tangit circulum sensibilem, nisi in linea. Et similiter ponit quod sphaera tangit supeficies in puncto: sed sphaera sensibilis non tangit superficiem sensibilem, nisi in superficie. & ideo Protagoras sophista redarguebat Geometras, & dicebat quod scientia eorum est falsa propter hoc, quod acci dit eis. Temanet igitur alterum duo rum. aut enim, istae scientiae sunt falsae, aut subiecta earum sunt res insensibiles.

94

D.d. neque motus coeli, &c. i. & affirmat opinionem dicentium subiectum scientiarum Mathemati carum est aliud a rebus sensibilibus, hoc est quod motus coeli, et circuli eius non conueniunt cum motibus, quos ponit Astrologus loco istorum, neque naturae stellarum sunt naturae puncto rum, quae Astrologus ponit loco stellarum

Commentum 9

95

Et fingunt quidam, &c. i. quidam fingunt formas medias esse non ab stractas, sicut praedicta secta dicebat formas medias esse non abstractas, sed existentes in sensibilibus.

96

D.d. Sed, si voluerimus, &c. i. sed, si vo luerimus dicere omnia impossibilia contingentia istis, prolongabitur sermo sed contenti erimus, in hoc, quod sufficit in destructione eorum.

97

D.d. Non enim est necesse, vt haec media, &c. i. & principium impossibilium contingentium est quod, si fuerit possibile vt formae mediae sint in sensibilibus, non solum modo erit necesse vt istae solae sint in sensibilibus, sed et vt formae sint in sensibilibus. vtraeque nim sunt aeternae, non generabiles nequoed corruptibiles. & sermo de his est idem.

98

D.d. Et etiam, si ita fuerit, continget vt duo corpora, &c. i. corpus sensibile & corpus medium sint in eodem loco.

99

D.d. & vt sint media, &c. i. & contingit ex positione me diarum formarum in materijs, vt immobilia sint in rebus mobilibus. quod est valde inopinabile. Et contingit hoc, quoniam illud, quod est abstractum, est immobile. Et deinde. d Et dicimus vniversaliter &c. i. & etiam dicens hunc sermonem non potest inuenire causam, per quam singat formas medias esse, & quod debet esse in corporibus sensi bilibus, ponere enim eas transmurabi les contradicit positioni earum in re transmutabili.

100

D.d. & cum hoc quod diximus, &c. i. quod continget di centibus hoc, vt duo coeli sint insi mul in eodem loco. & d. quod diffici¬ lius potest esse qua praedicta. innuit enim impossibilia contingentia di centibus illas formas esse abstractas, & non in sensibilibus.

101

D.d. Istae igitur res sunt valde difficiles. & inten dit istam quaestionem, & alias.

Caput 3

Commentum 10

102

Et difficultas est etiam in cognitione principiorum, &c. i. & in cognitione principiorum est quae stio difficilis, vtrum principia, & elementa rerum sint genera, & vniversalia eorum, aut sunt causae indiuiduales, ex quibus constituuntur res parti culares, quae sunt in illis generibus, non vniversalia genera illarum causarum. v. g. vt elementa dictionum sunt literae indiuiduales scilicet voces audibiles, quae dicuntur literae, ex quibus constituuntur, dictiones: aut vox vniversalis, & litera vni uersalis, quae est quasi genus istarum, D.d. & vtrum elementa propositionum, &c. i. & similiter quaerit etiam, vtrum principia propositionum sint propositiones particulares, quibus vtunm tur in vnaquaque demonstratione, aut demonstratio simpliciter & vniversalis quae est ex propositionibus vniuerialibus. Deinde incoepit dicere dicentes principia esse particularia, non vniversalia, & d. Et etiam qui fingunt, &c. idest quod Antiqui fingentes elementa esse plura, & fingentes elementum etiam esse vnum, opinati sunt principia esse indiuidualia, ex quibus con stituuntur sensibilia, vt Empe. qui fin git quod elementa compositorum sunt aqua, & ignis, & aer, & terra. scilicet ista in diuidualia, non vniversalia eorum, verbi gratia corpus: & quod omnia composita indiuidualia ex istis componuntur, & per ea constituuntur: & non opinatur quod ge nera istorum, aut vniversalia eorum intellecta sunt elementa vniversalia. & hoc intendebat cum d. sed non dicit quod insta elementa, &c. i. sed non dicit, quod ista sunt, elementa, sed quod sunt quasi genus om nium generabilium. Et cum d. istos dicentes, quod principia sunt principia singularia non vniversalia, incoepit dicere etiam rationes eorum, & d. Et cum hoc, si aliquis voluerit, &c. i. & ratiocinatio dicentium singularia esse principia non intellecta, & quod, si aliquis voluerit sci re quid est lectus, perscrutabitur de his, ex quibus componitur lectus. cum enim sciuerit ea, ex quibus componitur, & quomodo componitur, statim sciet naturam lecti.

103

D.d. Ex istis ergo sermo nibus, &c. i. ex istis igitur ratiocinatio nibus, & eis similibus apparet quod vni- uersalia rerum non sunt principia earum. Deinde incoepit etiam dicere ratiocinationes inducentes vniversalia esse principia, & d. Si autem scimus omnia ex definitionibus, &c. i. & ista ratio est sufficiens etiam. quoniam, cum fuerit po situm, quod scientia rerum est per definitiones earum: & fuerit positum, quod definitiones sciuntur per genera: manifestum est, quod contingit ex hoc, quod scientia rerum sit per genera earum. & cum coniungetur ei, quod scientia rei est per principia eius, concludetur ex hoc quod genera rerum sunt principia.

104

D.d. Et si possibile est vt entia, &c. i. & iste sermo est manifestus, quoniam, cum fuerit positum, quod entia cognoscurtur per suas formas, pro quas disponuntur secundum quid: & fuerit positum quod genera sunt principia instarum formarum: concludetur, quod entia cognoscuntur per sua genera. & cum coniungetur huic, quod ea, pro quae cognoscuntur res, sunt principia earum, concludetur quod gene ra, quae sunt principia cognitionis, non sunt principia essendi.

105

D.d. Et videtur quod quidam eorum, qui fingunt, &c. i. & dicentes genera, faciunt ea, quae sunt ex eis, sicut vnum & ens, & magnum & paruum, & vniversaliter genera, quae dicuntur vniuoce esse principia. & d. hoc videtur, quia quidam istorum non ponunt genera esse principia, nisi ea, quae dicuntur vniuoce.

106

D.d. Sed impossibile est vt principia, &c. i. & impossibile est congregare, & facere conuenire instos sermones sibi contradi centes, ita quod principia inueniantur duobus modis insimul. principia enim sunt substantiae: & substantia est vna natura: vniversale autem & indiuiduale sunt duae naturae. hoc enim intellectum, hoc autem sensibile. Deinde di cit & si dictum fuerit, &c. i. & contingit vt definitiones principiorum diuersi ficentur. definitio enim principiorum secundum quod principia sunt genera & vniversalia, est alia a definitione eorum, secundum quod sunt partes rei definibilis. Et, cum dedit dubitationes contingentes ponentibus principia esse aut non esse ge nera, incoepit dicere est difficultatem contingentem, & inquisitionem in posi tione eorum essendi genera. & d. Et cum hoc, si fuerint genera principia, &c. idest, & cum hoc, si concesserimus quod ge nera sunt principia, nascetur hic locus perscrutationis & difficultatis scilicet vtrum principia sint altissima genera, scilicet generalissima, aut vltima, quae diuiduntur in indiuidua, scilicet specialissima. Deindem dicit: habet enim dubium, &c. i. quoniam, si principia generum sunt magis prima genera, necesse est vt genera generalissima sint principia, cum principia generum sunt genera genera lissima. ista enim genera praedicantur, de omnibus, quae sunt sub eis vniuo ce, i secundum quid. Deinde d. Et erunt vnum, & ens principia. i. & contingit scumhoc, vt vnum, & ens sint principia entium. ista enim sunt vniuersalio ra generum, quae praedicantur de omni bus secundum conuenientiam.

