Table of Contents
Liber 9
Caput 1-2
Commentum 1
QVia ens, secundum quod ens, diuidi tur essentialiter in potentiam & actum. & ista ars habet consyderare de en te simpliciter, & de generibus & differe tiis, in quas diuiditur essentialiter. incoepit hic loqui de speciebus poten tiae & actus, vt declaret substantias eorum, & contradicat dicentibus potentiam non esse in entibus. Et d. Dictum est, &c. i. dictum est igitur depraedicamento substantiae, cui attribuuntur alia praedicamenta, secundum quod sunt praedicamenta, & hoc Sexto & Septimo istius libri.
D.d. vbi dictum est de substantia. i. vbi locuti sumus de principiis substantiae sensibilis, Deinde d. dicuntur enim entia mul ta secundum quod habent definitionem substantiae, idest, quod in definitione eo rum apparet substantia.
D.d. Et, cum eis dicitur, &c. i. & cum declaratum sit quod ens diuiditur in substantiam & alia praedicamenta, & diuiditur etiam in potentiam & actum, quoniam ens quiddam est in potentia, & quoddam in actu & complemento, & iam locuti sumus de substantia, oportet etiam nos loqui de potentia & actu, cum in ista diuidatur ens secundum quod est ens, Et primo incipiamus distinguere se cundum quot niodos distinguuntur potentia & actus, & declarare quieorum dicitur vere, & quis transumptiue.
Commentum 2
Dicit: Quoniam vero in aliquo esse potentia ad recipiendum aliquod, & in aliquo esse potentia ad agendum aliquid dicuntur multipliciter, declaratum est vbi distinximus secundum quot modos dicuntur potentiae passiuae & actiuae. scilicet in Quinto instius libri.
D.d. Et quae istarum rerum, &c. i. & quae istarum rerum dicitur de eis hoc nomen potentia transumptiue, & de quibus dicitur secundum simili tudinem, vt dicitur in Geometria, quod talis finea potest in talem superficiem. v. g. quod diameter potest duo quandrata duo rum laterum. Et intendit per hoc, quod quadratum diametri valet duo qua drata. & hoc dictum est, non quia li nea est quandratum, sed exitus eius de potentia ad actum, non est per transmutationem. & hoc intendebat, cum d. esse quo quo modo. i. & dicitur, quod lineae, & superficies habent potentias aut non potentias, quia assimilantur, potentijs quoquo modo, aut quia attribuuntur eis quo quo modo. Et, cum d. modum, secundum quem dicitur hoc nomen potentia transumptiue, induxit modum, secundum quem dicitur in rei veritate & d. Oima autem, &c. i. omnia vero, de quibs dicitur hoc nomen potentia, quia attribuu tur ei potentiae, quae est causa in aliis, ist potentiae sunt principia entium generabilium, & corruptibilium, & sunt attributae eidem potentiae, quae est principium omnium entium. Et, cum distinxit potentiam, quae dicitur vere ab ea, qua dicitur transum ptiuae, descripsit potentiam actionis & passionis, & dixit: & est i lud, quod est principium transmuta tionis, &c. i. potentia agens est illud quod est principium transmutatio nis in aliud, secundum quod est aliud, non in se cum sit manifestum, quod nihil agit in seipsum.
D.d. Potentia enim passionis, &c. i. & ideo potentia passiua est illud, quod recipit transmutationem in se ex alio, secundum quod est aliud, cum etiam sit manfestum quod nihil patitur a seipso. Et cum descripsit potentiam actiuam quae est ex forma, & potentiam pas siuam, quae est per materiam, dixit: habitus vero est potentia, &c. & inten dit per potentiam, formam. i. quod forma non patitur secundum quod est forma a primo transmutante essentialiter, sed patitur per accidens. & ideo transmutatio eius non est prima transmutatio, secundum quod est forma in passiuo, scilicet in materia. & ideo formae, quae non sunt in materia non patiuntur essentialiter, aut acci dentaliter. Et d. ad peius, aut ad corru ptionem, quia omne, quod patitur aut patitur ad peius, aut ad corru ptionteni. & d. ex alio, quia nihil patitur ex se.
D.d. omnes enim istae defin tiones, &c. i. istae potentiae non dicunt aequiuoce, quia omnes habent definitio nem primae potentiae. Et intendit quod cum consyderatum fuerit de istis potentiis in vtroque genere, videntur, attribui primae potentiae. n defini tione enim omnis potentiae passiue accipitur potentia primae materiae: & similiter in definitione omnis poten tiae actiuae accipitur definitio actioni primae formae, quae est definitio primae formae, quae est absoluta a materia. Et quia definiuit potentias actiuas & passiuas, dixit: Et etiam dicuntur istae potentiae, &c. i. d. hoc nomen potentiadi de potentiis actiuis & de potentiis passiuis. & dicitur de actiuis, quae sunt be nae actionis, & de passiuis, quae sunt bonae passionis.
D.d. Manifestum est igi tur, quod forte, &c. i. & forte est possibi le, vt potentiae actiuae & passiuae ab eis sunt in eodem. existimatur enim quod potentia, quae est alterius scilicet potentia, quae est in agente, est eius, cuius est potentia passionis. v. g. illud, quod mo uetur in loco per se. alteratio autem & generatio existimatur esse vere vt principium actionis sit in eis in subiecto aliquo alio a subiecto poten tiae passiuae.
D.d. & forte erit sicut alia, &c i. & forte potentia agentis erit in alio ab eo, in quo est potentia passionis. in quibusdam enim reb potentia actiua erit in ipso passiuo, & in quibusdam in alio.
D.d. passi uum enim patitur, &c i. passiuum enim patitur secundum quod habet principium, quod differt ab ipso, quod extrahit ipsum de potentia ad actum. Et intendit, quod non est necesse vt hoc principium sit in subiecto diuerso a subiecto, in quo est potentia passionis in locoD.d. & quia materia, &c i. &, da ma teria est etiam principium passionis est necesse vt aliquid sit ab aliquo: vt generatio ignis ab oleo, & rebus vnctuosis est dissolutio partium rei obedientis in illa, in qua dissoluitur. Deinde d. Et quaedam sunt in agen te, &c. i. & potentia actiua alia est in ipso patiente, & alia in agente, vt carpentaria in carpentario, & aedificate ria in aedificatore.
D.d. quadam enim sunt in carpentario, &c. i. actio enim artis car pentariae est in carpentario, & actio artis aedificatoriae est in aedificando,
D.d. Et ideo sunt insimul. &, quia quaedam potentiarum actiuarum sunt in agente, ideo necesse est vt agens nihil agat, donec sit insimul cum patiente, i. eodem loco.
D.d. & nihil pa titur per se, &c. i. & nihil patitur per se, secundum quod est vnum, & non est illic aliud ex quo transmutatur, quia, si esset, tunc aliquid esset in potentia secundum quod est in actu. & intendebat declarare, quod in simplici non est potentia omnino, & quod illud, in quo est potentia, est compositum.
Commentum 3
Quia dicere in potentia signifi cat aliquem modum priuationis, & ldi cere est aliquid habere potentiam ac hoc est secundum quod carer illo, ad quod potest & primus Philosophus habet consy derare de modis priuationis, & est proprium loqui de priuatione, vbi sit sermo de potentia, incoepit decla D. rare modos priuationis, & d. Priuatio autem &c. i. ista. eni est prima diuisio secundum quam diuiditur priuatio, omne enim quod caret aliquo, aut caret illo, quod non innatum est habere. aut caret illo, quod innatum est habe re. & hoc intendebat, cum d. illius, quod non habet, &c.
D.d. aut vniversaliter aut in empore, in quo habet. i. & illud, quod caret illo, quod naturaliter debet habere aut caret illo, quod innatum est habere simpliciter, aut illo, quod inna tum est habere aliquo tempore, vt barbam in tempore, in quo debet eam habere.
D.d & secundum quod oportet, &c. i & priuatio, quae est secundum quod oportet scilicet quae dicitur principaliter, est carere illo, quod non habet omnino: aut illo, quod habet raro, & hoc intendebat, cum dixit: aut erunt quo quo modo. Et hoc in uenitur sic in alia translatione, & pri uatio dicitur multipliciter: dicitur, enim illud, quod non habet, & illud quod innatum est habere etiam, aut vniuersaliter, aut in aliquo tempore, & sic sicut illud, quod non est omni no, aut in paucioribus: & si innatum est habere, cum non habet, dicitur carere violente. i. & cum aliquid caret illo, quod innatum est habere in tempore, in quo innatum est habere, dicitur quod illud est priuatio violenta.
D.d. Sed, cum quaedamistorum principiorum, &c. i. & in tendit per principia potentias agentes, istarum enim potentiarum sunt quadam in habente animam, & quadam, sicut dixit, in non habente animam. vt calefacere in corpore calido, & infrigidare in corpore frigido.
D.d. & anima est in habente rationem animae. i & anima existit in eo, quod habet definitionem, animae. scilicet ratiocinari & comprehendere.
D.d. manifestum est igitur, &c. i. &, cum sit manifestum, quod quaedam po tentiae actiuae sunt potentiae in reb non animatis, & quaedam sunt potentiae in rebus animatis scilicet in habentibus compre habesionem & rationem, manifestum est quod potentiarum quadam sunt cum definitione & ratione, & quaedam sine defini tione & ratione.
D.d. Et ideo omnia a tificia, &c. i. &, quia potentiae actiuae sunt rationales, ideo omnia artificia & scientiae non sunt potentiae, quia agunt in alia, secundum quod sunt alia. Et d. hoc, quida haec est definitio potentiarum actiuarum secundumpliciter.
D.d. Et omnia, quae sunt, cum definitione, &c. i. & omnes potentie qua sunt cum ratione, agunt duo con traria.
D.d. sed non sicut vnum vnius, &c. i. & istae potentiae, quae habent rationem, non agunt alterum contrariorum tantum, sicut est dispositio in potentiis cas rentibus ratione. calidum enim agit calo rem, & non agit alterum contrarium, ilcet sigus. Potentiae enim rationales agunt duo contraria insimul, v.g. ars Me dicinae, quae agit sanitatem, & infirmi tatem.
D.d. Et causa in hoc est, &c. i. & causa in hoc est, quia istae poten tiae agunt per scientiam, & scientia est quorum contrariorum secundum imaginationem & definitionem, & definitio alterius conm trariorum intelligitur in respectu relis contrarii. sed hoc non habet eodem modo.
