Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 6

Caput 1

Commentum 1

1

Via in hoc tractatu inten dit perscrutari inter spe cies entis de ente, quod est per accidens, cum eni primo in haec duo diuidatur scilicet in ens quod est per se, & ens, quod est per accidens, incoepit rememorationem facere de illo, quod declaratum est in tractatu tertio scilicet quod ista scientia habe considerare de omnibus speciebus entium, secundum quod sunt entia, & dat sup hoc testimonia, & d. Manifestum est quod principia, &c. idest manifestum est quod iam declaratur scientiam esse per scrutantem de ente secundum quod est ens, & de principiis entium, & causis eorum, & de ente, non secundum quod ens est tale ens. Cum enim sint entia diuersis modis, manifestum est, quo consideratio de eis est duobus modis: aut consideratio de vnoquoque illorum secundum proprios modos habitos: aut consideratio de eis se cundum illud, in quo conueniunt, scilicet inquantum sunt entia. Et, cum posuit, quod necesse est vt ens simpliciter habeat causas simplices incoepit declarare, hoc, & dicit. Aliqua enim causa, &c. id est & per inductionem scientiarum, & per hoc quod credimus, quod scire aliquid constat ex scientia causarum, apparet quod omnis scientia, & omnis ars habeat causas, de quibus persru tetur. sed haec est scientia perscrutamn de ente simplici: ergo habet persri tari de causis eius simplicibus. Et in tendit per res exercitabiles scientias Mathematicas: & per scientiamus co pitatiuam scientiam speculatiuam & per perscrutationem simplicem illam, quae non est valde certa scientiae enim diuersantur in hocn secundum diuersitatem naturae subiectae Et potest intelligi, quod quaedam scientia persrutantur de causis respectu alicuius, & quaedam de causis simpliciter. & ista est intentio exposita magis con ueniens. Et, cum declarauit his duat bus, propotonibus, quod scientia considerans de ente simplici, habet considem rare causas, incoepit declarare etiam aliquam scientiam esse considerante de ente simpliciter: hoc enim positum fuit in praedicta argumentationem, & dicit. Et quia vnaquaeque instarum, &c. idest & quia apparet quod nulla scien tiarum particular inm. scilicet quae, proprien considerant de aliquo genere, perscrutetur de ente, secundum quod est ens, ma¬ nifestum est aliquam scientiam esse persrutantem de ente simplici.

2

D.d. sed quaedam, &c. i. sed quaedam scien tiarum persrutantur de ente, proprio ponendo illud esse sub sensu: & quae dam persrutantur de ente, concedent do illud esse, Vt Arithmeticus, qui ponit vnum esse.

3

D.d. & secundum hunc modum demonstrant, &c. i. & demon stratio, qua ipsi vtuntur in singulis artibus, est rerum essentialium existen tium in illo genere, sub quo conti nentur: & demonstrto, quae sit in talibus artibus, constat aut ex necessarijs pro positionibus, aut in maiori parte. & hoc intendebat, cum d. aut facilius,

4

D.d. Et ideo manifestum est, &c. i. & quia demonstrationes non fiunt nisi ad res essentiales existentes in illo genere. de quo considerat illa ars, non ad ge nus ipsius artis, neques ad speciem eius visum est quod substantiae non habent demonstrantionem. demntito enim est de substantiis ad accidentia: substan tia autem non habet substantiam: & ideo substantiae non habent demonstrationes, quae sunt definitiones transmutatae in situ: sed hoc tantum reperietur in acci¬ dentibus. sic autem intelligendum est, hoc, quod dixit, quod substantia non ha bet demonstrationem, neque illud quod est substantia, i. simplicem demonstrationem, quae reddit causam, & esse insimul.

5

D.d. sed aliam significationem quoquo modo sci li. sed substantia habet aliam significationnem a modo demonstratiuo, ex quo significatur quid sit aut suum esse. Et forte innuit posteriora in scientiis Naturalibus. & non possunt sciri substantiae ferum nisi ex posterioribus. i. ex accntibus & isti modi demonstrationum dicuntur signa Et forte innuit per aliam significa tionem viam diuisionis, & componis aut omnia ista. plures enim defini tiones substantiarum sciuntur in hi tribus viis.