107

D.d. Sed im possibile est vt geneus entium, &c. i. sed impossibile est vt vnum & ens sint genera omnium rerum. Sunt enim ge nera altissima, quorum neutrum col locatur sub altero, & vtrunque habet differentiam vnam propriam abs que eo, quod conueniant in vnam na turam. hoc nomen igitur ens dictum de eis non notificat de eis vnam naturam, cum naturae eorum sint diuer sae. Deinde d. & impossibile est vt ge nus praedicetur de formis, &c. i. & i possibile est vt aliquid praedicetur prae dicatione generis de rebus habenti bus formas diuersas, quae non communicant in vna forma numero: sed genus non praedicatur nisi de formis, quae conicant in vna forma numero.

108

D.d. Manifestum est igitur quod si vnum, & ens, &c. i. quod, si vnum & ens fuerint genera vniuersalia decen praedicamentis, scilicet quod dicantur de eis vniuoce, necesse esset vt intellecta non haberent differentias, quibus different abinuicem in omnibus suis ni turis, adeo quod natura substantiae & qualitatis sit eadem. Deinde d. sed si vnum & ens non fuerint genera, &c. i. sed contiget istis, si vnum & ens non fuerint genera, quod vnum & ens non sint principia. ponunt enim quod principia sunt genera. & hoc etiam continget fingentibus, quod principia sunt vnum, & ens.

Commentum 11

109

Cum induxit sermones probantes, quod vniversalia sunt principia, & contradicentes illis scilicet quod particularia sunt principia, vult modo perscrutari de vniuersalibus, quae sunt inter genera lissimum & indiuidua, vtrum sint genera, aut non: cum illi, qui ponunt vniu ersalia esse principia, non po nunt esse ea, nisi secundum quod sunt genera, Et d. Et etiam persrutandum est &cae. & d. in istis mediis, quod sunt il la, quae cognoscuntur cum differen tiis, quia genus altissimum est simplex, & illa media sunt composita ex genere superiori, & ex differentia, per quam diuiditur istud geneus, sunt igitur, sicut dixit, cognita cum differentiis, idest cum differentiis adiunctis cum eis. & persrutatur vtrum omnia sint genera, aut quaedam. & dicit hoc, quia species specialissima non est geneus. Et incoepit in hac perscrutatione persrutari, vtrum diffe rentiae sunt magis principia qua gene ra, aut econuerso: ista enim media componuntur ex generibus, & difi ferentiis. Si igitur differentiae finipriores generibus, tunc ista media erunt priora altissimo genere: & quanto venus fuerit magis compositum differentiis, tanto magis primum erit. si autem genus fuerit prius differentia, erit econuerso. & d. quoniam, si differentiae fuerint principia, erunt secundum hoc principia infinita. Et potest intelligi, quod non habebimus viam ac numerandum principia, & sic erunt ignota apud nos. Differentiae enin licet non possint numeri a nobis, tamen non dubitamus eas esse finitas apud naturam. Et forte posuit ea infinita secundum quod est famosum scilicet. sermo enim eius in hoc loco est secundum proba bilitatem hominum. Et forte intel lioit quod, si fuerit positum quod illud, quod est magis particulare, est magis prin cipium qua vniuersale, continget vt formae indiuiduorum sint principia & sic principia erunt infinita

110

D. dicit: & iste sermo sequitur dicen tes, quod principia sunt prima genera ita inuenitur in exemplari. & forte diminuitur ibi haec particula, non & tunc sermo erit secundum suum manifestum. Et si exemplar est verum, debet tunc legi sic. & istum sermonem sequuntur dicentes quod principia sunt genera. & sustentatur super hanc quaestionem quoniam, cum principia fuerint finita, & differentiae fuerint infinitae, & genera fuerint finita, continget ei necessario vt principia sint gnea. D. induxit rationem dicentium, quod differentiae sunt magis principia, quae prima genera, & d. Et etiam si vnum est magis primum, &c. i. quia illud, quod diuiditur secundum formam, & est primum geneus, diui ditur in aliquid, quod est vnum secundum formam: & vnum secundum formam peruenit diuisio in eo ad vnum secundum quantiratem: ideo illud, quod est indiuisibile secundum quantitatem, est magis vnum ria qui illud, quod est indiuisibile secunnum formam. Et cum ita sit, illud, quod est minoris diuisibilitatis, est propinquius naturae vnius, quod est cas muititudinis. quod igitur est mino ris diuisibilitatis, est prius illo, quod est pluris diuisibilitatis. species igitur vltima est prior omnibus superiori bus. v.g. homo, qui diuiditur in homines indiuiduales, non in species.

111

D.d. Et etiam dicamus quod genera rerum habentium ante & post, impossibile est, &c. i. quod genera priora suis differentiis non habent esse nisi in suis differentiis, & sunt formae, in quaes diuiduntur. v. g. quod animal non habet esse in actu nisi in suis speciebus, in quas diuiditur. similiter color non habet esse uisi in speciebus colorum. & nu merus non habet esse nisi in primo numerorum. scilicet in dualitate, deinde in alijs speciebus numeri: & dualita. est prima forma iformarum nume rorum.

112

D.d. Et, si ita sit, impossibile est, vt genera sint aliud, nisi formae suae i. quod genera non habent esse nisi cum formis.

113

D.d. indiuidua autem non sunt ante adinuicem id is. quapropter continget eis vt essent in se adinuicem sed vnumquodque eorum est existens in actu per se: & non est in eis poste rius, quod constituatur per prius. Deinde induxit tertiam rationem, & d. Et etiam ea, quorum quaedam sunt, nobiliora, &c. i. & etiam quia mani festum est, quod nobilius est prius viliori, & species vt esse nobilior genere, manifestum est quod species est prior genere. prius autem magis est principium qua posterius. & dixit hoc, quia species est perfectio generis. Manifestum est io itur ex hoc sermone, quod genus non debet esse prius specie: immo apparet nobis ex hac intentione, & praedictis, quod vltima species debet esse prior. & hoc intendebat cum dixit, quod praedicabilia de indiuiduis sunt principia. i. vltimae species Et cum induxit rationes, quod species est priorgenere, etiam induxit ratio nem, quod geneus est prius specie, & di¬ xit: Et etiam dicamus, quo modo est existimandum quod istae formae, &c. i. sed potest aliquis dicere quo modo possumus dicere quod formae specierum sunt digniores ad essendum principia qui genera. principia enim debent esse alia ab eis, quorum sunt principia: & vt sint habentes naturam separatam per se.

