Table of Contents
Caput 1
Commentum 1
Via ista scientia persrutatur de veritate simpliciter, incoepit notificare dispositionem viae inducentis ad ipsam secundum difficultatem & facilitatem, cum sit manifestum apud omnes, quod comprehensio veritatis non est impossibilis in multis rebus. credimus enim necessario nos scire veritatem in multis rebus. Et signum eius est, quod habemus desyderium ad sciendam veritatem. quoniam, si comprehensio esset impossibilis, tunc desyderium esset ociosum. & concessum est ab omnibus quod nulla res est ociosa in fundamento naturae & creaturae. Quia igitur concessum & maxime. a peruenientibus ad hanc scientiam nos habere viam ad sciendam veritatem, d. Consyderatio quidem, &c. i. via inducens ad veritatem vno modo est difficilis, & alio modo facilis. Et signum difficultatis eius est, quod nullus sine communicatione alterius sciuit de ea aliquam quantitatem secundum quod oportet. Et signum facilitatis eius est hoc, quod non ignorauerunt eam omnes homines. quoniam, si inueniremus quod omnes homines, de quibus audiuimus loqui, nihil scirent de veritate, tunc iudicaremus ipsam esse difficilem, & non inpossibilem propter longitudinem temporis, quod est necessarium in sciendo veritatem. & quasi breuitas temporis, in quo scita fuit veritas, aut tota, aut aliqua quantitas, indicat facilitateni eius.
D.d. sed vnusquisque locutus fuit de natura, &c. i. & diximus hoc, quod diximus de modo comprehendendi ve ritatem, quia, cum nos consyderauerimus omnes Antiquos in scientiis, inuenimus fuisse eos secundum alterum duo rum, aut hominem, qui nihil comprehabedit de veritate, aut hominem, qui pa rum, aut modicum comprehendip de ea.
D.d. Est igitur facilis secundum hunc modum, &c. i. cum positum est quod est facilis secundum hunc modum, & difficilis secundu alium modum, necesse eest vt sit facilis secundum hunc modum. & est quod in quolibet oe nere entium sunt aliqua in respectu erum, quasi ianua domus in respectu domus, in hoc, quod non lateat aliquem: sicut locus forte domus non latet aliquem. & ista sunt prima cogrita naturaliter habita a nobis in quoli bet genere entium. Deinde reuersus est ad dicendum modum difficultatis, & d. & demonstrat difficultatem eius hoc, quod nullus comprehendit eam secundum totum nec magnam partem eius i. Ia tempore, a quo ipse audiuit loqui de scientia. VEt quasi innuit se comprehendere veri tatem simpliciter, aut in maiori parte, secundum quod est possibile in humana natura
D.d. Et, cum difficultas sit duobus modis, &c. i. cum difficultas comprehensionis entium est duobus modis, rectum est vt difficultas in rebus, quae sunt in fine veritatis scilicet in primo principio, & in principiis abstractis a materia sit ex nobis, non ex illis. quoniam, cum abstracta sint intellecta in se naturaliter, & non intellecta, quia nos facimus ea esse in tellecta, sed quia sunt in se intellecta sicut formae materiales, difficultas enim in istis est ex se, magis qua a nobis. Et, quia dispositio intellectus de re intelligibili est sicut dispositio sensus de re sensibili, assimilauit virtutem intellectus in comprehendendo intellecta abstracta a materia modo debilissimo visui in sentiendo scilicet vespertilionis, non comprehendendo maximum sem sibilium scilicet Solem. Sed hoc non demonstrat res abstractas intelligere esse impossibile nobis: sicut inspicere Solem est impossibile vespertilioni. quoniam, si ita esset, tunc ociose egisset, quia fecit illud, quod est in se naturaliter intellectum, non intellectum ab alio: sicut si fecisset Solem non comprehensum ab aliquo visu.
