Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Liber 1

Liber 1

Commentum 1

Via Antiqui primi Naturales conveniunt in hoc, quod principium omnium generabilium est vnum qua tuor elementorum, & quidam ponunt ipsum ignem, & quidam aerem & quidam aquam, praeter terram ni si ponentes leges, d. de ipsis narrando "Posuerunt principium", &c. i. Antiqui vero posuerunt principium vnum ex qualibet specierum corporum simplicium. scilicet quia quidam posuerunt ignem, quidam aquam, quidam ac rem. Et dixit quasi species materiae, quia materia est in potentia, ista autem in actu. *& quia materia in rei veritate non generatur neque corrumpitur, ista autem sunt generabilia & corruptibilia, & isti non perceperunt de cau sis nisi materialem.

D.d. "Quidam autem posuerunt", &c. i. quidam autem dixerunt causam materialem esse & addiderunt causam mouentem & agentem: & istorum quidam ponunt istam causam esse vnam, & quidam duas.

Commentum 2

Potest intelligi per hoc, quod d. "vsque ad tempus Italorum", quod hi sciuerunt has duas causas tantum. scilicet ma terialem, & agentem.

D.d. & locuti fuerunt de ista alij modicum scilicet de causa formali. narrauit enim hoc in alio tractatu de Empe scilicet quod volebat demonstra re quid est os, & quid est caro: sed non propalauit quod forma rei debet esse principium aliud a sex principiis. scilicet quatuor elementis, & lite, & amicitia, quae ipse ponebat.

D.d. "sed sicut dixi", &c. & innuit Anax. qui ponebat intellectum esse motorem tantum: & Empe. qui ponebat duos motores, scilicet amicitiam, & litem.

Commentum 3

Pythagorici autem conueniunt cum Naturalibus in hoc, quod dicunt, quod principia sunt duo: sed secundum modum, qui apparuit eis, non secundum modum, qui apparuit Naturalibus. & Et, cum d. hoc, in quo conueniunt hae duae sectae, d. quod est proprium Pythagoricis, & d. & est, "proprium eis dice re", &c. i. Pythagorici ponunt haec duo principia. vnum autem eorum finem & vnum, quae significant eandem intentionem apud eos: sedm autem principium ponunt infinitum. Et haec duo secundum istos sunt secundum materiam & formam, non secundum materiam & agens, sicut erant apud Antiquos naturales.

D.d. & "non sunt assueti appellare", &c. i. & isti homines cum hoc, quod ponunt haec duo principia communia omnibus natura libus, non ponunt principium naturale rebus naturalibus, ssicut fecerunt Naturales de hoc, quod ponunt principium naturale rerum naturalium. v. g ignem & terram. & innuit per hoc di minutionem earum, cum non posuerunt rerum naturalium principium na turale. Non enim posuerunt haec duo principia, nisi secundum quod opinabanturi la esse principia rerum: & quod numen est substantia rerum naturalium: & quod principia substantiae sunt substantiae & hoc intendebat, cum d. sed ipsum: n finitum, & vnum est substantia, i. sed non posuerunt ipsum infinitum, & ipsum vnum principium entium, nisi secundum quod est substantia. & secundum haec duo, principia sunt etiam substantiae, quia sunt principium numeri, qui est substantia entium, principium enim substantiae debet esse substantia.

D.d. "sed ex istis" etc. i. ex istis duobus principiis posue runtentia, quae dicunt esse numerum, i. cum existimauerunt entia esse numerum, & quod principia numeri sunt vnum & multum, dixerunt quod haec duo principia sunt entium.

Commentum 4

Idest, & cum isti homines scilicet Pythagorici voluerunt considerare de entibus posuerunt suam consyderationem in eis in eo, quod est valde simplex, cum definierunt primum ens illud, quod est magis manifestum & est magis dignum in esse, & cognitione, scilicet substantia definitionem, quam dixerunt scilicet quia dicunt ipsum esse infinitum, & vnum & numerum.

D.d. & "hoc est, quod existimabant", &c. i. & hoc, quod existima¬ bant, quod natura entium est natura numeri, quia numeri praedicantur de entibus, est sicut existimatio eorum, qui existimant duplum & dualitatem esse idem, i. eiusdem naturae: quia duplum est vniuersalius dualitate, & prius ea natumraliter. quod desribitur sic, quid cum aufertur, aufertur aliud, & non econuerso: & cum aliud est, erit illud

D.d. sed non secundum modum, i, sed non secundum modum, secundum quem aliquid est duplum, est duo, i. quod cum de aliquo aliqua plura vno praedi antur, non est ne cesse vt eodem modo praedicentur de eo, neque vt praedicatum nemonstret substantiam illius.

D.d. si igitur non fuerit sic, erit vnum multum. id et si igitur natura posterioris non fuerit alia a natura prioris, tunc natura vnius & natura pluris erunt eadem. & intende bat per hoc quod, si entia essent nume ri, quia numerus est prior entibus, tunc plus esset vnum, & vnum plus,

D.d. & hoc est: quod accidit illis. i. & impossibile accidens dicentibus entia esse numerum est, sicut impossibile accidens opinantibus esse vnum plus, idest quod contraria sunt vnum, quia sunt in vno.

Deinde d. & inueniuntur de priori & posteriori alia talia. i. & multa alia talia sunt priora sensibilibus hoc modo prioritatis, sicut est numerus. Quia igitur fecerunt numerum esse substantiam sine illis aliis prioribus naturalibus & omnia ista reducuntur ad hoc, quod prius secundum definitionem homo debet esse prius natura se: cundum esse. & hoc magis declarabitur in tractatibus substantiae.

Commentum 5

Et postquam inuenti fuerunt il. modi philosophiae. scilicet Pythagoricorum, & vniversaler qui ponebant mathemathica principia entium & naturalium scilicet Anaxagorae, & Empedoclis & Demoeriti, inuenta fuit philosco phia Platonis. & dicit, quod consequebatur illam in multitudine, idest quod & Plato consequebatur in pluribus sui opinionibus opinionem Pythagoricorum, & in paucioribus opinionem ltalorum & fuerunt primi Naturales in ltalia. scilicet Anaxagorae, & Empedoclis, & Democriti. Et dicit, quod Plato sequebatur in maiori parte Philose phiae suae eos, qui ponebant mathematicas causas rerum sensibilium. quia Plato dicebat formas esse, & opinabatur naturam formarum, & numeri naturam esse eandem: vt declaratum erit in tractatibus substantiae. & opinabatur quod quatuor elementa sunt conposita ex superficiebus aequalium laterum & angulorum: & sunt quinque dicta corpora in vltimo Fuclidis, & consequebatur Naturales in dicendo materiam esse, & quatuor elementa esse.

D.d. & primum. quod contingit post Democritum, fuit opinio Herculeorum, qui faciebant dubitare omnes dantes se ad Philosopiam, in illo tempore, & dicebant quod nulla est scientia. Scientia enim est necessaria & semper. & nihil est hoc, de quo pendeat scientia, nisi sensibilia, quae sunt semper in transmutatione & cum scitum est semper in transmutatione, igitur & scientia semper est in transmutatione. & scientia transmutata non est scientia: ergo nulla est scientia.

Deinde dicit: istas igitur opiniones, &c. i. istae igitur opiniones praedictae peruenerunt ad nos de consyderantibus in Philosophia vsque nunc. Socrates vero fuit primus eorum, qui locuti fuerunt de Philosophia Morali, & nihil addit eis, quae dicta fuerint ab Antiquis in Philosophia speculatiua.

Commentum 6

Quia dubitatio Herculeorum mouit Platonem ad dicendum formas esse, incoepit hic declarare quo modo il Clud mouit eum ad credendum hoc, & d. quia accepit, &c. i. & mouit Plaro nem ad dicendum formas esse, quia in uenit in vnoquoquis genere, & in vna quaque specie, quod esse istius indiuidui in illo est secundum modum esse aliorum indiuiduorum in illo genere. & hoc est impossibile, vt esset accidentaliter. Et opinatus fuit quod nihil in sensibilibus est fixum: & quod impossibile esset et vt sensibilia haberent definitionem, in qua communicarent, cum semper sint in transmutatione. ideo opina tus est quod intentiones, quae inueniun¬ tur in indiuiduis vniuscuiusque spe. D ciei, eaedem sunt: & definitiones rerum sunt res necessariae extra animam. & vocauit eas formas, & exemplaria. scilicet ormas rerum sensibilium, & exemplaria natuiae, quae conspicit, sicut artifex inspicit formas artificiati. &, si non, tunc quodlibet esset a quolibet: & non esset ex spermate hominis homo semper, neque a spermate equi equus semper.

D.d. omnia autem sensibilia, &c. i. & opinati sunt propter hoc, quod omnia sensibilia definiuntur per istam naturam, & inueniuntur per illam, sicut res a suo exem, plari.

D.d. & propterea multa vni uoca, &c. idest sed nomina vniuoca significant de multis rebus eandem coem intentionem eis. & scum sermonem in formis non erit haec intentio eadem communis multis: & sic fient nomina specierum conmunia, & non erit intentio vniversalis nisi tantum nomen & io d. quod addiditaequiuocationem.

D.d. Pythagorici vero, &c. i. Pythagorici inducti fuerunt ad dicendum entia esse numeros per similitudinem, quia assimilauerunt numeros entibus, & crediderunt eos esse entia, & ideo non contingit eis habere nomen commune inter numeros & entia, neque fuerunt coacti ad dicendum nomenin Arabieo, vocatum nomen aequiuocum, commune in speciebus. Plato autem addidit nomen commune. Et forte innuit per hoc Antiquos opinantes, quod causae entium sunt genera vniuer salia, sicut vnum, & ens. isti enim non credebant nomen hoc aequiuocum esse. Et ex hoc errauit Parmenides cum non distinxit inter hoc nomon ens, quod significat vnum in numero, aut vnum in genere: & credidit omne ens esse vnum in numero.

Deinde dicit: conicatio autem & similitudo, &c. & innuit per hoc Platonem, quoniam, cum fuerit persrutatus de conmunicatione inter indiuidua, debe bat persrutari de coniunctione in ter species. & dicit hoc, quia contia git ei, cum dixit in vltimis speciebus esse formas, dicere hoc in aliis speciebus. & sic formae haberent formas: & sic in infinitum, aut diceret, quod omnes species sunt res intellectae existentes in anima, & non habent esse extra animam.