114

D.d. Sed quo modo po test aliquis existimare, &c. i. sed quomod potest aliquis existimare in istis quod principium est aliud ab eo, cuius est principium secundum definitionem primam & non existimatur hoc in genere cum specie. in species enim cum est prin cipium, non existimatur esse aliud secundum definitionem ab eo, cuius est principium. Primum igitur genus vniversale prae dicabile de omnibus est principium

115

D.d. Si igitur rectum est dicere, &c. i. si igitur necesse est vt vniuersalia sint magis principia, secundum quod sunt vni uersalia, necesse est vt formae magis vniversales sint magis principia, quam illae, quae sunt minus vniversales. ergo genera sunt ma gis principia, quam species. & secundum hoc continget vt prima genera sint principia, cum sint vniuersaliora omnibus,

Caput 4

Commentum 12

116

Intendit in hoc capitulo inducere sermones probantes superficiete nus, quod vniuersalia sunt existentia per M se, quae mouerunt Platonem ad dicendum formas esse, & d. Quam, si nihil fuerit aliud a rebus particularibus, &c. Et iste sermo manifestus est & abbreuiatio eius est, quod si non fue rint haec vniuersalia non transmuta¬. bilia, neque corruptibilia, quae determinent etiam particularia, non erit scientia necessaria aliquo modo, ne quescientia determinans continens scitum omnium. quoniam particularia sunt, infinita: & infinita sunt indeterminabilia: & ideo scientia non erit determinaus: sicut etiamu: neque necessa ria: quia particularia sunt infinita, & semper in transmutatione.

117

D.d. scimus enim omnia, &c. i. quoniam manifestum est, quod nos scimus omnia par ticularia per vnum vniversale intransmutabile determinans eam. si igitur vniversale non fuerit, tunc scientia erit falsa. Et hoc intendebat, cum d. Si igitur iste sermo, &c. i. si igitur fuerit neces sarium hoc, quod diximus, quod in scientia particularium necessarium est vnum, quod est vniversale intransmutabile, necesse vt extra aninam sit aliud quid a rebus particularibus.

118

D.d. ne cesse est, &c. i. &, cum fuerit, necessarium aliquid esse aliud a particularibus, quod est causa scientiae, & vniversal est huiusmodi, necesse est vt prima genera, & vltimae species, & quae sunt inter ea sint existentia extra animam alia a rebus particularibus, & vt prin cipia earum sint prima genera. sed iam diximus prius impossibilia contingentia positioi vniuersalium, abstractorum.

119

D.d. Et, etiam quando oportet affirmare vniversale esse, quia esse vniversale non habet dubium: quoniam dubium non est nisi de natura eius quid ipsa sit.

120

Deinde d. dicamus igitur, quandem aliquid dicetur, &c. i. dicamus igit quod manifestum est, quod vnum quid praedicatur de materia particularium. Cum igitur aliquid fuerit praedica tum de rebus particularium materialium, vtrum illud quid est aliud ab omnibus particularibus, de quibus praedicatur, aut est aniud a quibusdam, aut non est aliud a quibusdam, aut est Genia eorum. Si posuerimus quod nihil est aliud a particularibus, nihil erit scitum omnino: nisi aliquis vocet comprehensionem sensus scientiam. & etiam contingit vniversalter ex posi tione, quod nihil aliud est qua particula ria sensibilia, vt nihil sit aeternum & immobile: quoniam omnia sensibilia sunt corruptibilia. Deinde dedit impossibile contingens, si aeternum & immobile non est, & dixit: Sed, si nihil fuerit aeternum & immobile, non erit generatio, quoniam, si generatio est semper, necesse est vt sit aliquid, quod agat generationem primo, & quod sit ingenerabile, & aliquid, ex quo fit primo generatio, quod est etiam non generabile Deinde dicit: & vt sint principia instorum, &c. idest, ne cesse est enim vt principia genera tionis non sint generabilia, cum nihil fiat ex nihilo, neque in infinitum. Et, cum ita sit, necesse est vt generatio cesset, & vt incipiat etiam a causa sine motore. Deinde dicit: quoniam, si gene ratio erit, necesse est vt motus habeat finem. quam, si motus generatio, nis fuerit infinitus, non erit genera tum, idest non complebitur sua ge neratio. Deinde dicit: & impossibile est vt si illud, quod impossibile est vt fiat. idest, & signum,gius, quod im possibile est motum rectum infini tum esse, est quod iste motus impossibile eest vt fiat scilicet vt comgleatur: & illud, cuius esse non completur, non incipit fieri, neque: est possibile vt incipiat heri. Et istud signum dictum est etiam ab eo in. 8. Physseorum, cum dixit illica verbi gratia, quia impossibile est in ueniri hominem in stadio. idest, ipossibile est vt iste homo sit in genera tione. Et ista est dubitatio in continuatione generationis. & iam soluit, istam quaestionem in Physicis, vbi determinauit quod est impossibile in motu reciprocabili secundum generationem, secundum quod generabile fit ex corruptibili, & corruptibile ex generabili. Deinde dicit: Et etiam, si res vniuersalis est materia, & caetera. idest, & etiam, si vniuersale non transmutabile debet esse materia, quia vtrunque est ingenerabile, tunc forma est ma gis digna esse hoc, qui a non genera tur, neque corrumpitur, & ens in actus & materia in potentia. Deinde dicit, Quoniam, si vniuersale non fuerit materia, &c. & dixit hoc, quia vni- uersale cum est substantia: &, cum nulla substantia est praeter haec duc secundum famositatem: continget quod, si vni uersale non fuerit aliquod istorum, quod non erit aliquod entium. Deinde dicit: si igitur non fuerit hoc, &c. i. si igitur vniuersale non fuerit mate ria, necesse est vt vniuersale, quod est aliud a particulalibus, sit forma & siguta. D.dicit: Si igitur aliquis finxerit hoc, &c. idest, & si aliquis posuerit ipsum esse existens extra animam. ita quod substantia sit existens per se, contingent ei impossibilia. Nomn enim potest ponere omnia vni uersalia esse talia, sed quaedam. & in nuit exceptionem vniuersalium rerum artificialium, & vniuersalium accidentium, quae nullus potest ponere substantias abstractas. Hoc enim non potest dici nisi in substantiis rerum naturalium. nullus enim potest dicere domum esse vniuersalem existentem extra animam artificis aliam a domibus particularibus, & literam vniuersalem esse aliam a literis particularibus

Commentum 13

121

Et persrutandum est etiam, vtrum substantia omnium entium est vna sub stantia, aut plures. Si igitur vna, aufert multitudo, & erit ens vnum, quoid est contra sensum. Et, si substantiae entium fuerint plures, nihil erit in spe cie omnino, in quo conicent duo, quod est impossibile. Et, si dixerimus quod nihi est vnum omnino, quomodo est possibile vt materia sit in aliqua hora eadem cum omnibus particularibus, in quibus existit: & hoc est vtrunque scilicet materia, & quod reci¬ pit materiam. Et intendit sicut dixi¬l mus quod nihil est vnum omnino. potest enim aliquis dicere quod materia inuenitur distincta in aliqua hora ab indiuiduis, quorum est materia.

Commentum 14

122

Ista quaestio est dicens, vtrum principia sensibilia sunt omnia vnum in forma, aut vnum in numero. Et d. quod, si omnia fuerint vnum secundum formam, nihil erit hoc secundum numerum, neque vnum generabile erit vnum secundum numerum: quod est valde inopinabile. &, cum hoc non fuerit vnum particulare, non erunt multa particularia: & sic non erit vniversale: & sic non erit scientia. hoc igitur contingit, si principia fuerint vnum secundum formam.

