Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Liber 10

Liber 10

Caput 1

Commentum 1

INtendit per distinctione: Quintum librum, in quo ldistinctae sunt significaltiones nominum.

D.d. D.tu enim, &c. i. quoniam, & si illic numerauimus plura, de quibus dicitur hoc nomen vnam, videntur concludi in quatuos generibus primis: & sunt illa, quae dicuntur vnum per se, non per accins, D. incoepit numerare illa, & d. Est enim continuum, &c. i. & vnus istorum modorum, de quibus dicitur vnum, est continuum, aut simplex, aut secundum prius. & hoc est continuum per naturam, non continuum. per contactum, aut ligamentum, & vniversaliter per artificium.

D.d. & magis qua hoc, &c. i. hoc nomen vnum dicitur magis de continuis per naturam de illo continuoquod habet vnum motum indiuisi bilem: & hoc est continuum rectum, quoniam continuum tortuosum, quod habet angulos non mouetur secundum omnes suas partes motu aequali quando mouetur secundum totum. & hoc intendebat cum d & est magis simplex. Deinde induxit secundum modum illorum quatuor, & d. Et etiam est tale, aut magis, &c. i. & hoc nomen vnum di citur, sicut de continuo, aut magis de toto, quod est totum, & continuum per formam existentem in ipso. & haec est dispositio indiuiduorum habentium formas, & d. aut magis, quia causa in hoc, quod indiuiduum sit continuum, est forma eius. ergo forma dignius dicitur vnum qua continuatio, cum forma sit causa continuationis. Et quia totum, aliud est totum naturaliter, aliud artificio, & maxime quod est naturaliter non violem, te. quia indiuiduum artificiale est vnum per violentiam, deinde dicit: sed habet aliquid in se, &c. i. sed vnum indiuiduum in rei veritate est illud quod habet in se causam continuationis scilicet formam. & intendit indiuiduum naturale, quod est vnum per continuationem secundum suam formam Deinde d. & tale est, vt motus sit vnum &c. i. vnum in rei veritate in hoc genere est illud, cuius motus est vnus, & indiuisibilis secundum tempus, & secundum locum. & tu bene scis quisit ille motus vnus ex Quinto PhyDeinde d. Et hoc est manifestum, &c. i. & est manifestum quod, si fuerit aliquid hic, quod mouetur per principium in eo primo motu naturaliter, scilicet circulari simplici, & istud motum est primum corpus, & quod mouetur vno motu, qui non diuiditur, neque secundum locum, neque secundum tempus. Deinde d. Quaedam igitur sum vnum, &c. i. declaratum est igitur quod omnia ista reducuntur ad vnum secundum continuationem, & vnum secundum totum. Deinde d. Et quaedam sunt talia secundum conuenio tiam, &c. i. & vnum dicitur etiam de illis, quorum proportio ad intellectum est sicut proportio istorum ad sensum: & sunt illa, quae non diuiduntur, quando intelliguntur. & istorum quaedam sunt, quae non diuidum tur in intellectu, neque diuiduntur in aliquod indiuisibile: vt punctus, & vnum in numero, & vniversaler quod non diuiditur secundum definitionem in illo genere: vt definitio puncti, qua non diuiditur in magnitudinem, & definitio vnius in numero, quae non diuiditur secundum numerum.

Deinde dicit: Vnum autem secundum formam est illud quod non diuiditur secundum cognitionem & diuiditur in esse. & hoc est vnum x diuisibile econtiario de vno secundum definitionem in vnoquoque genere

D.d. vnum igitur primum, &c. i. & cum primum in vnoquoquis genere est illud, quod non diuiditur secundum de finitionem in illo genere: & substantia est primum omnium entium secundum definitionem, manifestum est, quod vnum primum, quod non diuiditur secundum definitionem in substantiam, est causa vnius in omnibus generibus eu tium.

D.d. Ergo vnum dicitur, &c. i. declaratum est igitur ex hoc, quod omnia, de quibus dicitur hoc nomen vnum concluduntur in quatuor. Primum vero est continuum per naturam Secundum illud, quod est totum & perfectum: & est vnum indiuiduum naturale. Tertium autem est illud, quod est simplex in vnoquoque genere decem praedicamentorum. Qua tum est vnum secundum formam, & vniversalit niversale. & istorum, duo scilicet continuum per naturam, & indiuiduum, quod est totum, & complementum dicuntur vnum, quia sunt duo indiuidua, quorum vtrunque mouetur vno motu, duo autem alia dicuntur vnum, qui a non diuiduntur in intellectu: alterum vero in definitione, reliquum autem in natura continui vna pluribus vno

Commentum 2

Idest. Et non est existimandum, quod illud, quid significat hoc nomen vnum in eis, de quibus dicitur, est idem dictum vniuoce scilicet secundum nomen & definitionem. Deinde d. Vnum enim dicitur, &c. i. apparet enim quod hoc nomen vnum dicitur de istis modis di uersis, quos numerauimus, & quod omne ens non simpliciter habet hoc nomen, nisi habuerit aliquam istarum intentionum, quas numerauimus. Deinde d. Secundum autem quod est vnum, forte est alterius, &c. i. illud autem, quid significat hoc nomen vnum secundum quod est vnum, forte est primum in hoc genere: & forte inuenitur eim aliquid, quod appropinquat significato huius nominis, secundum quod est vnum magis quam aliud. Illud autem, quod est praeter vnum primum, inuenitur ei de significato huius nominis vnum, secundum quod est vnum, aliquod simile illi primae intentioni. & hoc in tendebat, cum d. illa autem in potentia, quoniam simile rei dicitur esse res in potentia. Deinde dedit exemplum & d. vt si esset necesse loqui &c. i. & dispositio debet esse, quando volumus loqui de vno, sicut dispositio debet esse, quando volumus loqui de elemento & causa, & de aliis quae dicuntur primo & secundo sc. lie vt primo incipiamus ab eo, quod significat de finitio illius nomnis, sedm quod est illud nomen, deinde distingue mus illa significata, si inuenitur aliquod, quod conuenit definitioni il hus nonis, dicemus, quod illud est primum in illo genere: &, si non inuenimus tale, accipiemus illud, quod est magis propinquum, & dicemus ipsum esse primum in illo genere. v. g. cum quasiuerimus quid sit elementum, & in ueniemus, quod illud, quod sigenat definitio elementi, est aliud ab eo, quod significat hoc nomen ignis: & ideo non dicemus quod ignis sit primum elementum. & si inueniremus definitionem, elementi, in quo est magis propinquum qua ignis, dicemus ipsum esse primum elementum, vt quidam Antiqui dicebant, quod infinitum est primum elementum.

D.d. & quod non est ita, &c. i. & illud, in quo non inuenitur essentia elementi, secundum quod est elementum, non dicitur esse primum in illo genere, vt ignis, quoniam quiditas & definitio eius non est definitio elementi, sed dicuntur hoc nomine, quia in eis est aliquid de natura significati instius no minis elementum. & sic accidit eis hoc nomen, sicut accidit hoc nomen verum ei, quod habet hanc intentionem complete, vt prima materia in compositis, quatuor enim elementa sunt elementa compositorum, sed non primo: quia sunt composita ex prima materia & formis simplicibus, Deinde d. & similiter essentia etiam & vnum, &c. i. & similiter hoc nomen vnum, secundum quod est vnum, quia illud, quod non diuiditur aliquo modo, neque secundum locum, neque secundum formam, neque secundum cognitionem, & est totum & terminatum. ideo necesse est vt vnum in vnoquoque genere, secundum quod est indiuisibile, sit prima mensura illorum, quae sunt in illo genere. id est quod natura vnius est natura mensurae, & praecipue in generibus habentibus niensuram prir, & essentialiter scilicet in quantitate discreta. hoc enim est in eis prius aliis rebus, quibus accidit mensurari. D. d. & ex hoc est in aliis rebus. i. & dequantitate discreta, & vno numerali transmutatur hoc nomen mensura ad alia genera, quae vtuntur mensura.

D.d. mensura enim est illud, &c. i. & definitio mensurae est illud, per quod mensuratur quantitas discreta, i. cognoscitur: & quantitas cognoscitur, aut per vnum, aut per numerum, i. quod numerus cognoscitur & mensuratur per vnum: ergo omnis quantitas d. screra cognoscitur per vnum. & ideo vnum est principium numeri, non numerus. nam, si esset numerus, cognosceretur per vnum: quod est impossibile.

Commentum 3

Et ex hoc dicitur, &c. i. ex vno nunerali fuit transum ptum hoc nomen mensura ad quodlibet eorum, quae dicuntur mesurare ex eis, quae sunt in genere quatitatis: sicut fuit transumptum ad aliud genus hoc nomen quatitas a quantitate nunerali.

D.d. & actio cuius libet earum, &c. i. & caum in transum ptione istius nomnis ad illa, quae stu praeter nuneros esti quia actio eorum est vnum in omnibus. quoniam, si fuerit vnum in logitudine, erit in longitudine, & si fuerit vnum in latitudine erit vnum in latitudine, & si in profundo erit in, profundo, & si fuerit vnum in velocitare motus cuius causa est grauitas & leuitas, actio eius erit vna in mesura grauitatis.

D.d. grauitas enim & velocitas, &c. i. & caum in hoc, quod actio mensurae in vnoquoque istorum generum, est vna actio, est quia vnumquodque istorum generum diuiditur in duo contraria, & sunt quasi duplicia. vg. quonim graue diuiditur in illud, quod est magis graue, & in illud, quod est minus graue. & simili ter velocitas. cuius causa est, quia quantitas grauis diuiditur in illud quod est minoris velocitatis & ma is velocitatis, cum sit rei grauis & leuis scilicet illud quod est minoris grauitatis: grauis vero est velocitas, leuis vero tarditas. Et hoc est manifestius in alia translatione, in qua di Grauitas enim & velocitas est complementum commune in contrarijs: quoniam vtrunque eorum est duplex. graue enim est illud, quod habet paucam declinationem, & quod habet multam declinationem. & velox etia secundum hunc modum est illud, quod habet paruum motum & magnum motum. velocitas enim inuenitur in tardo & tarditas in veloci. i. quoniam velox di tardus ad illud, quod est velocius: & tardum dicitur velox ad illud, quod est tardius. & intendit quod similiter. est in quantitate continua. Et intendit declarare, quod in ista non inuenitur aliquod vnum. scilicet indiuisibile per naturam: sed, cum homines voluerint mensurare in istis rebus, posuerunt vnum per institutionem, & inspexerunt, quod esset valde simile vni numerali. Et intendebat per hoc quod, cum fuit necesse vti pondere per grauia acceperunt illud, quod non recipit magis & minus in sensu: sicut fecerunt in ponderibus, quae fundantur super grana ordei. Et hoc intende bat, cum d. In omnibus igitur istis est mensura. i. in omnibus istis rebus mensurabilibus & ponderosis met bilibus accipiunt vnam mensuram indiuisibilem, aut secundum institutionem, aut secundum sensum similem mensurae * na turali. scilicet vno numerali. In pondero¬ sis enim ponunt aliquod indiuifibile secundum sensum. vt grana ordei. & in spaciis continuis aliquod aequale minori mensurae, quae est naturaliter: vt mensura pedis & cubiti. & notificant cubitos per palmas, & palmas per digitos.