D.d. sed non contradixerunt nisi in sensibilibus, &c. i. & causa in hoc, quod consyderauaerunt de natura specierum, & non de natura generum, est, quia perscrutatio eorum fuit secundum cou dictionem non secundum per scrutationem, ideo cum quidam contradixerunt Herculeorum quaestioni in ablatione scientiae a sensibilibus, dixernt formas esse, & naturam me diam inter formas & sensibilia, vt dissoluatur ab eis per hunc sermonem quaestio in vtroque. &, si consyderassent in re secundum naturam eius, tunc responsio esset eadem in sensibilibus & mathematicis. Et quia ista contradictio fuit corrupta, incoepit dicere contradictionem veram contraistos, & d. sensibilia autem quaedam sunt, &c. i. dicere autem quod sensibilia semper sunt in transmutatione contradicitur sic. quoniam entia sensibilia quaedam sunt non transmutabilia essentialiter, sed permanentia. scilicet forma: & quaedam sunt transmutabilia sem per scilicet materia. Et hoc, quod d. species autem sunt illa, quae inueniuntur, etc. contradicit opponendo sermoni de formis, & opponendo dicentibus quod nulla est res, in qua communicant indiuidua, nisi nomen tantum: & isti sunt illi, qui destruunt scientiam. quoniam, cum ma nifestum est de definitione speciei quod est intentio existens in pluribus secundum numerum, secundum quod vnumquodque eorum est ens, manifestum est quod formae abstractae impossibile est vt sint in sensibilibus, ita quod sint eaedem, nedum vt demonstrent essentiam eorum. & similiter apparet ex ista definitione quod illa multa, de quibus praedicantur species, communicant in eadem intentione, non in eadem dictione.

D.d. & species etiam est causa aliarum rerum. i. causa scientiae indiuiduorum, non causa indiuiduorum

Commentum 7

Forte intendit facere differentiam inter indiuiduum & specieni. Et cum dixit: Et quae sunt ex illis, innuit indiuidua. & quasi dicat, intentio autem vna, quae est in istis rebus indiuidualibus, secundum quod non communicant in ea, sed appropriatur vnicuque eorum, est vnum indiuiduale, intentio vero vna, in qua communicant, dicitur species.

D.d. Qui autem dixit, quod vnum est substantia, & nihil aliud, &c. i. qui autem dixit, quod vnum in numero est substantia, & nihil aliud est ens, de quo dicitur esse vnum alio modo ab vno in numero, dixit propinquum sermoni PythagorieorumEt dicit propiequum: quia isti sunt dicentes partem esse indiuisibilem: quia apud istos non est substantia & vnum, nisi ista pars. & ideo contingunt eis impossibilia, quae contingunt dicentibus, quod substantiae rert sunt vnum. vtraque enim secta non potest dicere quo modo ex istis sit communicatio: neque quomodo istud vnum indiuisibile est caua passionis & actionis, & alterationis, quoniam, si reciperet transmutationem, esset compositum ex materia & forma: & omne compositum ex materia & forma est diuisibi le.

Commentum 8

Dixit, quod illi, qui posuerunt duo principia, vnum. scilicet & infinitum, quidam posuerunt finitum generari a dualitate, & non posuerunt dualitatem contrariam, sicut illi, qui posuerunt eam ex magno & paruo. & hoc intendebat cum d. sicut vnitatem.

Deinde dicit: Et quidam posuerunt causam infiniti magnum & paruum, & hoc est proprium. i. & quidam po suerunt causam infiniti dualitatem, quae est magnum & paruum, quae, procedunt in magnitudinibus in infinitum. & d. & hoc est proprium, quia isti posuerunt principia tria. vt An¬ tiqui, contraria. scilicet magnum & paruum, & subiectum recipiens, quod est vnum Qui autem posuerunt principia vnum & infinitum generant ex dualita te non po suerunt contrarijs scilicet vnum & infinitum aliquod subiectum.

D.d. Et quidam posuerunt, &c. i. & istorum dicentium. scilicet quod principia sunt nume ri, quidam etiam posuerunt numeros ex sensibilibus, i. formas sensibilium. & isti sunt dicentes formas & numeros, & quidam etiam dicunt, quod sensibilia sunt ipsi numeri, & sunt Pythagorici. Et quia quidam dicentium formas esse, ponunt numeros, & vniversaliter subiectum mathematicorum naturas me dias inter formas & sensibilia, & Pythagorici neutrum dicunt, sed dicunt, quod ex numeris componuntur entia, d. & non ponunt mathematica intel ista. Et forte innuit dicentes numeros esse formas. Istae enim sunt duae sectae, quidam enim dicunt, quod numeri, & formae sunt eiusdem naturae: & quidam dicunt, quod natura numerorum est alia a natura formarum, & quod est na tura media inter formas & sensibilia, vt habetur in Tertio istius libri

D.d. Qui autem posuerunt vnum, & numeros, &c. i. qui autem posuerunt vnum, & numeros esse partes rerum sensibilium, & non dixerunt, quod numerus est ipsa entia, sicut dixerunt Pythagorici scilicet partem formalem, venerunt ad dicendum formas, & ad dicendum eas esse numeros per perscrutationem de natura definitionum, scilicet vnd venerunt formae in eis, & res de finitae extra animam sunt transmutabi les: quapropter necesse fuit apud eos ponere subiectum definitionum, aut ipsas definitiones formas esse. & perorpi hoc, quia formae sunt apud eos coniunctae cum materijs, iudicauerunt, quod natura earum non est alia a nutura nu meri. formae enim si sint, impossibile est vt natura earum sit alia a natura nuneri.

D.d. Qui autem posuit aliam naturam dualem. i. qui autem posuit dualitatem, quae est ex natura materiae, non ex natura formae, quia ex ea generantur nu meri pares, non generatione naturali. sicut res generantur a suo exemplari. & quod est causa infiniti, recte dixerunt quam, si hoc esset acciuns dualitati, non semper inueniretur ei ista actio. Quod enim inuenitur in aliqua re accidens taliter est econtrario, scilicet quod raro inuenitur. & hoc intendebat cum dixit: Quae autem accidunt ei, sunt econtrario

Commentum 9

Dixit: Et species diuersantur, &c. ita cecidit abscissum de libro Graeco. & est vna sigenationum, quam dicebant dicentes formas esse facientes indiuidua quia natura rerum assimilatur naturae masculi, qui facit multitudinem Et, quia ista sigenatio etiam fuit vna multarum, quae ceciderunt a libro, d. igitu ista sunt exempla, & similia principiorum. i. istae igitur consimilitudines sunt, quas inuenerunt inter species & vera principia, ex quibus existimauerunt, quod species sunt principia. Plato vero definiuit species quod sunt principia secundum formam & secundum agens. Et est manifestum, quod posuit quiditates rerum, & definitiones earum formas rerum, & posuit materiam res, in quibus sunt, formae.

D.d. Species enim sunt scilicet formae sunt apud ipsum quiditas aliarum rerum, quae non sunt formae.

D.d. Species vero sunt vnum, &c. i. species autem, quae vere dicuntur: sunt illud, quod congregatur ex forma vniversalie & materia. v. g. quod species hominis non est forma eius tantum, secundum quod in tendebat Plaro, sed congregatum ex materia & forma.

D.d. Et quaedam d. cuntur esse in speciebus, &c. i. & signum, quod formae non sunt species, est quod qu ditas rei, quae est forma, est in specie, secundum quod est pars eius, sicut dualitas, quoniam quiditas eius apud dicentes eam esse principium, est magnum & paruum: & magnum & paruum sunt alia a dualitate.

D.d. Et etiam dedit, &c. i. & signum, quod ipse dicit materiam & formam, est quia dedit causam boni & laudabilis, & etiam suorum oppositorum. & hoc non est nisi materia & forma.

D.d. vnumquodque eorum caeteris id est quod ipse dedit causam rerum caeterarum apparentium in entibus de laudabili, & bono secundum vtrumque elementorum, quae posuit scilicet materiam & formam.

Deinde exposuit quae sunt illa alia caetera, & d. & sunt ea, de quibs diximus, &c. i. & ista sunt res postes riores, quae apparent in entibus: & sunt ea, quorum causae sunt dandae per principia, & vt principia verificentur propter hoc. Et d. hoc, quia apud quidnem principiorum quaerendum est vt sint conuenientia omnibus apparentibus inexistentibus: quoniam tunc videntur esse vera. & hoc non demonstrat necessario ea esse principia, donec res mamifeste signent ea, scilicet quod, quando posteriora sigenant priora, tunc vificabitur quod sunt principia con¬

Commentum 10

D. Et videtur quod sermo istorum de numero causarum testatur nobis, cum non possunt addere quintam causam causis, quas diximus. & cum hoc manifestum est cum de claratum est quod Antiqui non potuerunt addere aliud principium, per quod persrutatio aut cadet super omnia illa principia, quae diximus aut super quaedam in vnoquoque entium

Commentum 11

Opiniones autem istorum de principiis iam dictae sunt. quo modo autem posuit vnusquisque eorum principium illud, quod posuit, & ratio quae induxit illum ad illud, & quaestiones contingentes eis, dicendum est post D. incoepit dicere quaestio nes contingentes eis, & post eas, qua primo dixit, & d. Et omnes ponentes, &c. i. & manifestum est, quod anti qui, quid posuerunt toti eandem naturam, quasi materiam, & fecerunt eam corporalem aut ignem, aut ac rem, aut aquam, errant modis erroris. Errant enim primo, quia posuerunt primum elementum corpus & non posuerunt ipsum substantiam. non corpoream. corpus vero videtu esse compositum: & ideo contingit ei generatio & corruptio. & primum elementum non debet dici generari, neque corrumpi. contingeret enim elementum habere elementum, & sic in infinitum. D. dedit diminutionem contingentem eis ex hoc, quod posuerunt primum principium corpus, & d. Et voluerunt loqui, &c. i. & voluerunt loqui ex hac positione de causis generationis & corruptionis, & non potuerunt: quia vera generatio & corruptio non inueniuntur nisi in corruptibilibus. sed cum hoc potuerunt loqui in aliis praeter generationem. & quasi laudat eos ex hoc modo, quod non possunt facere illi, qui posuerunt principium rerum naturalium mathematica.

D.d. sed abstulerunt causam motus i. sed cum hoc quod qui posuerunt causam materialem, & concesserunt motum, dimiserunt causam mouentem materiam, cum materia non moueatur per se & cum hoc quod dimiserunt causam agentem, dimiserunt etiam causam substantiarum singularium, pr quam sunt substantiae in actu, & existentes per se: & est causa formalis.