Commentum 2
Addit quod non tantum oportet reddere gratias eis, qui docuerunt nos veras opiniones, & sunt illi, qui conueniunt nobiscum in opinionibus, sed etiam illis, cum quibus non conuenimus. Isti enim cum hoc, quod dixerunt de perscrutatione rerum, exercitauerunt nostrum intellectum, & fecerunt nos acquirere per hoc virtutem ad comprehendendum veritatem. Et quod dixit in hoc capitulo manifestum est. Nullus enim potest per se inuenire artes operatiuas, aut consyderatiuas in maiori parte: quia non complentur nisi per iuuamentum prioris ad sequentem. & nisi prior fuisset, non esset sequens.
Commentum 3
Et rectum est vocare, &c. i & quia scientiae atrributae Philosophiae sunt duae, quarum vna est, cuius finis est scire tantum, & altera opari. & quia iste scientia sciendi est superior, dixit Et rectum est vocare cognitionem acquisitam ex hac scientia scientiam speculatiuam. Scientia enim operatiua quamuis vtatur ratiocinatione, & spe culetur de causis, tamen non est di gna vocari scientia speculatiua: quia non persrutatur de causis rerum & de definitionibus earum, nisi vt scientes eam agant, & non vt sciant, sicut est in scientiis speeulatiuis. & sermo eius in hoc capitulo manifestus est.
Commentum 4
Cum declarauit, quod haec scientia est de genere scientiarum veritatis, & quod est pars Philosophiae speculatiuae, vult declarare suum ordinem in veritate & in scientiis speculatiuis, & d. & nos non scimus veritatem absque hoc, quod scientia mus suam causam. i. & qui a nos non scimus rem vera scientia, nisi quando scimus eam cum sua caums, vt dictum est in Posterio ribus: & est manifestum per se, quod vnum quodque principiorum in vnoquoqui genere est proprie causa eorum, quae dicuntur de aliis rebus collocatis in illo genere de dispositionibus, in quibus conveniunt illae res nomine & definitio ne: cum principia in vnoquoque genere sint causae esse eorum generum, & esse omnium, quae dicuntur illorum generum, secundum quod sunt in illis generibus. &, cum ita sit, manifestum est, quod primum in quo libet genere magis est dignum ha bere hoc nomen esse, & eius definitionem, qua ea, quorum est causa secundum illud genus, & omnium definitionum, & intentionum, quae sunt in omnibus rebus, quaesunt in illo genere, secundum quod sunt in illo genere. verbi gratia. quia ignis est causa in re bus calidis, ideo est magis dignus habere hoc nomen calidum, & eius in tentionem, qua omnia calida.
Et, cum conclusit hoc, d. Ex quo oportet vt maxime verum sit illud, quod est causa veritatis rerum, quae sunt post, id est & cum declaratum est quod causa in quolibet genere entium est magis digna in esse, & in veritate, quam illa, quorum est causa in genere illo, manifestum est quod si est haec prima causa omnium entium, vt declaratum est in scientia naturalium, quod illa causa est magis digna, & in esse, & in veritate, quam omnia entia, omnia enim entia non acquirunt esse & veritatem nisi ab ista causa. Est igitur ens per se, & verum per se: & omnia alia sunt entia, & vera per esse & veritatem eius.
D.d. Et ideo necesse est vt principia rerum, quae sunt semper in fine essendi, & verita: tis, sint semper. ista enim entia, quia non sunt in aliquo tempore sine alio, sed sunt, in omnibus temporibus, ideo causae eorum non sunt causae eis in aliquo tempore sine alio, propter quod indigent se inessen do causas aliis causis. Et innuit per hoc dispositionem principiorum con porum coelestium cum corporibus coe lestibus. & intendebat per hoc notificare nobilitatem veritatis, in qua consyderat ista vniuersalis ars, quae consyderat de principiis vltimis.