D.d. & forte erit possibile, &c. i. quoniam forte est possibile vt potentiae agant duo contraria, & forte aguntm alterum contrarium in maiori par te.
D.d. ergo necesse est, &c. i. quoniam, cum istae potentiae agunt ab intellectu & scientia: & scientia est contrariorum: ergo sciet duo contraria insimul: ergo necesse est vt agat contraria.
D.d. & vt sint quorundam per se, &c. i. & vt agere contraria sit quorundam per se, & quorundam per accidens, & quorundam alterum contrariorum erit essentia liter, & alterum per accidens.
D.d. per acci dens igitur, &c. i &, cum aliquis artifex non intellexerit de priuatione nisi negationem tantum: tunc non intelliget alterum contrariorum nisi per accidens, & ideo qui talem habet dispositionem, non intelliget naturam contrarii. verum enim contrarium est priuatio. & hoc intendebat, cum dixit: priuatio enim prima est contrarium.
Commentum 4
D.d. & anima habet principitum motus, &c. i. & in anima etiam sunt pri cipia motuum praeter motum a scien tia. & illud principium non agit ni si alterum contrariorum tantum: v. g. quod po tentia sanans animata solum modo agit sanitatem, vt calor calorem, & frigus frious.
D.d. scientia vero, &c. sciens autem agit duo contraria, quoniam contraria apud ipsum sunt intentiones in tellectae: & ideo non inuenitur in anima principium motus, quando mouet ab in tellectu in actu, aut mouet a ratione eodem modo. Et intendit quoniam, quando mouetur a ratione, agit duo contraria: & quando mouetur non a potentia, acit alterum contrariorum tantum: & hoc est manifestius in alia iranslatione, in qua d & non eodem modo inue nitur in eis motus.
D.d. ergo moue bit vtrunque, &c. i. ergo anima, quando mouet contraria duo a ratione, mouet vtrumque ab eodem principio, cum congregat duo contraria in in tellectu in eodem scilicet quod scientia eorum est eadem. Et in alia translatione est: & ideo mouet, & congregat ad ipsum vtrunque ex eodem principio.
D.d. Agit enim contraria, &c. i. & sciens agit contraria, quia agit illa, quae sunt, possibilia sine ratione, & etiam possibilia cum ratione. v. g. quoniam facit sanitatem, quae est possibilis a natura, possibilem a ratione, & secundum artem Me dicinae.
D.d. est enim proprium per vnum principium, per definitionem i. sciens enim mouet contrarium, quod vult facere, pr principium proprium, & est definitio propria.
D.d. Et hoc est etiam manifestum, quod sequitur, &c. i. & est manifestum, quod actionem & passionem sequitur bonitas actionis & passionis scilicet quod omne bonae actionis est agens, & omne bonae passionis e patiens: & non conuertitur scilicet quod om ne agens sit bonae actionis, & omne patiens sit bonae passionis. & hoc intendebat cum d necesse est enim vt illud quod est bonae actionis, &c.
Caput 3
Commentum 5
Cum d. secundum quot modos dicuntur potentiae. scilicet de actiua & passiua, & descripsit & numerauit ea. & dedit differentias inter rationalem ea rum, & irrationalem, vult loqui nunc cum negantibus potentias esse, & sunt illi, qui negant possibile esse. Primus enim Philosophus debet loqui de hoc cum istis, cum ista opinio sit sophistica Et d. Et quidam, vt Megarici, &c. i & quidam negant potentiam praecedere secundum tempus illud, ad quod potest, dicendo, quod potentia, & illud, ad quod potest, sunt insimul. ex quo contingit nullam potentiam esse. potentia enim opponitur actui& impossibile est vt existant insi mul. & iste sermo existimatur nunc a quibusdam loquentium, & est sermo contrarius naturae hominis Deinde dedic, exemplum de hoc, & dicit, vt aedificator. i. opinatur, quod potentia. ad aedificare est cum aedificare & quod aedificator, quando non aedificat, non habet potentiam ad aedificare, quia non habet potentiam aedificandi, dum nondum aedificat.
D.d. & similiter in aliis rebus. i. & similiter dicebat in aliis potentis scilicet quoniam non praecedunt illa, in quae possunt secundum tmpus, Deinde incoepit dicere impossibilia contingentia eis, & d. Manifestum est enim, &c. i. contingit enim eis quod aedi ficator non vere dicitur aedificator, nisi quando aedificat. & hoc est quasi impossibile.
D.d. essentia enim, &c. idest, & cum aedificator, quando non aedi ficat, non habet posse aedificandi, tunc forma aedificatoriae, quae est ars aedi ficatoriae, non est posse aedificare, scilice quoniam contingit, quod aedificator non dicitur aedificator quando non aedificat, nisi per istud, quod est in eo de non posse aedificatoriae. & sic non est differentia inten istud, quod habet artem aedificatoriae, quando non aedificat, & inter illud quod non habet.
D.d. & similiter in aliis artificiis. i. & similiter contingit in aliis artificiis, vt substantia artifici sit non posse suae actionis: quod est valde impossibile. D. declarauit hoc & dicit. Qnam, si impossibile est, &c. i. quonam, si ista ars non existit in eis, qui habent industrias, quando non agunt, absque eo quo accidit eis aliquid, quod corrumpat artem, aut obliuio, aut longa aegritu do, continget necessario vt corrumpa tur, quando actio finitur. & est manifestum, quod ars non destruitur, neque cor rumpitur, quando perficitur aedificatum. sed ipse Arist. dimisit conse quens, & destruxit ipsum.
D.d. Et erit simile huic sermoni, &c. i. & similiter com tingit in rebus inanimatis, cum posue rimus, quod non est in eis potentia antequam agant scilicet quoniam contingit, vt non sit hoc frigidum, aut calidu, & vniversaliter angibileantequam tangatur, neque dulce, neque amarum autequa gustetur, & vniversaliter nullum sensi bile antequam sentiatur. & sic nullum isto rum inuenitur, nisi animal inueniatur neque in potentia, neque in actu. & sic accidet eis opinari opinionem Protagore Sophistae. D. induxit illud impossi bile, & d. Et etiam nihil habebit sensum omnino, &c. & d. hoc, quia sentiens, quando non sentit, est sentiens in potentia. &, sipotentia non fuerit, sequitur vt animal non sit animal, nisi quando sentit.
D.d. si igitur caecum, &c. i. si igitur caecum est illud quod non habet visum in tempore, in quo naturaliter debet habere, & qui non inspicit aliquid non habet visum in tempore, in quo naturaliter debet habere, scilicet quia caret illo, quod innatum est habere in illo tempore, tunc homo erit caecus, quando non inspicit aliquid: & sic homo potest esse caecus & videns multotiens in vna die.
D.d. & habet etiam naturam & esse. i. & qui non videt apud eos caretillo, quod naturaliter debet habere in tempore, in quo non videt, & illa priuatio est in eo, sicut dispositio est in caeco: quia caret illo, quod naturaliter debet ha bere in tempore, in quo innatum est habere. Sed est differentia inter ce cum & videns, quando non videts quia caecus non habet potentiam vi dendi, & clausi oculi habent potentiam videndi. & ideo, cum auferimus, potentiam ab illo, qui non videt, in tempore, in quo non videt, contingit quod in illa dispositione sit caecus.
Commentum 6
Idest, si igitur illud, quod caret potentia, non habet potentiam, manifestum est etiam, quod illud, quod erit, non habet potentiam: & illud, quod non erit, manifestum est etiam, quod non ha bebit potentiam: ex quo sequitur, quod illud, quod erit, non erit.
D.d. & qui &c. i. & qui d. quod illud, quod non habet potentiam, non sic est aut erit. fallitur necessario. cum enim dicimus aliquid non habere potentiam, intendimus in hoc, scilicet non habere potentiam ad esse.
D.d. Isti igitur sermones negant motum, &c. idest, & d. hoc, quia motus est perfectio eius, quod est in potentia: &, cum non fuerit potentia, non erit motus.
Deinde dicit: & stans erit semper stans, &c. & hoc est intellectum per se, quoniam illud, quod non habet potentiam ad aliquid, nun quam ex illo erit illud, dum non ha bet potentiam. Deinde posuit omnia ista impossibilia quasi antecedens, & positionem quasi consequens, & d. Si igitur impossibile est, &c. i. si igitur est impossibile, vt omnia ista impossibilia sint, quae contingunt ne gantibus potentiam praecedere actum, manifestum est, quod potentia est aliud ab actu, & ante actum.
Deinde dicit Isti vero sermones, &c. & d. hoc, quia quando aliquid exit in actum, iam fuit in potentia, antequam exisset in actum. cum igitur aliquis negauerit potentiam praecedere secundum tempus, & est impossibile vt sit in actu, cum potentia & actus, sint contraria, continget eis facere potentiam & actum idem. Et hoc est, quod d. quod potentia est cum actu, est sermo quasi nihil. & d. & sic volunt negare aliquid non paruum. quia hoc esse, quod est in potentia, est quasi in medio entis simpliciter: & qui neganpotentiam, negant primam mate riam, & omnes motus, & generationem & corruptionem, & omnes artes, quae agunt per cogitationem, & volunt, tem ad expellendum nocumentum & ducendum inuamentum.
Commentum 7
Idest, sequitur igitur ex hoc, quod possibile est vt aliquid habeat potentiam, vt sit ens demonstratum, sed in tempore, in quo habet potentiam, est non ens,
D.d. & vt non sit illud, quod non ha bet potentiam, &c. i. & vt non fiat il lud, quod non habet potentiam. Et in alia translatione: Ergo possibile est vt aliquid sit, cum non sit ens, & impossibile est vt non sit & sit. i. ergo possibile est in re, quae non est, vt sit, cum fuerit non ens, sed est possibile vt non sit, & erit post.
D.d. & similiter in aliis praedicamentis, &c. i. & similiter est in vnoquoque praedicamentorum scilicet quod illud, quod non ha bet potentiam ad aliquod eorum, non di sponitur per illud, ad quod non potest. v. g. in praedicamento actionis: quoniam quod non potest ambulare, impossibile est vt in aliqua hora ambulet.
D.d. & illud, quod ambulat, habet potentiam ad ambulationem. i. & omne, quod est ad aliquid, habet potentiam ad illud.
D.d. nihil erit, quod non habet potentiam,. i. manifestum est igitur, quod nulla actio prouenit ab aliquo, quod non habet potentiam ad illam actionem.