Commentum 12

Et omnes Antiqui dicunt, quod facile esset quod elementum sit vnum istorum trium, scilicetaeris, & ignis, & aquae, praeter terram. cum per hoc quod sustentati sunt in hoc. N quod diximus, vnusquisque: eorum dicat esse elementum super vnam viam. Et causa in hoc est, quia iuerunt per viam communem, ua non significat hoc esse elementum magis qua hoc. & vnusquisque eorum di cit hoc esse elementum, quia alia generantur ex eo, aut secundum congregationem, aut secundum segregationem scilicet densitatem, & raritatem, quae accidunt eis propter partes, ex quibus componuntur. Qui enim dixit, quod elementum est ignis: intendebat quod caetera generantur ex eo secundum spissitudinem. singebat enim quod quando ignis inspissatur, sit aer: & cum aer inspissatur, sit aqua. Qui autem posuit aerem esse elementum, intendebat duos modos scilicet cum aer raresit, fit ignis: & cum inspissatur sit aquaQui autem dixit, quod elementum est aqua, intendebat quod cum inspissatur, fit terra: & cum rarefit, sfit aer. & nullus dixit quod terra est elementum. Et bene potuit dicere secundum hunc modum. & intendebat quod ponere generationem esse secundum hunc modum facit vnumquodque eorum esse elementum aliorum. Et per hoc, quod dixit: in postremo autem diuersantur, intendit contradicere eis, vt vtur, in hoc, quod ponunt modum diuersitatis inter elementum & elementatum secundum spissitudinem & raritatem. quoniam, si concessum fuerit hoc in quatuor primis corporibus forte erit modus, qui poterit dici. sed cum quaesitum fuerit ab eis de diuersitate, quae sit in postremo inter entia, & ista corpora simplicia, non poterit aliquis dare causam eius per densitatem & raritatem. Nes. enim quae vnt generari ex quatuor elementis, differunt maxime ab elementis, & differunt inter se adinuicem maxime, adeo quod numlus potest dicere quod hoc accidit propter rari tatem & densitatem: quia omnia ista differunt abinuicem in quiditate & definitione: v. g. caro ab osse, & ista a quae tuor elementis. Et forte iste sermo est excusatio a quodne contingente eis in hoc, quod dixit, in postremo autem di uersantur multum. & quasi dicat, diuersitas eorum inter se est parua: quia non diuersantur nisi secundum densitatem & raritatem simplicem, non duplicem: in postremo autem quando entia generantur ex eis, & mutatur raritas & densitas:, tunc diuersantur entia magis. sed tamen A portio cuiuslibet istorum entium ad naturam, quam vnusquisque istorum opinabatur esse estum, demonstrat quod non excusarent se tali excusatione, scilie quod qui dicebat quod elementum est ignis, dicebat quod quiditas omnium entiu est ignis: & in postremo fuerint ignis, & similiter qui dicebat, quod elementum est aer, aut aqua.

Commentum 13

Opinio vero, quae est melior ide elementis, & magis conueniens apparem tibus, est dicere, quod ista elementa sunt composita ex prima mixtione, quae sit in corporibus indiuisibilibus,

D.d. Et ideo omnes dicentes quod principium, &c. i. & omnes dicentes, quod principium est ignis, contingit eis concedere, quod elementa sunt corpora indi uisibilia. quoniam apud eos ignis est principium, quia est subtilius, & est subtilius propter paruitatem partium: ex quo contingit quod partes paruae sunt principium.

D.d. & secundum hunc modum concedit, &c. i. & secundum sermonem dicentem partes esse indiuisibiles concedit vnusquisque dicentium hoc, quod de finitio elementi est illud, cuius ordo est vltimus in esse, & primus in tempore & generatione: non qui dixit quod elementum est vnum corporum simplicium, quia non est ordo alicuius insto rum corporum vltimus in esse. Et intendit quod qui non dicit partes esse indiuisibiles, non potest dicere definitionem elementi.

Commentum 14

Dicentes autem, quod terra est elementum vntrr dicere hoc propter magnitudinem partium. quoniam subtilitas sit secundum parui tatem partium: ergo & grossities secundum magnitudinem partium. & isti. dixerunt in elemento econtrario ei, quod debet quind se. illud enim cuius ordo est. vltimus, naturaliter est minus.

D.d. Elementa autem tria vnusquisque eorum, &c. i. quia fugiendum est a positione elementi alicuius non conuenientis definitioni elementi, ideo Nullus Naturalium dixit quod terra est elementum, sed dixerunt tria tantum: Quidam igitur dixerunt ipsum esse ignem, & hoc est magis, i pinquum definitioni elementi. & quidam dixerunt aerem & aquam. & ille vit, qui dixit terram, est vit famosus ponendo leges apud eos.

D.d. Et secundum hunc sermonem, &c. i. & secundum sermonem, dicentis quod terra est elementum, quia est magnarum partium, non erit sermo dicentis quod elementum est ignis, aut aer, aut aqua, sermo rectus. Sermo enim dicentis ipsum esse ignem contrarius est huic sermoni. sermo autem dicentis quod ipsum est alterum duorum elementorum residuorum, non est verus: quia ex paruo fit magnum, & ex magno fit paruum. & est sermo contradicens sibi.

D.d. Si igitur illud, cum ius esse est primum, &c. i. si igitur illud, cuius esse est primum in tempore. & postremum in natura, est efntum: M & illud, cuius esse est postremum in tempore, est generatum, & distinctum ex efhto, aut decoctum ex eo, aut quomodo voluerit dicere: tunc dicens, quod aer est efntum ignis: aut aqua elementum aeris, & vniversali ipissius eftum subtilioris, dicit econuerso definitionem esnti, quia, cum aqu est an aere in generatione, & aqua est in maioribus partibus qua aer, sicut po suit maius an minus in generatione, & elntum ei. & est manifestu, quia minus est ante maius in generatione, cum maius dissoluatur in minus.

Commentum 15

Cum istis igitur contradictionibus contradicamus aliis dicentibus, quod cam materialis est vnum corpus istorum quatuor. & sicut contingit dicentibus vnum elementum, & illud elementum sit compositum ex alio, sicut contingit Empedocli: quoniam vterque eorum facit generationem per congregationem partium, & corruptionem per segregationem earum: & sic contin oit eis, vt aliquid sit prius elemento, & cauma in hoc est, quia nullus eorum dicit alterationem esse.

D.d. continrunt enim ei, &c. i. contiigunt enim Empedocli impossibilia ista, quae contingunt dicentibus quod eftum eest vnum quatuor, & estam alia propria.

D.d. Et iam locuti fuimus, &c. i. & iam declaratum est in Scientia Naturali. quia cum ista quatuor corpora videntur alterari adinuicem in accidentibus, & formis substantialibus, remanentibus illis in hac corporeitate sincula ri, declaratur quod generatio eorum non est per congregationem & segregationem, i. per densitatem & raritate Densitas enim & raritas non faciunt tram mutationem in substantia, neque in qualitate, cum sint de situ. Et simil ter dicentibus, quod elementa sunt copora indiuisibilia, contingit non ex se alterationem in substantia, neque in qualitate: neque transmutationem in eodem corpore ex paruo in magnum. scilicet in quantitate continuam secundum quod continuum est: neque ex vna forma in aliam. & ista contradictio est ommunis Empedocli, & dicentibus, quod ista quatuor corpora sunt prima elemon ta: & quod generatio sit per congregatio nem & segregationem.

D.d. Et iam locuti fuimus etiam in naturalibus, &c. i. quod locutus fuit in scientia Naturali in istis rebus, quoniams in hac scientia inducit illud, quod declaratum fuit illic secundum rememorationem.

Deinde consyderat de eis in hac scientia, secundum quod sunt entia. & illud est secundum quod sunt principia substantiae, non secundum quod sunt principia naturalis corporis. Sunt enim in hac scientia aliqua, de quibus perscrutatur hic, & demonstratio erit de scientia Naturali. v. g. quia in hac scientia quaeritur, vtrum est substantia prima prior substantiis sensibilibus.

deinde ponit hoc, quod de claratum fuit ex Naturali stia, scilicet primum motorem esse non motum omnino: & quod est principium corporis, quod circulariter mouetur.

D.d. Et non bene dixit, &c. i. & isti non recte dixerunt, cum abstulerunt alteratio nem in qualitate, & substantia ab elementis, quia, cum posuerunt quod elementa aut elementum sunt simplieia, fuit impossibile vt calidum ex his in frigidum mutaretur, neque frigidum in calidum. Idem enim impossibile est vt recipiat passionem, & vt transmuterur de contrario in contrarium & hoc est contrarium ei, quod comprehenditur visu. Et similiter impossibile est in elemento, si fuerit corpus & simplex, vt transmutetur de magno in paruum, aut de paruo in magnum.

Deinde dicit: Quapropter natura, &c. i. quapropter, cum illic non est alteratio in substantia. scilicet in elemento aut in elementis, necesse est vt natura rerum compositarum ex eis sit natura elementi: ita quod si elementum fuerit ignis, erit natura omnium rerum ignis: & si aqua, aqua& nullus eorum dixit hoc, scilicet quod composita ex elementis conveniunt cum elemento nomine, & definitione.

Commentum 16

Anaxagoras vero, qui opinabat quod causae sunt duae in actu scilicet causaagens, & corpora consimilium partium, quae sunt in mixtione, non secundum ordinem iuit scilicet qui a non declarauit qualitatem existentem corporum consimilium in mixtione: neque etiam dixit illlud per argumentum sufficiens, sed per sophisticationes inducentes eum ad i lud.

Deinde dicit: Et turpe est, &c. idestturpe est dicere aliquid in prin cipsos, entium, quando apparet quod entia sunt in dispone diuersa ab eo, quod dictum fuit de suis principiis.

D.d. omnia enim admixta sunt cum principio. & narrat sermonem Anaxagorae. & intendit per principium, illud, quod vocat admixtionem: & per ad mixta, corpora consimilium partium

Deinde dicit: contingit igitur vt primo sint non admixta. i. contingit igitur Anaxagorae, cum dixit quod res in principio sunt admixtae, vt ante non sint adinixtae. quapropter mixtio non erit principium. mixtio enim non intelligitur nisi post segregationem.

Deinde dicit aliud impossibile contingens Anaxagorae in hoc, quod dicit consimiles partes admixtae sunt valde minimae, & dicit contra ipsum, quod mixtio vera non sit per paruitatem partium Illa enim mixtio non est nisi apud sensum. Mixtio autem vera est vt mixta a terentur abinuicem, donec fiat ex eis forma media. v. g forma oxymaellis quae fit ex mixtione mellis & aceti

Deinde dicit aliud impossibile, & d. E Et cum hoc passiones, & accidentia, &c. idest, & cum hoc accnea separantur a substantiis, quando substantiae ad miscentur: ita quod mixtio substantiarum & separatio accidentium sit insimul. & substantia cum sint, erunt extra passiones, & accidentia.