Caput 2
Commentum 5
Sermo eius in hoc capitulo est manifestus, & est quod impossibile est inuenire aliquam causarum quatuor, procedere in infinitum scilicet vt aliqua res habeat materiam, & illa materia habeat aliam materiam, & hoc in infi nitum. Aut vt aliquid habeat causam mouentem, & illud miouens habeat aliud mouens, & sic in infinitum. Et intendit per secundum rectitudinem, vt causae sint existentes insimul, quasi in vna linea recta. & intendit per secundum specien, vt cau sae sint vna post auam, non insimul admodum rerum attributarum vni spe cieis scilicet vt vna earum sit post aliam, scilicet vt quando fuerit posterior, vt prior corrumpatur. Et forte intendit per rectitudit nem ea, quae sunt vnius speciei, v.g. vt ho mo sit ab homine. & per secundum specien, ea, quae sunt de diuersis speĀ¬ ciebus collocatis sub vno genere. v. g. vt ignis fit ex aere, & aer ex aquam i & aqua ex terra. Omnia enim ista sunt causae conuenientes in genere, quia omnes sunt eiusdem materiae, & diuersificantur in forma
Commentum 6
Cum dixit, quod impossibile est vt causae sint infinitae, incoepit demonstrare hoc in causis agentibus, & di xit: Nes enim mediae sunt, &c. i. signum eius, quod causae mouentes se secundum oroinem sunt finitae, est quod in istis causis inue niuntur tria genera, scilicet prius, & me dium, & posterius. primum igitur est cam omnium, cum moueat se, & sine mo dio moueat medium, & moueat po stremum per medium: & medium est causa postremi: & postremum non est cam alicuius. Et hoc intendebat, cum dixit Si enim quasitum fuerit a nobis, &c. i. & cum hoc non potest imaginari in pau cioribus qua tribus, & fuit necesse v omnia habeant vnam causam. &, si non, tunc esset in eis aliquid sine causa. si quae situm fuerit a nobis quid est cauma vni uersi ex istis tribus, non possumus dicere postremum: qui a non est caua alicuius eorum. neque est possum dicere medium: medium enim est causa postremi tantum, non vniuersi, necesse est igitur, si omnia habeant causam in motu, vt primum sit causa omnium. scilicet cauma sui ipsius, & causa duorum residuorum scilicet vt primum moueat se, & moueat me dium per se, & postremum per medium, & indifferenter, siue in primo fuerit motor idem cum moto, vt intendit Plato, aut compositum ex moto & motore non moto, vt intendit Ari sto.
D.d. & indifferenter siue medium fuerit vnum, siue plura: & si plura siue finita, siue infinita. secundum enim quod est me dium necesse est vt sit causa postremi non vniuersi. sed, si posuerimus mo dia esse infinita, tunc vniuersum non habebit causam mouentem. media eni mouent postremum tantum: quapropter vniuersum mouebitur sine moto re. & declaratum est in Naturalibus quod omne motum habet motorem. & hoc intendebat, cum dixit: & partes rerum infinitarum, &c. i. & partes rerum infinitarum, quae ponuntur moueri insimul omnes, sunt mediae, i. me diae secundum vnum modum vsque ad nunc
D.d. Quapropter necesse est, si aliqua res non fuerit primum, vt vniuersum non habeat causam omnino. & hoc manifestum est in motis, quae mouen se adinuicem habentibus situm. scilicet qui sunt insimul. ista enim impossibile est vt sint infinita essentialiter, aut accidentaliter. si autem hoc fuerit positum in vniuerso carenti situ, tunc erit impossibile essentialiter, quia vniuersum non habebit motorem omnino. sed est necessarium acciden taliter, quando primus motor fuerit positus non motus omnino, quia tunc erit aeternum, & mouebit vnum post aliud in aeternum. & omnia haec sunt declarata in Octauo Physi. Et consyderatio vniversalis in omnibus causis, in eo quod sunt cau sae, est huius scientiae. & Arist. quamuis vta tur hic demonstrationibus scientiae Naturalis tamen inducit eas vniversalius, quoniam, quanto fue rit demonstratio vniversalior, tanto magis erit pro prior huic scientiae. & Arist. obseruat se in hac intentione, scilicet inducendo demonstrationes vniversales alio modo, qua in scientia Naturali. & haec est causa in iteratione il larum demonstrationum in hac scientia, vt fecit in tractatu primo.