D.d. inlineis enim &c. i. quoniam, quando me surant lineas, ponunt mensuras aequa les alicui quantitati lineae mensurabilis, & ponunt illam mensuram qua si indiuisibilem, ver. g. cubitum aut palmam. D. dedit causam in hoc, & d. quia quaerunt mensuram, &c. i. & cum inueniunt illud in illo genere, ponunt ipsum indiuisibile secundum inst tutionem. Deinde d. & hoc est simplex, &c. i. & mensura, cui assimilant alias mensuras, est illud, quod non diuiditur. in qualitate autem est illud quod non diuiditur in qualitate: in quantitate vero est illud, quod non diuiditur in quantitate.

D.d. Vbi igitur existimatur, &c. i. & cum accidit eis aliquo genere inuenire mensuram, in qua non est additio, nec diminutio, illa mensura est apud nos mensura certa, quia est similis mensurae numeri certae simpliciter, quaeest vnum.

D.d. Et positio eorum, &c.: i. quoniam opinabantur, quod vnitas est prima mensura, ideo quaerunt simile ei in aliis rebus. Deinde d. quoniam ex linea, & ex tali, &c. i. & cum fuerint duae mensurae diuersae, cum de maiori diminuitur aliquid, aut additur aliquid, latet diminutio & additio, magis qua lateat additio, & diminutio in men sura minori. & quanto magis mensura fuerit minor, tanto magis apparebit additio & diminutio. & ideo mensurare per minorem, mensuram semper est certius.

D.d. et go illud, in quo est impossibile, &c. i. ergo illud, in quo additio aut diminu tio non est sensibilis, accipitur ab omnibus hominibus per mensuram in mensuratio ne rerum humidarum, & in mensura grauitatis, & in mensuratione magnitudinum: &, cum mensurant talem mensuram, sunt certi in cognitione quantitatis.

Commentum 4

Et vtuntur hoc, &c. i. & ponunt motum simplicem, qui est velocissimus omnium motuum, mensuram, i quam mensurant omnes motus. & iste motus est motus coeli diurnus. tempus enim istius motus est minimum omnium temporum.

D.d. Et ideo in computatione, &c. i. & ideo mensurant motum orbium stellarum per istum motum, qui est principium omnium motuum.

D.d. causam in hoc, & d. est E enim positum apud eos, &c. i. & faciunt hoc proprie de motu coeli diurno, quia opinantur, quod motus coeli non additur, neque diminnitur, & quod est, valde velox. & ista sunt necessaria in mensura, secundum quod est mensura in vno quoque generum.

D.d. & in Musica diesis. & intendit totum.

D.d. & in vo celiterae. id est quae sunt mensura dictio num.

D.d. vnum enim in omnibus istis est hoc modo. i. est minimum in illo genere: & non est in eo additio nec diminutio.

D.d. vnum enim non est commune. i. & vnum in vnoquoque genere est proprium illi generi, quia I non est vnum commune, sicut dictum est. Et, cum declarauit, quod vnum numero est prima nensura in vno quo queid genere, declarauit, quod non vsitatur in quolibet genere vna mensura, sed quandoque duabus. sed tamen, quia maior notificatur per minorem, de inded. Et non semper vna mensura &c. i. & mensura in quolibet genere non est vna, sed inuenitur in vno genere plus qua vna mensura, sed maior mensuratur per minorem. vt neuma ta composita, quae mensurantur per plus vno neumate. & hoc non est in audibilibus tantum, sed in dictionibus, vt syllabae pedes. Deinde d. Et diame: ter mensuratur per duo. i. & diameter circuli mensuratur per latus exagoni, & per alia latera cadentia in circulo. & similiter latera per plus mensurantur vna quantitate diametri. Deinde d. Vnum igitur non est mensura omnium rerum. i. & non est hoc vnum, quod in sua natura sit vnum, quod sit mensura omnium rerum, nisi omnia haberent eandem naturam.

Deinde dicit: neque omnium magnitudinum. i. neque omnes magnitudines habent vnum, quod mensurat omnes, & praecipue corpus: & maxime quando mesuramus ipsum quandoque per quantitatem, & quandoque partes eius, quae sunt secundum qualitatem

D.d. Et ideo vnum non diuiditur, &c. idest & in vnoquoque est vnum quod non diuiditur: quia primum in quo libet genere debet esse indiuisibile& si non, non esset primum.

D.d. & non omne vnum est indiuisibile eodem modo, &c. i. & non omnes vnitates, quae accipiuntur ad mensurandum, sunt indi uisibiles eodem modo: sed quaedam sunt indiuisibiles simpliciter, & vnum in numero: & quaedam per institutionem, vt pes & palma: & quaedam quia sunt res indiuisibiles in genere secundum pondus, vt grana ordei.

D.d. quoniam omne continuum est diuisibile. i. & diximus, quod quaedam mensurae non diuiduntr in sensum, quia naturales mensura sunt de natura continui: & omne continuum est diuisibile.

D.d. Et mensu ra semper est vnigenea, &c. & hoc, quod dixit, est manifestum scilicet quod vnum quod mensurat in quolibet genere est de natur illius generis, quia numeri non mensurantur per magnitudinem neque magnitudines per vnitatem.

D.d. oportet enim accipi hoc modo. i. vnum mensurat numerum secundum quod est compositus ex vnitatibus, non secundum quod est numerus, numerus enim non mensuratur secundum quod est numerus nisi per numerum.

D.d. Et si oportet vt sit, &c. i. &, si numerus mensuratur per numerum, tamen non est necesse vt ille numerus mensurans mensuretur a numero, sed oportet vt mensuratio perueniat ad numerum, qui mensuratur per vnum, quoniam numerus est multitudo vnita tum. Et d. quod inensura numerorum est vna, non vnitas, ad notificandum quod mensura cuiuslibet rei est sui generis, adeo quod mensura numerorum non est vnitas, sed vnum est mensu ra numerorum. Et intendit, vt reputo, quod cum sit ita in vno & vnitate, licet vnum denomineturab vnitate, quanto magis in eis, quae sunt diuersa in specie, vt vnum & numerus.

Commentum 5

Et dicitur, quod intellectus & seusus sunt mensurae. intellectus vero rerum intelligibilium & sensus sensibilium quia per ista cognoscuntur entia, & illud, per quod cognoscuntur, est mensu ra. & haec est causa communis sensui & intellectui & vni. & si non dignius et vt entia mensurent scientiam & sensum, quam vt mensurentur entia, non enim est mensura, nisi si entia sequerentur i lud, quod est in anima, vt d. Protagoras. cum autem illud, quod est in anima, sequatur entia, necesse eest vt entia mensurent animam. & nos apprehendim quantitatem eius, quod existit in anima ex hoc. sicut si aliquis mensuraret nos per cubitum, tunc comprehenderemus quot cubiti sunt in nos. Et hoc intendebat, cum d. sed accidit nobis, &c.

D.d. Et Protagoras dicebat, &c. i. I quia opinabatur, quod verum est illud, quod omnes opinabantur, adeo quod si duo homines opinantur duo opposita in aliquo, quod vtrunque erit verum. opinabatur enim quod verum sequitur opinionem.

Deinde dicit scilicet per sciens, & sent iens. i. & diximus, quod homo est mensura, quia est sciens & sentiens. i. & dicimus hoc desciente & sentiente, quia ista pars animae habet sensum, & ista alia habet scientiam.

D.d. & quia nihil dicebant, &c. i. & innuit illos: qui locuti sunt de definitione vnius, absque eo quod distinxerunt secundum quot modos dicitur vnum. sic enim existimant dicere aliquid de definitione eius, & ipsi nihil dicunt. Et ideo dicit post: Manifestum est igitur, quod essentia vnius, &c. idest, &, cum consyderatum fuerit de vno, secundum quod distinximus, manifestum erit, quod essentia vnius, & intentio illius, quod est significatum a nomine perfecto in hoc genere, inuenitur modo priori. & simpliciter in vno, quod est in quantitate, deinde in vno, quod est in qualitate, & quod vnum non habet vnum in omnibus rebus, neque: principium, sicut existimauerunt. Et hoc inuenitur in alia translatione sic: Illi autem, qui dicunt, quod sunt mensurae positae, opinantur aliquid dicere distinctum, vt sit magis per nomen vnius, pro quod distinguunt, mensura primo verae quantitatis, & similiter qualitatis. i. & illis qui definiunt vnitates, quia sunt mensurae rerum mensurandarum, existimant aliquod rectum dicere cum distinguunt illa, quae significat hoc nomen & cum distinguunt, vident quod per hoc nomen mensura & vnum metri significat quantitatem existentem in vera quantitate, scilicet discreta, deinde in qualitate, & sic apparebit, quod illud, quod dixerunt est falsum.

D.d. & erit tale, &c. i. & vnum in prima mensura. quod autem existit in quantitate, est illud, quod non diuiditur secundum quantitatem. & quod existit in qualitate, est illud, quod non diuiditur in qualitate, & praecipue substantiali.

D.d. Et ideo vnum est indi uisibile, &c. i. aut secundum quod est vnum in diuisibile in substantia, aut secundum quod est vnum in diuisibile in quantitate. Et in alia translatione: & ideo vnum est indiuisibile, secundum quod est simpliciter, & secundum quod est vnum. Et intendebat declarare, quod dimittere distinctionem huius nominis vnum, fuit causa in opinione opinantium, quod vnum, quod est in quantitate discreta, est substantia, & quod est principium entium, & quod numeri propter hoc sunt substantiae. Et hocest fuit causa in opinione Auic, quod vnum, quod est principium numerorum, est genus decen entium, ita quod significat ac cidems commune eis: quia ignorauit differentiam inter hoc nomen vnum, quod significat principium numerorum, quod scilicet est in quantitate, & hoc nomen vnum, quod est synonymum huic nomini ens.

Caput 2

Commentum 6

Et cum sit declaratum, quod in vnoquo que generum est vnum, quod est primum, in illo genere, perscrutemur de natura vnius in substantia, quid sit, sicut perscrutati sumus de quidnibus difficilibus.