D.d exenolum, & d. v. g. &c. i. v. g. quod, si aliquis habet potentiam ad sedendum, illud est possibile vt sedeat. & hoc, quando sedet, non agit actionem, ad quam non habe bat potentiam, sed agit illud, ad quod ha bebat potentiam. Et intendit, quod quae rendum est a negantibus potentiam praece. lere actionem scilicet quod, quando aliquis agit aliquam actionem, vtrum agat illud, ad quod habebat potentiam ante actio nem, aut ad quod non habebat potentiam: si ad quod non habebat potentiam ergo agit impossibile sibi, & illud, ad quod potest: ergo concedunt poten tiam praecedere actionem. Moderni autem ponunt vnum agens omnia entia sine medio scilicet Deum. & contingit istis, vt nullum ens habeat actionem pro priam naturaliter. &, cum entia non ha buerint actiones proprias, non habebunt essentias proprias. actiones enim non diuersantur nisi peressentias diuersas. Et ista opinio est valde extranea a natura hominis: &, qui recipiunt huiusmodi, non habent cerebrum habilitatum naturaliter ad bonum
D.d. Et si moueatur, &c. i. &, si quid quid mouetur, aut mouet, aut eleuet, aut eleuetur, aut est, aut erit, non disponitur per aliquid istorum, nisi illud, quod habet potentiam ad illud, scilicet quod non dicitur aliquid moueri, nisi quiand habet potentiam ad illud: & similiter non dicitur eleuare aut eleuari, nis illud, quod potest haec: & similiter non dicitur esse, aut fore, nisi illud, quod potest esse, aut fore.
D.d. aut non erit, &c. i. & similiter cum dicitur aliquid non esse, aut non facere aliquid, dicitur quod non habet potentiam ad illud.
D.d. Et hoc nomen actio, &c. i. & illa, quaesunt composita ex complemento, et potentia, non dicuntur esse actio quando mouentur. Existimatur enim quod illud, quod est in actu, est mobile, & quod nmotus est actio, illa autem quae non mo uentur, non dicuntur esse actus: vt intel ligibilia, & voluntabilia. non enim dicuntur esse simpliciter, sed esse in anima, & in cognitione. Et hoc intendebat, cum d. Et similiter non attribuunt, &c. i. v. g. quod entia, quae non sunt extra animam, non dicuntur esse sim pliciter, sed dicuntur esse in anima cogitatiua, aut anima appetitiua: sed non dicuntur entia, sicut dicuntur res mobiles.
D.d. & illud est, ne sint in actu, &c. i. & illud, quod est in potentia, non dicitur esse, quia entia in aspectu primo sunt illa, quae mouentur in actu, Et induxit hoc ad declarandum causam latentiae, propter quam hoc no men ens non dicitur simpliciter apud vulgus de eo, quod est in potentia, & sit in anima in actu.
Caput 4
Commentum 8
Si igitur illud, quod dictum est, sipossibile, aut necessarium. scilicet quod poten tia & posse praecedunt actionem, ma nifestum est, quoniam impossibile est. vt aliquid possibile nunque exeat in actum,
D.d. ita quod sequitur ex hoc sermone, i. quoniam, cum fuerit positum, quod aliquid possibile non erit. & est opinios Pla tonis, sequitur impossibile ex positione istorum. scilicet vt sit illud, quod im possibile est vt sit.
D.d. v. g. si aliquis posuerit quod diameter impossibile es vt sit symeter costae, & quod est symetern ei.
D.d. non enim cogitat, &c. i. istae enim duae opiniones non congregantur in vna cogitatione, qui enim opinantur, quod diameter impossibile est vt sit symeter, non cogitat de demonstratione super hoc, quod sit symeter.
D.d. nihil enim prohibet, &c. i. &, cum aliquid fuerit possibile vt sit, forte erit. & forte non erit.
D.d. Sed hoc est ne cessarium expositis, i. & cum sit im possibile illud, quod potest esse non esse continget huic positioni, quod aliquid fuerit, quod ante fuit impossibile vt est set. Et intendebat notificare, quod ista consecutio, quae est necessario vera est econtrario ei, quod ponunt negan tes naturam esse potestate. contingit enim ponentibus aliquid esse, quod ante non fuit possibile, hoc, scilicet quod illud, quod est possibile, non erit omnino.
D.d & ac cidit, quod aliquid, quod non habet poten tiam, &c. i. & sequitur hanc positionem, vt illud, quod non habet poten tiam, v.g. latus, quod non habet poten tiam ad mensuram vt sit.
D.d. Nam falsum, &c. i. & contingit dicentibus quod erit illud, quod est impossibile vt sit hoc, quod falsum possibile, & falsum impossibile sint idem. Nulla enim est differentia inter haec duo falsa, nisi hoc, quod alterum potaest recipere verum, & reliquum non potest. &, cum non fuerit illic posse, quod praecedat esse rei. tunc ponere ipsum esse, antequam sit, est falsum impossibile, non falsum possi bile.
D.d. exemplum, & d. sermo enim dicentis, &c. i. & differentia inter haec duo falsa, scilicet impossibile & non impossibile, est qui a non impossibile habet potentiam ad verum, impossibile autem non habet potentiam ad illud. v. g. quoniam dicere te esse surgentem, dum sedes, est dicere falsum, sed po test tamen esse verum in aliquo tem pore. dicere vero, quod diameter est symeter costae est dicere falsum, quod nunquam erit verum.
Commentum 9
Quia dicentibus, quod aliquid erit, quod est impossibile vt sit, & sunt negantes, potentiam praecedere actum contingit quod illud, quod est possibile vt sit, non erit omnino, incoepit de struere hoc ad destruendum poten tiam eorum. scilicet dicentem aliquid esse possibile, quod nunquam exit in actum& incoepit in hoc caplo praeponere ad destruendum hanc positionem il la, quae debent praeponi, scilicet quod falsum impossibile non sequitur ex falso pos sibili. Alio modo vero vtimur hac propositione, quam intendit in hoc caplo declarare in hoc, quod nihil habet potentiam ad corruptionem quincorrumpatur, aut ad generationem, quin generetur, & quod nihil quod non habet potentiam ad generationem generabitur, aut quod non habet potentiam ad corruptionem corrumpitur. Sic declarabitur, ponendo, quod in A est potentia ad corruptionem, & nun qua corrumpetur: deinde ponatur, quo A corrumpitur: & ista positio erit fal sum possibile, non impossibile, quid enim habet potentiam ad aliquid, si fuerit positum in actu erit falsum sed non impossibile. falsum enim impossibile est illud, in quo non et potentia. Cum enim posuerimus A corrumpi & non corrumpi, sequitur in tertia sigura, quod quiddam, quod non corrumpitur, corrumpitur. Et, cum fuerit positum, quod hoc falsum impossi bile non sequitur ex propositione possibili, erit scitum, quod propositio, ex qua sequitur impossibile, est dicens, quod il lud, in quo est potentia ad corruptio nem, non corrumpitur. & proponit, ad declarandum hoc, quod ex possibili non sequitur impossibile. & hoc feeit in Prioribus analyticis, & in Coe lo, & mundo Et d. Et cum hoc, &c. i. & est manifestum quod, cum fuerint duo, quorum alterum sequitur reliquu v. g. quod A sequitur prr, si A fuerit necessarium, pro erit necessarium: & si possibile, possibile: & si A fuerit: n erit. Et, quia syllogismus & conclusio sunt consequentia, est necessarium, quod, cum syllogismus fuerit ex propo sitionibus necessarijs, conclusio erit necessaria: &, si ex possibilibus, posti bilis. D. incoepit dicere hoc, & d. Si igitur non fuerit possibile, &c. i. si ergo conclusio, quae est pin, non fuerit possibilis, & est conclusio syllogismi possibilis scilicet A, ponatur quod pr sit non pos sibile scilicet falsum impossibile.
D.d. cum igitur fuerit possibile, &c. i. si A fuerit possibile, & fuerit po situm esse in actu, continget vt con clusio, quae sequitur ex ipso, sit im possibilis: ergo A est impossibile non possibile: sed positum fuit A esse post sibile. & hoc est inconveniens, quoniam e cum non fuerit, non erit A. quoniam post tum fuit quod, cum a fuerit, erit 8.
D.d. Cum igitur fuerit A, & s, &c. i. ne cesse est igitur, si A fuerit possibile, vt per sit possibile, cum fuerint in hac dispositione, scilicet quod n sequitur ex A, erunt Ax & n possibilia. scilicet syllogismus & conclusio, cum fuerint posita in hac di spositione, scilicet quod pn sequatur ex A.
D.d. Si autem A, & B fuerint in hac dispo sitione, &c. i. si autem A, & n fuerint secundum quod positum est de consecutione, & pn non fuerit possibile, A estiam non erit, sicut est positum. i. non erit possibileDd. & si A fuerit possibile, &c. i. ma nifestum est igitur ex hoc quod, cum ¬ fuerit possibile, pro necessario erit possibile. &, cum A fuerit, n necessario erit.
D.d. quoniam possibilitas essendi i &c. i. quoniam possibilitas essendli per est ne cessaria per possibilitatem essendi A
Caput 5
Commentum 10
Idest. Et cum potentiae modi sint diuersi, quaedam existunt per naturam & collocantur sub vno genere, scilicet na tura. scilicet quod conueniunt in hoc, quod existunt per naturam, v.g. sensus: & qua dam existunt per assuetudinem, & quadam per disciplinam, v. g. vt plures artes agentes, v. g. vt ars Medicinae & aliae artes operatiuae, quae vtuntur ratione. Et d. hoc, quia artes operatiuae, quae dam acquirurtur per assuetudinem, & quaedam per rationem, & quaedam per rationem & assuetudinem. Et, cum narrauit modos potentiarum, d. ergo necesse est, &c. i. ergo necesse est, v potentiae & habitus praecedant actio nes illarum potentiarum & habitum qui enim tangit citharam, non acquiret habitum tangendi citharam, do nec tangat illam.
D.d. quae autem non sunt &c. i. potentiae autem naturales praecedunt suas actiones in esse. qu enim habet potentiam visibilem, non est necessarium in hoc quod acquirat hanc potentiam hoc, scilicet quod ante videat
D.d. Et cum possibile est, &c. i. &, cum possibile est aliquid, et possibile in aliquo tempore & in aliquo modo possibitatis, & vniversaliter mnes dispositiones, quae debent distingui ne cessario in quolibet possibili.