6

D.d. Et ideo non narra tur omnino, &c. i. & ideo nulla scientia potest demonstrare aliquam speciem illius generis, de quo considerat, vtrum sit aut non eiusdem enim scientiae est scire aliquid esse, & quid sit, quod fit per simplicem demonstrationem. Et, cum declarauit, quod aliqua scientia debet esse, quae persrutetur de ente simpliciter incoepit declarare, quod ista scientia non est scientia Naturalis, & prius quod scientia Naturalis non est operatiua, & d. Et, cum scientia Naturalis est alicuius gene ris, &c. i. Et cum scientia Naturalis est in omnibus rebus naturalibus mobilibus & quiescentibus, manifestum est, quod scientia Naturalis est non operatiua,

7

D.d. causam in hoc, & d. Principium enim rerum actiuarum, &c. i. principium rerum factarum a nobis est in agente, scilicet aut intellectu, aut in arte, aut in aliis potentijs similibus arti: & in nobis non est potentia, aut prinei pium faciens naturalia. D. incoepit exponere hoc, & d. & principium ai tis, &c. i. & est manifestum, quod primum principium rerum artificiatarum, quod est in nobis scilicet in artifice, est volunmtas: artificiatum enim & voluntas idem sunt in forma. Et intendebat ipse per hoc, quod illa, quorum principium est voluntas, sunt alia ab illis, quorum principium est natura, & quod scientiae istarum sunt diuersae.

8

D.d. Omnis igitur cogitatio, i. omnes igitur cogitationes agentes & operantes, & qua vtuntur argumentatione, sunt arguentes secundum aliquid, non arguentes simpliciter, cum scientia in eis non sit nisi propter opus. & per hunc ser monem videtur quasi dare differe, tiam inter scientias speculatiuas & operatiuas: & si tantum det exemplum de scientia Naturali.

9

D.d. & ipsa per scrutatur, &c. i. & intendit scientiam Naturalem. & intendit per hoc, quod dixit, formam & animam: sunt. enim im mobiles essentialiter: & plures par tium eius animae non sunt abstra ctae per de finitionem. Et dixit, in maiori parte, propter intellectum. Et si fuerit lectus iste locus, & de substan tia, quae impossibile est moueri, ad dito illo aduerbio, non, tunc poteri mus intelligere ex eo omnia, de qui bus consyderat scientia Naturalis sed in omnibus libris, a quibus con reximus istum librum, quem glosamus, inuenimus sine non

Commentum 2

10

Quia diuersitas artium fit per di a uersitatem modi terminorum vten dorum, incoepit declarare hoc, & d. Et oportet, &c. i. & oportet nos non igno rare modum vtendi definitionibus significantibus quid, qualiter. est ille modus in vnaquaque arte, & i hac al te, quaerere enim aliquid scire: hoc non determinato, est quasi non quae rere.

11

D.d. Illa autem, quae determinant &c. i. & via ad sciendum hoc est, v primo sciamus, quod definitiones sunt duobus modis, aut sicut definitio sinitatis, aut sicut definitio profund tatis.

12

D.d. & differentia etiam, &c. i. & istae duae definitiones differunt: quia definitio simitatis est cum ma teria sensibili: profunditatis autem est sine materia sensibili. dicimus, ni in definitione simitatis, quod est profunm ditas in naso: & accipitur nasus, quo est aliquid sensibile, in definitione. & dicimus, quod profunditas est demis sio in superficie, in qua non apparet materia sensibilis: sed, si apparuerit erit intelligibilis.

13

D.d. Et omnia naturalia, &c. i. & in definitionibus om nium rerum naturalium apparet ma teria, sicut in definitione simitatis. & hoc est in omnibus membris animalium, sicut in definitione nasi, & oculi, & faciei, & carnis, & ossis, & vniversaliter onsi milium, & non consimilium, & in toto animali: & similiter in omnibus partibu plantae, & in tota planta. nullum. enim istorum habet definitionem absque eo, quod illa definitio accipiat aliquod transmutabile.

14

D.d. manifestum est igitur quod in rebus naturalibus, &c. i. &, cum definitiones rerum naturalium non possint fieri sine materia & forma, manifestum est quod oportet Na turalem quaerere de materia rerum naturalium notificando quid sit, & quaerere secundum quod est illud, propter quod est materia. scilicet forma.