Commentum 7
Cum compleuit demonstrationem, de finitate causarum mouentium se, vult etiam dare demonstrationem de fini tate causarum materialium, quae funt etia diuersae in specie. &, quia notum est de causis moueribus eas habere vlti mum, & quae situm est ab eis vtrum habeant principium a superiori: de causis autem materialibus est econverso, scilicet quod habent principium a superiori,
& est quaesitum vtrum ab inferiori habeant vltimum an non. D. Et etiam impossibil est, &c. i. & estam, quia manifestum est de generatione ipsam esse finitam ex parte superiori, impossibile est vt il lud, cuius generatio iam completa est habeat principium materiale, & illud principium habeat aliud materiale, & sic in infinitum: adeo quod non inueniat postremum. v. g. quod ex igne non fiet aliud: & ipse fiet ex aere, & aer ex aqua, & aqua ex terra, &, proceditur sic in corporibus diuersis ab inuicem secundum formam in infinitum.
Et, cum posuit hoc dedit demonstrationem, & d. Fit enim aliquid ex alio, &c. i. & demonstratio super hoc quod materiae sunt finitae, est quod aliquid dicitur fieri ab alio duobus modis. quorum vnus est, sicut dicimus, quod ex puero sit vir, non sicut dicimus quod aliquid fit post aliquid: sicut dicimus quod ex vapore fit nebula. i. post vaporem. secundus autem est, sicut dicimus quod ex aere sit aqua. Et incipit exponere hunc modum generationis, & d. Cum autem dicimus, &c. i. cum autem dicimus quod ex puero sit vir, intendimus quod ex diminuto fit perfectum. & hoc intendebat, cum d. ex illo, quod erit, sit illud, quod est. Et, cum d. quod generatio fit ex illo, quod erit, & non ex illo, quod iam completum est, incoepit rotiocinari super hoc & d. quoniam, quemadmodum inter esse & non esse, &c. i. generatio est ex illo, quod generatur, in ex illo, quod est in D via generationis, quia esse, quod est in actu, cuius generatio iam perfecta est, opponitur in rei veritate ad non esse, & ex non esse non sit generatio, i. impos sibile est vt sit generatum: neque est il lud, cuius generatio iam completa est impossibie est vt sit generatum: remanet igitur vt sit generatum illud, cuius esse est medium inter non esse & esse in actu & est illud, quod est in via generationis,
Deinde dedit exemplum, & dixit: addi scens enim, &c. i. v. g. quod sciens dicitur fieri ex addiscente, & non dicimus quod sciens fiat ex se, neque ex non esse scientiae, sed ex medio inter scientiam & ignorantiam, quae est principium scientiae, & est addiscens. & hoc intendimus, cum dicimus quod sciens fit ex illo, quod erit sciens, i. ex illo, quod venit ad scientia. scilicet addiscente.
D.d. secundum modum, & dixit: cum vero dicimus, quod ex aere sit aqua, &c. i. cum vero dici mus quod aliquid in actu fit ex alio in actu, v. g. quod ex aere sit aqua, intendi mus quod ex aere corrupto sit aqua, secundum quod aer corrumpitur, non secundum quod remanet neque secundum quod est in via generationis, sicut dicimus quod ex addiscente sit sciens.
D.d. Et ideo non reuertuntur, &c. i. & generatio in primo modo non con uertitur, sicut convertitur in secundo, quoniam, si ex viro esset puer, tunc quod erit. esset ex illo, quod iam est, scilicet tunc diminu tum esset ex perfecto: quod est impossibile
D.d. Et secundum hos duos modos, &c. idest & secundum hos duos modos genera tionis impossibile est vt generatio sit in infinitum. Qnam, quia modus genera tionis, quae est transmutatio ex non esse ad esse, scilicet de potentia ad actum est inter duo finita, scilicet esse & non esse necesse est vt illud, quod est inter ea. sit finitum. Alter autem modus, in quo dicimus, quod generatum fit ex illo, quod est in via corruptionis, reuertitur ad inuicem, & reciprocatur, & non procedit secundum rectitudinem. reciproca au tem sunt finita necessario. v. g. quod exterra sit aqua, & ex aqua fit aer, & ex aere ignis, deinde ex igne aer, & ex aere aqua, & ex aqua terra, & sic est in rebus finitis, hoc idem accidit in compositis ex elementis scilicet quod compo nuntur quandoque ex eis, & dissoluuntur quandoque in ea.