D.d. & qui diligit consequi verum, &c. i. innuit quod Anaxagoras volebat per istos sermones facere simbrias sibi, aut defendere aliquam opinionem, famosam. sed melius est dicere, quod hoc faciebat propter laudem, quia in suo tempore non erat lex, quam defenderet.

Commentum 17

Quoniam autem manifestum est quod in principio, ex quo est generatio scilicet principium secundum naturam non debet esse aliquid eorum, quae generantur ex eo in actu, manifestu est quod illud principium non debet esse in aliqua dispoone eorum quae fiunt ex eoquoniam, si ex eo fiunt omnes dispositiones substantiales & accuntales, & generatio non est ex eo quod est ens, sed ex eo quod est non ens, manifestum est quod illud principium non debet esse in ali qua dispositione, neque secundum qualitatem accidentalem, neques substantialem neque secundum quantitatem. Quoniam, si diceretur de eo aliquod istorum, tun esset, antequam generaretur ex eo. & manifestum est quod non generatur, nisi illud, quod non est. & ideo ne cesse est, sicut dixit, vt in eo sit negatio colorum, & negatio omnium formarum. Et hoc intendebat cum dicit. & similiter est sine aliqua mixtione. id est. quod cum eo non admiscetur aliqua natura. & ideo, sicut d. non erit in eo aliquod corpus consimilium partium.

Deinde d. & non existimatur habere qualitatem, &c. id est & non est possibile existimare ipsum praedicari de aliquo ente. verbi gratia vt habeat qualitatem, aut quantitatem, aut aliud cenerum entium. quoniam, si ita esset, tunc esset geneus entium, de quibus praedicatur. &, si ita esset, tunc essent illa entia spe cies, & ipsum esset geneus eorum, E Et dixit hoc, quia declaratum est post, quod geneus est aliud a materia Genus enim est forma vniuersalis: materia autem secundum quod iit ea non debet esse in actu aliquid omnino, †& ex eis, quae recipit, nullam habet formam omnino neque vniuersalem neque particularem: sed primo rei cipit formam vniuersalem, & postea mediante forma vniuersali rei cipit formas alias vsque ad indiuidua les. * & est vna in numero, secundum quod est subiectum formarum indiuidualium: & multa secundum formas, quia diuiditur per eas. Et est vniuersaliter similis generi, sed differt a genere: quia est vna in numero in multis, secundum quod esse eiu est in potentia, geneus autem est vnum in forma media inter actum & potentiam in multis. Et ideo habet genus praedicari de pluribus speciebus & de indiuiduis illarum specierums materia autem non potest praedicari de speciebus generatis ex ea. Antiqui autem, & maxime Alexander scripserunt demonstratiue, quod genus est aliud a materia

Ex his igitur, quae diximus, contingit, dicere in principiis quandoque esse determinata, qunoque esse non determinata. Sunt enim non determinata & in potentia: quia, si non essent sic, non esset generatio. Sunt autem determinatas quia si non essent sic, tunc generatum non esset determinatum.

Deinde dicit: qui igitur dixerunt alium sermonem, &c. idest & qui dixerunt alium sermonem, scilicet quod elementum, & principium est in actu ex natura rerum, quarum est principium, non dixerunt recte. & innuit omnes. Vnusquisque enim eorum non posuit principium materiale aliquod extra ea, quae generantur ab eo. & sic non erit illic generatio. generatio enim est ab eo, quod est in potentia, non in actu.

Deinde dicit: & praecipue illi, quos modo diximus. & innuit Empedoclem, qui ponebat elementa esse in actu, & quod non alterantur adinuicem Et, quia perscrutatio de elementis reri mobilium est propria scientiae Naturali,¬ & consyderatio de eis in hoc loco non est nisi secundum quod sunt principia substantiarum existentium per se, & tamen locutu fuit hic cum illis sermone naunli, dixit Sed isti sermones non conveniunt, &c. idest quod sermo verus conveniens huic principio est sermo acceptus ex rebus naturalibus. Perscrutatio autem de hoc principio, quod modo perscrutati sumus sine distinctione, sufficiens est in hoc loco, secundum quod oportet in hac con¬ syderatione. Et cum dixit hoc, voluit demonstrare causam cogentem homines ac dicendum, quod ista consyderatio est duarum consyderationum, non vnius: cum est multi homines reputent Naturalem scientiam & Diuinam esse eandem. Et di Et qui ponit suam consyderationem in omnibus entibus, &c. i. quia quidam Antiquorum, apud quos diuisa sunt entia in duo, scilicet sensibile & insensibile. cum consyderauerunt in vtroque genere. & posuerunt ea vnum geneus, ideo sermo contra eos erit, proprius huic scientiae & isti sunt, qui posuerunt, mathematica esse principia sensibilium.

D.d. Et ideo, si quis voluerit experimenta ri, &c. i. & quia iste sermo, proprius est contra eos, ideo, si quis voluerit scire vtrum verum, aut non verum dixerunt, po terit hoc facere perscrutatione aliqua, quam modo perscrutati sumus & ex istis sermonibus, quos inuenimus.

Commentum 19

Cum declarauit, quod ex persrutatione ista potest homo errorem scire insto rum, qui admiscent duo genera entium scilicet sensibile & intelligibile, & ponunt intelligibile causam sensibilis, incoepit declarare hoc, & d. Qui vero vocantur Pythagorici, &c. i. quia Pythagorici posuerunt causas rerum naturalium res non conuenientes, & non essentiales rebus naturalibus.

D.d. Et cauma in hoc est, &c. i. & cauma in hoc, quod ponunt rebus naturalibus principia inconuenientia, est, quia non quaerunt principia sensibilium secundum quod sunt sensi bilia & mobilia, sed quaerunt principia eorum ex rebus non mobilibus scilicet mathematicis, in quibus non est motus ae praeterqu in Astrologia. *Et debes sci re, quod licet subiecta Astrologiae sint mota, scilicet corpora coelestia, non tamon consyderat in eis Astrologus secur dum quod sunt mota, sed consydera de siguris, & sitibus eorum secundum quantatem motuum, & secundum velocitatem & tarditatem, & consyderat etiam de quantitate eorum. Naturalis vero consyderat de naturis eorum, secundum quod sunt mobilia, & declarat qualis modus motuum est possibilis in eis, & qualis non.

Deinde d. & isti disputant, &c. i. Pythagorici cum hoc quod in rebus naturalibus non vtuntur principio naturali, volunt se assimilari Naturalibus, & loquuntur de natura, & in motibus coeli, & etiam suis partibus: sicut Naturales loquunm tur de actionibus & passionibus in rebus, quae sunt sub coelo: & laborant in omnibus istis dando causas eorum per mathematica, scilicet numeros.

Deinde d. vt numerentur in Naturalibus, &c. i. & locuti sunt in istis rebus, vt numerentur in loquentibus de nam. concedebant enim quod entia sunt sensibilia. & quod sunt alia insensibilia. scilicet substantiae abstractae, quae sunt principia sensibilium.

D.d. & accipiunt illud, quod dicitur coeluml i. quod isti ponebant coelum de natura rerum, quae sunt sub coelo: & dicunt eia in causas apparem, tium in eo multos sermones. Et in nuit per hoc ponentes species nume rorum causas entinm. v. g. quia po nebant numerum parem causam entium, quibus accidit esse paria: & ponunt impares causas entium imparium verbi gratia quia ponunt ternarium causam omnium entium, quibus accidit esse tria, similiter quaternarium, & quinarium. Ista. eni opinio est famosa, & credita apud istos homines.

Commentum 20

Quoniam omnes Antiqui conueniunt in hoc, quod principia sunt contraria, Pythagorici, qui opinabantur quod entia sunt numeri, dicebant quod contraria, quae sunt principia numerorum, sunt finitum & infinitum, incoepit contradicere eis, & d. quod haec duo contraria inueniuntur in motu, quas propter motus est numerus. Et, quia omnia duo contraria indigent subiecto, & isti, cum dixerunt de finito & infinito, non dixerunt de subiecto eorum, d. & nihil dicunt, de subiecto. & quia contrarietas in numeris est par & impar, & melius est opinari numerum esse compositum ex contrarijs, & opinari quod ista contrarietas est par & impar dixit: & nihil dicunt de subiecto pari & impari.

Commentum 21

Et cum omnia fuerint numeri non erit illic motus omnino. & cum motus non fuerit, nec alteratio, ne quosd motus coelestis diuersi, non erit generatio & corruptio.

D.d. Et si fuerit concessum, &c. i. & impossibile contingens eis est, quia congreganex discreta quantitate, scilicet vnitatibus magnitudinem continuam. sed, si hoc fuerit concessum, aut ponatur quod impossibile est declarari, quomodo ergo erit diuersitas istorum corporum naturalium

D.d. corporum enim hoc est seue, & hoc est graue, &c. i. manifestum est enim qui corporum sensibilium hoc est graue, & hocest leue. quomodo igitur perctent dare causam & leuitatis & grauitatis, cum hoc quod ponunt corpus graus, & leue et vniversaliter E corpus sensibile idem cum mathematico: Non enim idem ponunt corpora mathematica esse priora substantia & definitione corporibus sensibilibus, sicut faciunt ponentes corpora mathematica principia corporum sensibilium secundum definitionem & esse. Isti autem non ponunt aliquid eorum esse prius secundo, immo ponunt corpora mathematica, scilicet composita ex numeris idem cum sensibilibus, & ideo non possunt dare causam, qua re quaedam sunt grauia, & quaedam leuia. & contingit eis non dicere sermonem conuenientem in sensibilibus: quia intromiserunt se dare cau sas rerum mobilium ex non mobilibus

Commentum 22

Et quomodo possumus intelligere, quod passiones numerorum sunt par & impar, & aliae sint comamae passionum rerum sensibilium, sicut albedinis & nigredinis: nulla enim proportio est inter passiones numerorum, & passiones entium naturalium. Et, si entia mobilia essent numerus, tunc inuenirentur in eis passiones numerorum necessario.

D.d. & numeri, qui sunt ex coelo, &c. i. & numeri, ex quibus fit coelum, in quo differunt a numeris, ex quibus fiunt alia, quae sunt sub coelo: Coelum enim habet naturam existentem sibi propriam aliam ab ea, quae est generabilium & corruptibilium, cum coelum semper est in praesenti & praeterito & futuro, & omnia gener abilia & corruptibilia sunt transmutabilia & natura numerorum apud eos, ex quibus constituitur mundus, est eadem natura.

Commentum 23

Idest, & contingit huic opinioni, vt scientia particularium sit necessaria non transmutabilis, quia est ex non transmutabili: quapropter necesse est, vt sensibilia sint non transemutabilia in suis subiectis. cum sint numerus.