D.d. & illa, quae possunt ad motum, &c. i. & cum illa, quae possunt aliquam actionem, fue rint rationabilia, potentiae eorum agen tes erunt coniunctae cum ratione. & inten dit, quod ratio est primus motor in eis. D. ergo quae non habent rationem, &c. i. ergo omnis potentia, cuius actio non prouenit a ratione, est absolu ta a ratione.
D.d. & est necesse, &c. i. & est necesse vt illa, quae sunt cum ra tione, sint in animato: & quae non sunt cum ratione sint in vtrouia, scilicet in animato & in inanimato.
D.d. pote tiae autem, quae sunt tales, &c. i. pote tiae vero, quae sunt sine ratione, quando agens appropinquat acto, & non est issic aliquod impediens extrinsecun necesse est vt agens agat, & patiatur patiens. v. g. quod, quando ignis appro pinquat alicui combustibili, & non fuerit illic aliquod impediens, necessario comburet.
D.d. aliae autem &c. i. aliae vero potentiae. scilicet quae sunt cum ratione, non est necesse, quando appropinquant suis agendis, vt agant, quoniam vnaquaeque illarum agit alterum contrariorum tantum: quae autem sunt, cum ratione, agunt duo contraria. scientia enim est scientia contrario rum.
D.d. ergo agit contraria insimul: quod est impossibile. i. sed, siagit duo contraria per se & primo continget ex hoc vt agat duo contra ria insimul: quod est impossibile
D.d. Ergo necesse est, vt dominus dicens sit aliud. i. ergo necesse est vt in istis sit principium prius potentiie mouentibus, quae sit causa in hoc, quod agunt alterum contrariorum quam doque, & alterum quandomque. & vniuersali ter necesse est vt aliquid sit, quod fal ciat magis agere alterum contrarium quam alterum: & hoc est verum principium.
D.d. & hoc est appetitus, & vo luntas. i. & hoc principium, quod fa cit magis agere alterum contrario rum, est appetitus, & voluntas, quae est ab intellectu. appetitus enim cum fuerit alterius contrariorum, tunc actio agentis pendet ex illo contrario, & similiter a voluntate.
D.d. quoniam non aget. &c. i. & istae potentiae non agunt de contrarijs, nisi illud, quod magis ap perunt, aut appetitu intellectus, aut appetitu imaginationis. Et d. secundum suam potentiam: quia quandoques appetitur, quod non potest acquiri. Et d. quondo fuerint, propinqua, quia propinquitas est neces saria, & est communis duabus potentiis scilice rationali & irrationali.
D.d. Ergo om ne, quod habet potentiam, &c. i. ergo necesse est, cum ratiocinatus ha buerit magnum appetitum ad illud, quod potest agere, vt agat illud secundum suum appetitum & suum posse: sed non agat, nisi quando patiens fuerit propinquum ei, & habuerit in tempore actionis istam dispositionem, quam dicimus scilicet appetitum, & potentiam ad agere.
D.d. &, si actio potest, &c. i. & non indigemus cum hoc, quod poten tia possit agere, & addere, nisi aliquid extrinsecum impediat, quoniam sufficit in hoc, quod dicimus, quod potentia possit agere: quoniam, cum fuerit illic impediens, tunc potentia non poterit. & hoc intendebat, cum d. quia potentia est in eo. & ideo impedimenta in quod busdam virtutibus sunt per accidens
D.d. & quasi hoc in potentia actionis est additamentum. i. & dicere hoc in potentia actionis est superfiuum
D.d. & hoc non est omni modo, &c. i. & non excipiuntur impedimenta ex trinseca in omni potentia, sed in ali quo modo possibili. & in istis, quamdo distinguitur potentia actionis, di quod potentia ad actionem dominatuir super agendum, & impedimenta ex trinseca auferuntur.
D.d. & quia ista diminuunt quaedam in diuisione, i quoniam in istis, quando non distinguitur poten tia agentis his duobus modis, tunc in tellectus erit diminutus.
Caput 6
Commentum 11
Idest, & cum omnia ista diximus, de potentia, quae in mobilibus, loque mur de distinctione illius, quod significat hoc nomen actus. & quaestio primo est quid sit actus.
D.d. & quae stio est, &c. i. & quaestio, in qua est error, est scire primo quid sit actus, & quae sint differentiae eius. quoniam distinguendo illum per definitionem, distinguetur possibile etiam secundum definitionem eius: cum possibile estm non intelligatur, nisi in respectu actus.
D.d. non enim dicimus, &c. i. & causa: propter quam indigemus definire actum in sciendo possibile, est, quoniam, cum dicimus, quod aliquid potest mouere aliquid, & moueri ab aliquo, non dicimus hoc simpliciter, sed in respectu, quoniam vnaquaeque istarum potentiarum non intelligitur nisi in respectu actus. D. incoepit describere actum, & d. Quod est igitur in actu, &c. & iste sermo est intellectus per se.
D.d. Et hoc quod intendimus dicere, &c. i. & hoc quod diximus in descriptions actus declarabo itur ex inductione. & hoc intendebat per sermonem sequentem, cum dixit, quod ista descriptio appare, bit, quando consyderauerimus quid signi ficat actus in vnaquaque rerum, quae dicuntur esse in actu. nihil enim aliud intendimus qua hoc, scilicet quod est in dispositio ne, in qua non est, cum fuerit in potentia. & similiter aliquid esse in poten tia significat, quod est in dispositione opposita dispositioni, in qua est in actu. &, quia actus & potentia sunt relatiua contraria: & vtrunque relat uorum accipitur in definitione alterius: & non accidit inde malum Et d. & non oportet quaerere defini tionem omni modo, i. & non opor tet quaerere definitionem in omnibus rebus eodem modo. definitiones enim rerum non relatiuarum debent esse alio modo a definitionibus re rum relatiuarum.
D.d. sed consyde ratio est de rebus, quae dicuntur secundum conuenientiam. i. sed definitio, quam qua rimus hic est alio modo: cum consy deratio hic est in rebus, quae dicuntur secundum comparationem adinuicem scilicet in rebus relatiuis.
D.d. exemplum, & di quoniam, sicut proportio, &c. i. quoniam sicut aedificans dicitur in re spectu aedifica ti, & aedificatum in respectu aedificam tis: & dormiens in respectu vigilan tis, & vigilans in respectu dormientis: & videns in respectu clausi oculorum, & econuerso: & forma in re spectu materiae, & econuerso: & art fex in respectu artificiati, & econuern so, & similiter est in suis definitionibus, cum significatio definitionis debeat esse aequalis significationi nominum
D.d. sint igitur alterius, &c. i. sint igi tur haeduae definitiones actus vni uersalis. quod autem significat vtrum que istorum in vnaquaque specie est diuersum, non consimile.
D.d. sed dicuntur aut secundum conuenientiam, &c. i. quoniam quaedam de quibusdam dicuntur secundum conuenientiam & proportionalitatem, sicut dicitur hoc nomen potentia de duobus secundum proportionalitatem eorum. & hoc intedebat, cum d. vt sit. i. vt hoc nomen potentia dicitur de duobus, quorum proportio alterius ad illud, ad quod comparatur, est sicut proportio reli qui ad illud: & hoc per hanc praepo nntionem ad, aut alias praepositiones.
D.d. exemplum, & d. quaedam enim sunt sicut motus ad potentiam, &c. i. v. g. in eis, quae dicuntur secundum propor tionalitatem, est dicere potentia ad motum, & potentia, quae est in materia ad formam: proportio enim potentiae, quae est in moto ad motum, est, propor tio potentiae, quae est in materia ad formam.
D.d. Et alio modo, &c. i. & po tentia dicitur alio modo ab eo, qui dicitur secundum conuenientiam. v. g. dicere, quod infinitum est in potentia. & intendit, quod non intelligitur hic per potentiam potentia, quae dicitur respectu actus. ista enim est finita, sed intelligitur cum di citur infinitum est in potentia, i. quod semper potentia associatur ei, vt dictum est in Physicis.
D.d. & vacuum i. & sicut sermodicentis, quod vacuum est in potentia in corporibus non actu, & sermo dicentis, quod in materia est potentia ad formas infinitas est de hoc genere.
D.d. & omnia, quae sunt talia in potentia, &c. i. & omnia, quae dicuntur in potentia & actu secundum conuenien tiam, inueniuntur in pluribus speciebus entium. vt dicitur quod in visu & in aedi ficato, & inspecto. i. quoniam dicitur quod vi sus quidam est in potentia, & quidam in actu. & similiter visum quoddam est in actu, & quoddam in potentia. & similiter de aedificante & aedificato. Et, cum induxit istos duos modos potentiaescilicet qui dicitur secundum conuenientiam, & qui non dicitur, incoepit distinvuere eos & d. quoniam in istis possibile est vt actus sit verus, &c. i. potentiae autem, quaedicuntur in rei veritate, possunt exire in actum in aliquo te pore, ita quod in eis non remaneat potentia aliquo modo: & runc erit verum dicere eas exire in actum simpliciter, non in actum incompletum. D. induxit exemplum praedictum, & d. illud autem, quod aspi citur, quia videtur. i. illud autem, quid est visum in potentia, potest exire in actum, quando in aliqua hora aspexerit aliquis ad ipsum, quoniam in illa hora erit visum in actu. & similiter aspi ciens illud in potentia potest aspice re illud in actu, quia habet potentiam ad hoc. D. induxit secundum modum, & d.i infinitum autem, &c. i. dicere autem, quod infinitum est in potentia, non in tendimus potentiam, quae exit in actum ita quod non remaneat in eo potentia omn no. & hoc dixit, quod declaratum est in Physicis, quod si ista potentia exiret in actum, tunc infinitum esset in actu, quod est impossibile. quoniam signum istiu potentiae est non cessare, neque separari ab illo, ad quod potest. & ipsum non potest, nisi ad singulas partes eius [indent 23]quod exit in actum rei, cuius exitus est infinitus. Et de hoc genere est po tentia accepta in definitione motus quoniam, si ista potentia exiret in actum, destrueretur motus. Et d. quod ista potentia non potest esse separa ta, sed secundum cognitionem: quoniam illud quod est separatum ab ea est fllud, quod intellectus intelligit in actu. & iste modus potentiae inuenitur in tem pore, & in motu, & in diuisione quam titatum, vt dictum est in Physicis Deinde d, necesse enim est, &c. i. & necesse est vt ista potentia sit in istis rebus non separata definens, neque res infinita reuertatur finita. v. g. quoniam potentia, qua diuiditur mensura, si finiretur, tunc finiretur diuisio: quod est impossibile.