123

D.d. Si autem omnia princi pia, &c. i. si autem vnunquodque principium rerum sensibilium fuerit vnum in nunero, & non fuerit quoddam vnum secundum formam, neque diuersa secundum formam, sicut est dispositio in principiis rerum sensibilium, & in rebus ipsis sensibilibus, & non fuerit illic vnum secundum formam omnino, & omnia principia fuerint vnum secundum numerum, nihil erit aliud ab ipsis elementis. i. si igitur prin cipia entium non fuerint talia, nihil erit aliud ab elementis.

124

D.d. causam in hoc, & d. nulla. i. est differentia &c. i. & hoc necesse est. quoniam vnum numero synonymum est cum par ticulari: &, cum ista principia non fuerint nisi particularia, non erit vniversale omnino, scilicet forma. &, cum ita sit, nihil erit aliud a principiis, cum posuerimus quod nihil est hoc aliud a particu laribus, quoniam ex vno non fit compositum. Et, quia aliquis potest dicere, quod principia sunt vnum in numero tantum, & generata ex eis sunt multa in numero, dedit inopinabile contingens ex hoc, & est quoniam tunc generabilia essent secundum numerum primorum principiorum, & non magis, & d. v. g &c. i. quam, si elementa vocis essent ter minata in numero, i. partincularia, tunc voces essent secundum numerum eorum, & non generarentur a literis plus suo numero,

Commentum 15

125

Ista quaestio sit ponendo esse aliqua hic aeterna, & aliqua corruptibilia, & vtraque habere principia. Et d. Qnam, si principia rerum corruptibilium, &c. i. si enim dixerimus, quod principia rerum incorruptibilium, & corruptibilium sunt eadem, quomodo ex eisdem principiis fiunt corrupti bilia & incorruptibilia:s & causa in aeternitate & corruptione sunt principia:

126

D.d. Epicurei autem, & omnes lo quentes in Diuinis, &c. & intendit, per loquentes in Diuinis loquentes sermonem extra intellectum hominis. & ideo dixit, quod isti in sermone suo sufficiunt sibi, non nobis: quia ipsi intelligunt per Apologos, aliquas intentiones, per quas sunt contenti D.d. Ponunt enim principia esse Deos & ex Deis. idest ponunt enim principia eiusdem naturae, & faciunt ea di uina, & est natura rerum ingenera bilium: & faciunt Deos corruptibi les ex incorrumpeibilibus.

127

D.d. causam eorum in hoc, & d. & fingunt quod principia, quae non potant, &c. i. dicunt quod Dii, qui potant aquam de taliloco noto, & gustant de tali, sunt im mortales: & Dii, qui non gustant, sunt mortales.

128

D.d. Manifestum est igitur, quod ipsi dixerunt ista, &c. i. & diximus, quod sollicitudo eorum fuit, vt sufficerent sibi: quia dixerunt ista, & ipsi intelligunt intentiones, quas ipsi apologixauerunt in hoc.

129

D.d. ed hoc, quod posuerunt de istis causis, &c. i. & hoc, quod posuerunt de differentia inter corruptibile & incorruptibile, est extra intellectum hominis. quam, si potant aquam de illo lo co, & recipiunt cibum ab illo loco alio propter delectationem, tunc delectatio, secundum quod est delectatio, non est causa permanentiae alicuius rei. Deindem di cit: quoniam, si receptio, &c. idest, & si accipiunt potum ab illo loco, & cibum ab alio, vt non moriantur, mi rum est quo modo qui indiget cibe & potu remaneat in aeternum. cibus enim, & potus non sunt neces sarij, nisi vt restaurent corruptum quomodo igitur remanet aeternum illud quod est innatum corrumpi: Et, quia iste sermo non est dignus vt persrutetur de eo in scientiis, d. Et iono non ops perscrutari, &c.

130

D.d. Sed oportet persrutari, &c. idest, sed oportet quaerere de hoc ab eis, qui dicunt illud, quod dicunt, secundum demonstrationem, scilicet quo modo omnia fiunt ex eisdem principiis in natura, & quaedam sunt aeferna, & quaedam corruptibilia, cum causa permanentiae & non permanentiae nihil aliud sit nisi natura illius, quod est causa. Deinde dicit: manifestum est igitur, quod principia entium non sunt conuenientia, idest, manifestum est igitur, quoniam cum principia rerum corruptibilium fuerint per suam naturam, & permanentia rerum aeternarum sint etiam per suam naturam. & natura eorum non est nisi cause ex quibus componuntur, manifen¬ stum est quod causae generabilium & corruptibilium aliae sunt a causis aeter norum.

131

D.d. Si igitur aliquis existit mauerit se dicere, &c. i. & ideo, si aliquis voluerit dare rationem in hoc, con tinget eni quaestio similis contingen ti Empedocli. Empe enim dixit in hoc quod lis est causa corruptionis, & quod amicitia est causa generationis: & quod entium quaedam sunt facta ex quatuor, elementis, & lite & amicitia, & sunt generabilia & corruptibilia: & quaedamsunt facta ex quatuor elementis, & amicitia sine lite. & hoc est colam, quod est Deus apud ipsum. Et, cum narrauit sermonem Emped. indu xit sermonem eius, ne aliquis singat quod diminutus erat Arist. in illo, & a Eingit enim in suo sermone esse manifestum, &c. i. quoniam Empedo. in hoc, quod ponit litem causam corruptio nis, contradicit sibi in hoc, quod ponit eam necessariam in generatione omnium generabilium. Deinde induxit causam, propter quam ponebat litem esse necessariam in omnibus ge nerabilibus, & d. Et fingit, quod si lis non esset, &c. i. & Emped. opinabatur quod amicitia, quando dominatur, facit entia esse vnum: & ideo lis est necessaria in multiplicando & dispar gendo, & amicitia in adunando. D. dedit inopinabile contingens ex il lis, & d Accidit igitur ex hoc sermo ne, vt Deus &c. i. & contingit Empe docli in hac opinione, vt Deus sit minoris scientiae aliis. Scientia enim apud ipsum, & alios Antiquos sit p simile. Dicunt enim quod terra cognosci tur per terram, quae est in nobis, & aqua per aquam, & amicitia per amicitiam & lis per litem: sed in Deo non est lis: et go non cognoscit litem, neque quod fit ex ea: ergo est minoris scientiae omnibus enti bus.

132

D.d. Manifestum est igitur quod accidit ex suo sermone, &c. i. contingit igitur ex sermone Empe. dicentis quod lis est causa corruptionis, vt lis sit causa corruptionis, ipsa & amicitia. D. dedit causam propter quam accidit, vt amicitia sit cauma corruptionis, & d. quoniam, cum congregata fuerint aliqua in vnum corrumpentur alia.