D.d. Et cum hoc, impossibile est vt primum, & aeternum con rumpatur. i. & etiam, si posuerimus quod generatio eorum adinuicem secundum hunc modum est secundum rectitudinem continget vt in eis sit primum aeter num, & vt sit hoc corruptibile.
D. de dit causam in hoc, & d. quoniam, quia ge neratio ex parte superiori, &c. idest quoniam, cum videmus quod generatio non procedit ex superiori in infinitum, cum in corporibus simplicibus peruenerit, v.g. ad ignem, necesse est vt generatio elementorum vnius ex alic habeat principium primum, quod non generatur ex alio. quam, si illic non esset primum principium, non esset finis. principium enim non intelligitur nisi in re, quae habet finem. & quod habet sinem necessario habet principium. quod enim non incoepit non definit: sed illic est desitios ergo primum principium, & quod non habet principium, est aeternum necessario. sit igitur hoc, v.g. terra, aut aliquid prius terra. sed quia quod libet istorum non generat aliquid, nisi per suam corruptionem, necesse est vt illud primum principium corrumpatur, quando ex eo aliquid ge neratur, &, si corrumpitur, non erit aeternum. sed iam ponitur esse aeter. num, quod est inconueniens.
Commentum 8
Cum declarauit finitatem diuersarum causarum. scilicet agentis, & materia incoepit declarare finitatem causae finalis, & d. Et etiam, &c. i. & est manifestum causam finalem esse, per quam fit, vnunquodque entium: & est illud, cuius esse non est in re propter aliam causam in illa, sed omnes causae existentes in rei sunt propter istam scilicet agrens, & materia, & forma in habentibus agens ante materiam, aut formam.
Et, cum posuit, hanc esse causam, d. Necesse est igitur, &g. idest necesse est, si talis causa est in vnoquoque ente, vt omnes causae sint propte illam in quolibet ente: & necesse est vt istae comamuae, quae sunt posteriores in generae. tione, & priores in esse, non sint infinitae.
Deinde dedit signum super hoc, & d. si igitur nihil fuerit tale, ete. i. si igitur non fuerit vltimus finis, tunc ninil habebit causam finalem. lam enim de scripsimus quod causa finalis in re qua libet est causa postrema. si igitur omnes causae non habuerint talem. scilicet vltimam non erit haec causa finalis omnino scilicet quod si finis habuerit finem, & sic in infinitum, non erit haec causa alicui rei. Descriptio. enim istius causae est vt non sit propter aliam causam. si ergo fuerit infinita, destruetur eius deseri ptio, & auferetur suum esse. sed iam po suimus eam esse. & hoc tunc esset in conueniens.
D. d. Et facientes causas infinitas, &c. id est & facientes causas finales esse infinitas, destruunt finemsicut diximus. & qui destruunt finem, destruunt omne bonum, & nihil percipiunt. nihil enim dicitur esse bonum, nisi per causas finales.
D.d. quamuis ni hil incipit agere, &c. i. & mirum est de negantibus istam causam, cum concedant, quod nullus facit actionem aliquam, nisi intendendo finem & vltimum. & sic debet esse in natura in hoc, sicut in artificio, & in omnib actionibus voluntarijs. Et dicit hoc, quia multi Antiqui nega bant hanc causam esse: & iam locutus fuit con tra eos in Secundo Physicorum
Commentum 10
Cum declarauit finitatem trium causarum, incoepit facere hoc in causaformali, & d. Et etiam dispon, &c. i. & etia sermo de dispone eius, de quo quaeritur per quid est, & est forma rei, impossibile vt sit diuersus a natura definitionum, cilicet quod, si apparuerit quod natura definitionum est finita necessario, erit vt ita sit de formis.