Caput 7-8
Commentum 12
Declaratum est igitur, &c. i. declara tum est igitur quid sit actus, & quae est, differentia eius, & quid sit potentia, & quae est differentia eius ex istis sermonibus praedictis, & potest declarari etiam per alia similia.
D.d. Distinguemus igitur, &c. i. dicamus igitur qund erit vnumquodque particularium in potentia, & quando non, i. dicemus subiectum propinquum, quod potest esse: & describamus psum per descriptionem, qua distiguamus ipsum ab aliis.
D.d. quoniam neque enim erit, semper neque simile id est non enim erit subiectum in potentia semper, neque simile recepto: sed hoc erit in aliqua hora, & alicuius subiecti, neque in qualibet hora neque in quolibet subiecto.
D.d. non enim homo est in potentia, &c. i. homo enim non est in potentia in illo, ex quo veneratur, v.g. patre, aut quatuor elementis, sed in spermate, quando perficietur eius generatio.
D.d. quando non fuerit tale. id est non fuerit in diipositione diminua, sed in dispone per quam est generatum. Et hoc est manifestius in alia translatione, in qua dicitur. & non quando inuenitur homo est homo in potentia, sed quando fuerit sperma proprie: & forte neque tunc et.
D.d. & rectum est vt sit, sicut, &c. i. & forte quemadmodum casus non est agens omnia existentia in arte medican di scilicet sanitatem, sed aliquid, quod habet potentiam vt agat sanitatem essentialiter, & haec est virtus sanans, ita est in omnibus actis scilicet quod agens illa non est casus, sed potentia aliqua, quae est ex eis, sicut potentia sanans de arte Medicinae.
D.d. Et definitio eius, &c. i. & terminus sanitatis, qui est per poten tiam statim propinquam, est ex rationem in actu & complemento, i. ex forma sanitatis rationali ex illo, quod est in potentia, quando aliquis artifex voluerit vt sit, & nullum extrinsecun impediet. & ista definitio, licet indu xerit eam in sanitate, est vniversalis omnibus rebus factis ab artificio.
D.d. illud vero, &c. i. homo vero, qui recipit sanitatem, agit in ipsum faciens, sanita tem, quando nullum impediet extrinsecum, aut intrinsecum ad recipiendam sanitatem.
D.d. & similiter domus in potentia. i. & similiter illa est, ex quibus est domus, sunt domus in poten tia, quando artifex fuerit praesens, & voluerit facere domum, & non fuerit aliquod impediens.
D.d. illud enim quid est possibile, &c. i. illud enim, quod est generatum in potentiam, recipit ad ditionem, & diminutionem, & trans mutationem. Et d. hoc quia ge neratio perficitur per haec tria. ne cesse lest enim, quando aliquid generatur, vt aliquid superfiuum quod non conuenit ad recipiendum formam, diuidatur a sua materia: & necesse est etiam vt aliquid addatur eis scilicet forma, per quam dicitur generari: & additio & diminutio non erunt sine transmutatione.
D.d. haec igitur est domus in potentia, &c. i. & illud, quod est domus in potentia, est illud, in quo ponunt esse haec tria. & hoc est in omnibus rebus, quarum generatio extrinseca est.
D.d. & etiam omnia, quorum principium, &c. i. generabilia autem ex se illa eorum quae sunt in potentia, sunt omnia in quibus non est aliquid, quod indiget primo motore extrinseco, ital quod sit in potentia illud.
D.d. vt sperma, &c. i. vt sperma. & quoniam non quando fuerit in alio, in quo indiget transmutante a quo transmutetur, & tunc erit sper ma: quoniam tunc non dicitur esse in potentia, v.g. quando est sanguis in venis: sed cum fuerit sperma in actu, & habuerit virt tutem, per quam est sperma.
D.d. illud autem indiget, &c. i materia autem remota non est in potentia illud, cuius est materia: quia indiget in hoc, quod exoat in actum alio motore ab eo, quod genirat illud, quod est in potentia. v. g quoniam terra non est idolum in potentia, sed est cuprum potentia. quoniam, cum transmutatur a corpore coelesti, erit cuprum & cuprum est idolum in potentia: quoniam est illud, quod ab vno motore fit idolum, scilicet faciente idola. Et intendebat declarare hoc, quod materia, quae potest simpictie non indiget in hoc, quod exeat in actum nisi vno motore tantum: Materia autem, qua non dicitur posse simpliciter, sed per poten riam remotam, exit in actum per plures vno motore secundum remotionem, aut propinquitatem.
D.d. Et videtur vt sit illud, quod dicitur, non hoc, sec de quo. i. videtur quod illud, quod defert potentiam propinquam rei, est illuo, per cuius nomen principale non disponitur illud, ad quod potest, sed per nomen denominatiuum. v. g. quoniam idolum non dicitur esse cuprum, sed cupreum: neque quando demonstratur, idolum, & cuprum dicitur hoc, sed hoc cum hoc. & hoc est proprium idiomati Graecorum.
D.d. exemplum, & d. ver. gra. arca, &c. i. hoc, quod d. manifestum est in nostris idiomatibus in rebus naturalibus, et in artificialibus non est manifestum Deinde d. & etiam terra, si dicitur, &c. i. & etiam terra, si habet materiam, de qua praedicatur, non dicitur quod est illud, quod est materia illius, sed illud, quo.
D.d. & est illud, quod est in potentia simpliciter. i. & illud, a quo denominatut nomen ge nerati, est illud, quod est in potentiae illud, quod potest simpliciter.
D.d. vt arca, quae non est terrea, &c. i. v. g. arca, quoniam materia est remota, v.g. terra non dicitur principaliter de arca, neque secundum denominationem, non enim dicitur quod arca est terrea, aut terra, sed dicitur arca esse lignea, quia est potentialiter ar ea, & est materia arcae.
D.d. simplici ter vero, &c. i. & illud, quod est in poten tia simpliciter, est illud, quod est materia simpliciter. & haec est materia propinquaremota autem non dicitur materia simpliciter, neque in potentia simpliciter.
D.d. Et si aliquid primum, &c. i. & si fuerit hic aliquid primum subiectum, quod non praedicatur de alio, hoc solum erit materia prima.
D.d. v. g. si terra fuerit aerea i. v. g. si terra non vere dicatur aer, sed aerea, tunc aer erit materia terrae. & similiter si aer non vere dicatur ignis, sed igneus, tunc ignis erit materia aeris. & si ignis non denominatur ab alio, tunc ignis erit prima materia
D.d. est enim differentia, &c. i. est ni differentia inter totale, quod est congrega tum ex materia & forma, vt homo, quod est congregatus ex anima & corpore: & inter animam & corpus, & inter subiectum & passiones, vt albus & musicus, non enim digitur quod homo est albedo, sed a bus: neque icitur quod homo est musica, sed mu sicus: sicut est dispositio in omni re cum sua materia. scilicet quod materia non praedi catur de illo nomine principali, sed denominatiuo: vniversale autem praedicatur de re secundum quod est, vt dicitur quod homo est animal.
Commentum 13
Idest. Declaratum igitur est quando aliquid erit in potentia, & quando non erit. Et, quia incoepit in hoc tractatu dicere secundum quot modos dicitur potentia, & actus, deinde definiuit potentias actiuas & passiuas, & disputauit contra negantes potentiam praecedere actum secundum tempus, deinde defiuiuit quid sit potentia & actus sinmipliciter, vule quaerere quod eorum scilicet potentiae & actus sit prior reliquo, & d. Et, cum distinctum sit, &c. i. &, cum distinctum sit in Quinto secundum quot modos dicitur prius & posterius, manifestum est, quod actus est ante potentiam secundum substantiam, & de finitionem. & quia potentiae dicuntur de artificialibus & naturalibus, d. quod ista prioritas inuenitur in vtrisque. Et d. & dico potentiam, &c. i. & non intelligo hic per potentiam, potentiam, quam definiuimus in principio istius tractatus, in quo diximus, quod potentia actiua est principium tiansmutationis in aliud, secundum quod est aliud, & passiua principium transmutationis ex alio, secundum quod est aliud non ex se: sed intelligo hic per potentiam. omne, quod est principium mo tus omnis habentis motum, & principium quietis omnis habentis quietem. Et est intelligendum hic per motum transmutationem, & per quietem pri uationem transmutationis.
D.d. na tura enim, &c. i. natura enim collo catur in genere, quod est in potentianatura enim est principium: & omne principium est potentia: & potentia est genus eorum, quia continet artificialia & naturalia.
D.d. sed non in alio, &c. idest sed na non est principium in alio, sed in essentia rei, secundum quod est essentia illius rei: quod non est in rebus arti ficialibus.
D.d. Actus igitur, &c. i. & actus in omnibus rebus naturalibus & non naturalibus est ante potentiam secundum definitionem & secundum substantiam, i secundum formam: secundum vero tempus forte actus praecedit potentiam in quibusdam rebus, & forte in quibusdam rebus non praecedit.
D.d. Manifestum est, &c. i. & manifestum est, quod actus est ante potentiam secundum definitionem & substan tiam, vt declaratum est prius de definitione eius, quod est in potentia. il lud enim quod est principium potentiae, est illud, quod innatu est esse in actu ab aliquo, quod est in actu. ergo actus praecedit in esse potentiam, aut apud naturam, aut apud artificium. illud enim quod potest aedificare, est illud, quod habet formam aedificati. & similiter illud, quod videt, est illud, [indent 21]in quo est praeparatio ad recipien dum rem visam. & vniversali, quia potentia est non esse, & actus esse, necesse est vt esse praecedat non esse, & agens praecedat tempore actum.
D.d. numero vero, &c. i. generatum autem vnum in numero, & iste homo ge neratus demonstratus non est antequam generetur, sed est post suam materiam secundum tempus. & agens aliquid est etiam ante actum secundum tempus, actum autem non est ante materiam secundum tempus, neque ante agens, sed agens est ante actum secundum tempus. & quia mareria est, etiam similiter potest facere aliud sibi simile ex illa materia praecedenti. Quod enim generatur generatur a suo simili in potentia, & ab agente sibi simili in spe cie. homo enim generatur ex eo, quod est homo in potentia, & ab eo, quod est homo in actu, omne enim generatum mouetur: & omne, quod mouetur, moue tur a motore in actu ante ipsum
Commentum 14
Intendit per sermonem de substantia Septimum istius libri, in quo locutus est de principiis substantiae sensibilis. Et cum d. ex aliquo intendit manm. & per aliquid, intendit agens. & quod agens & actum sunt idem in forma. totum enim hoc declaratum est in illo tra ctatu, & intendebat declarare per hoc, quod actus est ante potentiam secundum tempus & secundum substantiam.