133

D.d. & cum hoc Emped. non narrauit, &c. i. & cum hoc, quod iste homo ponit causas mouentes, tamen non potest dare nobis causas generationis & corruptionis. Quaeritur enim ab eo qua re amicitia agit in aliqua hora, & lis in alia tunc enim cogetur ad dicendum sermonem negantium causam agentem, quid dicunt, quod natura entium queritur denencessitate generationem & corruptionem. Deinde induxit sermonem eius, ex quo contingit hoc, & d. & finxit quod cum lis maxima, &c. idest & iste homo in rei veritate nullam causam dedit in generatione. D. enim quod, cum lis maxima imposita est in ma¬iore, bris animalium, tunc membra eius fuerunt generata: quia distinguit, vnum congregatum, deinde in fine temporis venient omnia ad corruptionem propter litem. Scum igitur hunc sermonem contingit vt res gene rentur per se, & corrumpantur per se. & sic nihil prodest ponere hanc causam mouentem in generatione & corruptione, sed erunt sicut illi, qui non ponunt in generatione, neque in corru ptione causam mouentem omnino, & sunt dicentes materiam. Deinde dicit neque narrauit, quae est causahuiusmodi necessitatis, &c. idest & secundum hoc, sermo eius erit imperfectior sermone dicentium necessitatem esse. Illi enim dicunt necessitatem, & dant causam necessitatis, & est materia: iste autem nullam causam dedit, quasi causa necessita tis esset manifesta per se. D.d & non singit, quod quaedam entia corrumpunm tur &c. i. & non est opinio Empedo, quod quaedam entia sunt corruptibilia, & quaedam non, sed opinatur quod omnia corrum puntur praeter elementa. & dixit hoc, quia quaestio, de qua loquebatur, non accidit nisi ponentibus duos. modos entium scilicet corruptibilem & incorrupti bilem: & causae eorum sunt eaedem. Et, cum declarauit, quod ista quaestio non contingit Empedo. nisi inquantum ponit principium primum incorruptibile, quia in eo non est lis longo tempore, non incorru ptibile simpliciter, reuersus est ad quaestionem praedictam, & d. Nostra autem perscru tatio, &c. i. & cum sermo eduxit nos a quaestione intenta propter hoc, quod accidit ex verbis cum Empedocle, reuerta mur modo ad quaestionem nostra. scilicet quare quaedam entia sunt corruptibi lia, & quaedam non, cum habeant eadem principia. & quod diximus de impossi bilibus contingentibus huic position, sufficit. D. incoepit dicere impossibilia contingentia sermoni contradicentu, scilicet si principia fuerint diuersa, & d. Si autem principia, &c. i. & si posuerimus quod principia rerum corruptibilium sunt alia a principiis rerum incorruptibilium, contingit nobis quaestio difficilis: & est, vtrum principia corruptibilium, sint corruptibilia, aut incorruptibilia. Manifestum est enim, si principia. corruptibilium fuerint corruptibilia, quod sunt ex aliis principiis necessario, quoniam omne corruptum dissoluitur in ea, ex quibus componitur. Si igitur principia re rum corruptibilium fuerint corrupt bilia, necessario habent principia. & accidit ex hoc impossibile: & est quod prin cipia habent princinia. & honc proce deret in infinitum, & facient entia in¬ finita esse in actu essentialiter.

134

D.d. Et etiam, si principia non corrumpantur, &c. i. &, si principia rerum corruptibilium sunt incorruptibilia, sicut principia incorruptibilium, qua de causa funt a principiis incorruptibilibus quaedam incorruptibilia, & quaedam corruptibilia. hoc enim aut est impossibile, aut indiget maximo sermone in cau sam illius dandam. Et, quia d. difficultatem contingentem positioni principiorum rerum corruptibilium & incorruptibilium esse diuersa, d. Et etiam nullus dixit, &c. i. & propter apparentiam impossi bilium contingentium positioni principiorum diuersorum scilicet incorruptibilium & corruptibilium, ita quod quaedam agantr corruptionem, & quaedam permanontiam, ideo nullus Antiquorum dixit hoc esse, sed dixerunt quod principia omnium sunt eadem, & laborauerunt persrutando de quaestione difficili, quam diximus. & dixit hoc vilipedendo dicen tes duos Deos esse, quorumgnus agit bonum, & alius malum.

Commentum 16

135

Et nos videmus, &c. vtrum ens, & vnum &c. i. & ista quaestio est vtrum ens, & vnum significent substantias entium, & vnumquodque eorum, quid significant non attribuitur alicui alii entium, ita quod subiectum eius, quod significant haec nomina vnum & ens non sit aliud: aut si significant de en tibus aliqua constituta per aliquaalia, i. aliqua in subiecto. Et hoc intendebat cum d. aut oportet quaerere quid est ens, &c. i. quod, cum quaesiue rimus definitionem entis, & vnius, definiemus illa, secundum quod definiuntur res quae constituuntur per aliam naturam.

136

D.d. Quidam enim homines existimant, &c. i. quidam enim homines reputant vnum, & ens significare naturas exi stentes per alias, & quidam existimant ea si gnificare naturas existentes per se. D.d. Plato autem & Pythagorici &c. i. Plato & Pythagorici opinati non sunt quod vnum, & ens significent de en tibus naturas compositas, sed fingunt, quod vtrumque conum significet vnam in tentionem scilicet simplicem, non compo sitam, i. non vnum compositum, sicut sio nificant nomina denomniatiua D. d.m Naturalis ant, sicut Emper &c. i. Na turalis autem scilicet Emp. & alii conueniunt cum Platone, & Pythagoricis, quod haec nonia vnum: & ens significent de rebus vnas naturas & simplices. Sed tamen Naturales dicunt in hoc vno sermonem manifestiorem, qua dixerunt Pythagorici & dixit hoc, quia Pythagorici dicebant, quod vnum & ens, quid est substantia entium, est ipse nume rus: Plato vero dicebat ipsum esse formas numerales. Naturales autm posuerunt vnum & ens esse elemen tum rerum sensibilium, aut ignem secundum sermonem quorundam, aut ac rem, aut aquam. Et, quia Empe. po nit causam sensibilis vnius esse ami citiam, & hoc est proprium ei inter omnes Naturales, d. & finxit, quod hoc vnum est amicitia, &c. i. quoniam, cum opinatus est quod amicitia est causa, quae facit omnia esse vnum, ideo est magis digna vno. quia quod est causa vni tatis, est vnum essentialiter, & pri mo.

137

D.d. Et alii fingunt &c. i. & in nuit per hoc illos, qui fuerunt ante Empe qui non posuerunt causam agentem.

138

D.d. Et similiter illi, qui finxerunt elementa esse plura, &c. i. quod quoniam isti etiam opinantur, quod haec nomnia vnum & ens, quae dicuntur multiplici ter, significant de rebus numerum elementorum. Et, quia istis contin git dicere, quod haec nomina vnum & ens non significant idem vnum, sit cut Antiqui fingebant, adeo quod Par menides propter hoc dixit, quod nulla est multitudo omnino, & quod ens est sim plex non compositum, & vnum, & quod nen habet elementum, d. isti enim coacti sunt ad dicendum, quod vnum & ens si¬ gnificant. i. isti enim qui ponebant vnum & ens esse principia rerum, & posue runt principia esse multa, contingit eis dicere, quod haec nomina vnum & ens significant plures intentiones. v. g. ignem, & aerem, aquam, & terram apud opinantes quod ista elementa sunt principia omnium entium. Et, cum compleuit sermonem de dicentibus, quod vnum & ens sigenant substantias existentes, scilicet quarum natura est alia a natura vnius incoepit dicere quidnes contingentes est dicentibus, quod non sigenant de rebus substantias, & d. Et, si aliquis finxerit, &c. i. &, si aliquis finxerit, quod hoc nomen vnum praedicabile de omnibus, & ens non sigenant de rebus substantias continget vt nihil ex vniversalibus signet substantias rerum: & sic destruentur, demonstrationes, & definitiones, vnum enim & ens, sicut dixit, magis vniuersalia sunt, quam omnia alia.