15

D.d. Naturalis enim habet consyderare, &c. i. Naturalis enim habet consydera re de aliqua forma, scilicet de illa, quae im possibilis est reperiri absque: materia. Et intendebat, quod Naturalis habet consyderare in vtroquis scilicet de forma, quaeest in materia, & de materia, propter eonsyderationem de composito: sed consyderatio eius de formis natura libus est prima intentione, & de ma teria propter formam. Deinde d. Ma nifestum est igitur, &c. i. ex hoc ap ret, quod scientia Naturalis est specula tiua, non operatiua. & cum in definitionibus rerum naturalium apparet natura, sicut in definitionibus re rum voluntariarum apparet volur tas: & etiam est manifestum, quod scion tia Mathematica est speculatiua, & quod est scientia rerum immobilium: sed non est manifestum per se, vtrum illa immobilia, de quibus Mathema ticus consyderat, sint abstracta a ma teria, aut sint in materia. Deinde d. & si sit manifestum, &c. i. & si similiter fuerit declaratum, quod quaedam ma thematica sunt abstracta secundum definitionem & esse, aut alia naetura sit ab stracta, tunc consyderatio de eis non erit Naturalis scientiae, neque mathematicae. Scientia enim Naturalis consyderat de rebus mobilibus, Mathemati ca autem de rebus abstractis secundum defini tionem, non secundum esse. sed consydera tio de abstractis naturis est scientiae altioris istis. & hoc intendebat cum d scientia enim Naturalis, &c. i. & scien tia rerum abstractarum est alia a scientia Naturali, & a Mathematica: quia scientia Naturalis consyderat de rei bus non abstractis, & cum hoc non im mobilibus. Mathematicarum autem licet quaedam consyderent de immobilibus, sicut Geometria, & Arithmetica, tamen visum est, quod i la, de quibus consyderat, non sunt abstracta a materia, inmo coexistentia in materia: etsi materia non appareat esse in definitionibus eorum. D. d. Prima autem scientia, &c. i. & cum res abstractae sint priores in esse non abstractis, necesse est vt prima scien tia in esse sit scientia rerum abstractarum.

16

D.d. & quae non mouentur, &c. & intendit, quod res immobiles ne cesse est vt sint aeternae magis qua aeter nae mobiles diuinae. scilicet corpora coelestia, sunt enim causae istorum, scilicet quod substantia abstracta est causa corpo rum coelestium.

17

D.d. Modi igitur Philosophiae, &c. i. manifestum est igitur ex hoc sermone, quod modi Phi losophiae speculatiuae sunt tres scilicet scie tia rerum mathematicarum, & na turalium, & diuinarum., scilicet substan tiarum, in quarum definitione accips tur Deus. & intendebat quod, quemadmo, dum naturalia sunt illa, in quorum definitione accipitur. natura, ita diuina sunt illa, in quorum definitio ne accipitur Deus: & voluntaria sunt illa, in quorum definitione accipit voluntas.

18

D.d. Nullus enim igno rat &c. i. non enim latet aliquem quod, siest scientia Diuina, quin sit in talinatura, scilicet abstracta.

19

D.d. & scientia non bilis, &c. i. & cum manifestum est per se, quod scientia nobilior est generis non bilioris: & scientia Diuina est scien tia nobilior: erco est nobilioris. Oes enim scientiae, sicet sint nobiles, tamen scientia Dei est nobilior illius, cui subiectum est nobilius omnibus subiectis.

Commentum 3

20

Idest. Et rectum est quaerere postqua declarauit talem scientiam esse, quae dicitur prima Philosophia, vtrum ista scientia sit vniuersalis pluribus generibus, aut eiusdem generis, aut eiusdem naturae. Deinde d. Non est enim vna species. i. apparet enim, quod Mathematica non est vnius generis, sed diuersorum generum. Geometria enim est naturae diuersae a natura, cuius est Astrologia. & vtra que est Mathematica. Deinde d. & scientia vniuersalis communis est om nibus. i. sed, si scientia ista fuerit vni uersalis, dignius vt sit communis omnibus entibus.