D.d. & difficultas est quid sit vnum, &c. i. & difficultas est in hac quaestione scire, vtrum vnum existit per se aliud a substantiis sensibilibus, vt Pythagorici dicebant de nu mero, & Plato de formis: aut significat aliquam substantiam sensibilem, vt dicunt Naturales esse ipsum ignem, aut aerem, aut aliquid modium.

D.d. & oportet cum hoc dice re, &c. i. & oportet ponere nostram perscrutationem secundum sermonem manifestiorem in sermonibus Antiquorum de principiis: quoniam sunt entia singularia, non vniversalia, vt fecerunt Naturales. Quidam enim dixerunt quod principium substantiae est amicitia: & quidam dixerunt corpus finitum v.g. aerem, aut aquam: & quidam dixerunt corpus infinitum.

D.d. Sed, si sit impossibile, &c. i. &, cum declaratum est in tractatu de substantia, & de generibus entis, quod impossibile est vt aliquod vniversalium sit substantia, manifestum est quod vnum vniuersale non est substantia.

D.d. impossibile enim est vt aliquid sit praeter multitudinem, &c. i. quia impossibile est vt aliquid commune pluribus sit substantia, nisi secundum quod est in anima tantum.

D.d. manifestum est igitur, quod non est substantia, sicut non est vnum i. &, cum vniversalia non sint substantiae, manifestum est, quod ens commune non est substantia existens extra animam, quemadmodum vnum commune non est substantia.

D.d. vnum enin & ens, &c. i. quoniam vnum & ens praedicamenta sunt vniuersalia, quae non habent esse nisi in anima. Et diximagis: quia hoc nomen ens dicitur de pluribus eis, * de quibus dicitur hoc nomen vnum, vt cum dicitur desi gnificato rei.

D.d. Ergo neque genera, &cae. i. & cum vniuersalia non sunt substantiae: ergo neque genera sunt etiam substantiae.

D.d. & impossibile est vt vnum sit genus propter illas causas. i. propter illas causas, per quas fuit impossibile vt vniuersalia essent substantiae.

D.d. neque substantiae sunt genera, &c. i. quia genera sunt vniuersalia. Deinde d & etiam necesse est vt omnia sint similiter. i. omnia vniuersalia, siue fuerint vni- uersalia substantiarum, aut vniuersalia accidentium.

Commentum 7

Et cum dicitur vnum modis aequa libus eis, quibus dicitur hoc nomen ens, sed differunt secundum modum: & in qualitate est vnum indiuisibile per naturam, & similiter in quantitate: manifestum est, quoniam iam oportet quae rere quid sit vnum in ente. & hoc de clarando quid sit vnum primum insubstantia, quod est indiuisibile in ea.

D.d. cum in cognitione, &c. i. cum non sufficit scire quod in substantia est aliquid tale, sed & scire quid est illud, quod est vnum in substantia.

D.d. sed in coloribus est, &c. i. apparet enim quod in substantia est dispositio sicut dispo in coloribus. quemadmodum igitur in coloribus est vnum indiuisibilesecundum qualitatem, & est illud, ex quo componuntur alii colores scilicet album ita in substantijs dicitur esse aliquid tale. Et non debet aliquis dicere, quod colores componuntur ex duobus scilicet albo & nigro, quoniam nigrum est priuatio albi, sicut obscuritas est priuatio lucis. ergo in coloribus non est principium, & mensura nisi vnum D. declarauit hoc & d. Ergo, si entia essent colores, &c. i. v. g. quod, si omnia entia essent colores haberent aliquem numerum, qui esset numerus colorum, & non numerus aliorum, & habeberent vnum numerans, scilicet vnum colorem. v. g. album. Et cum d. sed ali quorum, intendit, sed est album nu merus colorum, non numerus simpliciter, sed neque numerus alterius naturae. D. induxit aliud exemplum, & d. Et similiter, si entia essent neumata, &c. i. & tunc numerus esset numerus neumatum tantum, & diesis esset vnum numerans in eis.

D.d. sed non componuntur, &c. i. sed tunc entia non fierent ab vno, quod est substantia, neque ab vno, quod est principium quantitatis, sed ab vno, quod est diesis.

D.d. eroo quodlibet, &c. i. entia fierent ab aliquo, quod habet naturam, & substantiam, non nausam vnius, secundum quod est vnum, sed vnum, quod est diesis. D. induxit etiam aliud exemplum & d. Et similiter in neumatibus, &c. i. & si entia essent dictiones, tunc vnum numerans esset litera vocalis: & illa litera esset principium entium. Et similiter, si entia essent sigurae, tunc vnum numerans esset triangulus, & similiter contingit in aliis generibus entium.

D.d. ergo in passionibus, &c. & cum sit verificatum, quod in passionum praedicamentis, & qualitatum, & quantitatum, & motus sunt, numeri, & in omnibus est vnum, quid est principium illius numeri, & est illud, quod non diuiditur in illa na tura, & hoc non apparet sensui in sub stantia, neque vna istarum vnitatum est apta vt sit principium numerorum substantiae, necesse est secundum hoc vt similiter sit in substantiis scilicet vt in eis sit vnum, quod est principium numeri eorum, & principium sui esse. omni enim quid est principium esse, est principium numeri: & quod est principium numeri, est principium essendi. idem enim contingit ex hoc in omnibus genem, ribus. Et hoc intendebat cum d. est enim consimile in omnibus.

D.d. Manifestum est igitur, quod vnum in quolibets genere, &c. i. & cum hoc sit ita, sicut apparet secundum inductionem, manifestum est, quod vnum in quolibet gene re est alia natura simpliciter natur, illius generis: & vnum non est natu ra alicuius eorum. scilicet vnum vniuer sale. Deinde d. sed sicut in coloribs &c. i. quod est principium esse substantiarum est principium numer eorum, quae existunt in substantia, Et intendit quod, cum huic fuerit iunctum quod declaratum est in Physu cis scilicet hoc esse primum motorem aeternum, & absulutum ab omni materia, & declarauit post, quod hoc non sc lum modo est principium tanquam in motor, sed tanquam forma & finis, declarabitur, quod illud est vnum, de quo declaratum fuit hoc, quod est principium substantiae: sicut est declara tum, quod est actus vltimus, cui non ac miscetur potentia omnino.

Commentum 8

Quoniam autem hoc nomen vnum, & ens sunt synonyma, manifestum est ex hoc, quod aequaliter diuiduntur, praedicamenta secundum ea. quoniam, sicut dicimus, quod ens diuiditur, in substantiam, & quantum, & quale, & alia, ita dicimus quod vnum aliud est substantia, & vnum quale, & sic de aliis. & hoc intendebat, cum d. quoniam modi consecutionis, &c. Et Auicen. d. quod ens & vnum significant intentionem additam essentiae rei Non enim opinatur, quod res est ens, se, sed per dispositionem additam ei vt dicimus aliquid esse album. vnum igitur & ens apud ipsum significant accidens in re. Et iam diximus impossibilia contingentia huic positioni in aliis locis, & post continget ei hoc, scilicet quod illa dispositio, aut illud accidens per vnum est vnum & ens. Ens autem est etiam vnum, & ens per aliquod additum, aut per se: si per additum, procedetur in infinitum: si per se, ergo concessum est aliquid esse vnum & ens per se. Sed deceperunt eum duo scilicet quia opinabatur quod vnum, quid est principium quantitatis, est vnum, quod est synonymum enti. & quia hoc vnum numeratur in accidentibus, existimauit quod vnum, quod significat omnia praedicamenta, est accidens. Et etiam fuit deceptus, quia ignorauit differentiam inter hoc nomen ens, quid sigeneat genus, & quid sigeneat verum. Quod enim significat verum, est actus, & quod significat genus, significat vnum quodque decem praedicamentorum multipliciter.

D.d. & quia essentia eorum &c. i. & quia essentiae, & quiditates pea dicamentorum sunt diuersae, & no est in eis aliquid commune, ita quod vnum & ens sint tanquam geneus: quoniam si ita esset, tunc hoc nomen vnum non significaret illud, quod signat in praedicamento substantiae, aut qualitatis, aut quantitatis prima significatione, & sine medio, sed significaret quemadmodum hoc nomen geneus significat species mediante aliquo communi.

D.d. neque alterum solum: i. neque substantia vnius ex eis, quae sunt in quolibet praedicamento, est substantia.

D.d. sicut est vnum in praedicamento, quod dicitur quid, &c. i. sicut non inuenitur aliquid, quod sit vnum commune praedicamento substantiae & qualitatis, & aliorum praedicamentorum: sed dicitur de eis principaliter & secundario, sicut dicitur hoc nomen ens. Et, cum induxit ha duas rationes super hoc, quod haec nomina vnum & ens significant vnam essentiam, sed differunt secundum modum induxit tertiam rationem, & dixit Et qui a non additur, & caetera, idest & signum eius est quod, cum aliquis dixerit de aliquo homine demonstrato esse vnum hominem, & esse hominem, nihil aliud induxi diuersum ab eo, nisi liget hoc nomen vnum per aliquod praedicamentum, verbi gratia vt dicat, quod est vnus in vbi, aut vnus substantia, aut vnus in quanto. & hoc intendebat cum d. & illud, quod est essentia v nius essentiae cuiuslibet. Et non in [indent 472]& tendit, quod ista nomina vnum ens sunt idem omnibus modis, sec intendit, quod significant idem secundum subiectum & diuersa secundum modum. & ideo deceptus fuit Auicen. cum d. si haec nomina vnum & ens essent synonyma cum hoc nomine res, non esset verum dicere rei osse vnam, verbi gratia, &, si vnus homo significaret hominem, tunc dicere istum hominem demonstratum esse vnum, non esset enuntiabile conpositum ex praedicato & subiecto, sed dicere hominem esse vnum, esse sicut dicere hominem esse hominem.