D.d. Prius enim semper &c. i. in definitione enim est pars prior, & posterior: & prior est magis digna in esse. & si prior non fuerit, spo sterior non erit. si igitur pars prior verbi gratia geneus habuerit defini tionem, & pars priorillius definitio nis habuerit definitionem, & sic in infinitum, non erit illic prius, quapropter neque postremum. posterius enim non est posterius nisi pric ris. & sic auferuntur definitiones, & & destruuntur cognitiones, si formae, quae attribuuntur definitionibus sint infinitae. Et hoc intendebat, scum d. & illud, cuius primum non est, &c. i. & illud, cuius esse consequitur esse primi, & est postremum, non erit, quando primum non fuerit, & ecom uerso. & cum postremum non fuerit, primum non erit.
Commentum 11
Hoc est complementum primae, declarationis, in qua posuit postremam formam. & postremam differentiam, & declarauit quod necesse est vt prima forma sit in re definita, & quod impossibile est quod forma, procedat de inferiori ad superius in infinitum hic autem ponit primum superius esse, & declarat posterius esse.
Et ind d. scientia enim non erit sine peruentu &c. i. quod cum posuimus postremum non esse, & primum esse, destruetur, scientia definitionum, quae sit secundum dissolutionem: sicut destruitur scientia definitionum, quae fuerit per compositionem, cum posuimus postremum esse, & primum non esse quam do enim in vna re fuerit prima forma diuisibilis in differentias infini tas, non perueniemus per diuisionem, ad cognoscendum naturam illius spe ciei. scientia enim alicuius non fit, nisi quando peruenitur ad speciem postremam.
D.d. secundum inopinabile, & d. Et sciens secundum hoc non erit, in & si scientia. non fuerit, continget valde inopina bile scilicet quod sciens non erit. & causa in hoc est, quod res cognitae sunt ea, quae deter. minantur ab intellectu: infinita au tem non determinantur ab intellectu: ergo non sunt cognita.
D.d. Li neae enim, &c. i. & non debet contradicere aliquis nobis per diuisionem li neae, qui a non possumus peruenire in sua diuisione ad partem vltimam, assimilando diuisionem generis in species diuisioni fineae in medietates, & meditatum in medietates, & sic in infinitum. Impossibile est enim nos intelligere lineam infinitam, ni si quando accepimus eam finitam, & iterando eam infinities. & hoc non fal cit intelligere infinitum. & ideo qui imaginatus fuerit fineam infinitam, non poterit intelligere eam. & hoc inten debat, cum dixit: sed qui acceperit i sua imaginatione lineam infinitam non determinabit diuisiones eius, i. non poterit intelligere eam.
Commentum 12
Haec est alia declaratio de natura generati. & dicit quod materia necesse est vt sit conclusa in moto, quod est generatum compositum ex mate ria & forma, aut formis. Si igitur in illo composito fuerint formae infinitae continget vt sit infinitum. &, quia generatum est illud, cuius ge neratio iam completa est, & est in actu: si igitur in moto, cuius magni tudo est infinita fuerit aliquid in actu, & est illud, quod sit in moto in finito, & forma est illud, quod terminat generatum, continget vt il lud, quod est in actu, determinet in finitum: quod est impossibile. ma nifestum est enim quod illud, quod de terminat infinitum, si possit determinari, necesse est vt sit infinitum, & ex hac positione sequitur destructio istius scilicet vt infinitum non deter minetur ab infinito. Et hoc intendebat, cum d. si igitur non fuerit, tunc illud, quod est in infinito, non erit infinitum. i. quod, si finitum determinat infinitum, tunc illud, quod terĀ¬ minat infinitum, non est infinitum: cum illud, quod aequabitur infinito debeat esse infinitum, aut quocumque modo appelles, siue aequalitatem, siue terminationem, siue superpositionem.
Commentum 13
Potest intelligi quod, si genera diuer sarum causarum essent infinita in genere, non esset scientia omnino, Non enim videinus nos scire aliquid. i nisi quando sciuerimus ipsum per omnia genera causarum existentium in eo, quando habuerit plus vno ge nere causarum, quousque declarabitur in quiito quod impossibile est inueni re in causis plusquam quatuor genera causarum famosa. Et potest esse demonstratio vniuersalis super infin tatem vniuscuiusque generum. Et cum d. quod impossibile est vt finitum comprehendat infinitum, intendit quod intellectus, qui est finitus, non po test determinare infinitum, ita quod comprehendat illud in actu, non in potentia. Et diximus in actul quia vniuersale comprehedit res infinitas, sed in poten tia, non in actu.