21

D.d. Si igitur non fuerit &c. i. & manifestum est, quod si non es¬ set hic alia substantia a sensibili, quod non esset scientia prior Naturali.

22

D.d. Et si aliqua substantia mobilis, &c. i. & manifestum est quod, si aliqua substantia inmobilis est, quod ista sub stantia est prima, & quod scientia istius est scientia vniuersalis, & Philosophia prima. Et dixit in esse, quia or do addiscendi istam scientiam est poste rius, & ideo discimus eam post Physicam,

Caput 2 et 3

Commentum 4

23

Idest, & quia declaratum est, quod ista scientia habet consyderare de ente secundum quod est ens scilicet quid sit, & quae sum res existentes in eo, secundum quod est ens, manifestum est, quod dominus huius scien tiae debet primo incipere, & scire deente.

24

D.d. Sed cum ens, quod dicitur, &c. i. iam declaratum est, quod ens sim pliciter diuiditur in prima diuisione in ens per accidens, & ens per se Prima enim diuisio est talis, aut ese aut non esse, quod est falsum & po sibile, aut essentialiter, aut accidentaliter: quod autem est essentialiter diuiditur in decem praedicamenta Deinde incoepit numerare decen ge nera praedicamentorum, & d. sicut hoc, &c. i. v. g. quod dicitur de substantia, & quanto, & quali, & vbi, & quandom, & aliis praedicamentis. Et inten dit quod, quia hoc nomen ens dicitur de omnibus, oportet artificem huius scientiae consyderare de omnibus, & attribuere illa ad primum ens, quod est causa in omnibus entibus.

25

D.d. & etiam praeter omnia ista, &c. i. & ens etiam diuiditur praeter istam di uisionem, in potentiam & actum.

26

D.d. & cum ens dicatur, &c. Deinde d. causam, propter quam incoepit consyderare de ente, quod est per accidens, & d. nulla enim scientia, &c. i. & incipiemus loqui de hoc ente, ad demonstrandum, quod ista scientia non consyderat de illo, nisi ne noceat in cognitione entis, quod est essentialiter. & tale debet praeponi vt praemuniatur homo ab illo.

27

D.d. Et signum eius, &c. i. & signum, quod artifex hui artis non habet consyderare de ente per accidens, est quod nulla ars consyde rat de illo, neque speculatiua, neque operatiua. Aedificator enim, cum facit domum, non consyderat facere in ea omnia accidentia infinita. v. g vt sit domus fortunata habitatoris & vtilis. haec enim accidunt casu, nec etia vt sit infortunata & nocens, haec. enim accidunt malo casu, & alia similia in finita. quod enim est infinitum non est determinatum.

28

D.d. & vniversaliter &c. i. & vniversaliter Sedificator non facit domun vtilem aut nocentem, aut aliis modis rerum contingentium domui. Et similiter Geometer non consyde rat de rebus, quae existunt in siguris per accidens non enim consyderat in fi gura habente tres angulos, vtrum acci dat ei vt in ea sint tres alij anguli. ne que etiam consyderat vtrum accidat illi vt in ea sint anguli, alii a tribus aequalibus duobus rectis, & tres aequa les duobus rectis. & hoc accidit tria gulis, secundum quod sunt ex ligno & cupro aut aliqua alia materia.

29

D.d. et si conueniant in definitione. Potest intelligi sic: & si anguli accidentes triangulo conueniant in definitio ne cum angulis, qui sunt essentiali ter in triangulo in essendo aequales duobus rectis. Et potest intelligi sic: & si illud, quod est per accidens, con ueniat cum eo, quod est essentialiter in definitione. & ideo dixit post: accidens enim est quasi aliquod no men tantum: i, quod enim est per accidens in rei veritate, est nomen xiferae. id est sinc aliqua significatione.

30

D.d. Et ideo non male fecit, &c. i. cum Plato posuit sermonem sophisticum in eo quod est non ens, non male fecit, & non posuit ipsum in ente. & causa fuit in hoc, quod sermo Sophistae in ma iori parte est per accidens.