Caput 3-4

Commentum 9

Intendit per opposita secundum situm quatuor opposita, & vnum opponitur pluri, magis qua secundum vnum modum modorum oppositorum qua tuor. Deinde d. & vnus eorum est vnum & multum, vt diuisum & non diuisum. vnum enim est indiuisibile, multum autem diuisibile est. & hoc intendebat, cum dixit: vnum enim eorum, & caet i. multum enim dicitur illud, quod diuiditur. vnum autem, secundum quod est vnum, est illud, quod non diuiditur. Ergo oni posita secundum situm, & caet. i. & cum dictum est in aliis locis, quod opposita sunt quatuor modis affirmatiua & negatitia, &cae. manifestum, est, quod vnum opponitur pluri se cundum hunc modum, scilicet habitum & priuationem. indiuisibili tas enim est priuatio diuisibilitatis Deinde d. sunt igitur contraria, &c. idest, multum igitur & vnum sunt contraria ea contrarietate, secundum quam sunt contraria priuatio & habitus. Et vocauit priuationem & habitum contraria, quia contraria vera reducuntur ad hoc geneus. Deinde d. & non dicitur de contrario, &c. idest, & vnum & multum non dicum tur opponi, secundum quod opponutur sibi contradictoria, scilicet affirmatiua & negatiua, neque secundum quod opponuntur sibi relatiua. Deinde d. Et scitur vnum indiuisibile, & caet. & vnum opponitur pluri, secundum quod priuatio opponitur habitui: quia, indiuisibilitas est priuatio diuisibilitatis, & diuisibilitas est quasi habitus. Deinde dedit causam in hoc, quod diuisibilitas est manifestior indi uisibilitate, & dixit: multum enim est magis sensibile, &c. i. & causa in hoc est, quia diuisibile est multum, & manifestius singulari, & etiam di uisibile est maius indiuisibile, & maius est manifestius minori: ergo conm cedere multum est, ante concedere indiuisibile. & dixit hoc, ne aliquis dicat quod multum est priuatio vnitatis

Commentum 10

Et iam numerauimus, cum dixi mus propria oppositorum, & diximus, quod idem & simile, i. in quo non est diuersitas secundum qualitatem, & aequale, in quo non est additio neque diminutio sunt propria vni, & quod opposita istis scilicet diuersum, & dissimile & inaequale sunt propria pluri. vnum igitur opponitur pluri secundum istos modos. Deinde d. Cum igitur dicitur idem multis modis. i. &, quia iam praediximus, quod idem di citur multis modis, necesse eest vt vnum opponatur pluri omnibus istis modis. Quorum vnus est, vt existimant quidam. scilicet quod entia non distinguun¬ tur adinuicem, nisi propter hoc, quod N sunt numerus. & secundum hoc demonstratum est vnum, quia distinguitur per vnitatem numeralem, quae est ipsum. & similiter multum demonstratum non est multum nisi per multitudinem numeralem, ita quod haec dictio duo demonstrata non iunt duo nisi propter dualitatem numeralem. & ratiocinabantur ad hoc ex hoc, quod alij dixerunt scilicet quod numen est prior naturaliter numeratis, & vnitas numeralis vno. Continuum autem videtur esse vnum per vltima terminantia, quoniam corpus terminatur a superficiebus, & superficies a lineis, & linea a punctis. Deinde d. & etiam, si fuerit vnum secundum definitionem, &c. i. & dicitur vnum illud, quod est vnum secundum formam & materiam, vt Callias demonstratus, quoniam forma eius est vna, scilicet indiuisibilis: & similiter materia eius. Deinde d. Et etiam si definitio, quae est substantiae, &c. i. & etiam illa, quae conueniunt in definitione substantiali, dicuntur vnum vt dicitur, quod lineae rectae sunt aequa les econtrario de lineis non rectis, aut de rectis cum non rectis. linea enim arcualis non potest aequari lineae rectae, neque non recta non rectae. De inde d. & similiter qui definit siguras rectorum angulorum, quia sunillae, quae habent quatuor angulos aequales. Deinde d. quoniam etsi sint plures, &c. i. quoniam sigurae habentes quatuor angulos rectos, & si habent plures species, tamen convenium,¬ in hoc, quod anguli earum sunt aequa les. & similiter lineae rectae, & si habent pfures species, tamen conueniunt in hoc, quod recipiunt aequalitatem.

Commentum 11

Cum declarauit, quod vnum, & multum opponuntur secundum oppositione eiusdem, & diuersi, & similis & dissimilis, & declarauit secundum quot modos opponuntur simile & dissimile, idem & diuersum, vult etiam declarare secundum quot modos opponuntur & d. Et dicuntur consimilia, &c. i. & dicuntur consimilia, cum non fuerint idem secundum formam, neque etiam fuerint diuersa, secundum formas per diuersitatem linearum, ex quibus conponuntur. vt diuersitas trianguli a quandrato. Deinde dedit exemplum & d. verbi gratia, quod quandrangulus maior, & minor, qui sunt consimiles in forma. Et in alia translatione verbi gratia, quoniam quandrangulus magnus est similis quandrangulo paruo. i. quoniam sigurae propos tionales non sunt eaedem, v.g. quoniam duo quandranguli aequales dicuntur esse idem, & non dicuntur es se consimiles. & similiter non dicitur, quod quandrangulus, & sigura oblonga rectorum angulorum & aequalium laterum sunt consimiles.

D.d. & lineae, quae sunt inaequales. i. & lineae rect non aequales in istis siguris consimilibus, sunt etiam consimiles, i. proportionales.

D.d. Quaedam autem sunt eadem non simpliciter, &c. i. & dicuntur proportionalia illa, quae conueniunt in forma non simpliciter, sec conueniunt in forma secundum ma. gis & minus. Deinde d. Et quaedam quando passio, &c. i. & dicuntur conuimilia illa, quorum passiones, i. qualitates sunt eaedem in forma, sed diuersantur secundum magis & minus. v. g. illa, quae conueniunt in albedine, sed diuersantur secundum magis & minus. Dicuntur enim consimilia alio modo a primo: quoniam subiecta diuersantur secundum magis & minus secundum accidentia, & illa diuersantur secundum magis & minus in hoc, quod sunt decem praedicamenta. Deinde d. & quaedam, quando in eis, &c. i. & dicuntur consimilia illa, in quibus dispositiones conuenientes sunt magis qua diuersae, aut simpliciter, aut quia possunt esse per artificium conuenientia, in pluribus dispositionibus leuiter, & facile. vt stannum & argentum: quoniam per artificium possunt esse conuenientia in pluribus dispositionibus, ita quod existimabitur stannum esse argentum, & similiter cuprum cum auro. Deinde d. Ergo manifestum est, quod diuersum, &c. i. & cum diuersum opponitur eidem, & idem dicitur multipliciter, manifestum est etiam, quo diuersum dicitur multipliciter. & similiter s consimile dicitur multipliciter, manifestum est quod dissimile dicitur multipliciter.

D.d. Et aliud autem, & idem &c. i. & diuersum autem & idem sunt opposita secundum positionem scilicet quod cum alterum ponitur, aufertur reliquum.

D.d. & quaedam cum materia, & definitio non fuerit eadem. i. & quaedam dicuntur diuersa, quando diuersantur in materia & forma. & hoc est oppositum eidem, scilicet vno in materia & forma.

D.d. & ideo oppositum etiam est diuersum, idest & ideooppositum huic. modo vni est non vnius. Et intendit, quod iste modus non diuiditur in verum & falsum, nisi inter duo existentia. Deinde d. & tertium est sicut illud, quod est in mathematiois. i. & tertius modus, in quo inuenitur iste. modus po situs, scilicet idem & diuersum, est i lud, quod est in mathematicis vt dicimus simile, aut dissimile. Deinde d. Diuersum autem, & idem proprer hoc, &c. i. & ideo diuersum & idem non opponuntur, nisi inter duo existentia, quando comparatur vnum ad alterum. Deinde d. & est omne, quod dicitur vnum & ens. i. vnum autem, quod est synonymum cum ente, non opponitur ei, quod est non vnum: quoniam diuersum est illud, quod dicitur in respectu vnius ad vnum: & ideo non opponitur vn hoc, quod dicitur hoc nomen ens cum dicimus aut est ens, aut non est ens, sed opponitur omne, quod est praeter illud de entibus, vt dicimus, aut est vnum, aut multum. Et cum d. quod vnum, quod est synonymum cum ente, opponitur multo, deinde dedit causam in hoc, & d. quoniam vnum, aut est vnum naturaliter, aut multum, &c. i. & est necesse, vt omne ens sit, aut vnum naturaliter, aut multum. quoniam omne vnum, aut est vnum naturaliter, aut multum. vnum enim per artificium, vt scamnum est multum, quia est vnum, accidens: & vnum per accidens est multum. & ideo diuidit verum & falsum de omni dictione secundum hoc significatum huius nominis v num. aut est vnum aut multum. scan num enim est multum, non vnum naturaliter. Deinde d. & ens vnum i. naturaliter.

D.d. Et diuersum, & idem, &c. i. & idem, & diuersum secundum hoc opponuntur sibi perfecta oppositione econtrario de eodem & diuerso, quae dicuntur in respectu alicuius ad aliud vnum,

Commentum 12

Diuersa autem, & non diuersa opponuntur sibi alio modo ab eo, secundum quem opponitur idem. Deinde incoepit dare differentiam, & di diuersum enim, &c. i diuersum, quid opponitur eidem, non est de capitulo ad aliquid, ita quod sit diuersum ab aliquo, vt differens est differens ab aliquo, & conueniens alicui conueniens. Deinde d. omne enim ens, &c. i. omnia enim duo entia aut sunt di uersa, aut idem. Deinde d. illud autem, quod differt, &c. i. & quia differens differt per aliquid, necesse est vt illud, quod non differt, conueniat cum illo, per quod fuit differentia, & vt illud, in quo conuenit, sit illud, per quod differt. Si igitur aliqua conuenientia conueniunt secundum genus, aut secundum formam, necesse est vt illa, quae differunt, & differant aut secundum geneus aut secundum formam. Deinde d. secundum autem genus illa, quae non habent, &cae. i. & illa, quae differunt secundum geneus sunt illa, quae non habent materiam communem, neque transmutantur adinuicem. Deinde d. hoc, quia illaquae transmutantur adinuicem, habent materiam communem. Dein de d. vt omnia, quorum sigura praedicamenti est alia. i. vt omnia, quaesunt sub diuersis praedicamentis. vt linea, & album. ista enim non conueniunt in aliquo genere, quia vnum & ens non sunt genera vera, & ideo non transmutantur adinuicem. De inde d. per formam vero, &cae. i. illa enim, quae differunt per differentias formales, sunt illa, quorum genu est vnum. Deinde dedit descripsiipsum geneus, & d. & dicitur geneus, & caetera, idest, & dicitur genus illud, quod est praedicabile de diuer sis, secundum quod est vnumquodque: eorum. 2 ista enim est dispositio praedicabilis substantialis.

Commentum 13

Quoniam autem bene posuimus, quod contraria & contrarietas est aliqua differentia, manifestum est ex sermone sequent, scilicet ex inductione. D. d. omnia enim videntur, &c. i. apparet enim, quod omnia, quae dicuntur esse differentia, & non conuenientia, non dicitur hoc in illis, quae sunt diuersasimpliciter, sed in eis, quae sunt diuersa secundum genus, aut diuersa secundum formam tantum, sed quaedam secundum genus, quaedam secundum formam.

D.d. ergo sunt in eodem genere, &c. i. ergo illa, quae sunt differentia, sunt quae non conveniunt in eodem genere, & quae sunt cone uenientia conueniunt in eodem genere.