Caput 3
Commentum 14
Intendit in hoc cap. declarare qua impediunt scire veritatem. & fortissi mum eorum est consuetudo in pueri tia in rebus legum, & maxime in hac scientia: quia plures opiniones huius scien tiae sunt radices legum, & ponuntur, in legibus non ad sciendum, sed ad in quirendum bonitatem. Et causa in hoc est, quod complementum hominum non comĀ¬ pletur nisi per congregationes: & congre gatio per bonitatem: esse ergo boni est necessarium, & non est necessarium eos scire veritatem. & hoc non accidit tamen in legibus, sed in primis cognitis: sicut accidit hominibus, qui in principio at dierunt scientiam Loquentium. Isti enim peri consuetudinem negant naturam esse, & estiam veritatem. & negant etiam necessarium esse, & ponunt omnia possibilia esse. Et induxit hoc, propter quod locutus fuit de causis. multae enim leges ponunt hic esse cans scientes res infinitas, & quod ab eis proueniunt res infinitae. Et, cum d. im pedimenta propter consuetudinem, induxit entm aliud impedimentum, quod accidit per humanam naturam, & dixit.
Commentum 15
Vult declarare in hoc cap. quod accidit hominibus in scientiis propter diuer sitatem naturae, & propter paucitatem in structionis in Logica.
Et d. quod quidam homines quaerunt in omni scientia demonstrationes de genere demonstrationum mathema ticorum. & hoc accidit pluries sin: his, qui non instructi sunt per Logicam & iam vidimus aliquos, quibus accidit, hoc per naturam. Et quidam quaerunt te stimonium multorum. & hoc accidit naturam. multi enim hominum non possunt prtransire sermones probabiles & demonstrantes. & isti, cum concedunt prima intellecta, non concedunt ea nisi inquantum sunt famosa, ita quod si acciderit quod contraria eorum sint fal mosa, negabunt ea. sicut accidit Lo quentibus, qui negabant impossibile esse aliquid de nihilo, licet, propositio sit concessa ab omnibus scilicet impossibile esse ma gnitudinem ex non magnitudine, ita quod vidi multos homines dantes se ad Phi losophiam & negabant illam proposi tionem esse primam. & similiter negabant formas specificas esse proprias materijs necessario, adeo quod Auic. cum sua famositate in Philosophia dicitr hominem generari ex terra esse possibile, sicut murem, & alia multa, quae dicuntur. Et acc dit etiam quibusdam hominibus quae rere testimonium Versificatoris. & hoc etiam accidit per naturam eis, in quibus virtus imaginatiua dicunatur super virtutem cogi tatiuam & ideo videmus istos non credere demonstrationibus, nisi imaginatio concomitetur eas, non enim possunt credere non plenum esse, aut va cuum, aut tpoes extra mundum: nequi credere haec entia esse non corpora, neque in loco, neque in tempore. & accidit hoc inultis consyderantibus in Philosophia Auic. & ista attribuuntur ei, sed non est verum, quod eius fuit. Et qui dam homines quaerunt perscrutationem maximam. & ista est natu E. ilosophiae, Et quidam contristant per sermonenm valde perscrutabilem. & causa in hoc est aut quia intellectus eorum non potest retinere, & comprehendere ipsum & isti impossibile est vt addiscant: aut propter segnitiem, aut propter errorem contingentem eis, quia assimilant disputationem mercationi, & credunt, quod proteruire in sermone est malum, sicut malum est proteruire in mercatione, & ideo d. Aris. quod necesse est vt homo in struatur in cognitione viae cuiuslibet rei, quam vult declarare. Et dixit hoc, quia ars Logical, quaedam est vniversalis omnibus scientiis, & quadam propria vnicuique scientiae. & homo non potest esse instructus in qualibet arte, nisi sciendo vniversalia, & pro pria de eis.