31

D.d. sicut illud, quod dicitur, &c. i. quoniam illud, quod dicitur esse idem per accidens est illud, quod recipit quodlibet, & suum diuersum vno modo: sicut ac cidit homini vt recipiat albedinem & musicam, & nauigatoriam, & alia infinita. talia. enim dicuntur idem per accidens, sicut dicimus, quod musicus est albus, & est nauigator. Et hoc in tendebat, cum d. musicus enim & gram maticus. i. v. g. vt aliquis homo sit mus cus & grammaticus. dicetur enim, quod grammaticus & musicus idem sunt, sed per accidens. & similiter nauiga tor & musicus dicuntur idem per accideus, quando aliquis homo fuerit nauigator & musicus, & similiter icitur, quod homo, qui recipit nauigatoriam, est idem cum nauigatore, sed per accidens.

32

D.d. & omne, quod est, &c. i. & om ne, quod dicitur esse idem per accidens, non dicitur semper neque in ma iori parte. sicut dicitur, quod grammaticus est musicus, aut efficitur musicus, aut musicus est grammaticus, aut musi cus efficitur grammaticus. D.d & omnes alisermones, &c. i. & similiter omne praedicabile accidentale. Plato enim po suit eum in non ente. quia quod est propter accidens, prope videtur ex quod non est, cum raro accidat. & hoc intendebat, cum d. Accidens enim videtur propem, &c. i. illi, quod est non ens aliquo modo.

33

D.d. & hoc manifestum est, &c. i. & numerare ea, qui sunt per accidens sub non ente, apparet ex rebus, quae inducuntur. Existentes enim res essentialiter sunt illae, quae habent aliquam speciem, in quarum indiuiduis existet generatio & corruptio. illa autem, quae sunt per accidens, nullam habent speciem: vnde neque: generationem neque: corruptionem. & intendebat quod nulla species inuenitur per accidens.

Commentum 5

34

Dicit: & licet illud, quod est per accidens, non contineatur sub cogni tione, tamen loquamur de eo secundum quod est possibile in sua natura, & notificemus causam, propter quam est. videtur enim quod ex hoc declarabitur, quare non continetur sub cognitione, & quare nulla ars persrutatur de causa eius. D. incoepit loqui in eo & d. & cum in rebus, &c. i. & cum in rebus sint aliqua, qua semper sunt in eadem dispositione, scilicet necessaria & non necessaria, qua dicuntur de rebus patientibus violen¬tiam, sed quae dicuntur de rebus, quae impossibile eest vt sint alio modo ab eo, quo sunt.

35

D.d. & quaedam non sunt necessaria, &c. i. & cum rerum quae¬dam non sunt necessaria in esse, & quaedam habent esse in maiori parte temporis, & tunc istud geneus est causa eius, quod est per accidens. quando enim in eis, quae sunt in maiori par te, non fiet illud, quod innatum est fieri in maiori parte, fiet illud, quod est per accidens. & ideo si omnia essent necessaria, nihil esset per accidens. Et cum narrauit, quod causa eius, quod est per accidens, est aliqua esse in ma¬iori parte: quam, si aliqua fuerint in ma iori parte, aliqua erunt in minori, d. Illud enim, quod non est semper, &c. & dicit hoc, quia ex ascensu canis se quitur abscissio pluuiae essentialiter. & non hoc esset necessarium, si esset pluuia in eo in minori tempore. & ideo qui non concedit aliquid esse per accidens, continget ei vt omnia facta sint necessaria in fiendo.

36

D.d. & accidit vt homo fuit albus, &c. i. & ex hoc accidit homini quod fuit albus, & quod non fuit, & quod album fuit multa infinita, v.g. musicus & aedificator, & medicus, & alia. Deinde dicit: & Aedificator, & Medicus, &c. i. verbi gratia, quod accidit Aedificatori medi cari non in eo quod Aedificator, sed quid accidit ei quod fuit Medicus & similiter Cocus potest facere ferculum vtilesed tamen per accidens. Cocus enim facit delectabile ferculum, Medicus at vtile.

37

D.d. Secundum igitur hanc dispositionem, &c. i. secundum igitur hunc modum virtutes actiuae, & artes ha bent alias operationes ab eis,, propter quas sunt. Deinde d. & ista non habent, artem, &c. i. & ista, quae sunt per acci dens, non habent artem agentem, ne que virtutem terminatam, a qua proueniant. Causae enim eorum, quae fiunt per accidens, sunt etiam per accidens. cilicet quaecunque causa sit, immo causae in finitae.