D.d. & determinatum est in aliis, i. distincti sunt superius modi rerum, quae sunt eaedem secundum geneus, aut diuersae secundum geneus. Deinde d. Cum igitur possibile est, &c. i. &, cum possibile est vt res differant abinuicem magna differentia & parua, manifestum est, quod differentia, qua est in fine, est maxima differentia, Deinde d. quoniam illa, quae differunt secundum geneus, &c. i. illa vero, quae differunt in genere, non agunt in se inuicem, neque sunt contraria, sed di stant ab inuicem, & in rei veritate non sunt differentia. differentia enim agunt in se inuicem, illa vero, quae differunt secundum formam, aut sunt contraria, aut suut illa, quorum generatio est ex contrarijs, & sunt contraria, quae contraria sunt maioris distantiae in esse, quemadmodum illa, quae sunt differentia prima in loco, sunt illa, quorum distantia est maxima. Et debes scire, quod haec definitio est contrariorum propter contrarietatem, quae est in loco. distantia. enim in loco est maxima, scilicet centri ad circunferen tiam. & ista distantia est causa in com trarietate substantiarum corporum propriorum istis locis. & ideo dictum est in definitione contrariorum simpliciter, quod sunt illa, inter quae est distar tia in esse maxima.

D.d. Sed maximum, &c. i. si distantia maxima in quo libet genere, scilicet distantia in loco, & distantia in qualitate, & forma est perfecta.

D.d. Maximum enim est illud, cui non est additio. i. & illud, cui non est additio. i. & illud, cui non potest fieri additio, est complementum.

D.d. & conplementum est, extra quod nihil est i. & illud, extra quod nihil est, est complementum. ergo distantia, quae est inter res contrarias & differentes, est distantia completa.

D.d. & est continens, scilicet omplementum. & ideo nihil est extra complementum. i. quia est continens, & complementum nullo indiget omnino, i. nullo addito.

Commentum 14

Manifestum est igitur ex sermonibus praedictis scilicet quod diuersitas, quae est in contrarietate, est diuersitas, cui impossibile est addere in illo genere, neque vt aliquid illius generis sit extra illud. & quod est tale, est completum in distantia: ergo contrarietas est diuersitas completa.

D.d. Et cum contraria dicuntur, &c. i. &, cum sit declaratum, quod contratietas est diuersitas completa, secundum quod est contrarietas contraria autem dicuntur multis modis, vt dictum est superius: manifestum est, quod diuersitas inter modos eorum debet esse completa secundum essentiam contrarij, secundum quod est contrarium, quoniam, si fuerit in loco, tunc diuersitas in loco erit perfecta. &, si fuerit in forma tunc diuersitas in forma erit completa. &, si sunt in qualitate est erit conpleta. Et, cum declarauit hoc, incoepit declarare, quod contrarium vnum habet contrarium. & hoc vtitur in coelo & mundo tanquam sumpto, & d. Et, cum ita sit, manifestum, &c. & hoc intellectum est per se.

D.d. demonstrationem, & d. quoniam non aliquid erit, &c. i. quoniam positum est, quod contrarium est in extremo vltimae distantiae:, & vltimum non est nitrsgionum, quemadmodum & primum: & io d. & distantia non habet plura qua duo, scilicet quae duo vltima, scilicprincipium & finem.

D.d. & vniversaliter &c. i. & vniversaler si contrarietas est diuersitas, & diuersitas est duorum, manifestum est, quod diuersitas eorum est completa.

D.d. Et necesse est etiam &c. i. manifestum est ex hoc sermone, quod definitio contrariorum conuenit diuersis, maxime in eodem genere. contraria enim sunt illa, quorum diuersitas est completa: & diuersitas completa est postum non est maior: & nulla diuersitas est maior quam illa, quae sunt in eodem genere: quoniam inter illa, quae sunt di uersa secundum genus & formam, non inuenitur magis distans & magis propinquum scilicet quoniam inter illa non accidit conparatio, sicut non accidit mensura inter diuersas magnitudines in genere.

D.d. Declaratum est igitur, &c. i. declaratum est igitur, quod non inuenitur diuersitas completa in eis, quae non sunt in eodem genere, quoniam diuersitas, quae est inter illa, est maxima. Et declaratum etiam, quod illa, quae maxime differunt in eodem genere, sunt contraria. & est econtrario sermoni dicenti, quod contraria sunt in eodem genere. & quod sunt maxime differentia in illo genere.

D.d. Et etiam differentia, &c. i. & etiam est declaratum, quod illa, quae maxime differunt, sunt in eodem genere, & quod differentia eorum est completa.

Deinde dicit: materia enim eorum contrariorum, &c. i. & significat quod illa, quae sunt in eodem genere, sunt contraria, hoc quod materia recipit contraria, & quod illa, quae sunt in potentia in eodem loco sunt diuersa maxima diuersitate. & ideo eadem est scientia contrariorum.

Commentum 15

Et prima contrarietas, &c. & d. hoc, quia opposita secundum habitum & priuationem praecedunt naturaliter opposita secundum contrarietatem. Omnia. enim contraria opponuntur secundum priuatio nem & habitum: quia vilius contrariorum accidit ei vt sit perfectioris priuatio: & declaratum est in Physicis, quod prima contrarietas est priuatio & forma.

D.d. & non omnis priuatio, &c. i. sed non omnis priuatio & habitus praecedunt contraria, sec priuatio, quae est pura priuatio, & non coniuncta cum esse omnino

D.d. Alia vero contraria, &c. i. alia vero contraria dicuntur contraria, quia pendent ex istis contrarijs de scriptis, quoniam quaedam dicuntur contraria, quia habent aliquid de intentione verorum contrariorum quaedam dicuntur contraria, quia sunt acta a contrarijs: & quaedam, quia sunt agentia contraria.

D.d. & quaeamquia est diminutio. i. & quaedam dicuntur contraria, quia alterum eorum est completus habitus, & alterum diminutus.

D.d. & etiam ista, & alia contraria. i. ista igitur est dispositio contrariorum, de quibus induxi mus exemplum superius, & alia contraria sunt, quae non diximus.

D.d. Et si opponurtur secundum oppositionem, &c. i. &, cum opposita completa sint quatuor, vt descriptum est in aliis locis, contradictoria illorum sunt. na gis opposita, & prima in hoc. & hoc ieclaratum est in vltimo capitulo Peri hermenias. D. incoepit dare differentiam in hoc, & d. & non est me dium contradictoriorum. i. affirmatiua & negatiua differunt a contrarijs: quia affirmatiua & negatiua non habent medium, & quaedam contraria habent: ergo manifestum est, quod contradictoria, & contraria non sunt eadem.

D.d. Priuatio autem est contradictoria quoquo modo. & d. hoc, quia priuatio & habit tus non diuidunt verum & falsum, nisi quando subiectum eorum fuerit ens, aut terminatum. contradictoria vero diuidunt verum & falsus, siue subiectum fuerit siue non, vt declaratum est in Logica. D. incoepit dare differentiam inter illam & contradictoriam, & d. quiam, si illud, quod non habet potentiam, &c. i. & priuatio est contradictio quoquo modo quia quandoque priuatur ab aliquo illud, quod non habet potentiam vt sit in eo, vt rationalitas ab asino: & quandoqui priuatur ab aliquo illud, quod naturali ter habet aut simpliciter, & in omnitempre, vt ca citas in homine a principio natiuitatis aut in aliquo tempore, vt barba in puero. priuatio enim dicitur multas. modis, & necesse est in omnibus recipiens esse. & ideo d. ergo priuatio est contradictoria, &c. ergo priuatio est negatio, in qua non est potentia ad affirmationem, cum fuerit accepta cum proprioaccipiente.

D.d. Et ion non est medium, &c. i. & ideo cauma in hoc, quod contradictoria non habent medium, est, quia contradictio est priuatio non in recipiente proprio. Priuatio autem & habitus habent, simile medio, quando praedicantur de alio a proprio recipiente, quoniam tunc falsant ambo. Deinde d. exemplum, & d. quoniam aequale, &c. v. g. aequale & inaequale. in albo enim falsant ambo: ilicet aequale & inaequale.

D.d. aequale vero totum, &c. idest, aequale vero & inaequale, quando praedicantur de subiecto proprio, scilicet magnitudinibus, diuidunt verum & falsum, quando accipitur oppositum aequale & inaequale. diuiditur, enim verum & falsum. dicitur. eni quod ista linea est aut aequalis illi, aut inaequalis. sed, si fuerit declaratum, quod est non aequalis, diuiditur etiam in magnum & paruum. diuisio enim perfecta est dicere, quod ista linea est aequalis, aut maior, aut minor.

Commentum 16

Idest, si generatio est in mam inter contraria: & omnis generatio est ex forma completa in formam diminutam, laut econuerso, & generatio est ex contra rijs: manifestum est, quod in altero contrariorum est priuatio, & non omne in quo est priuatio, est contrarium

D.d. priuatio vero, &c. i. sed non de necessitate omnis priuatio est contrarium, quoniam quaedam priuationes sunt, in quibus non est contrarietas scilicet cum completa priuationes. Et caum in hoc est, quoniam in omni priuatione non est contrarium quoniam priuatio, aut est priuatio secundum totum, aut est priuatio, quia caret perfectione tantum, iD.d. ista enim, &c. i. & causa in hoc, quod cum contrarijs admiscetur aliqua pri natio, est, quia sunt ex principiis eontrarietatis, ex qua sit generatio simpliciter scilicet quae sunt forma & priuatio. & hoc est manifestum est ex inductione, scilicet quod alterum omnium contrariorum est priuatio, nigrum enim quoquo modo est priuatio albi,. & similiter calidum & frigidum, & leue & graueD.d. sed non est simile in omnibus, &c. i. sed habitus & priuatio, quae est in alte, ro contrariorum, non est similis in omnib modis contrariorum. etenim inaequa litas opponitur aequalitati, & dissimilitudo similitudini, & quod opponitur prauitati est studiositas. & cum ista sint diuersa secundum sua contraria: ergo & pri nationes coninnctae in eis sunt diuersae.

D.d. Et differunt, sicut dictum est, &c. idest & istae priuationes diuersantur quoniam quaedam sunt, in quibus est priuatio simpliciter: & quaedam sunt, in quibus est: priuatio secundum aliquod tempoes v. g. secundum aliquod tepoes aetatis, vt priuatio barbae ante pubertatem: & quaedam habent de priuatione intentionem dictam principaliter & vere.

D.d. Et ideo quaedam habent medium, &c. i. & propter diuersitate naturae contrariorum & natnmae priuatio num accidit, vt quaedam habeant modium. vg. quoniam homo eremita, qui non est ars ciuitatis, non est bonus aut malus, & est medius. Et quaedam non habent medium: vt par & impar. & estitam quaedam priuationes habent subiectum termi¬ natum, & quaedam non. & intendit priuationem, quam significat haec particula non.