139

D.d. Si autem vnum non fuerit, &c. i. & etiam si vnum vniversale, & ens non signi ficent substantias existentes per se non erit hic vnum, quod est substantia rerum particularium.

140

D.d. Et etiam, si vnum non fuerit substantia, &c. i. & estm, si posuerimus quod vnum non significat substantiam, sed naturam sensibilem, manifestum est esse im possibile vnum esse abstractum exis per se solitarium a rebus numerabi libus, secundum quod posuerunt ponentes nu meros existentes per se abstractos a numerabilibus. Deinde dicit, & dedit causam in hoc exemplo, & dixit numerus enim vnitas est, &c. idest causa in hoc est, quod numerus coacer uatio est vnitatum. Si igitur vnitates non significant aliquod ens, tunc numerus non erit aliquid, ne dum sit abstractus. Deinde incoepit dicere quaestiones contingentes ponentibus vnum substantiale esse significans intentionem vniuersalem, & d. vnum autem est aliquid existens per se. i. vnum aute intelligitur, quod est intentio existens per se, non habens subiectum, neque situm. est igitur vna substantia, i. par ticularis.

141

D.d. Et, cum aliquid sit vnum & ens, &c. i. & cum hoc nomen vnum & ens significant vnam intentionem numero, necesse est, vt ens & vnum significent vnam substantiam parti cularem in numero.

142

D.d. quoniam de eis non dicetur, &c. i. & cum vnum & ens, fuerint substantiae, & nullum habent vniversale substantialiter, quod praedicetur de eis secundum quid, est manifestum, quod vnum & ens significant vnam substantiam numero.

143

D.d. Et non est possibile, si aliquis dixerit, &c. i. & impossibile est di cere, quod vnum, & ens significant substantiam vnam numero. dicentibus enim hoc contingunt quaestiones graues ad dissoluendum quoniam, si vnu & ens significarent substantiam vnam numero, quomodo erunt res generabiles in substantia: generabile enim aliud est ab ente vno. & sic vnum erit duo, aut plus, quoniam generationes non sunt, nisi in substantiis, non in accidentibus, Et intendebat quod, si esset in accidentibus, non contingeret eis, vt ens esset vnum. ens enim non dicitur apud eos nisi de substantia.

144

D.d. secundum igitur vtrum libet istorum modorum, &c. i. & cum dixerimus, quod significat vnum nume ro, scilicet non plura, secundum igitur vtrumlibet istorum modorum fuerit dictum, erit difficile scilicet siue fuerit dictum quod signi ficat substantiam, aut non substan tiam. Oam, si fuerit dictum de substantia, auferetur multitudo. &, si non de substantia, auferentur vni- tates, quae sunt substantiae: & erit im possibile numerum esse substantiam. secundum opinionem dicentium hoc. & fuit, contentus in hac contradictione in positione opinantium, quod numerus est substantia. quia licet dicens hoc non opinetur quod numerus est substantia, tamen contingit ei vt non inueniatur vnum, quod sit substantia, neques aliud in substantia omnino: quod est con trarium sensui. Et, si positum fuerit numerum esse substantiam, & ens, continget eadem quaestio, pr quam dixerunt, quod vnum significat vnam intentionem numero: & est vt nulla multitudo sit omnino,. quoniam hoc nomen ens aut significat vnum numero, aut multitudinem. si igitur signi ficat vnum nunero, ens erit vnum in nune ro: & est sermo Parmenidis: & si mul titudinem, tunc erit multum: quod est impossibile. omne enim aut est vnum, aut plura. Et hoc intendebat cum d. Si autem aliquis dixerit, quod nu merus est substantia, &c. & istae omnes quaestiones contingunt Antiquis qui a non intellexerunt de hoc nomnine vnum, nisi vnam intentionem dictan vniuoce: & Parmenides intelligebat per hoc ipsum esse vnum particula re, & istae quaestiones dissoluuntur per hoc, quod haec nomnia vnum, & ens dicun tur multipliciter, secundum quod Arist. contradixit Parmenidi in Primo Physico. Et, quia quidam eorum etiam destruxe runt vnum esse, incoepit loqui contra illos, & dixit: Et etiam, si hoc vnum &c. i. quod iste homo scilicet & eno dicebat, quod manifestum est vnum esse indiuisibile, & omne tale non augmentatur apud additionem in eo, neques diminuitur, quia neque diuiditur, er go non recipit additionem, neque diminutionem: & ens est illud, quod recipit augmentum & diminutionem: ergo non est ens. D.d & incoepit contradicere ei, & d. manifestum est igitur, quod entia secundum suum sigmentum sunt magnitudines, &c. i. & continget secundum sermonem istius, vt ens non sit aliud quam magnitudo: cum ens est illud, quod recipit additionem & di minutionem.

145

D.d. si igitur entia, &c. i. & dicebat super hoc, si ens est illud, quod recipit diuisiones, tunc illud, quod recipit diuisionem in om nibus partibus, & est corpus, est ens in rei veritate.

146

D.d. aliorum autem quaedam sunt, &c. i. & dicebat, quod ea, quae sunt praeter corpus, ex quibus non componitur corpus, non est ens, & haec est dispositio vnius & puncti& superficies, aut linea sunt apud eum entia, cum ex illis, vt dicebat, componitur corpus. Et cum narrauit ei sermonem, incoepit dissoluere eum & d. Quia igitur iste &eno, &c. i. quia sermo rstius hominis est valde dubitati uus, & tortuosus, ex quo existima uit quod omne, quod non diuiditur, non est ens, oportet nos respondere illiD.d. & dicamus, quod quando vni, &c. i. qui sermo Senonis, quod nihil additur vni quia tunc esset maius, & diuideretur omnino, & non remaneret vnum, non est verus: immo dicimus, quod ad ditur ei, & sit plus, non maius. & ideo non debet fieri linea, ita quod recipiat diuisionem, sicut finxit ille. Deinde dicit, causam, propter quam fuit ne cesse, vt ex eo non sit magnitudo, & d. quoniam quo modo est possibi le, vt magnitudo, &c. i. magnitudi nes enim impossibile est vt generem, tur ex vno, neque ex multis rebus aliis ab vno, scilicet quod ex vno, neque cum vno neque cum alia re fit magnitudo. ma gnitudo enim est de natura conti nui: vnum autem est de natura discreti.

147

D.d. Et dicens hoc est similis, &c. idest dicens, quod additio vni facit vt ex vno & addito fiat magnitudo est sicut dicens, quod magnitudines fiunt ex punctis, & ex indiuisibilibus: quid iam destructum est.

148

D.d. Et si aliquis existimauerit hoc esse, &c. i. si aliquis dixerit, contradicendo Senoni, quo iam assueti sunt homines quidam ad dicendum. scilicet quod numerus & magnitudo sunt compositi ex vno, & ex aliquo non vno, dicatur ei, quare componuntur ex vno, & ex non vno duo genera diuersa, quorum vnum est numerus, & aliud magnitudo. & natura vnius & non vnius, ex quibus componitur numerus, est aequa lis naturae vnius & non vnius, ex quibus componitur magnitudo. Et in tendit, quod contingit huic positioni, quod elementa rerum diuersarum in spe cie sunt conuenientia in specie: quid est inopinabile.