38

D.d. Et cum non omnia, &c. i. & cum manifestum est, quod non omnia sum necessaria: sed plura sint in maiori parte, necesse est vt illa, quae fiunt per ac cidens, sint in maiori parte, ex quo illa, quae sunt in maiori parte, sunt ne cessaria. & si non, omnia essent necessa ria. & ista sunt sicut album esse musicum accidit enim albo quod fuit musicus non ne cessario, neque in maiori parte.

39

D.d. cum sit in aliquo tempore, &c. i. & si illuc quod est per accidens, non fuerit, tunc omnia entia erunt necessaria: & tunc quod sit per accidens, habebit causam aliam. a cam possibili, quod est in maiori parte. Et dixit hoc, quia causa eius, quod est per accidens, est causa possibilis, quod est in maiori parte. Et dixit hoc, quando ex ea non prouenit aliqua actio haben da naturaliter, sed alia actio, vt dictum est in Physicis.

40

D.d. & opor tet accipere hoc primo, &c. i. oportet accipere, quod causa eius, quod est, accidens, est causa rerum, quae sunt in maiori parte. nulla enim est alia causa, quae potest accipi pro causa eius, quid est per accidens, praeter istam.

Commentum 6

41

Cum declarauit, quod illud, quod est per accidens, non habet naturam terminatam, cum non habeat causam terminatam, incoepit declarare, quo non habet etiam scientiam, & d. Quo niam autem, &c. & d. scientiam permanentem, quia illud, quod est per accidens, scitur quando accidit, sed non permanenter. quia scientia non est permanens inscito nifi per causam & dicere est permanentiam iudica re, quod cum causa fuerit, erit causatum, Aut de necessitate, aut in maiori parte. & ideo in hoc genere impossibile est aliquam cognitionem esse. Et hoc, quod d. quod scientia permanens nonest nisi rerum necessariarum, aut earum, quae sunt in maiori parte, ma nifestum est per se. & quod impossibile est addisci, aut sciri quid non est alte rius istarum duarum dispositionum, quoniam, sicut dixit, omne, quod definitur, aut dispo nitur aliqua dispotiere, aut illa dispositio erit ei necessaria, aut in maiori parte. sicut dicimus, quod syrupus aceto sus adiuuat febricitantes, quia adiuuat eos in maiori parte. & si contingen ter adiuuaret eos, aut in minori par te, non haberemus scientiam perma nentem in eo.

42

D.d. Et impossibile est vt aliud dicatur, &c. ita accidit in Luna & intendit quod nouitas mensis est necessaria non in maiori parte, sed il lud, quod est per accidens, neque est ne cessarium, neque in maiori parte,

Commentum 7

43

Idest, quoniam aut oportet ex hoc hic esse causas, quae generantur, de inde corrumpuntur absque eo quod ge nerent alia, aut alia corrumpant, manifestum est. Deinde dicit. causam in hoc, & d. Oam, si hoc non fue rit, &c. i. quoniam si fuerit necessarium vt omnis causa generabilis sit generans aut corrumpens, continget vt om. N nia sint necessaria: Deinde dicit i quoniam si illud, quod generatur, &c. idest quoniam, si illud, quod est generandum, non habuit causam accidentalem, sed omnem causam sequitur causatum necessario, tunc omnia quae fiunt, fiunt necessarios & sic auferetur natura possibilitatis. Deinde dicit: Sicut dicimus, vtrum erit, &c. i. quoniam si omnia fuerint necessario, tunc continget vt sermo dicentis, vtrum hoc erit in futuro, aut non erit, alterum eorum erit necessarium, & alterum impossibile, & continget vt causa illius generandi 2 sit causa generata necessario, &, cum fuerit erit creatum necessario. & hoc intendebat, cum d. quod erit hoc, si fue rit hoc, & si non, non Deinde dicit: & hoc si fuerit, & secundum hanc disposist tionem. i. & continget etiam vt a causaeius sit causatum necessario, si fuerint generata, vt sit secundum hanc dispositionem, scilicet vt sit necessario a sua causa, & sua causa ab alia, & hoc perueniet necessario ad aliam causam ne cessariam in esse. tales enim causaenon procedunt in infinitum. Deinde dicit: & manifestum est, quod sem per diminuitur, &c. i. quod tempus, in quo sit causa rei factae in tempore. terminato futuro, diminuitur ex il lo tempore, & diminuitur etiam ex tempore residuo tempus, in quo fit causa causae, donec perueniatur ad instans praesens, in quo est prima causa eius, quod est fiendum. Deinde dicit exemplum in hoc, & d. sicut di cimus quod, si Socrates exierit, &c. i. v. g. quod, si fuerit necessarium quod Socrates moriatur, si vulneretur, vt si infirmetur quod moriatur. & si hoc fuerit, infirmabitur necessario, dones perueniatur ad causam existentem in praesenti. v. g. quod, si patiatur sitim patietur calorem necessario. &, si patiatur calorem, patietur febrem. & si febrem patietur morietur. & si materia exiuerit, patietur sitim neces sario. Deinde dicit: vt tale come stum, &c. i. & si patiatur sitim, neces sario comedit aliquod calidum. & sic comedere illud calidum erit ne cessarium, & illa consequentia erunt necessario. contingeret enim expositione eorum, quae fiunt in futuro esse necessario, scilicet alterum duorum oppositorum, vt sint etiam facta necessario, & vt consecutio eorum adinuicem sit necessaria. Deinde dicit: & hoc aut erit, aut non. & innuit aut causm aut cantum scilicet quod vtrumque erit uecessa rio.