D.d. Et dicunt, &c. i. quia entia in maiori parte sunt paria, v. g superius & inferius, & alia contraria, signant quod entia sunt numeri. Com tigit ergo huic positioni, vt omnia con pora sint composita ex multitudine numerali. quaproper natura eorum omnium entium erit eadem natura, & definitiones eaedem, quae sunt in eis: & passiones, propter quod diuersantur in nominibus & definitionibus, adeo quod quoddam corporum dicatur coelum & quoddam aer, & quoddam ignis, non acquiruntur ab istis corporibus, nisi propter loca: non quia habent differentias substantiales dantes eis ista loca. sed econuerso, quod est impossibile. Contingit enim huic positioni, quod idem corpus & eius dem naturae, quando fuerit superius, erit coelum & aeternum propter locum: & quando infer ius, erit ignis, aut terra, aut aque aut aer, aut generabile & corruptibile propter locum. Et quia ista impossibs lia non aperte fuerunt dicta ab eis dixit: & hoc est opinandum, &c. i. & hoc, quod contingit eis, est opinandum in vnoquoque corporum secundum opinionem eorum

Commentum 24

Plato autem dicebat, quod quidam numeri, qui sunt comamumae sensibilium, sunt alii a nueris, qui sunt res sensibiles. Opinatur enim quod numeri, qui sunt comamae, sunt naturae intelligibilis: & numeri. quorum illi sunt causae, sunt naturae sensibilis. Et cum vidit quod hoc, quod dixitur in contradictione Pythagoricorum, est sufficiens, & quod post hoc oportet contradicereu dicentibus nu meros esse causas sensibilium, d. Dimittamus nunc, &c.

Commentum 25

Quia autem posuerusnt species caus entium, sensibilium primo peccant peccaro, quae rentes scire caus vniuscuiusque: entis ex alio ente: & non quaerunt causam eius ex suo intellectu vniversali. Et d. hoc quod, cum perscrutati fuerint de necessitate, quaeinuenitur in scientiis rerum, imposuerunt alteram speciem entium, & sunt qua dicuntur formae: & deberent dare causam in hoc, secundum quod in eis est intellecta intentio communis, non per aliud ens, cum, quo non habet conicationem: & sic. naturam abstulerunt speciei, quae est intentio vni- uersalis, & fecerunt entia omnia contrari a in nomnie solum: & abstulerunt nomen vniuocum, & abstulerunt scientias.

D.d. & secundo accipiunt, &c. i. & secundo peccant: quia ponunt in qualibet specie specierum entium nu merum parem, & quod nulla species est imparis: adeo quod, si homo voluerit numerare, non poterit numerare ex speciebus minus qua par, sicut non potest maius quam par.

D.d. Species igitur, &c. i. species igitur sunt aequales, aut non magis neque minus. & intendit per aequalitatem paritatem.

Commentum 26

Et isti dimittunt viam, ex qu, qua runtur causae rerum: & est consyderatio in natura eorum speciali, non ex consyderatione in natura aliorum entium, cum quibus non habent communicationem.

D.d. quoniam in vnoquoque istorum, &c. i. quoniam in vnoquoque indiuiduorum specierum est nomen commune, & intentio communis, ita quod contingit vt in substantiis, qui sunt hic, sit vna intentio communis. & si sint hinc substantiae aeternae, quae faciunt eas intelligi, & dant definitiones earum vt in eis sit intentio communis vna & vniversaliter natura specialis, quae nullum habet esse, nisi secundum quod est in intellectu.

Commentum 27

Et etiam non est manifestum quod a substantia vniuersalis habet esse eo modo, secundum quem haec substantia singularis habet. substantia enim indiuidualis non fit ex ea syllogismus omnino. quoniam syllogismus non sit nisi ex substantia vni uersali: & substantia vniuersalis non sit syllocismus ad eam omnino: duae ergo substantiae illae sunt diuersae.

Deinde dicit: Secundum autem sermones, & caete. idest sermones autem, qui sunt demonstrationum partes, & dicuntur scientiae, non sunt aliud quam species. & ista sunt, quae constituuntur ex vniuersali, quod sic describitur, quod est vnum praedicatum de pluribus: & ex affirmatiuis, quae describuntur sic, aliquid praedicari de aliquo. Et, cum distinxerit inter particularia & species vult modo distinguere inter naturam imaginationis & intellectus, & dicit: ex imaginatione, & caete. idest ex imaginatione vero alicuius corruptibuis hoc est imago, non res intellecta. Et intendebat per corrupti bilia indiuidua, quae collocantur subgeneribus, quae sunt scientiae, sicu collocantur sub vniuersali, quod prae dicatur de pluribus, & sicut collocam tur sub affirmatione & negatione Vniuersale enim non habet esse, nisi secundum quod est scientia, idest secundum quod est in anima: & similiter affirmatiuum & negatiuum, Et intendit, quod comprehensiones qua dicuntur scientiae, sunt rerum, quae sunt in sensibilibus, non generabiles nec corruptibiles, nisi accidenta liter: & sunt intenitiones vniversales, quas intellectus comprehendit in eis, & sunt formae. Comprehensiones vero, quae sunt corruptibilium & generabilium. scilicet indiuiduorum compositorum, non sunt scientiae, sed imaginationes eorum. Et quasi intendebat quod ista sensibilia habent duos modo comprehensionis, modum, qui non est scientia eorum, sed imago: & modum, qui est scientia eorum, & est intellecta vniuersalia.

Commentum 28

Dicit, quod Philosophi verificantes sunt illi, qui opinantur quod species sunt relatiuae, & quod non sunt existentes per se: cum inanifestum est de relatiuo quod non dicitur nisi in respectu alicuius: & cum relatiuum auferetur, auferetur illud, quod autem species sunt correlatiuo manifestum est ex definitione sua: species enim est illud, quod est magis proprium duorum vniuersalium, quid potest responderi ad quid.

D.d. & quidam dicunt tertium, &c. i. & quidam dicunt quod, si homo sensibilis habet hominem intellectum, sic homo intellectus debet habere hominem tertium.

D.d. & isti auf runt per vnitatem, &c. i. & per hoc, quia ponunt formas esse easdem in nu mero, auferunt definitiones specierum. vnum enim in numero non praedicatur de pluribus. & species est una intentio secundum formam, & ideo definitur, quod est niversale praedicabile de pluribus secundum quid & hoc contingit magis dicentibus quod natura specierum abstracta est eadem cum natura sensibilium.

D.d. Et contingit ex hoc, quod dualitas, &c. i. quia cum genera, & species fuerint res existentes per se, continget vt sint principia priora elementis, ex quibus componuntur illa, quae collocantur sub illo genere. intellectum enim vniversale est prius secundum causam, & tempus eo, quod est sub eo. dualitas igitur, ex qua componitur numerus, est posterior numero: & conposita ex quatuor elementis sunt prin ra elementis.

D.d. & hoc etiam est relat A uum, &c. i. & quomodo numerus erat prior dualitate, & dualitas est existens per se, numerus autem est ex relationeus D. d. & dicitur de se. id est quod cum numerus ponat abstractus, & fuerit semper dictum de alio, contingit vt dicatur de se, quod est impossibile.

D.d. & alia, quae dicunt, &c. i. & haec impossibilia contingunt omnibus opinionibus dictis a ponentibus for mas, & errantibus in hoc in persru tatione principiorum.

Commentum 29

[indent 35]Idest, & etiam contingit eis, cum dixerunt, quod intelligere est formarum existentium per se, vt formae non sint substantiarum, sed accidentium. Intelligere enim non est tantum substantiarum, sed etiam accidentium.

Commentum 30

Secundum autem illud, quod videtur esse necessarium in formis, & quod consequitur ex eo, est credendum quod species, quae dant definitiones & substantias eorum, quae sunt sub eis, debent esse adunatae cum eis, de quibus praedicantur. praedicatio enim eorum de illis, quae sunt sub eis, non est accidentaliter. sicut praedicatio accidentium de substantiis, & accidentium de se adinuicem, Et dixit hoc, quia propter hoc quod istae scientiae sunt necessariae, opinati sunt dicentes formas esse, quod scientiae sunt formae abstractae: & vocauerunt eas forma abstractas. Et d. & necessarium eest vt sit singularia. i. & propter hoc, quod sunt necessariae, oportet vt sint cum eis, de quibus pr dicantur eaedem in actu. D. dedit causam in hoc, & d. quia determinatio eorum non est per accidens. i. quia determinatio subiectorum ab vniuersali, quod dicitur de eis, non est sicut determinatio, quae est in praedicatione accidentium de substan tijis, aut accidentium de se adinuicem, & d. hoc, quia necessariae sunt scientiae, vt opinati sunt.

D.d. sed necesse est &c. i. s necesse est vt quodlibet praedicabilium, formarumsit determinans subam sui subiecti essentialiter, cum non praedicetur de eo sicut accidens de suo subiecto. accidentia enim determinant sua subiecta accidentaliter.

D.d. exemplum & dixit: Dico, vt in aliquo, &c. i. V. g. vt aliquid sit duplum, & sit aeternum. tunc. enim continget vt alterum eorum dicatur de aliquo accidenta liter. dicitur enim quod duplum est aeternum, sicut igitur quod musicus est medicus, quia accidunt eidem subiecto.

D.d. & res, quarum species sunt, &c. i. & ideo species, qua sunt substantiae, signant de sensibilibus substantias: & species, quae non sunt, substantiae, sigenant de sensibilibus non substantias.

D.d. Illic autem, &c. i. illic autem quodcunque sit de formis abstractis, dicitur esse aliquid, & ens in substantia, sicut dicitur de quocunque sit hoc, quod est aliquid, & ens.

D.d. Si igitur est species specierum, &c. i. si igitur dicere aliquid & vnum & ens, quod praedicatur de abstracto & sensibili, & est determinans omnia, quae inueniuntur in aliquo esse, & est forma formarum, & determinata habent aliquid, in quo communicant, contingit vt illa, quae sunt, illic, & qui hic sunt, habeant aliquid, in quo conicant. v. g. si prima dualitas communis omnibus dualitatibus secundum sermonem dicentium hoc esse dualitatem absolutam determinantem omnes dualitates, in quo igitur conicant: & quod est proprium corruptibili, & quod est proprium aeternos & hoc intendebat cum dixit: quid igitur est proprium: &c. i. quid igitur est, proprium primis dualitatibus corruptibilibus, & quid est proprium incorruptibilibus, cum dualitates sint multae: & posuimus cum hoc quod prima dualitas est vniuersalis vtroque modo. accidit igitur dualitati aeternae vniversal omnibus dualitatibus corruptibilibus & aeternis, vt dicatur quandomque de se, scilice cundum quod est aeterna: & quonoque in re spectu aliorum, secundum quod determinanilla, & notificant substantias aliorum

D.d. Et, si species non fuerit eadem, &c. i. si non fuerit eadem intentio, in quo communicant corruptibilia & aeterna, tunc haec dualitas, quae dicitur de corruptibilibus, & aeternis, dicetur, aequiuoce. & intendit, cum dualitas fuerit dicta de aeterna, & de corrupti bili, non erit forma eius, neque demonstrans eius substantiam. & vniversaliter si spe cies non fuerit, & est illud, quod prae dicatur de pluribus diuersis secundum quid tunc nomen dictum de illis formis & de illo, quod hic est, erit aequiuocum, & destruentur scientiae.