149

D.d. Non enim aest manifestum, &c. i. quoniam, quando dixerim quod intentio non vnius est, quod non habet naturam vnius, sed contrariam, tunc impossibile erit vt ex eo componatur magnitudo, aut numerus, talia enim contraria non admiscentur.

Caput 5

Commentum 17

150

Et est quaestio difficilis perscrutanda in hac scientia, vtrum numeri. & corpora, & superficies, & lineae, & puncta sunt substantiae entium, scilicet qua dicuntur secundum quid, sicut quidam dirunt, aut non. Existimatur enim quod, si ista non fuerint quiditates substan tiarum entium, quod recedat a nobis cognitio naturarum eorum. scilicet entium existentium per se: quia omnes conueniunt in hoc, quod appellant eas substantias.

151

D.d. Motus autem, & passiones, &c. i. & ista existimantur esse substantiae, quia illa, quae sunt praeter ista, v.g. motus, & accidentia, & relationes, & dispositiones, manifestum est, quod non notificant substan tias entium. scilicet quae vocantur substantiae, & intendit per passiones qualitates attributas sensibus, v. g. calorem & frigus. & per dispositiones modum qualitatis, quae dicitur dispositio & ha bitus. per dictiones autem forte intendebat intellecta subiecta. D. dedit causam, propter quam omnes con ueniunt in hoc, quod ista non sunt substantiae, & d. quia omnia dicuntur, &c. i. quia omnia ista sunt in hoc indiu duali, quod est indiuiduum substan tiae, & nullum eorum dicitur ex hoc, D.d. Illud autem, quod existimatu, &c. i. illud autem, quod videtur esse secundum existimationem substantia entium compositorum indiuidualium sunt quatuor elementa, ex quibus componuntur substantiae sensibiles & intendit quod insta videntur esse substantiae compositorum secundum materiam non secundum illud, quod dicitur in respo sione ad quid.

152

D.d. corpus vero est illud, quod determinat, &c. i. quando definiuntur ista accidentia, corpus de terminat naturam eorum, scilicet quod est dedefinitionibus eorum, quasi differe M tiae eorum sunt determinantes naturam entis, & distinguentes ipsum ab aliis.

153

D.d. Sed corpus est minus &c. i. sed cum feceris comparationem, inter ista, videbis quod corpus est minque ris substantialitatis qua superficies, & supeficies qua linea, & linea quam punctus,

154

Deinde d. causam in hoc, & d. corpus enim post ista inuenitur in definitione: quia corpus definitur, quo est illud, quod est diuisibile in trei superficies: aut illud, quod continetur a superficie, aut superficiebus. & etiam quia ista videntur priora corpore naturaliter. & innuit mo dum prioritatis secundum consequentiam aut intendit vt corpus, impossibile enim est vt intelligatur sine superficie. superficies autem impossibile est vt intelligatur sine corpore. similiter est delinea cum superficie, & de puncto cum linea. Et, cum dedif rationes sufficientes, quod corpus est substantia absque superficiebus, & lineis, d. Et ideo existimabant Antiqui Philosophorum, quod substantia, & ens est corpus, & quod alia non definium, tur per definitionem corporis, &c. i. quia opinati sunt, quod corpus est sub stantia, crediderunt quod principia corporum, ex quibus componuntur, sunt corpora, quae sunt principia omnium entium. si enim corpora sunt principia, ergo principia corporum sunt principia entium.

155

D.d. alii vero, qui re putabantur, &c. i. illi autem, qui re putabantur sapientiores istis, dixe runt, quod substantia secundum hanc consyderantionem debet esse numeri, scilicet quia sunt priores in imaginatione aliis entibus: & quia sunt priores naturaliter: & quia sunt sicut magis libera ti a materia qua corpus.

156

D.d. Sicut igi tur diximus, &c. i. contingit igitur secundum hunc sermonem, si ista non fuerint substantiae, existimari nullam esse substantiam omnino entium. impossibile enim est vt posteriora ab istis sub stantis scilicet accidentia, sint substantia nlicuius eorum, de quibus omnes con ueniunt, vt sint substantiae sensibiles.

157

D. dedit dubitationem super hoc, & d. Sed cum sit manifestum, quod longe tudines, &c. i. sed ista consyderatio facit quod superficies, & lineae, & puncta sint substantiae: & apparet de istis quod non sunt substantiae, & sunt priora corporibus mathematicis: ergo corn pora mathematica non sunt substa tiae. Ex quibus igitur sunt substantiae entiums impossibile enim est vt sint corpora sensibilia. Ista enim sunt, quorum substantiae quaeruntur, cum dici¬:, in eis, quae sunt ens & vnum, quaerim enim quae est ista substantia, quam sit gnificat hoc nomen ens, & vnum. & nullum corpus est nisi mathema ticum, aut sensibile.

158

D.d. aut forte nulla substantia omnino est. i. oportet vt dicamus secundum hanc quaestionem, quod contingit vt substantia non sit alicu ius rei, i. quod, cum sit destructum, quod qui ditates enrium sunt corpora, iecte videtur opinari secundum hoc quod entia non sunt, neques habent quiditates. Et, quia declaratio, quod corpus mathematicum non est substentia, fundatur super hoc, quod longitudo & latitudo sunt agccidemn tia, & differentiae ipsius corporis, d. Et etiam videmus, quod omnia ista, &c. i. & declarat, quod corpus mathematicum est accidens, & quod definitio corporis constituitur ex tribus. dimensionibus, & videmus cum hoc quod dimensiones sunt corpori quasi sigurae. scilicet differentiae eius. D. declarauit hoc, & d. corpus enim necesse est vt habeat aliquam siguram, &c. i sigura enim talem ha bet dispositionem de corpore, sicut dimensio in hoc, quod corpus non potest denudari ab eis nisi corrumpatur, sicut est dispositio de differentia rei substantiali. D. dedit exemplum, & dixit. v. g. quoniam, si fuerit possibile, &c. i. quam, si sigura non fueri: substan tialis corpon, possibile erit vt sigura propria auteratur, & remanent i s. v.g. vt sigura hominis auferatur, & remas neat homo, aut sigura idoli Mercur: i, i.l remanente idolo Mercurii. Et, si est set possibile vt sigura, propria rei aufer: et tunc possibile esset vt semisigura rei auferretur, remanente tota sigura & hoc intendebat cum d. possibile eest vt semisigura gratdinis sit in tota sigura grandinis. Et dedit exemplum de tunica, quia tunica est de rebus qua non habent hoc nomen, nisi secundum siguram habendam. sigura igitur ei est differentia eius, quae distinguit eam ab aliis indumentis. Et intendit, declarare ex hoc capitulo quod cum posuerimus, quod dimensiones sunt accidentia, tunc corpus erit accidens. &, si posuerimus, quod corpus est substantia, tunc ista erunt substantiae.

159

D.d. Et cum hoc, quod diximus, &c. i. & cum istis inopinabilibus contingentibus huic positio, nim scilicet corpora esse substantias, accidunt etiam alia inopinabilia ex apparen tibus in rebus generabilibus & cor ruptibilibus.

160

D.d. Existimant enim quod substantia, &c. i. existimatur enim & po nitur. & est concessum ab omnibus, quod substantia generatur & corrum pitur, & accidunt ei passiones apud generationenm & corruptionem, scilicet quod cum generatur, sit substantia, quaenon fuit: & cum corrumpitur, corn rumpitur illud, quod fuit.