D.d. Ergo manifestum est, &c. idest ex praedictis manifestum est, quod necesse est ex hoc vt priuatio & habit sint illa, ad quae reducuntur contraria.

Caput 5

Commentum 17

Et si principia & genera contrariorum sunt vnum & multum, quia vnum accipitur in definitione contrariorum Sed, si vnum & multum sunt contraria, & est dictum, quod contrarium non habet nisi vnum contrarium, & multum non est vnum: & similiter aequale, quod est proprium vni, opponitur magno & paruo: & cum oppositum & contrarium in istis non est vnum, sed plura vnoquomodo igitur dicitur, quod vnum est contrarium vnis D. incoepit declarare diuersitatem inter opposita, & non opposita & dicit: quam, si opposita secundum oppositionem, &c. i. quoniam si illa, quae sunt opposita secundum oppositionem, sint illa, de quibus quaeritur per hanc particulam vtrum, v.g. vtrum iste color est album, aut nigrum, aut medium, aut iste color sit albus, aut non albus.

D.d. & non dicimus vtrum homo, &c. i. & non quae E ritur per hanc particulam vtrum in eis, quae non sunt opposita, nisi oppositio accidat in eis per accidens. v. g. quando aliquis quaerit vtrum veniat Socrates, aut Plato, non est necesse, vt ista sit oppositio in aliquo genere omnino, quoniam possibile est vt veniant ambo insimul. D. incoepit dare modum, secundum quem homines quaerunt hanc quaestionem, & d. Sed iste deinde fuit deceptus. i. sed qui hoc quaerit, fuit etiam deceptus ex hoc: quia quaerens talem quaestionem credit, quod non venient in simul: & tunc quaerit aut scit, quod alter eorum debet venire. & ideo sunt opposita per accidens scilicet quia accidit eis hoc secundum quaerentem scilicet quia quaerens scit, quod illi non venient insimul: aut quia alter eorum debet venire, & ignorat quis.

D.d. causam in hoc, & d. opposita enim secundum positionem, &c. i. & haec particula vtrum coniungitur semper cum oppositis, quia opposita non possunt esse insimul.

D.d. testimonium super hoc, quod qui quaerit hoc, scit quod non veniunt insimul, & d. & ipse vtitur hoc, &c. i. & potentia istius quaestionis est sicut quaestio quaerentis, vtrum veniens est alter istorum [indent 26]Et d. hoc, quia, si potentia istius quaestionis non est potentia alterius interrogationis, tunc potentia esset ocionsa.

D.d. & si fuerit hoc modo, &c. idest, & cum declaratum sit, quod ista interrogatio scilicet vtrum venit Socrates aut Plato, est sicut interrogatio, quae est, an venit alter eorum, manifestum est, quod ista interrogatio reducitur ad interrogationem, quae est in oppofitis: sicut interrogatio, quae est in oppositione, quae est inter multum & paucum. & intendit per hoc, quod omnis interrogatio est in oppositis.

Commentum 18

Cum declarauit, quod interrogare per vtrum est in quatuor oppositis quaerit nunc quomodo aequale, & magnum & paruum opponuntur, cum in eis vsitatur ista particula vtrum. Et di Et si semper, &c. i. quod si interrogare, vtrum est in quatuor modis: & mul totiens interrogamus in magnitudinibus vtrum sit maius, aut minus, aut aequale, quo modo eorum opponitur aequale, minori, aut maiori us

D.d. quoniam non est contrarium, &c. i. quoniam scilice fuerit contrarium, aut erit contrarium alteri, aut vtrique & impossibile eest vt sit contrarium alteri, verbi gratia minori. inuenitur enim maius minori, & minus maiori.

D.d. Et etiam aequale, &c. i. &, cum dicimus, quod aequale est contrarium inaequali, tunc dicere non aequale, aut significat vnam naturam, aut plures. si igitur inaequale significat vnam naturam oppositam naturaliter aequali, continget vt illud, quod non est non aequale, sit aequale: quod est falsum,

Commentum 19

Et quaestio difficilis accidit dicentibus, quod ina quale solum ita inuenit in exemplari. & si non est error, in tendit, quod dicentes, quod inaequale significat vnam intentionem, & est intern aequale & non aequale, accidit etiam eis quaestio ista, & est quod inter affirmationem & negationem est medium

D.d. Et etiam aequale videtur, &c. i. & etiam aequale dicitur esse medium inter magnum & paruum: & neutrum contrariorum est medium inter duo extrema.

D.d. nec est possibile hoc etiam ex definitione, &c. i. & etiam hoc impossibile est ex definitione contrariorum scilicet quod maxime distant, vt aequa le sit contrarium magno & paruo Quod enim est contrarium non est me dium inter duo contraria: sed contraria sunt illa, inter quae est medium. & ex hoc apparet quod magnum non est contrarium paruo, neque aequale me dium inter illa: magnum enim & paruum non maxime distant, i. perfecte cum inueniatur maius magno, & mi nus paruo.

D.d. Eemanet igitur, &c. i. cum aequale non opponatur magno & paruo secundum contrarietatem, re manet vt sint opposita aut secundum affirmationem aut negationem, aut secundu priuationem & habitum.

D.d. Sec impossibile est, &c. i. sed impossibile est, vt aequale sit oppositum alteri illorum secundum negationem: quoniam non magis opponitur magno secundum negationem, qui paruo. Et d. hoc: quia, si esset negatio, esset negatio vnius tantum: cum sit impossibile vnam negationem esse duorum: quod non est in priuatio ne.

D.d. ergo est vtrique, &c. i. & cum inaequale non opponitur aequali secundum negationem, ergo opponitur secundum priuationem. Et cum d. quod est vtrique negatiua priuatiua. scilicet illud, quiod signat inaequale, incoepit declarare, quomodo apparet quod non est priuatiua vnius, & d. & ideo dicitur vtrum, &c. i. & inaequale, quod significat alterum. scilicet aut magnum aut paruum, non opponitur aequali, qui a non quaeritur vtrum hoc sit maius aut aequale, aut vtrum hoc sit minus aut aequale.

D.d. ergo sunt tria &c. i. ergo quaerere per vtrum est de tribus scilicet vtrum sit aut maius, aut minus, aut aequale.

D.d. Priuatio autem, necessario, &c. i. aequale autem esse oppositum magno & paruo secundum oppositionem priuationis & habitus sequitur necessario non secundum negationem & affirmationem. inaequale autem non est negatiuum aequalis: quoniam non omne, quod est maius aut minus, est aequale. v. g. quoniam color nec est minus, nec maius, tamen non est aequale. sed aequale inuenitur in natura, in qua inuenitur magis & minus: & ideo non significat maius nec minus.

D.d. Aouale enim est i lud, quod, &c i. inaequale enim non es negatio aequalis: quoniam aequale & inae quale non diuidunt verum & falsum inter se, nisi in natura terminata, scilicet in natura, quae recipit magis & minus, non in omnibus entibus, sicut est dispositio de affirmatione & negatione, & ideo aequale & inaequale non diu dunt verum & falsum in colore. D. d. sed non habet nomen, &c. i. sed in aequale, secundum quod significat maius & minus, non habet nomen, quid significat aliquod finitum. maius enim dicitur maius respectu plurium, & similiter mi nus, ita quod hoc procedit in infinitum, vnde sequitur, vt priuatio eorum dicatur de intentionibus infinitis: ideo non fuit positum terminatum. Et quia causa fuit in hoc, scilicet quod negatiua priuatiua. qda negant extrema opposita, non signant vnam naturam. v. g. non maius non minus non album non nigrum scilicet in hoc, quod imponeret eis nomina, incoepit deelarare hoc, & d. & recipiens non est vnum, &c. i. & illud, quod significant haec duo negatiua priuatiua scilicet non album, non nigrum non est vna na tura: quemadmodum illud, quod significat non maius & non minus, non est vna natura, cum maius & minus sint relatiua.

D.d. neque hoc est vnum, &c. i. & illud, quod significat non album & non nigrum, non est vnum significatum, sed plura terminata, scilicet colores medij inter album & nigrum. & cum d. illud, de quo dicitur haec negatiua modo priuatiuo, intendit non album & non nigrum. & vocauit haec duo priuatiua, quia non sunt negatiua simpliciter, quia significant naturam existentem & terminatam.

D.d. quoniam necesse est, &c. i. necesse est enim illud, quod significat non album & non nigrum, sit color rubeus, aut viridis, aut alius color inter album & nigrumD.d. ergo non est verus sermo, &c. i. ergo non est verus sermo fingentium, quod sermones omnium rerum secundum affirmationem & negationem omnium sunt similes. quniam, si negatio esset quorumlibet duorum diuersorum abinuicem, sicut negatio. luorum oppositorum a medijs amborum, tunc esset inter vestimenta manus, & manus aliquid, quod esset nec vestimenta manus, nec manus: sed est impossibile, quoniam non est mediuin inter manum & vestimenta manus, neques inter pede & manum, neque inter asinum & equum sicut inter bonum & malum, scilicet vit neque bonus neque malus. Duo autem negatiua, quae negant secundum priuationem extrema opposita, quae sunt in eodem genere, signant naturas medias. & hoc intendebat, cum d. negatiua ve ro congregata, &c. i. duo autem negatil ua congregata ex negatione duorum extremorum oppositorum sunt, illa, quae significant aliquod medium, cilicet ertiam naturam.

D.d. & habet naturam, &c. i. & illud medium habet naturam, per quam habet distantiam. terminatam a duobus extremis scilicet quod pertinet naturae mediorum. Quaedam autem negata abinuicem non habent hanc naturam, quae inuenitur inter opposita, scilicet quae sunt in eodem genere, scilicet quod negatio duorum extremorum in eis vere dicitur de mediis,

Caput 6

Commentum 20

Cum induxit quaestiones contingentes in hoc, quod quale opponitur magno & paruo, & declarauit, quod de necessitate opponitur secundum habitum & priuationem, incoepit perscrutari de vno & multo quo modo opponuntu sibi, & d. Quaerenda est, &c. i. & quae rendum est hoc similiter de vno & multo scilicet vtrum opponantur simul secundum contrarietatem, aut alio modo.

D.d. Qam, si multum, &c. i. quam, si vnum ope ponitur multo simpliciter secundum contrarietatem, accident plura impossibilia. D. incoepit dicere impossibilia & d. tunc enim erit vnum paucum &c. i. quam, si fuerit positum, quod vnum est contrarium multo: & illud, quod est contrarium multo est paucum: accidet vt vnum sit paucum. D. incoepit declarare quaestionem, & d Et etiam duo erunt multum, &c. & etiam duo sunt multa, quia sunt duplum, & duplum est multitudo, quida dicitur in respectu paucitatis, sicut multiplex dicitur in respectu submal tiplicis.