Commentum 31

Et cum manifestum est quod causarerum generabilium & corruptibilium, & vniversaliter ransmutabilium sunt corpora naturalia, quae sunt principia trans mutationis in rebus sensibilibus, miratur homo quid induxit eos ad in ducendum formas abstractas quod enim est abstractum quomodo adaptatur vt ex eo transmutentur entia materialia: quid enim est mamle nontransmutatur nisi ab alio manli.

D.d. Et talis est dispon earum in scientia. i. & nihil coget ad ponendum eas propter scientiam. & etiam non apparet quod habent iuua mentum in esse rerum sensibilium, i. quia non geneant res semsibiles. indiuiduum enim non genenatur nisi ab alio indiuiduo neque etia adiuuant in generatione indiuiduorum, sicut corpora coelestia inuant

D.d. neque substantiae illorum sunt de substantiis istorum. i. neque substantiae illarum formarum abstractarum sunt de substantiis istarum rerum sensibilium, cum illae sint aeternae. & istae generabiles & corrnptibiles. & idec non possunt esse causae eorum, neque ecundum formas neque secundum agentes.

D.d. Et ista etiam, &c. i. & ista etiam insensibilia, si in eis non fuerit intentio vni uersalis vna admixta eis, non erunt entia. quemadum, si albedo non est set mixta cum re alba, non esset aliquid album omnino. Et per hoc, quod dixit: Sed hoc est bonae motionis, in nuit quod mixtio intentionis vniversalis substantialis cum particularibus est fortior mixione accidentium cum suis subiectis.

D.d. & Anaxa. &c. i. & manifestum est, quod nos possumus accipere facile in rebus multis vnam in tentionem vniuersalem existentem in eis. & si ista intentio esset vna in numero, i. abstracta, sicut dicunt dicentes formas esse, tunc impossibile esset vt inuenirentur in pluribus. vnum enim in numero non inuenitur in pluribus. & sic congregare plura ad vnum est impossibile.

D.d. neque aliae res, &c. i. & impossibile est vt formae sint causatransmutationis, & generationis, & corruptionis, & vniversalter causae sensibilium, secundum aliquem modorum, qui assueti sunt dici ab eis. v. g. hoc, quod dicunt, quod sunt exemplaria eorum, & quod sunt, causae scientiae eorum.

Commentum 32

Idest, Dicere autem species continentes se, non species indiuiduorum, sed sed formas existentes per se, v.g. si aliquis dixerit quod homo est sine carne, & osse, est sermo fabulosus.

D.d. Et quid est illud, quod non agit, &c. i. facientes exemplaria quaerunt, dicentes quod res generans entia impossibile est vt generet aliquid indiuiduorum, nisi aspiciat exemplar illius indiuidui, quaerunt, scilicet de natura istius gene ratae rei & generantis. Qam, si fuerit generata & generans per quancunque naturam sit scilicet quod nullam habet materiam propriam, tunc possibile erit vt sit ens et non ens aequaliter. & si fuerit ens, tunc possibile erit vt aspiciat exemplar & non aspiciat, & si aspexerit, tunc possibile erit vt assimiletur, & non assimiletur: & sic generatio erit a casu. & intelligit generationem esse casu, quod generans sit de natura generati. & si no, tunc generans non generabit sibi simile, v.g homo hominem. & secundum hoc generams non indigebit exemplari.

D.d. non sicut Se crates. i. & indiuiduum essentialiter non generatur nisi ab indiuiduo suae speciei quapper necesse est vt generans Socrantem sit aliud indiuiduum sibi simile.

D.d. Et secundum hunc modum de clarabitur quod Soc. sit aeternus. i. & etiam si posuerimus haec exemplaria, contingit vt sit aliquod indiuiduum, quid Soer. generatus habebit Socrantem aeternum. & secundum hoc continoet vt in diuiduum habeat naturam vniuersalem. & sit compositum ex naturis vniversalibus, sicut est ipecies. & hoc intendebat, cum d. sicut homo habet animal, &c. i. & in diuiduum habet definitionem, sicut habet species.

Commentum 33

Idest, & cum illud, quod praedicatur de aliquo, & notificat essentiam eius, si fuerit forma abstracta, tunc soecies non erunt exemplaria rerum sensibilium, sed sui ipsorum. quoniam sicut indiuidus habent exemplaria propter specialitatem, qua est in eis, v.g. indiuidua hominis propter humanitatem, ita species abstractae habent exemplaria per generalitatem, quae est in eis, sicut species sensus habent exemplaria per sensum, quod est geneus.

Deinde dicit, Et etiam impossibile est, &c. i. & et impossibile est existimare formas esse abstractas a substantiis, quarum sunt formae, & substantias non esse scilicet quod est impossibile scilicet formas re manere, & deficere res, quarum sum formae: quoniam tunc non esset generatio neque corrumptio. Et, quia potest aliquis dicere, quod Plato non dixit eas es se causas generationis & corruptionis, neque pertes formales rerum sensibilium, notificauit quod Plato dixit hoc in libro Phaedon, & dixit: & hoc dictum fuit, &c.

Commentum 34

Et cum species fuerint res exntes extra animam non habent geneus, quod determ: net eas, & quod notificet intentionem niuersalem, per quam sunt entia. & cum non habuerint hanc intentionem, non erunt entia: quemadmodum, si domus, & af nulus, & lectus non esset aliquid istorum particularium. & hoc intende barcum dixit. & aliae res, quas non diximus esse entia.

D.d. manifestum est, &c. i. si igitur habuerint tales species, & genera, manifestum est, quod illae sunt caussae, ex quibus componuntur res sensit biles & ideo non sunt his aliae causae & intendit, quod contingit ex hoc vt rei sensibiles sint compositae ex talibus causis , i. ex rebus compositis ex formis & materijs. Et dedit exemplum in artificialibus, quia nullus dicit, quoi niversalia eorum non habent esse extra animam, & ideo forte intendebat, cum d. & res, quas non diximus esse entia, istum modus vniversalium scilicet artificialium.

Commentum 35

Cum destruxit formas esse secundu opionem dicentium, quod natura formarum est alia a natura numerorum, reuersus est ad opinionem dicentium quod natura numerorum, & formarum est eadem, & est opio Platonis. Et d. Et etiam si species, &c. i. & etiam si formae fuerint numeri, quomodo erunt comamumae rerum sensibilium: Primo vero, quia contingit vt idem ens sit compositum ex multis numeris diuersis secundum formam. v. o quod istud ens indiuisibile est animal, & est homo, & est Socr. quap per debet habere numerum, per quem est animal, & numerum per quem est homo, & numerum per quem est Socr. & similiter Hyllus debet habere tales numeros. & cum hoc impossibile est in numeris, in quo igitur erunt numeri causae istorums

Deinde d. & non adiuuant, &c. i. quod numerus qui est quasi genus de istis sensibilibus, non adiuuat in numero, qui est quasi indiuiduum. ille enim, qui est quasi genus, est aeternus, & aeternum non potest esse pars generabilis rei & corruptibilis.

Commentum 36

Et cum numerus est ens existens extra animam, & habuit definitionem, sicut alia entia, manifestum est quod definitio numeri debet esse conveniens ei, quod est ante, i. definito. & sic nu merus erit compositus ex materia & forma: & definitio numeri non erit numerus, sicut definitio hominis non est homo. & ideo d. Et manifestum est quod est hoc materia. is. quod materia est recipiens definitiones.

D.d. isti enim numeri, &c. i. contingit ex hoc quod quaedam entia sunt priora seinuicem, i. quod quadam eorum accipiuntur in definitionibus quorundam. & ex hoc, quod ponunt ea numerum, vt isti numeri, contingit ex hoc vt sint definitiones sui ipso rum adinuicem.

D.d. exemplum, & impossibile contingens ex eo, & d. V.g. &c. i. v. g. quod si numeri aquae, ignis, & terrae, & aeris fuerint accepti in definitione hominis, tunc homo, si fuerit aliquis numerus, non erit sic donec illa, qua sunt accepta in definitione eius, sint definitio numeri, & hominis, non aliquis numerus. Definitio enim nume ri non est numerus: quemadmodum definitio animalis non est animal. & secundum hoc ista elementa accepta in definitione hominis non erunt numerus. & iam posuimus ea esse numerum, quod est in conveniens. aut homo non erit numerus.

Commentum 37

Et etiam manifestum est, quod ex pluribus nu meris fit vnus numernus. & si species sunt numeri, quomodo ex pluribus speciebus fit vna species: & contingit, sicut dicuntur quidam, si sit vnitas punctus, & dualitas sit linea, & trinitas supficies, & quaeternitas sit con pus, vt supeficies sit composita ex linea & puncto, & corpus sit compositum ex sui ficie & linea & puncto: quod est impossibile. D. d Et si non fuerit ex eis, &c. i. quod si nu meri formales n insurgunt ex numen ris diuersis, sed ex numeris convenientibus, sicut centum ex denarijs, & milleex centenarijs, tunc vnitates istorum aut erunt conuenientes in quantitate & forma, aut diuersae: si igitur fuerint conuenientes in forma, contingunt multa impossibilia. quorum vnum est vt omnes species sint conuenientes in forma. & si fuerint diuersae in specie continget vt non sit nu metus. Et ideo d. & si vnaquaeque, &c. i. & si vnaquaeque vnitatum numerorum formalium fuerit diuersa ab alia, non erit numerus. Diuersa enim numerant se adinuicem. numerus autem numerat se adinuicem, aut per vnitatem, aut per numerum

Commentum 38

Et quid coget, vt cmamumae rerum non pal siuarum, sicut numerus, sint necessaria in esse rerum passiuarum. passiua. eni necessario componuntur ex passiuis. D. d. De necessitate igitur, &c. i. & cum manifestum est quod impossibile est vt numerum mathematicus sit suba rerum sensibilium, necesse est, si aliquis sit numenus qui dat substantiam rerum sensibilium, ut sit alius a mathematico. Sunt igitur tres species numerorum. est enim nunerus mathe niat icus, qui non multiplicabitur per multiplicationem numeratorum. & est nu merus formalis, qui diuersatur per nunt rationem entium. & est numenus, cuius instae numerus est forma: & sunt sensibilia. Et quia hoc contingit huic positioni: & dicentes, quod formae sunt aliaque, a numeris ponunt numerum naturam mediam inter formas & sensibilia: dixit etiam contradicendo eis.