D.d. & ideo existit matur, quod impossibile sit vt sit aedificator, quod non aedificet omnino. i. & quia actus praece dit potentiam tempore, existimatur, quod impossibile est vt acquirat artem aedifica toriae qui non aedificat, neque artem ci tharixandi, qui nunquam citharixauit.
D.d. qui enim addiscit citharixare, &c. i. qui enim addiscit citharixa te citharixat vt addiscat, & sic acquirit artem citharitandi. & similiter in aliis al tificiis, quae addiscuntur per exereitium
D.d. Et ex hoc fuit camsa, &c. i. & ex hoc, quod actus praecedit potentiam, fuit caum quidnis Sophistarum famosae attribute Mennoni, per quam destruit scire & ad discere. dicebat enim quod impossibile est aliquid addisci. lquoniam addiscere aut erit nine aliqua actione scientiae addiscente, aut per aliquam actionem. si igitur sine aliqua actione, non erit illic addiscere omnino, & si per actiones illius scientiae, tunc addiscens erit sciens, & non indigebit addiscere. v. g. quod, si non addiscit citharixare nisi qui citharixat: & non cithari xat nisi qui scit citharixare: ergo impossibile est addiscere citharixare. Se quitur enim ex hac quidne vt qui nescit eitharixare agat citharistae actionem, & hoc intendebat, cum d. & vt agat illud, quod habet dicuns cognitionis. i. vt addiscens agat actionem scientis: dicen do quod qui addiscit habet scientiam, & qui habet scientiam est sciens: ergo addiscens est sciens.
D.d. non igitur habet, &c. i. quoniam omne quod generatur & fit aliquid, impossibile est hoc fieri, nisi vt habeat namcliter illud aliquid ex eo, quod habebit in postremo. v. v. quoniam impossibile est vt citharixet, nisi isse, qui habet aliquid de arte cithariaandi. & ideo asi nus non addiscit citharixare, nequi homo, qui non est innatus citharixare. & hoc intendebat cum dicit, & vt mo ueatur, &c. i. & omne, quod mouets in aliquo motu, impossibile est vt moueatur illo motu, nisi habeat aliquid eorum, quae habet motor: & si non habet eodem modo, secundum quod habet motor.
Commentum 15
Idest, & rectum est vt appareat etiam quod actus est ante potentiam, non solum modo tempore & generatione, sed etiam substantia hoc modo.
D.d. Primo vero, &c. i. primo vero, quia omne, cuigeneratio est post in tempore, est ante secundum formam & substantiam. vt vir qui secundum formam est ante pue rum, & in generatione est post illum, & homo praecedit vtrunque secundum formam.
D.d. in quibusdam enim &c. i. & causa in hoc est, quoniam illa, quae sunt poste riora in generatione, habent formam & priora non habent formam, quae est complementum. Et in alia translatione d. illud enim habet formam, & hoc non habet. vit enim habet formam conpletam, & puer non habet: & ideo praecedit ipsum secundum formam.
D.d. Et, si aliquid generatur, &c. i. & apparet etiam, quod actus praecedit poten tiam in esse, secundum quod apparet, quod finis praecedit illud, cuius est finis. omne ni quod generatur, fit per suam gene rantionem ad complementum.
D.d. animal enim non videt, &c. i. animal enim non videt vt acquirat virtutem visibilem, sed ha bet virtutem visibilem vt videat illam. & similiter scientia aedificandi est vt aedificet: & consyderandi vt consyderet, non econuerso. Deinde d. sed non consyderant, &c. i. sed non consyderant, quando consyderatio gene ratur in eis, sed quando generatio scientiae speculatiuae perficitur in eis
D.d. praeter illos, &c. i. & isti enim consyderant vt acquirant illud, per quod est consyderatio, & vninersaliter agunt vt acquirant illud, per quod est actio. sed isti non habent veram consyderationem, quae est ex scientia illi enim, qui habent consyderatios nem, non indigent consyderare vt acquirant consyderationem. & hoc intendebat, cum d. & isti non quia consyderant, &c i. & illi, qui consyderant consyderatione disciplinae consyderant, non quia sunt de numero consyderantium, sed consyderant, vt sint in tali dispositione, in qua non indigent consyderare de aliquo omnino. Et in alia translatione, d. & il la non consyderant, sed ita accidit vt non indigeant consyderare de aliquo omnino. i. & isti non sunt vere com syderantes, sed per istam actionem accidit eis vt sint in tali dispositione, in qua non indigent tali consydera tione, quia acquirent consyderationem,
Commentum 16
Idest. Et etiam materia, dum est in potentia, non est perfecta per formam neque habet esse, quod habet forma &, cum venit ad actum, tunc perfici tur per formam, & habet esse, quia habet formam. Et potentia istius declarationis est talis. quia forma prae cedit substantiam, & esse materiam & materia perficitur per illud, quod est perfectum secundum actum, non secundum potentiam, & ideo necesse est vt actio sit perfectior potentia, & prior in ea in esse.
D.d. & similiter in aliis. i. & similiter est de aliis potentijs, nisi potentia, quae est in prima materia. D. d. & in eis, quorum complementum est motus. i. & similiter est in eis, quo rum perfectio est in motu scilicet quod perfectio non erit in eis, nisi per actum, non per potentiam: & illud, propter quod acquiritur perfectio, est perfi ctius.
D.d. & ideo quemadmodum quando sciunt, &c. i. & quemadmodum magistri, quando faciunt addiscen tem esse scientem, vident se peruenire ad complementum & perfectionem, ita est de natura, qui a non ces sat mouere rem, donec perueniat ac fuam vltimam perfectionem, & tunc cessat. & declarat per istam, quod ars & natura intendunt actum, non potentiam.
D.d. Quoniam, si non fuerit &c. i. quoniam, si esse rei non fuerit secundum quod est in actu, sed secundum quod est in potentia, tunc ignoram & sciens erunt idem. ver. g. Mercu rius, qui fuit valde sciens, & Gnosius, qui fuit valde turpis. & tunc scientiam existere in anima est sicut existere extra animam, scilicet quod anima non habet proprium de scientia aliquid, quod non est extra animam. anima enim non proprie disponitur per scientiam nisi quando fuerit sciens in actu: & maxime quando fuerit in sua vlerma perfectione, scilicet quando vtitur scientia. De inde d. sicut Mercurius, ita quod accidit hoc in Mercurio, scilicet vt disponatur per scientiam, quando sit in potentia, sicut disponitur illud, quod non habet scientiam.
Deinde d. ope ratio enim, &c. i. & signum eius, quod actus est complerentum, & perfectio, est, quoniam actus est operatio & operatio eius est complementum & perfectio operantis. & ideo ho¬ nomen actus etiam dicitur de operatione in lingua Graeca. & ideo significat il lud, quod significat complementum, & perfectio. Et cum d. quod actus & operatio est finis, incoepit definire operantionem, & actum, quae sunt huius modi in vnoquoque ente.
D.d. Ergo erit aut per vsum rerum, &c. i. ista ope ratio est, quando vnumquodque entium vti tur actione sibi propria, v.g. visum vti inspectione, quae est sua operatio propria, in qua non conuenit cum alio. & ideo ista operatio est finis vi sus.
D.d. & erit operatio, &c. i. & ista operatio in quibusdam rebus est in hoc, quod faciat aliquod proprium, vt ars aedificatoria, quoniam operatio eius prpria est facere domum. Et d. hoc, quoniam quaedam res sunt, quarum finis est agere tantum, & quaedam sunt, quarum finis est aliquod actum. omnia igitur entia conveniunt in hoc, quod comprelementum & perfectio eorum est in operatione propria. & hoc duobus mo dis: quoniam aut finis erit agere vt in visu, aut aliquod actum vt in aedifica toria.
D.d. sed est potentiae, &c. i. quoniam actus est perfectio potentiae, & omni modo materiae, siue fuerit complementum in re, in qua est complemen tum, aut in alio etiam.
Commentum 17
Et, cum sit declaratum, quod actus est forma, & quod forma est ante poten tiam secundum definitionem, ma nifestum est, quod definitio, & illud, quod est in actu, est ante illud, quod est in potentia secundum definitionem, & quiditatem.
Deinde d. Et, sicut diximus, &c. i. & actus etiam, qui est motor, inuenitur praecedere tempo re rem motam. & ascendit hoc ad pri mum motum, & ad primum moto rem, in quo non est potentia omnino. Et intendit illud, quod declaratum est in Physicis scilicet quod omnia mota reducuntur ad primum motorem, qui est actus, in quo non est potentia omnino.
Deinde d. Et alio modo etiam dicens verum, &c. i. & in alia translatione. Sed illud, quod est ma gis verum, est dicere, quod aeterna sunt priora substantijs sensibilibus. & nul lum aeternorum est in potentia. i. & illud, quod est manifestius, & magis verum est dicere, quod res aeternae sunt priores rebus generabilibus & cor ruptibilibus. & in aeternis potentianon est: potentia enim non est nisi in generabilibus & corruptibilibus, Deinde d. & omnes potentiae, & omne possibile est potentia ad esse, & ac non esse, non potentia ad alterum contradictoriorum. quoniam, si ha buerit potentiam ad alterum contradictoriorum, non habebit ad al terum: & illud, ad quod non est potentia, non erit: & quod non erit, est impossibile. & si alterum contradicto riorum est impossibile, reliquum est necessarium: & sic non erit possibile. & hoc intendebat, cum d. illud enim quod non habet potentiam vt sit, non erit: qui a non est aliquid, i. quia est non esse impossibile.
Deinde d. & omnia, quae habent potentiam vt agant, possibile est vt non agant cum potentia possibilitatis in duo contradictoria.
Deinde d. & illud, quod habet potentiam vt non sit, corrumpetur, &c. i. & omne corruptum aut dicit esse corruptum simpliciter, & est conruptum secundum substantiam: aut dicitur esse corruptum per aliquod eorum existentium in eo, vt qualitas aut quantitas.