161

D.d. Pun cta autem, & lineae, &c. i. puncta autem, & lineae, & superficies nec generantu nec corrumpuntur, neque sunt quan doque & quandoque non, cum linea non corrumpitur in non lineam, neque oeneratur ex non linea. & similiter est etiam de corporibus. D. incoepit declara re hoc, & d. Corpora enim continua, & discreta, &c. i. & d. quod nihil corrum pitur, nisi corruptio contingat ei. i & non omnis compositio est generatio, neque omnis dissolutio est corruptio: vt quidam Antiquorum dicunt, scilicet quod congregatio est generatio, & segregatio corruptio. sed generatum est illud, in quo sit substantia, quae non fuit, & corruptum est illud, in quo cor rupta est substantia, quae fuit.

162

D.d. & ea, quae diuiduntur, non sunt sine generatione, i. ea, quae diuiduntur, in partes conuenientes secundum nomen & definitionem, non sunt sine generatione. Et, quia accidit ei in hac intentione punctus: punctus enim non diuiditur, & non habet generationem: & dixerunt etiam quod illud, quod diuiditur in talia semper secundum nomen & definitionem, non habet ge nerationem, d. & illa, quae non diuiduntur ex re diuisibili, non sunt sine ge neratione. minima enim partium corpo ris sensibilis, quae non diuiditur secundum quod est illud corpus, est composita. v. g. quod mi nima pars ignis est composita ex materia & forma.

163

D.d. Punctus autem, s non diuiditur, &c. i. punctus autem, si est indiuisibilis, non generabitur: cum puncus non diuiditur in duo puncta, ergo non habet generationem. quoniam, si haberet ge nerationem, esset compositus & hoc intendebat, cum d. est necessario ex aliquo illud. i. & cum punctus generatur, & corrumpitur, necessario genera tur ex aliquo. & sic erit diuisibilis: quod est impossibile.

Commentum 18

164

Et quaerendum est qua de causa fuit necesse ponere in positione cum substantiis sensibilibus, & mathema ticis, quas vocant medias substantias quas dicunt formas. causa enim, propter quam fuit necesse formas medias ponere, manifesta est. & est, quia nos videmus mathematicas formas differre secundum definitionem a formis sensibilibus. Et hoc intendebat, cum dixit: Qam, si quaerimus, &c.

165

D.d. & non distinguuntur ab eis, &c. id est, & isti non ponunt ista media distincta a rebus senfibilibus: ita quod vnum quodque eorum sit vnum numero tantum, sicut ponunt facientes formas: sed distinguuntur ab eis secundum quod sunt similia eis, scilicet multa secundum formas, & multa secundum numerum.

166

Deinde dicit: manifestum est igitur, &c. i. & dicere formas esse, contingit ex eo, vt principia rerum, quae sunt hic, sint determinata numero, idest diuersa numero tantum, & non forma. & hoc intendebat, cum d. manifestum est igitur per se, quod res, quae sunt hic diuersae numero, & forma, sunt dispositio in qualitate, id est ma nifestum est igitur per se, quod sunt res tales. Et hoc intendebat, cum dicit, quae sunt hic: quia sunt diuersae for ma & numero, sicut literae compostae ex literis, & voces compositae ex vocibus: quia necesse est vt principia istorum sint diuersa numero & forma. & sic ponunt media, dicentes ea, scilicet diuersa numero & forma. & hoc intendebat, cum dicit. E sic erit etiam in rebus medijis. Deinde dicit. Si igitur non fuerint substantiae aliae, &c. idest & cum determinatum est ex hoc sermone, quod non sunt nisi duae substantiae, sensibilis, & mathematica, manifestum est quod formae non sunt. Deinde dicit: Sed si concesserimus, &c. idest iam nar ranimus quod accidit ex hoc de im possibili quaestione, de qua persru tati sumus, vtrum sit vna numero aut forma.

Commentum 19

167

Quaerit vtrum elementa prima, & principia omnium entium sint potentia, aut actu. & hoc intendebat per alium modum. Deinde dicit. Si igitur alio modo, &c. idest si igitur elementa sunt actu, habent elementa. potentia enim est ante actum, idest illud, quod est in potentia aliquid, est ante illud, quod est in actu illud quid. & sic elementa habebunt elementa.

168

Deinde dicit: illud autem, quod non habet potentiam, &c. id est, illud au tem, in quo non est potentia, vt ex eo fiat aliquid, nihil fit ex eo, quod sit in potentia omnino. quapper non erit elementum alicuius rei aliquo modo¬ Et abbreuiatio eius est, quod si elemen ta sunt actu secundum quod sunt elementa, & fuit potentia prior eis, cum sint in actu, contincit quod elementa habeant elementa. &, si potentia non fuerit prior eis, non erit in eis poten tia omnino ad aliquid. & sic non erit elementum alicuius rei. Et, cum dicit: impossibile contingens positio ni elementorum in actu, incoepit di cere etiam quid continoit positioni eorum in potentia, & dicit. Si autem elementa fuerint potentia, &c. idest si elementa fuerint potentia, possi bile erit vt omnia entia, quae sunt actu, destruantur, & nihil remaneat nisi illud, quod est in potentia. D. dedit causam in hoc, & dicit: illud enim quod habet potentiam, &c. idest illud enim, quod est in potentia, est aliud quid in actu. cum enim est in potentia, impossibile est vt il lud sit in actu. actus enim & poten tia sunt contraria. Deinde dicit: & non fit nisi illud, quod non habet esse, idest & non fit nisi illud, quod non habet esse in actu. & nihil fit quod non habet potentiam vt fiat

Commentum 20

169

Et etiam perscrutandum est, vtrum principia sint vniuersalia, aut par ticularia. Si autem vniuersalia, non erunt substantiae. Vniuersalia enim sunt communia, quia sunt in plu ribus: & commune non est hoc singulare, quod est substantia, sed est exemplar huic singulari, scilicet formae communis eis, & omnibus indi qu uiduis habentibus illam formam substantia autem dicitur esse hoc singulare: propter quod concludi tur in secunda sigura, quod substantia non est vniuersale.

170

D.d. Si igitur di citur praedicabile, &c. i. si igitur vni- nersale est commune, secundum quod est singulare existens in pluribus, tunc So crates erit compositum ex multis animalibus. in Socrate enim erit humanitas existens in omnibus homi nibus, quia est hoc singulare in numero. & sic Socra. & omnia indiuidua hominis erunt composita ex vna re, & similiter erit compositus cum omnibus animalibus, anima litas enim haec indiuidualis existit in omnibus indiuiduis animalium, aut in diuidua animalium existunt in ea istae igitur quaestiones accidunt, siprincipia fuerunt vniuersalia.

171

D.d. Si autem non fuerint vniuersalia, &c. idest si autem non ponantur hic esse vniuersalia entia, contingitur vt scientiae necessariae non sint. & hoc mouit Platonem ad dicendum formas esse. D. dixit scientiae enim om nium sunt vniuersales. & intendit Scientias Speculatiuas necessarias Deinde dixit manifestum est igi tur, &c. idest, & cum necesse est vt principia particularia cognoscantur non generabili cognitione ne que corruptibili necesse est hic esse principia vni- uersalia ante particularia.

PrevBack to TopNext