Commentum 39

Idest, & cum numerus mathemat cus est medius inter formas & sensibilia: & omne medium aut est compositum ex rebus simplicibus simpliciter, aut ex rebus simplicibus in respectu mediorum, aut ex formis ipsorum mediorum sed quia media facta a mediis prioribus eis non sunt secundum quod sunt media sed secundum quod sunt formae diuersae: quam, si medium esset ex medio secundum quod est me dium, tunc media, procederent in infintum: ideo dixit in loco eius, qua si dicat ex formis mediorum compositis (ex illo, ex quo est ordinatum post media. Mes enim ordinatae sub mediis, secundum quod sunt media. scilicet secundum quod medium est gene eorum, sunt species mediorum. & io dicitur, quod species sunt ordinatae sub genere. Et intendebat per hunc sermonem, quod numerus mathematicus est compositus ex numero formali & sensibili. & manifestum est, quod hoc est impossibile in nunero mathematico. Et est manifestum, quod illi non intendebant per hoc, quod dicunt, quo numerus mathematicus est medius inter formas & sensibilia, secundum istum modum, sed intendunt quod natura numeri est quasi naumra media inter formas abstractas & formas sensibiles materiales. Sed notum est per se, quod nulla natura est media inter esse abstractum & materiale. haec enim duo contraria. scilicet aeternum & corruptibile manifestum est quod sunt immediata.

Commentum 40

Et cum vnitates fuerint dualitas numeri medii, continget vt dualitas sit ex aliquo, & vt dualitate aliquid sit prius.

D.d. Et etiam non erit nume rus vnum iteratum, &c. i. & si numerus fuerit ab vno abstracto, tunc in eo non inuenietur vnum iteratum. dualitas enim in vna re est propter mam. causa enim iterationis eorundem numerorum est iteratio vnius numeralis. & vnum quod est immateriale, non iteratur secundum indiuiduum. Et potest intelligi sic. & etiam quo modo vnus, numerus vniuersalis erit iteratus: & similiter vnum intellectum: & vniuersalia innata sunt non iterari: Intellectum enim animalis non inuenitur magis vno: sed ex intellectu vnius inueniuntur multae vnitates. & similiter in terno, & quaterno inueniuntur infinitae trinitates, & infinitae quaternitates.

Commentum 41

Et nos dicimus, &c. i. & nos dicimus, quod via dicentium quod substantiae, entium sunt compositae ex vnitatibus non diuersis in specie, est eadem cum via dicentium, quod elementa sunt res singulares scilicet indiuiduales, non vniversales: sicut sermo dicentium, quod elementa sunt quatuor scilicet aqua, & ignis, terra, & aer, aut duo eorum. isti enim non opinantur, quod vniuersale commune istis est elementum, scilicet corpus, sed ignis, & terra: & indifferentes apud eos siue istud commune habuerit esse, aut non habueit esse. Et hoc quod dixit, est contingens eis, quia cum vnitates numerales fuerint extra animam, erunt in materia, & erit vna secundum formam, & multae secundum numerum. & ista est dispositio vnitarum, quae significant ea, quae sunt consimilium partium: & dispositio multitudinis existentis in eis. & hoc intendebat, cum d. vnum igitur nunc, &c.

Deinde dicit: &, cum ita sit, numeri non sunt substantiae. idest & cum vnitates non sunt nisi elementa vnitatum sensibilium, secundum quod sunt vnitates indiuiduales consimilium partium, manifestum est quod nume ri, qui sunt species, non sunt substantiae abstractae. scilicet formae Sed manifestum est, si fuerit declaratum aliquod vnum existens per se extra animam, quod illud est principium omnium entium

D.d. & vnum dicitur multis modis. i. & possibile est vt in quolibet praedicamentorum sit vnum, scilicet indiuisibile in ille praedicamento, sicut est in quantitate discreta: quia vnum dicitur multas modis. Et d. hoc, innuendo errorem Antiquorum opinantium vnum, dici de vna in tentione, scilicet substantia indiuiduali, sicut dicebant de hoc nomine ens.

D.d. Sed illi volunt, &c. i. per hoc, quod ipsi quaerunt principia substantiae, rei ctum fuit. sed eleuant substantias, aut quod non est possibile vt sit principium substantia, sicut formae numerales & magnitudines geometricae.

Commentum 42

[indent 40]Quoniam Antiqui dicebant, quod principia prima sunt contraria, & isti similiter dicentes numeros dicunt quod prima contrarietas in numeris est multum & paucum, & in magnitudinibus prima contraria sunt apud eos principia, narrat sermones eorum in hoc, & d. Sed isti ponunt principia lineae hanc contrarietatem. scilicet longum & breue, & magnum & paruum: & ponunt contrarietatem, ex qua sit superficies, latum & strictum: & ex qua sit corpus, profundum & imum

Commentum 43

Plato opinabatur, quod vnitas est priun cipium puncti, & quod dualitas est forma lineae, & trinitas forma superficiei, & quaternitas forma corporis & opinabatur cum hoc, quod corpus conponitur ex superficiebus, & superficies ex lineis, & linea ex punctis. & dicebat cum hoc, quod linea componebatur ex duobus contrarijs, quae sunt magnum & paruum: & supficies ex stricto & lato: & numerus ex multo & pauco. Dicit ergo ei, quomodo est possibile vt superficies sit ex lineis, ita quod sit pars eius, & linea ex longo & breui, & corpus ex supsi cie & finea, & supficies ex stricto & lato: & corpus ex, profundo & imos & omnia ista sunt continua. & numerus est ex mulio & pauco. & omnia ista non congregantur in vno genere. Et si ef set sic, contingeret vt omnia reducerentur in vnum genus scilicet contraria, ex quibus. surguntr istae magnitudines tres, & ex quibus surgunt numeri, qui funt principia magnitudinum. & hoc intendebat, cum d. genus enim lati, &c. i. quod contrari etas superficiei non congregatur cum contrarietate superficie in vno genere, neque ista cum contratietate numeri, quae est paucum & multum. impossibile est igitur vt sint pars numeri. & ideo d. Postquim autem multum & pautum, &c. i. quoniam omnia ista non videnm tur congregari in eodem genere superiori istis generibus dictis.

D.d. su¬. perficies enim est aliquid ex corpore, &c. i. & hoc quidem contingit eis, quia ponunt superficien partem corporis, & punctum partem lineae.

D.d. Et istud genus, &c. i. & Plato sollicitus fuit ad declarandum hunc sermonem: quia opi nabatur quod magnitudines geometricae sunt principia corporum cum numeris.

Deinde dicit: sed vocat, &c. idest, & vocat eas principia lineae. & non dicebat eas apte partes lineae: quia contingeret ei vt continuum esset de nam discreti. & ideo dicebat quod linea componitur ex lineis indiuisibilibus. & hoc intendebat, cum d. & multotiens, &c. i. quod propter istam contradictio nem contra ponentes eas puncta: & ideo plures eorum vocabant eas lineas indi uisibiles, & existimauerunt, quod li nesu componatur ex lineis non discretis, non ex punctis, qui a necesse est, cum linea recipiat diuisionem secundum totum, vt etiam diuidatur in non lineas aut in lineam non diuisibilem, aut in non lineami quod est impossibile. ergo necesse est vt diuidatur in lineas indiuisibiles. & huic positioni contradictum fuit in libro de Generatione. Delnde dicit: & hoc necessarium est, &c. i. propter hoc quod ponunt lineas non diseretas & non euadunt etiam, cum istae diuidantur [indent 39]secundum totum in puncta. vbi enim line est, necesse vt ibi sit punctus.

Commentum 44

Et cum philosophia non consyde. ret nisi de rebus existentibus extra animam: species autem non sint de rebus existentibus extra animam: ideo Philosophia non consyderat de istis speciebus. & propter hoc, si aliquis consyderauerit de istis sensibilibus per istas substantias, non poterit dare per eas principium alterationis & trammutationis istarum substantiarum. Et, cum ita sit, si concesserimus has esse, dicemus eas esse alias substantias. dicere autem quod ist sunt substantiae istorum transmutabilium est falsum. Et d. hoc, quia ipse destruxit eas propter hoc, quod ponunt eas causas sensibilium, & scientiae. Et cum destruxit eas causas esse, non contingit ex hoc quod destruantur in se: & ideo di Qnam autem sunt continentes, &c. i. quoniam hoc, quod ponunt, quod istae substantiae sunt continent es sensibilia, quae sunt hic, vt species, quae continet ea, quae sub illa sunt, iam diximus quod nihil est. determinas enim & determinatum sunt idem numero cum specie. & ideo, siistae species fuerint abstractae, non erunt secundum quod determinant sensibilia: neque secundum quod sunt causae istorum, ita quod sint causae scientiae comprehensae in sensibilibus. Et ideo d. post: Et ideo non videmus, &c. i. & ideo non possumus ponere hanc causam alicui intellectuum, qui sunt in rebns sensibilibus, & alicui principiorum existentium hic.

Deinde dicit: ergo species, &c. i. & manifestum est, quod species non assimilantur principiis sensibilibus: ergo manifestum est quod non sunt principia instorum sensibilium.

D.d. & Doctrina est, &c. i. quod Philosophia vtitur rebus vniuersalibus, vt perueniat ad res existentes, sicut vtitur eis in definitionibus & demonstrationibus: cum scientia eorum ducit ad intellectunt & rectum apud consyderationem de entibus vniuersalibus. & ideo demonstrationes acceptae hoc modo sunt, ex propositionibus Logicis communibus, non ex propositionibus essent tialibus & conuenientibus.

Commentum 45

Idest, si aliquis acceperit insta intellecta logien, propositiones vsitatas in demonstrationibus secundum materiam demonstratio num, & consyderaueri. per illa in entibus sensibilibus, hoc no accidit, ni si quando perscrutatus fuerit in primis differentiis vniuersalibus substantiae:, sicut perscrutatio de duabus differen tijis primae substantiae, in quas diuiditur ens, quarum vna est quasi materia & alia quasi forma: sicut declaratio eorum, qui voluerunt declarare quod hae sunt duae substantiae. scilicet magnum & paruum, aut rarum & densum. &, quia hoc facit existimare quod ratio dice tium quod intellecta sunt entium substantiae; quoniam cum illud, quod notificat naturam substantiae, est substantia: ergo intellecta sunt substantiae. Et d. & ista non sunt nisi additio, &c. i. si igitur intellecta istarum rerum demonstrant substantias, sunt substantiae rerum. sed, quia omnia contraria reducuntur in diminutionem & additionem: & additio & diminutio reducitur ad motum: tunc si intellecta istarum rerum essent substantiae, earum intellectuum, motus esset motus. Et si intellectum motus, quod est genus specierum motus esset motus, tunc omnes species essent motae. & si species essent motae, & essent substantiae rerum, nihil esset fixum. Et d. omnia ista ad confirmandum. quoniam non tum est per se quod intellectus motus non est motus: & est contingens dicentibus quod intellecta rerum sunt substantiae earum. Arist. enim opinabatuquod intellecta rerum notificant substantias rerum: non tamen sunt substantiae earum.