D.d. conclusionem ex hoc, & d. ergo vnum est paucum, &c. i. quoniam cum duo fuerit duplum: & duplum est multitudo respectu eins, cuius est duplum: sequitur, quod illud, cuius duo sunt duplum. scilicet vnum sit paucum, quoniam, si vnum non fuer tpaucum, cui igitur comparantur duo, cum dicantu, esse multaus & quod omne multum con¬ paratur paueo, si nn comparatutr ad vnum, aut ad aliquid minus vno: sed nihil est minus vno: ergo de necessitate * comparantur adinuicem: & vnum est illud paucum, ad quid comparatur multitudo multa, quae sunt, duo.

D.d. aliam quaestionem, & di Et etiam, si quemadmodum in longitudine, &c. i. & etiam debet aliquis dicere, quoniam quemamodum in omnilongo est longum & breue: logum. scilicet in respectu breuioris, & breue scilicet in respectu longioris: & omne multum est pau cum in respectu pluiis, & multum in respectu paucioris. si autem vnum fuerit paucum in respectu duorum, continget vt sit multum in respectu paucioris: sicut continget, vt duo sint pauca in respectu pluris, & quia vsus est in hoc sermone, quod omne, quod est multum, est multitudo multa, & hoc non est verum in liquabilibus, excepit illa. & hoc non nocet in hoc, quod intendit concludere. quoniam numerus non est de liquabilibus, & multum dicitur de numeris, & de liquabilibus aequi uoce. & hoc intendebat, cum d. nisi igitur hoc differat, &c. Et cum compleuit hanc dubitationem, quae sequitur ab impossibili, quod est vnum diuidi, incoepit soluere eani, & declarare, quo modo vnum & multum opponuntur sibi, & dixit: Sed rectum est vt & quaedam multa, &c. i. sed rectum est, vt quaedam, quae dicuntur multa, vere dicantur multitudo, quia natura eorum diuersatur: & quaedam non vere dicantur multitudo, & vere dicantur multa. vt aqua, quae vere dicitur multa, & non vere dicitur multirudo. Multitudo vero, cuius vnitates non diuiduntur, dicitur vno modo, cum partes eius fuerint sicut partes scilicet de quantitate discreta. Et in tendit, quod non omnis multitudo est multitudo eius quod est paucioris, neque omnis paucitas est multitudo eius quod est paucioris. & hoc manifestum est de multitudine & pancitate in nu meris. & ideo non est necesse vt ex numero vnum opponatur duobus secundum paucitatem & multitudinem.

D.d. & opponuntur vni tantum, &c. i. & modus quo vnum opponitur multitudini & multitudo vni, et modus, quo vnum opponitur multo, quod est de spe cie illius vnius. & vnum album oppenitur pluribus albis, & vnum pluribus vnis. & ista oppositio nulla alia est nisi oppositio mensurantis ad menfu ratum, & numerantis ad numeratum Omnis enim multitudo mensuratur per vnum suae speciei. & ideo non oi ponitur sibi secundum contrarietatem, sed secundum numerans & numeratum. Et declaratum est in principio istius tractatus, quod vnum, secundum quod est vnum & sim plex, est mensura eius, quid compontur ex illo.

D.d. sed quemadmodum oppositum, &c. i. & quemadmodum illud, quod opponitur multitudini est vnum secundum mensuram & proportionem mensurantis ad mensuratum non secundum paucum & multum, ita est de vno & duobus.

D.d. quoniam autem habet multitudinem, &c. i. duo vero, quae sun multitudo, dicuntur multa, quia addunt supra paucius illis: aut quia sunt multa simpliciter, dicuntur in respectu eius, ad quod dicitur multitudo simpliciter cilice paucitas: & non est ita.

D.d. sed duo sunt pauca, &c. i. sed duo sunt prim numerus numerorum paueorum. sunt igitur pauca simpliciter, cum non inueniuntur pauciora. & ideo non sunt prima multitudo.

D.d. Et ideo non bene dixit Anaxag. &c. i. quoniam illud, quod opponitur multitudini, est paucitas, & illud, quod opponitur paruo, est magnum. Si igitur dixerit, quod omnia sunt infinita propter paruitatem & magnitudinem, non est sermo falsus. &, si dixerit infinita in paucitate & multitudine, esset falsus quodam modo, & verus alio modo. falsus vero, quia quod disponitur per multitudinem & paucitatem, non procedit in infinitum: verus autem, quia paucitas opponitur multitudini. D. d. deberet enim dicere, &c. i. si aliquis dixerit, quod illa, quae disponuntur per multitudinem, sunt finita in paucitate, & perueniunt ad vnum, non diceret verum: sed verum est dicere, quod sunt finita in paucitate, quia pueniunt ad duo, quae stur pauciora paucorum.

Commentum 21

Et vnum opponitur, &c. i. & vnum est oppositum multo, non secundum relationem contrariam, vt multum pauco, sed secundum relationem, in qua non est contrarietas, vt mensura & mensu ratum. Et d. hoc, quia posuit in quaestione praedicta, quod vnum opponitur multo, secundum quod multum opponitur pau co.

D.d illa autem, quae opponuntur, &c. i. illa, quae sunt opposita secundum rela tionemtantum, sunt illa, quae non sunt, relatiua in se. Declaratum est enim in tractatu, in quo exposuit nomnia, qui relatiuum est duobus modis: quorum vnus est illud, quod est relatiuum, per se, & alius relatiuum per aliud, scilicet quia aliud comparatur ad ipsum vt sensatum & intellectum. sensatum enim & intellectum sunt relatiua, quia intellectus & sensus, quae sunt relatiua non per se, comparantur ad ipsum, &, se non sunt relatiua.

D.d. & iam distinximus in alio libro, &c. i. & iam distinximus in alio tractatu, quod relatiuum est duobus modis. Vnus autem modus est, relatiua per se: & sunt illa, quorum vtrunque non habet esse nisi secundum quod refertur ad secundum. & isti relationi accidit contrarietas, vt paucum & multum. Secundus autem illa, quae non sunt relatiua per se: & sunt illa, in quibus non accidit contrarietas, vt scientia & scitum.

D.d. dicitur enim istud, &c. i. scitum enim dicitur relatiuum, non quia est relatiuum per se, sed quia aliud comparatur per se ad ipsum. scilicet scientia.

D.d. Vnum autem nihil prohibet, &c. i. Et d. hoc ad dissoluendum quaestionem praedictam, dicentem quod, si duc sunt multa, sequitur, quod vnum sit pau cum, quia est paucius. & d. respondem do quod non sequitur vt omne, quod est minus aliquo, sit diuisibile, sed potes esse indiuisibile omnino. & haec est dispositio vnius cum duobus. & ideo vnum non est paucum.

D.d. Multitudo vero est tanuam geneus numeri. i. multitudo vero opposita vni est multitudo, quae est tanquam geneus nu meri. & innuit per hoc illud, quod dictum est in definitione numeri scilicet quo est multitudo composita ex vnitat bus. & ideo d. numerus enim est multitudo mensurata, i. numerata per vnumD.d. Et opponuntur vnum, & numerus, &c. i. & forte non opponitur, numero secundum oppositionem contrarij sed secundum oppositionem modi relatiui, quod non est relatiuum per se. Et d. hoc, quia posuit in quaestione praedicta, quo multitudo opponitur vni, secundum quod opponitur pauco, & est oppositio secundum contra rietatem. & ideo sequitur ex illo sermone vt vnum sit paucum. Et cum dixit, quod multitudo opponitur vni modo relatiuo, dedit exemplum, & d. opponuntur enim sicut opponuntur mensura, & mensuratum.

D.d. Et ideo non omne, &c. i. & ideo non sequitur vt illud, quod est vnum, & mensurat multitudinem. vt sit sicut paucum. vnum enim mensurans potest esse indiuisibile omnino.

D.d. Et scientia dicitur, &c. i. & scitum cognoscitur per scientiam, sicut mesu ratum per mensuram. & scientia dicitur hoc modo secundum relationem ad sci tum: sed non conuertitur scilicet vt sit, sicut omnis scientia habet scitum, vt omne scitum habeat scientiam. Et intendit sicut conuerritur, dicere omnis mensu ra est mensura mensurati, & omne mensuratum est mensuratum per mensuram.

D.d. rectum est igitur, &c. i. rectum est igitur, vt scientia sit mensura, & scitum sit mensuratum. sec accidit vt omnis scientia sit scitum, scilicet vt omne mensurans sit mensura tum, & non omne scitum sit scientia, i. cognoscitur per scientiam. scientia enim quoquo modo cognoscitur, per scitum.

D.d. Multitudo vero, &c. i. multirudo vero non opponitur pau citati simpliciter, sed opponitur pau cum multitudini, quae dicitur secundum additionem supra aliam multitudinem. D. d. Multitudo vero non est contraria ompi vni, &c. i. & multitudo non est contraria omni vni secundum paucitatem., sed quibusdam vnis scilicet vni, quod diuiditur. illud enim quod non diuiditur, de vnitatibus, opponitur multitudini sicut scientia opponitur scito. & hoc intendebat, cum d. illud vero, quod non diuidit, est sicut relatiuum, &c. i. illud vero, quod non opponitur, sicut scientia scito opponitur, si scientia fuerit numerus, & mensura sciti. D. d. vnum vero est mensura. e. quoniam non accidit in eo vt sit mensuratum secundum quod est vnum, sicut accidit scientiae vt sit mensurata per scitum.

Caput 7-8

Commentum 22

Idest, & proprium est contrarijs inter alia opposita, quod in quibusdam eorum est medium. Et causa in hoc est quod in quibusdam generibus, in quibus sunt, necesse est vt sit medium inter contraria, quoniam media, & illa, in ter quae sunt media, sunt in eodem genere: & contraria sunt in eodem genere: ergo sequitur per conversionem maioris propositionis, vt media sint in contrarijs. D. descripsit medium, Et d. & dico media, &c. & intelligit per medium illud, ad quod transmuta bile transmutatur primo & essentia liter scilicet quando transmutatur de contrario in contrarium.

D.d. exemplum, & di v. g &c. i. v. g. quoniam transmutatio, que est a neumate grauissimo ad acuti simum erit per transmutationem supra neumata, quae sunt inter graue & acutum. & similiter motus de albo in nigrum fit per motum supra colores medios primo, & post peruenitur ad nigredinem. Et causa in hoc est, quia transmutatio est de contrario in contrarium, & contraria sunt in eodem genere, & media in venere, in quo sunt contraria, sunt illa, in quae primo cadit transmutatio. Transmutatio vero de genere in geneus scilicet quae non est in eodem genere, not est nisi per accidens, v. g. de colore in siguram.