44

D.d. ergo morietur necessarioi. & si istae causae fuerint huius dispo sitionis, necesse est vt exeat, & mo riatur necessario.

45

D.d. Et similiter. si aliquis ordinauerit, &c. i. & similiter continget vt omne, quod fit, ante quam fiat, quod fuit necessarium vt fieret ita quod omnia futura, & omnia praeterita fuerint necessaria. & hoc est contra intellectum & sensum.

46

D.d. & ha bent essentiam existentem. i. contin get vt omnia facta habeant essentiam aliquam existentem, ex quo continget exitus eorum in actum necessario. vt dicitur in exemplis legalibus, quia omnia fienda sunt scripta in tabula, & quod est scriptum in illa tabula, exibit in actum & io exposuit hoc, & d. dico illa, &c. i. continget vt naturae rerum faciant eas genera i necessario, quemadmodum natura generabilium facit ea corrumpi. & io. d. erunt igitur necessario omnia generabilia, &c. i. continget igitur secundum hanc positionem vt natura & substantiae rerum, ex quibus genera bilia generantur, faciant eas gene rari: quemadmodum cum generantur, faciunt eas corrumpi, vt viuus corrumpitur.

47

D.d. sit enim idem. &c. i. & est necesse vt generatum corrumpatur necessario, quia antequam corrumpatur, fuit necessarium vt componeretur, & fieret idem ex contrarijs. & fuit idem, quia contraria fiunt in eo, scilicet formae. & sic necessario corrumpiur, sed non sine infirmitate & violentia, sed corrumpitur si aliqua infirmitas fuerit, aut violentia: quarum altera. scilicet infirmi tas est naturaliter & de necessitate, & altera per accidens scilicet violentia. D. dixit. Manifestum est igitur etcaet. idest, declaratum est igitur ex hoc, quod omne, quod generatur & corrum pitur, habet causas, & quod illae causaperueniunt ad primam causam. sed tamen differunt, quia corruptio sit de necessitate, generatio autem non. & si hoc esset, omnia essent acciden tia necessario. & si hoc esset, tunc ge neratio esset in substantia rerum, in quibus est generatio, sicut corru ptio existit in substantiis eorum.

48

D.d. & accedet ad illud, quod comprehenditur casu. i. quod autem ex istis causis prouenit ad illud, quod fit casu, non est causa alicuius motus naturalis omnino, idest quod omne, quod fit casu, non est causa alicuius speciei entium. Deinde dicit: Sed finis, qui est, &c. idest sed quod fit casu, sit a principio habente na¬ turam terminatam & causam terminatam. quod enim est accidentaliter, acci¬ dit illi, quid est essentiali¬ ter.