Commentum 46

Et perscrutatio Antiquorum de naturalibus fuit, quia opinabantur, quod declaratio non tantum est possibilis, sed etiam facilis. & cum vniuer sale, ex quo fit persrutatio, est vnum numero in pluribus, secundum quod dicunt dif centes formas esse: vnum autem num ro in pluribus speciebus intpossibile est } vt sit: ergo impossibile est vt sit demonstratio, aut disciplina. Et hoc intendebat, cum d. Et vnum non erit omne, &c. i. & impossibile est vt geneus vniversale omnibus rebus sit vnum numero. quoam, si ita esset, tunc esset possibile vt vnum numero esset in quolibet: quid est impossibile. tunc enim omnia essent vnum in actu, scilicet indiuiduale.

D.d. sed intentio, &c. i. si aliquis opinatus fuerit quod in omni est vna intentio, hoc non erit verum nisi posuerit ipsam esse genus omnium non vnam intentionem in actu.

D.d. Et hoc impossibile est, &c. i. & ponere vnum ommune pluribus rebus, ita quod sit genus, videtur esse impossibile in quibusanedum vt sit vnum numero commune omnibus. Impossibile enim est vt numerus, & superficies, & linea habeant vnum geneus commune omnibus, nisi aequiuoce, v.g quantitatem. manifestum est enim quod hoc nomen quantitas dicitur de eis aequiuoce, neque etiam inuenitur vna intentio in eo quod iam fuit, & erit, quod est potentia, & quod est actu. Et ideo at tes Doctrinales consyderantes de eit non sunt vnum, sed plures.

D.d. & ista non sunt innata vt sint species, &c. i. & ista intellecta, quae sunt genera & species, non sunt innata vt sint formae per se existentes, & exemplaria, vt quidam dicunt, neque sunt media inter formas & sensibilia, sicut quidam dicunt in intellectis Ma ihematicorum: quia sunt mathematica, i, quia materia non apparet in definitionibus eorum, neque sunt etiam formae rerum corruptibilium, vt fingunt dicentes formas esse. declaratum est enim quod omnia ista impossibilia sunt.

Commentum 47

Et, cum posuimus quod species, & vniversaliter tellecta vniversalia sunt res existentes extra. animam, & quod sunt formae entium, continget vt hoc geneus entium sit quartum genus aliud a tribus generibus: & quod in eo est, consyderat quarta ars scilicet alia a tribus consyderantibus in mathematicis, & Naturalibus, & diuinis & contingit eis vt hoc geneus perseru tetur de elementis omnium entium. quoniam cum istae species sint elementa, i. formae entium omnium: & omnis ars persrutetur de causis suorum subiectorum: & subiecta istius artis sunt elementa rerum: contigit vt ista ars quarta perscrutetur d elementis efhtorum.

D.d. sed quaerunt hoc modo, &c. i. si cum istae species exntes extra animam sint substantiae subiectorum trium scientiarum: & ars, quae consyderat de speciebus, prscrutatur de causis causarum: ne cesse est vt omnis ars istarum trium perscrutetur de causis suarum causaum.

D.d. in quibusdam, &c. i. scilicet impossibile est hoc i tribus artibus, scilicet perscrutari de causis causarum nisi in arte, quae perscrutatur de causis actionis & passionis, & conuenientiae inter formam & materiam.

D.d. ita quod perscrutatio, &c. i. & illud quod contingit a prima positione non est vt aliqua istarum trium artium perscrutetur de causis suarum causarum sed vt vnaquaeque istarum trium artium perscrutetur de causis suarum causarum. & hoc non est verum

D.d. Et quomodo potest homo, &c. i. & quomodo potest esse ars, quae notificat elementa omnium entium. Impossibile est enim scire aliquod eorum, quae sunt posita in artibus, nisi praesciantur intellecta prima in illa arte. quoniam, si indiguerit ad discens addiscere principia scientiae in illa arte, continget quod addiscet principia principiorum: & sic in infinitum, quapropter continget vt ille, qui, vult addiscere aliquam scientiam vt ne sciat illam, v. g. quod si addiscens Geometriam non potest addiscere, nisi praesciat principia illius scientiae, quam vult addiscere, tunc nesciet in lam.

D.d. & similiter est dispositio in aliis, &c. i. & sic contingit in aliis scientiis a Geometria: ita quod scientia in qua homines reputant addiscere omnia, quae continentur in ea per disciplinam, nihil notificat.

Commentum 48

Cum declarauit quod artes demonstratiuae non declarant ignota nisi ex notis in illis artibus, vult declara re quod ista propositio est vniuersalis in artibus operatiuis, & consyderati uis, & d. sicut fecit in principio Ana lytieorum. Et etiam omnis doctrina, &c. i. & etiam manifestum est quod omnis doctrina in artibus operatiuis, quae addiscuntur per exemplar, non fit nisi per cognitionem rerum notarum per se in illo artificio, aut omnium, aut quorundam.

D.d. & similiter illud, quod declaratur per demonstrationem, & definitionem, i. artes, quae addiscuntur per rationem, siue fuerint operatiuae, siue consyderatiuae.

Deinde dicit. & similiter illud, quod scitur per inductionem. & intendit illud, quod scitur per artem disputatiuam,

Commentum 49

Si igitur scientia, &c. i. quod dicere formas esse contingit ex eo, vt omnes scientiae sint notae a nobis in na tura,. quoniam si hic sunt formae, ad quas intellectus aspicit, sicut sensus aspicit ad sensibilia: & comprehensio sensi bilium est naturalis in nobis, cum non acquiritur ex cognitione antecedenti: necesse est vt intellecta sint naturalia in nobis: non vt quaedam sint naturalia, quaedam autem accepta per doctrinam.

D.d. Et etiam quo modo scitur res, &c. i. & secundum hoc deberemus scire aequaliter rem, & causam eius, & non deberet cadere dubitatio, in causis inter homines, proportio enim intellectorum esset sicut proportio sensibilium.

D.d. Et quidam rixati sunt in hoc, &c. i. &, si¬ ita esset, non litigarent homines in elementis multarum rerum, sicut accidit Grammaticis sui temporis, vt rixati sunt de litera a, vtrum sit composita, an simplex.

D.d. Et etiam illud, quod est ex habentibus sensum &c. i. & contingit huic positioni, scilicet quod formae intellectae sunt comprehensae per se, sicut sensibilia, quae non indigent in acquirendo eas sensu. & fi ita esset, tunc sciret naturas sensibilium, qui habet laesionem. in instrumentis sensuum, adeo vt naturaliter caecus cognosceret naturas colerum, & naturaliter surdus vocum.

D.d. ista enim sunt. semper elementa, &c. i. & contingit, si cognitio istarum formarum fuerit naturalis in nobis, vt cognitiones omnium rerum sint naturales in nobis, propter hoc quod istae formae sunt elementa propria omnium entium, sicut omnes voces fiunt ex elementis proprijs. & in tendit quod, cum formae sint elementa omnium entium propria eis, continget vt non indigeant in cognitione sensu¬

Commentum 50

Quod autem quod nos diximus in modis causarum naturalium, dictum est ab Antiquis, manifestum est ex praedictis ab eis. Et similiter manifestum est, quod nos non addidimus causam in modis causarum, quas Anti quidixerunt. Et innuit quod Antiqui ciuerunt quatuor causas in suo tempore. & hoc, quod dicit de Antiquis manifestum est, quod ipsi concesserunt causam materialem & formalem & agentem & finalem, aut non videntur concede re ex eis, quae narrauit de illis in hoc tractatu. sed possumus dicere in hoc quod qui concedit causam agentem, debet concedere finalem. agens enim non est agens nisi propter aliquid. & vt innuere per hoc Socrantem & Plutonem. Dicit autem in alio loco quod in tempore Socratis perce erunt homines causam finalem: & ideo incoeperunt regere ciuitates. & intendit secundum quod opinati fuerunt in fine hominis.

D.d. Et dignum est, quod prima Philosophia, &c. i. & dignum est, vt apparet ex istis rebus, quod Philoso, phia persrutatur de principiis, & maxime de his, quae sunt prima in esse & cognitione.

Commentum 51

Quia Antiqui loquentes de rebus naturalibus locuti sunt in maiori par te de materia, & non de forma propria rebus mobilibus, nisi Empedo qui innuit causam formalem, & non dixit eam aperte, sed tamen apparet de¬ suis sermonibus, incoepit hic dicere vnde apparet hoc, & d. Et, quia Em ped. dicebat, &c. i. sed quia Emp. dicebat in osse quod hoc, quod est os, est definitio, per quam definitur ab aliis rebus compositis: definitio autem est illud, quod notificat formam & substantiam eius: manifestum est quod contingit ex hoc vt hoc nomen caro, & alia composita ex elementis significent intentionem additam materiae, aut nihil ex eis, quae significant ista no mina, sit definitio rerum.

D.d. & idec erit caro, & os, &c. i. & propter hunc sermonem, quem Emped. dicit in osse, & in carne, contingit in vnaquaque rerum compositarum vt illud quod nomnia significant, non sit, propter. materiam tantum, quam ipse dixit, sed necesse est ei ponere causam additam materiae. scilicet formam scilicet quod necesse est ei dare aliam causam praeter materiam, & dare istam causam vnicur que generabili. vrerum. & quia non fecit hoc, d. sed non dixit illud aper te, quod dixit, i. sed non propalauit istam causam esse vniuersalem vnicuique entium compositorum ex quatuor elementis.

D.d. Et declaratum est prius de istis rebus, i. in scientia Na turali. illic enim declaratum est de formis. & quia quaestiones contingentes illic dissoluuntur in hac scientia, d. & nos reuertemur ad sermonem, in omnibus quaestionibus contingentibus illis.

deinde narrauit intentionem suam in tractatu consequentiae & d. incipiendum est, &c. i. incipiern dum est dicere de quaestionibus contingentibus, idest de quaestionibus difficilibus istius scientiae.

Back to TopNext