Deinde d. Erge nullum eorum, quae non corrum puntur, &c i. declaratum est in scientia Naturali, quod nullum eorum, quae non corrumpunitur secundum substantiam, habent potentiam quod substantiae eorum corrumpantur. Et hoc d. in hoc loco, quasi vagando, & declaratio eius perfecta est in Primo Coeli & mundi illic enim declarauit, quod impossibile est vt in aeterno sit potentia ad corruptionem.
D.d. aliquo vero modo, &c. i. sed est possibile vt in quod busdam aeternis sit potentia aliquo modo modorum potentiae. v. g. vt partes eorum sint in potentia in aliquo loco, non in alio, aut in aliqua qualitate. hoc enim non est prohibi tum. & istae qualitates, quae possunt esse & non esse in corporibus coelestibus, sunt aliae ab eis, quae attribuum tur alterationi, vt obscuritas Lunae, & illuminatio, & similia.
Deinde d. sed omnes sunt in actu, i. sed omnes transmutationes, quae apparent in coelo, sunt secundum geneus in actu, scilicet quod in eis non inuenitur aliquod genus transmutationum in potentia, postquam non sint. sed illud, quod inuenitur ex eis potentia ante actum, est sicut singulae partes illarum trans mutationum.
Deinde d. Et non sunt ex eis, quae sunt necessario. i. & non omne, quod apparet in coelo, est in actu semper sine potentia, & sine mo tu. quiam, si ita esset: inueniretur in po tentia. scilicet factum de nouo. & hoc intendebat, cum d. quoniam si ista prima fuerint ita, nihil omnino erit in poten tia.
Deinde d. Neque, si inotus fuerit aeternus, &c. i. & similiter, si fuerit motus aeternus, impossibile est vt suum, eotum sit ante in potentia, scilicet secundum geneus, sed secundum par tes. & totum hoc declaratum est in Pnysicis.
Deinde d. & nihil, phibet vt hoc sit materia. i. & hoc, quod corpus coeleste non denudatur a potentia¬ in vbi, non prohibet vt sit materia haec enim est dispositio materiae, scilicet non denudari a potentia, sed prohi bet vt sit forma.
Deinde d. Et ideo Sol semper agit, &c. i. quoniam non est in eis potentia ad fatigationem ma gis qua potentia ad corruptionem: sicut est dispositio in motibus & in mo tis ex se generabilibus & corruptibi libus scilicet quod potentia fatigationis in ei est maior potentiaus ad corruptionem, Et, cum in corporibus coelestibus non est potentia ad corruptionem, quae est minor potentia fatigationis, quam to magis non erit in eis potentia ad fatigationem. & natura aufert a con poribus coelestibus potentiam ad con ruptionem, vt motus sit continuus & aeternus.
Commentum 18
Et illa, quae transmutantur, &c. i. & il la, quae corrumpuntur secundum partes, scilicet elementa, assimilantur in hoc, quod agunt perpetue similiter eis, quae non corrumpuntur, neque secundum totum neques secundum partes scilicet corporibus coelestibus.
Deinde d. quia habeni motum, &c. idest, quia in natura eo rum est vt moueantur ex se scilicet vt assimilentur motis ex se, scilicet motis per principium in eis, non ex extrinseco.
D.d. Aliae vero potentiae, & caet. i. & intendit per potentiam corpora colestia, quoniam in corporibus coelestibus est potentia ad generationem & cor ruptionem istorum, & ad generatio nem contrariorum apud propinqui tatem & remotionem.
D.d. illud. en quod habet potentiam, &c. i. illud enim de corporibus coelestibus, quod ha bet potentiam. vt sit aliquid, habet potentiam vt sit non illud, sed contrarium: sicut est dispositio in omnibus, quae sunt cum ratione, scilicet quia agunt con traria in diuersis: sicut dictum est su perius.
D.d. Illa autem, quae non ha bent definitiones, &c. sic inuenitur inexemplar. scilicet quod sunt contradictoriorum, sine non. & debet esse quod non [indent 21]sunt contradictoriorum: quia hoc declaratum est in principio istius tra ctatus. Et demonstrat hoc, quia in alia translatione sic est: Illa autem quae sunt sine ratione, quia sunt praesentia, & non sunt contradictoriorum generationis istorum, i, quae autem sunt sine ratione, non agunt contraria primo & essentialiter, quando est praesenillud, in quod agunt. & est necesse v sit ptaesens: quia agunt, quando actum in telligunt.
D.d. Si igitur ista fuerint naturae, &c. & in alia translatione sic inuenitur: si autem inuenitur aliqua natura sicut ista, aut substantiae, si [indent 21]cut dicunt illi qui verificant exemplaria per sermones. dicunt enim quod ho mo est sciens magis multum qua scien tia, & motus mobilis magis qui motus. ista enim sunt magis actu, illa vere sunt potentiae. id est quoniam si fuerint hic formae, & substantiae separatae, quae lar giuntur sensibilibus cognitionem & esse, tunc homo, qui est ex talibus for mis sciens, est perfectioris scientiae il lis: & formae motae ex eis sunt etiam perfectioris in motu, quam motus qui est in illis formis. Istae enim formae sunt potentiae, quae agunt quandoque, & non agunt quandoque, & acta eorum sunt perfectio & complementum actio num. & si sint similia, intrant magis capitulum actus, qua separata: quod est impossibile.
Caput 9
Commentum 19
Cum declarauit, quod actus praecedit potentiam in omnibus modis praedictis, vult etiam declarare illu praecedere eam in nobilitate, & d. Quam autem actus, &c. i. quoniam autem actus quod est bonum, est maelior poten tia ad illum, manifestums et ex hoc, quod dica. scilicet quod potentia est potentia ad rem, & ad suum contrarium: & alterum con trariorum necessario est malum po tentia & admiscetur cum malo: cum actu vero bono non admiscetur malum omnino, & est actus, inter quem fecit com parationem, & potentiam, quae est bonum. Et cum d. quod potentia est poten tia ad duo contraria insimul, dedi exemplum, & d. v. g. illud, quod dicitur habere potentiam sanitatis, &c. i. v. g. quod illud quod recipit sanitatem, recipit infir mitatem, v. g. quatuor humores. D. d. & erunt insimul, &c. i. & actus, quod est bonum, est melior potentia ad il lum, quia cum potentia ad bonum admi scetur potentia ad malum: & cum bo no, quod est in actu, non ad miscet malum. Et hoc intendebat, cum d. ergo necesse est, &c. i. ergo necesse est vt, cum bonum exiuerit in actum, sit bonum tantum: cum autem fuerit in poten tia similit scilicet quod potentia ad bonum erit bona. sed cum ista potentia admisce tur potentia ad malum: quoniam illud, quod est in potentia ad aliquod malum aut habebit potentiam ad duo contraria insimul, aut ad neutrum. D. indu xit conclusionem, & d. ergo actus est melior. i. quae potentia ad illum. D. Et necesse est etiam in rebus malis, &c. i. & apparet ex hoc sermone, quod necesse est vt actus malus sit peior potentia ad illum. illud enim quod potest illud, potest illud, & contrarium eius. quod est bonum, & actus malus est malum simpliciter.
D.d. ergo manifestum, est, quod non est malum, &c. i. manifestum est igitur, quod malum non est di stinctum a rebus, quae sunt in potentia. malum enim non inuenitur nihipost potentiam.
D.d. Non igitur in rebus, &c. i. manifestum est ig tur, quod in re bus, quae non sunt post potentiam, & sum illa, quae sunt aeterna, sed esse eorum est principium, non est malum omnino, ne que error, neque corruptio. corruptio enim est ex rebus malis. Et ex hoc cognoscitur hoc, quod dicunt Astrc nomi, quod quaedam stellae sunt fortunatae, & quaedam infortunatae. sed tantum impossibile eest scire de eis, quod quaedamsunt meliores quibusdam. hoc enim inuenitur in absolutis a mo tu, nedum in mobilibus.
Commentum 20
Intendit declarare, quod res non inueniuntur, & sciuntur, nisi quando sunt in actu. & dat exemplum in Mathematicis quia non inueniuntur in actu, aut sciuntur nisi quando Geometer ponit ea in suum in telsecudum, & extrahit ea quae potentia in actum, & intendit per hoc declarare, quod actus est nobilior potentia, cum esse sit nobilior non esse, & scientia ignorantia. Et d. Et fi gurae linearum, &c. i. & sigurae, quae sunt in lineis, non inueniuntur, & sciuntu, nisi quando sunt in actu.
D.d. quoniam cum diuidunt, inueniunt eas. i. Geometer enim quando diuidit siguras, inuenit, & scit eas. v g. cum d. quod sigurarum quaedam constant ex lineis rectis, & quaedam ex non rectis: & re ctarum quaedam constant ex tribus lineis rei ctis, & quaedam ex quatuor. quoniam, cum perficiunt diuisionem, tunc inueniuntur & sciuntur in actu: dum autem non diuiduntur, non sciuntur neque sunt.
D.d. sed sunt diuisae manifeste. i. sed illud existit in actu, & scitur in actu, quando diuiduntur suae species:, propria ve ro earum inueniuntur in eis post diuisionem, in potentia, ita quod, cum in actu exiuerint cmanmae, quae faciunt vt illa, propria existant in eis in actu, tunc exibunt in actum, & sciunt in actu: an vero neque erunt exntes in actu, neque sciuntur. v. g. quod triangulus diuisionem existet in actu, & erit scit quando vero anguli eius sunt duo recti, erit scitum in potentia in eo.
D.d. quia duo ar guli, &c. i. sed cum alterum laterum extrafietur, & apparebit quod duo anguli, quisunt in duabus partibus lineae triangu li tangentis lineam extractam, sunt aequales duobus rectis, statim appebit in actu quod tres anguli triaguli sunt aequales duobus rectis. quando etiam extrahitur a puncto, in quo triangulus tangit latus extractum, linea aequidistans lineae tertiae trian guli, tunc fiet ibi tres aguli aequales duo bus rectis: quorum vnus est continuus trianoulo, & duo reliqui straequales duobus resiquis triangulis. ille vero, quid appropiquait lateri triaguli tangentis lineam extractam, erit aequalis alternato triaguli, & reliquus reliquo: quia alter est extrin secus, & alter intrinsecus. D. induxit est aliud exemplum, & d. Et similiter. quare in omni semicirculo, &c. & similiter etiam erit scitum in potentia, & exis etiam in potentia in triangulo, qui cadit in se micirculo, quare angulus, qui est in circum ferentia, semper est rectus, siue due latera trianguli exeuntia ad duo extrema diametri sint aequalia, aut inque qualia. etenim hoc non scitur in actu nisi quando in actu diuiditur in media, & completur siguratio.