Caput 4

Commentum 8

49

Modo narrat quid persrutandum est de causa, ad quam ascendunt omne, causae, quae sunt accidentales, aut essen tiales, & d. Et oportet nos, &c. i. & oportet nos multum persrutari de causa accidentali, vtrum reducatur ad causam materialem, vel finalem, vel agentem. & ipse iam declarauit in Secundo Physicorum, quod reducitur ad cau sam agentem. & forte propter hoc dimisit hic loqui de illo. Et cum iam declarauit, quod in hoc ente, quod est i acis, non consyderat ista ars, d. Dimittamus igitur, &c. i. quia iam determinauimus de natura eius, quid sufficit.

50

D.d. Et loquamur de vero ente. i. & cum iam locuti fuerimus de ente accuntali, loquamur de ente veridicanti, secundum quod est veridicans. & hoc est illud, quod est in anima. haec enim entia facta sunt ab intellectu, quando diuidit entia abinuicem, aut conponit ea adinuicem. hoc igitur ens est vnum geneus generum entium, & est niversaliter istud ens tantum in affrmatione aut negatione.

51

D.d. quia habet affirmationem, &c. i. vera enim affirmatiua significat compositionem in entibus, & vera negatiua diuisionom, Et quia idem ens impossibile est quod sit conpositum & diuisum insimul, ideo, siaffirmatiua fuerit va, negatiua erit falsa. & quasi dicat, affirmatiua autem quia est vera, est ens in compositione, quasi haberet negatiuam, cuius fals tas existit in diuisione, quoniam, cum affirmatiua est vera per compositionem, ni gatiua est falsa per diuisionem. & simili quando negatiua est vera per diuisionem affirmatiua est falsa per componnem

52

D.d. Qumodo antem accidit simul, &c. & intendebat per hunc sermonem declae iare diuersitatem duorum entium. scilicet entis, quod est in intellectu, & entis, quod est extra intellectum. Quod enim est in anima, contingit vt recipiat duo oppo sita insimul: quod autem est extra animam non & quasi dicat quoquomodo autem acc dit quod anima intelligit duo opposita in simul, quod non potest esse extra animam quia ma recipit contraria successiue loquendum est de eo in alio loco, & in nuit librum de Aima.

53

D.d. in hoc cau sam, & d. Verum enim & falsum, &c. id est, & causa in hoc, quod intellectu comprehendit insimul duo opposita est, quia natuma primorum opposiiorum i on, iceiga primorum oppositorum extra animam. scilice boni & mali veruntm verum & falsum sunt in cognitione, & bonum & malum sunt in ma: & nullum entium, quae sunt in cognitione, dicitur esse simpliciter secundum quod est extra animam.

54

D.d. oOima igitur perscrutan da, &c. i. & omnia perscrutanda, vtrum sint de ente in cognitione, aut de ente ex tra animam, dicenda sunt vbi t perscrutabitur de vniversalibus, & numeris, & aliis similibus.

55

D.d. Et cum in cognitione, &c. i. & cum illud, quod est in cognitione ex hoc ente, est compon aut diuisio, absque eo quod sit extra animam ens, quod differt ab isto, quod est in re, est illud, quiod significat aut quid, aut quale, aut quantum aut aliquod continuum cum alio. & haec sunt caetera praedicamenta.

56

D.d. & cogi tatio diuidit illud, &c. & forte intendit per hoc illud, quod est praeter praedicamen tum substantiae. & forte intendit praedica menta, quae coniter habent componem. ista enim existimantur, quod nisi anima esset, non essent.

57

D.d. dimittamus ergo ens, &c. i. dimittamus igitur perscruta ri perscrutationem de ente, quod est per accidens, & de ente, quod est veri dicanis scilicet quod est in anima. Ens enim, quod est per accidens, non habet cau sam terminatam: & quod est veridi cans, non habet etiam causam nisi animam & ideo vtrunque numeratur in genere entis diminut i. & ideo perscrutandum est de ente perfecto, quod est ens extra animam.

58

D.d. lam declarauimus, &c. id est, & determinauimus vbi locuti suimus quaedam de eis, quae significant multis modis, quod ens dicitur mul tis modis. quoddam enim dicitur secundum quid, scilicet de substantia, quoddam de qualitate, quoddam de quantitate, quoddam de copulationibus istorum cum aliis.

PrevBack to TopNext