Et cum dixit hoc, dedi praeceptum valde vtile, & est, vt homo non addiscat illam cum adiunctionem aliarum scientiarum, quoniam tunc neque addiscent hanc, neque istam, sicut dixit. quoniam malum est quaerere aliquam scientiam, & modum, secundum quem declaratur. hoc enim simile est ei, qui docet homines viam, cum addiscit eam: aut qui intendit med: cinari hominem, & iterum addiscit medicinam. sicut de quodam digitur, quo cum ad infirmum accessit, & propinauit medicinam ei, & inspexit post librum, & mortuus est infirmus.
Commentum 16
Et non oportet quaerere. i. & non opor tet hominem quaerere vt modus fidei in de monstrationibus Naturalibus sit sicut modus fidei in Mathematicis. De monstrationes enim Mathematicaesum, in primo ordine certitudinis: & demodostrationes Naturales consequum tur eas in hoc. Certitudo enim diuersatur in eadem scientia. v. g. secundum demonstrationem sim pliciter, & secundum demonstrationem quia. &, cum diuersat in eadem scientia, magis diuersatur in scientiis diuersis secundum genus. Dein de declarauit in quo genere debe homo quaerere certitudinem, quae est in pri mo ordine, & d. sed homo debet quaere re hoc in eis, quae non admiscentur cum materia. scilicet matiematicis. & ideo d. Et ideo iste modus non est natura, lis. i. & ideo consyderatio in hac scientia non est naturalis consyderatio, cum sit de rebus non ad mixtis cum ma teria. Et si consyderauerit in rebus admixtis cum materia, tamen in modo, secundum quem non admiscentur cum materia. v. g. res naturales diuidi in poten tiam & actum, vnum & multitudinem, & substantiam & accins.
D.d. vtur enim quod to ta natura fere admiscetur cum mate ria. i. & iste modus non est naturalis. quia entia, in quibus consyderat, non admiscentur cum materia: & omnia naturalia fere sunt admixta cum materia Et d. fere, propter intellectum. intellect enim qui est postrema perfectio hominis est abstractus a materia. Et dubitatur in hoc, quomodo d. fere, & dispon intellectus, qui est postrema perfectio hominis, est dispo intellectuum omnium abstracto rum in corporibus coelestibus. isti. enim sunt postrema perfectio corporum coelestium. Et rindendum est quod ipse d. seĀ¬ rem, in respectu corporum generabilium & corruptibilium ista enim dcutrmagis nam lia secundum famositatem, quam illa.
D.d. Et iono oportet primo perscrutari, &c. I. quod quando homo sciuerit naturam quid sit, declarabuntur ei naturalia a non naturalibus. natura enim vniuersaliter est, sicut dictum est, principium transmutationis in rebus transmutabilibus per se, & principium priua tionis transmutationis in rebus, quae quandoquetransmutantur & quanmdoque non illa autem, quae semper remanet in eodem modo modorum transmutationis scilicet in motu locali aequiuoce dicitur de eis natura, & dealiis.
D.d. & vtrum consyderandum sit in causis principiorum, &c. i. debet primo persrutari qui voluerit consyderare in hac scientia, vtrum consyderatio in omnibus quatuos principiis est vnius scientiae, aut plu rium scientiarum. quoniam, si fuerit multarum scientiarum, tunc om nia principia non erunt omnium entium, sed quaedam principia.
Deinde dicit: videtur enim quod quaelibet natura habet materiam scilicet vide tur enim quod omne ens habet cau sam materialem. &, siita est, nulla est scientia alia a scientia Naturali Deinde d. Et ideo oportet persru tari primo de natura quid sit. & d.i hoc, quia scientia Naturalis decla ratur per duas perscrutationes, quae rum vna est perscrutatio de natura quid sit, sicut dixit: & secunda est per scrutatio de natura cuius libet entia quid sit. & hoc manifestum est per se. & Arist. perscruta tur de hoc in alio libro, qui dicitur Ana lytica.