D.d. ergo manifestum est, &c. i. eigo declaratum est ex hoc quod illud, quod est in potentia, non erit sci tum, neque ens, cum exiuerit in actum.
D.d. Et causa in hoc est, &c. i. & causa in hoc est quia intelligere, quod est in potentia, non venit ad actum, nisi per intelligere aliud quod est in actu.
D.d. & propter hoc, quando agunt, iciunt. i. & io quando consyderans consyderat in scientijs scit.
D.d. actus enim nume ro est post generationem. i. quoniam, cum conparatur inter potentiam & actum illius potentiae, inuenitur quod illa potentia prae cedit tempore actum. cum autem comparatur inter. potentiam, quae est in generato, & inten actum, quod est extrahens illud, quod est in potentia in actu, inuenitur quod actus prae cedet tempore potentiam, & esse.
Caput 10
Commentum 21
Intendit declarare, quod actus est nonbilior. quoniam cognitio rei, in qua non est potentia ad mutatione in falsis, est nobilior illa, in qua est posse vt reuertatur falsa, postquam fuerit vera: quemadmodum illud, quod semper est, nobilius est corru ptibili.
Deinde dicit: & cum dicitur ens, &c. i. & cum hoc nomen ens dicitur de vnoquoque praedicamen¬ torum, & similiter non ens: & vtrunque istorum diuiditur in potentiam & actum, aut in contraria. Deinde dicit: & dicuntur in rei veritate, &c. idest, & etiam quaelibet diuisio entis dicitur aut vere, aut falso, & etiam affirmatio significat compositionem, eorum adinuicem, & negatio signi ficat diuisionem, manifestum est quod qui opinatur compositum esse conpositum, affirmatio eius est vera: & qui opinatur diuisum esse diuisum, negatio eius est vera: & qui opinatur econuerso, fallitur in affirmatione & negatione, scilicet qui opinatur compositum esse diuisum, & diuisum esse compositum. & forte hic diminuium est alibro.
D.d. Si igitur quaedam sunt composita semper &c. i. si igitur quaedam sunt composita semper, & quaedam semper sunt, diuisa: & quaedam quando que composita sunt, qunque diuisa, tunc quiditas rerum, & vnitas, & veritas earum est, in compositione & diuisione. Quae dam igitur sunt, quorum veritas est semper, & nunquam mutantur: & similiter sunt, quaedam, quorum falsitas est semper, & nunquam mutantur: & quaedammutantur de vero in falsum, & de falso in verum. scire ingitur illa dicitur scire, scire autem essentiam mutabilem dicitur existimare. D. d. in rebus igitur possibilibus, &c. i. &, cum sit sicut narrauimus, manifestum est, quod in rebus possibilibus erit eadem existimatio quandoque vera & quandoque falsa. & nos non percipimus. In rebus vero possibilibus, quae non mutantur a compo sitione in diuisione, nec econuerso non est possibile, sed verum in eis semper est verum, & falsum semper est falsum. Et intendit quoniam, cum scientia non transmutabilis sit nobilior transmutabili: & non transmu tatio est rerum existentium in actu & transmutatio est rerum, quae sunt, in potentia: sequitur quod actus sit no bilior potentia necessario.
Commentum 22
Illa autem in quibus non est compositio, &c. i. res autem simplices, quarum esse, aut non esse non attenditur vt ex eis sit aliquid, aut non sit, sicut est dispositio in compositis, verum & falsum contingentia in eis non sunt in eis sicut verum & falsum in compositis,
D.d. causam & d. non enim est conpositum, &c. i. quia verum & falsum in simplicibus non assimilantur compositioni aut diuisioni existentibus extra animam.
D.d. vt album lignum. v. g. quoniam dicere hoc esse album, cum sit verum cam in hoc est, quia albedo est composita extra animam cum ligno: & dicere, quod diameter est symeter costae est falsum, & caumsa falsitatis est, quia sunt diuisa extra animam.
D.d. & non essentia veri & fal si, &c. i. & quiditas veri & falsi in simplicibus non est sicut in compositis: & in tendit in quidne quod est.
D.d. causam, & d. Qam, sicut verum in istis, &c. i. quam, si cut verum in compositis in quodne vtrum sit non est idem, ita verum non est in eis idem in quodone quod sit scilicet in simplicibus & compositis.
D.d. sed est aut verum, aut falsum, &c. i. sermo, quid sigeneat vtrumque quid sit, est aut verus aut falsus: sec in quibusdam scilicet in compositis, quia aliquid praedicatur de aliquo, et in simplici bus, non quia aliquid praedicatur de aliquo,
D.d. quia affirmatiua, et terminus, &c. i. et causa in hoc est, quia de ceptio, quae accidit in quiditate compositorum, est similis deceptioni accidenti in affirmatiua, & quae accidit intelligere simplicia est de modo deceptionis accidentis in definitionibus secundum quod sunt definitiones, & non sunt idem sermo definitiuus, & sermo affir matiuus.
D.d. & ignorantia est, quae non tangit, i. & ignorantia, qua accidit vnum intelligere simplicia, est vt intellectus nihil intelligat de eis. est igitur secundum ignorantiam, quae est priua tio scientiae.
D.d. Non est enim, &c. i. & causa in hoc est, qui a non accidit deceptio in quid est, nisi per accidens. in compositis quidem per deceptionem in affrmatiua, quae est ignorantia secundum habitum: in simplicibus vero per priua tionem intelligendi, quae est ignorantia secundum priuationem.
D.d. & similiter in substantiis, &c. i. & in substantiis non com positis non accidit deceptio ex suis na turis. & similiter est in substantiis compositis, cum quibus non ad miscetur potentia & sunt in actu: sed deceptio in hoc est nobis. & si in eis acciderit deceptio ex suis naturis, tunc generarentur, & corrumperentur. & si quiditates & formae est generarentur & corrumperentur, tunc generarentur ex nihilo. & hoc intendebat, cum d. ens enim per se, &c. i. & innuit hoc, quod declaratum est in tractatu de substantia.
D.d. Omnia igitur, quae sunt, &c. i. & omnes substantiae, quae sunt cormpositae, non accidit in eis quod sit deceptio essentialiter, sed per accidens, quaeritur enim, quando sunt igno rati esse, expositio nominum suorum per sermonem compositum. si ergo compositio fuerit vera, tunc esse & intel ligentia erit verum. & si non fuerit ve ra, tunc esse erit falfum. v. g. vt si aliquis quaerat quid sit vacuum, & dicetur enim quid intendis per hoc nomen vacuum. si igitur dixerit dimensionem separatam, consyderabitur si fuerit im¬ possibile dimensionem. separatam esse, tunc vacuum non erit, ex sermone iu dicante, non ex sermone exponente, secundum quod est exponens.
D.d. & si non, &c. idest substantiae vero simplices, si intelliguntur, tunc intelligere earum erit secundum illud, quod sunt. & si non intelligantur, tunc nihil ex eis intelligitur, quod sit verum, nisi secundum quod non esse in telligendi ea non est verum, non secundum quod accidit in eis intelligere falsum. falsum enim intelligere non est nisi per compositionem. Et hoc intendebat cum dicit: intelligere eas non est ve rum. i. &, cum dicimus, quod apud nos non est verum de substantijs simplicibus, non intendimus quod accidit nobis error, qui est ignorantia secundum habitum, sed accidit priuatio veritatis, quae est ignorantia tantum: & hoc est in virtute rationali, sicut caecitas in oculo. Et innuit per hoc, quod non intelligere res se paratas per intellectum humanum est in intellectu nostro in primo simile caecitati in oculo, antequam perficiatur intellectus. Hoc enim non solum modo reperitur in hac virtute in suo primo esse, sed in suo esse vltimo. & hoc iam declarauimus in alio loco. Et decla rabimus, quod fortunitas maxima, quae est inspicere intellectum separatum, est per potentiam, quae sit in in tellectu speculatiuo apud suam vltimam perfectionem, simile potentiae, quae fuit in vsu apud aspectum ad colores, non per potentiam de modo potentiarum cogitatiuarum, quae acquiruntur per cognitio nem. quoniam non est sicut existimauit Auem pace, quod hoc acquiritur per cognitionem.
D.d. Manifestum est igi tur, &c. i. declaratum est igitur ex hoc, quod in rebus necessarijs non transmutabilibus non decipitur homo ex natura rei, ita quod scientia de aliquo reuertatur existimatio in aliquo tempore. Et d. hoc: quia, quando sersatum recedit a sensu, statim certitu do sui esse mutatur in existimationem, absque: eo quod in nobis accidit error.
D.d. v. g. si aliquis existimet, &c. i. v.g. quod scire triangulum habere tres angu los aequales duobus rectis non mutatur de certitudine in existimationem, cum non sit timendum in hac hora si sit triangulus, cuius anguli non sunt aequa les duobus rectis.
D.d. causam in hoc, & d. quia non transmutatur, &c. i. & causa in hoc est, qui a non est timendum, vt natura trianguli transmutetur. & ideo nullus existimet esse possibile vt aliqua hora veniat, in qua sint anguli aequales duorum rectis, & alia hora non.
D.d. quam, si fuerit, transmutabi tur. i. si hoc acciderit in scientia trianguli, tunc natura trianguli transmuta¬. retur sed consequens non est verum, ne que antecedens.
D.d. sed aut per aliquid quod erit, aut per aliquid quod non erit. i. sed res necessariae, aut disponum tur per aliquid, quod est in eis semper, auper aliquid, quod nunquam est in eis.
D.d. exemplum. & d. v. g. vt non sit, &c. i. v. g quoniam aut sper erit verum, quod nullus nume rorum erit perfectus, aut omnis numerus perfectus est, aut quidam est perfectus & quod non.
D.d. aut vt sit secundum numerum in vno, &c. i. vt aut sit hoc in vno secundum numerum, ita quod quandoque sit in eo, & quandoque non sit, est impossibile est vt quandoquid sit in re bus: & illae res sunt eaedem in specie
D.d. & in hoc non est existimatio i. & ideo non accidit in tali genere existimatio, sed iudicium in ipso, aut semper erit verum, aut semper erit falsum, quia ista semper sunt eodem modo Et intendebat per omnia ista, quod scire ea, quae sunt in actu, est nobilius qui scire ea qua sunt in potentia. Et illud, cuius est scientia nobilior, est nobilius.
On this page