D.d. ergo de necessitate, &c. i. & cum transmutatio fuerit de contrario in medium primum, deinde in sui contrarium, & contraria sunt in eodem genere sicut dictum est: ergo necesse est vt media & contraria sint in eodem genere.

D.d. Sed omnia media, &c. i. &, quia media sunt, contraria, ideo etiam transmutatio ex eis adinuicem erit per se, sicut erit inter extrema mediantibus illis. D. d. & ideo impossibile est, &c. i. &, propter hoc, quod transmutatio debet esse de contrario in contrarium, non trans mutantur illa, quae non opponunt sibi adinuicem essentialiter. ergo trans. mutatio erit de illis, quae sunt oppe sita. Et quasi iste sermo est conuersus primi. in primo. ii. posuit quod trant mutatio est de contrario in contrarium, & declarauit ex hoc, quod iransmutatio erit primo ad media in hoc autem posuit quod transmutatio est ad media, & declarauit ex hoc, quod transmutatio est de contrariijs. ista enim videntur conuerti.

D.d. Et oppositorum, &c. i. & contradictoria inter opposita non habent medium. & hoc manifestum est.

D.d. Alia vero opposita, &c. i. & illa, quae sunt opposita apud interrogationem per vtrum sunt quatuor, contradictoria, & relatiua, & priuatiua, & contraria. Me latiuorum autem illa, quae non sunt contraria, non habent medium.

D.d. & cauma in hoc, scilicet quod quaedam relatiua non habent, medium, est quod vnum relatiuorum potest esse in aliquo genere, & suum correlatiuum in altero. vt scientia & scitum. scientia enim est in qualitate, & scitum in substantia. E ideo d. & non erit medium inter scientiam & scitum.

D.d. sed inter magnum & paruum. i. & medium non in uenitur in relatiuis, nisi in quibus est contrarietas, vt magnum & paruum, inter quae est aequale.

Commentum 23

Si igitur media & contraria sunt in eodem genere, vt dictum est, & media sunt media inter contraria, necesse est, vt media sint composita ex illis contrarijs.

D.d. Quoniam aut ha¬ bebunt geneus, &c. i. contraria autem aut habebunt idem geneus, aut non: sed si non habebunt idem genus, non erunt contraria: & si habuerint, continget, vt idem geneus recipiat contraria. i. & sic illud geneus recipiet contraria, & illa, quae sunt inter contraria. & continget, vt sint contraria ante differentias, ex quibus constituuntur contraria.

D.d. formae enim &c. i. species eni componitur ex generibus & differentiis. v o. album & nigrum, quae sunt contraria: & albedo est co rdisgregans visum, & nigit edo color congregans visum, & iste differentiae sunt priores diriis, quibus constituuntur media. segregans enim & congregans sunt an te in contrarietate albo & nigro, cum per illa sint contraria album & nigrum. D. d. sed illa, quae differunt, &c. i. & species contrariorum, vt album & nigrum, sunt maioris contrarietatis, qua differentiae. & d. hoc, quia disgregatio & congregatio accidit eis magis & minus.

D.d. ergo erunt ista media, &c. i. &, cum haec contraria fuerint composita ex genere & primis differentis, & media illius generis sint inter illa, necesse est vt ista media sint composita ex genere & illis duabus differentiis oppositis secundum mixtionem: quoniam illae differentiae recipiunt magis & minus. v. g colores medif inter album & nigrum, quae componuntur ex colore & secregatione & congregatione, sed differunt secundum magis & minus.

D.d. opi igitur &c. i. opi igitur secundum hoc, vt media sint in eodem genere, & vt habeant aliquas differentias contrarias, sed non erunt prima contraria.

D.d. & si non, erit quidlibet &c. quoniam differentiae mediorum aut erunt eaedem cum differentiis primorum contrariorum, aut mediae inter contraria: sed differentiae eorum non sunt primorum contrariorum: ergo sunt media inter differentias primorum con¬ trariorum. v. g quoniam medium inter album & niorum, aut est album aut nigrum, aut medium inter illa.

D.d. ergo erunt ista, &c. i. ergo sequtur, vt ista media sint inter contraria, quae continent omnia media, & vt differentiae eorum sint inter differentias primorum contrariorum

D.d. Ergo quaerenda sunt, &c. i. ergo opi quaerere semper ista media, & contraria, quae non habent aliquid medit in vno genere. quoniam illa, quae sunt in vno genere, necesse est vt sint composita ex illis, quae non sunt composita ex illis, quae suntin illo genere, aut vt non sint composita cilicet aut sint coposita ex simplicibus, aut vt sint simplicia.

D.d. Qui contraria, &c. i. quoniam contraria, cum non sint composita ex illo genere, sequitur vt sint principia compositorum ex illo genere. scilice mediorum.

D.d. media vero necesse est, aut vt omnia sint ex contrarijs, aut nullum eorum sit ex contrarijs. Et intendebat declarare, quod est impossibile opina ri, quod quaedam sint ex contrariis, & quaedam non: & tacuit destructionem par tis, dicentis quod nullum eorum componitur, ex partibus contrarijs, quia est manifestum ex hoc, quod sunt media, & quia primo ad illa transmutantur contraria. & ideo. d. ergo erit transmutatio, &c. i. transmutatio ergo de contrario erit ad illud, quod est medium, antequam veniat ad secundum contrarium. &, si essent alterius naturae, tunc transmutatio de contrario in contrarium mediantibus illis esse t per accidens.

D.d. erit enim vtrumque eorum magis aut minus. i. & eam in hoc, quo transmutatio de contrarijs erit ad me dia, est, quia contraria recipiunt magis & minus, aut intendit econtrario, sclict quod cum suerit positum, quia transmutatio est primo de contrario in me dium, sequitur vt contrarium recipiai magis & minus. Illud enim quod non recipit magis aut minus non hi bet transmutationem. & ideo, si modia differunt in specie ab extremis non esset illic inter, quod est necessarium in motu, vt declaratum est in naturalibus: nec esset illic transmutatio omnino. & ideo d. post. Erg & hoc etiam est inter contraria. i. ergo transmutatio est necessario inter contraria.

D.d. & ideo & omnes partes, &c. i. & non solum modo est verum dicere, quod omnia media sunt composita excontrarijs, sed econtrario scilicet quod omnia composita ex contrarijs sunt media. composita enim ex duobus debent habere ex altero illorum minus, & ex altero magis. *Et hoc demonstratur ex suo sermone: quoniam impossibile est, quod in composito ex contra rijs sint duae partes aequales, sed alte ra debet esse dominans, cui attribuatur forma. Et hoc demonstrat, quod impossibile est inueniri complexione mediam in extremis contrarijs, vt dixit Gal. possibile esse. Quam, si esset pose sibile, tunc esset possibile inuenire compositum ex ipsis extremis, absque, eo quod accideret eis transmutatio, aut diminutio. Et iam fecimus sermonem contradicentem Gal.

D.d. compositum enim &c. i. quoniam in composito inuenitur ex altero contrariorum magis, & exaltero minus, non simpliciter, sed aliquo modo, i. in potentia. Tpartes enim compositi sunt in composito in potentia, non in actu. & ideo compositum est vnum in actu, & forma per partem dominantem. & si non, non esset vnum in actu.

D.d. Et, cum non sint diuersa omnia contraria, ergo modia sunt ex contrarijs. i. & cum media sint inter res diuersas: & diuersitas earum non differt a diuersitate contrariorum: ergo media necessario sunt intenr contraria: ergo omnia, quae sunt sub medijs, & contraria non prima, & media sunt ex primis contrarijs

Commentum 24

Cum declarauit, quod contraria sunt in eodem genere, & quod medium componitur ex contrarijs, & quod media sunt in ter contraria, fecit rememorationem, de hoc. Deinde incoepit declarare, quod illa, quae differunt secundum differentias & for mas, conueniunt in genere, & dicit Illud autem quod est aliud, &c. i. illud autem quod est aliud secundum formam, inuenitur in alio, & non sunt diuersa existentia in eodem subiecto, sed in gene re, in quo conveniuntur. & hoc intendebat, cum d. & oportet vt hoc insit vtrique:

D.d. quiam, si animal, &c. i. necesse est enim si animal diuiditur in duo diuersa secundum formam. scilicet in duas species, vt animal sit in vtroques scilicet quod vtrunque sit animal.

D.d. & vt illud, &c. i. & vniuersaliter necesse est vt illa, quae differunt secundum formam scilicet species, sint in eodem genere.

D.d. Illud enim quod est tale, &c. i. illa enim quae differunt tali diuersitate, scilicet secundum formam sunt in eodem genere, cum non differant per ac cidens, sicut illa, quae conueniunt in forma, & differunt secundum materiam v.g. duo annuli, alter de auro, & alter de argento.

D.d. oportet enim vt habeant, &c. i. oportet vt non conueniam nisi in re communi tantum, & vt differant in illo, per quod vtrunque est aliud. Et intendit per hoc distinguere inter res diuersas qd faciunt illa, in quibus inueniunt diuersa in specie, & res diuersas, quae congregantur in eodem subiecto, & non faciunt illa, in quibus inueniuntur diuersa secundum colorem & saporem: in istis enim non est contrarietas. illa autem quae faciunt res existentes diuersas, faciunt hoc per contrarietatem, quae est eis, cum dictum sit, quod contraria sunt illa, quae non congreganturin eodem subiecto eodem modo.

D.d. Necesse est igitur, vt ista diuersitas, &c. i. ergo necesse est, vt iste modus diuersitatis, quae facit contrarietatem, sit illud, per quod differt intra se idem gen in sua substantia.

D.d. dico enim &c. i. & ideo dico, quod illud, per quod differt idem genus, est aliud: & ista alietas facit genus diuidi per differentias contrarias.

D.d. Contrarietas igitur, &c. i. & cum ista sit contrarietas, quae existit in forma, est illa, quae facit vt habeat idem genus. D. d. Et hoc manifestum est, &c. i. & hoc quod forma, per quam diuiditur geneus primo & essentialiter, habet in se contrarietatem, manifestum autem est ex inductione. i e. quoniam, cum consyderata fuerint omnia genera, inueniuntur ita.

D.d. omnia enim diuiduntur, &c. i. quae non congregantur in eodem. Et, cum posuit propositionem dicentem, quod differentiae, quibus genus diuiditur, sunt contrariae, posuit quod contraria sunt in eo dem genere, ad concludendum, qui formae, quibus diuiditur aliquid, sunt in eodem genere, & d. & iam decla¬ rauimus, &c. i. & iam declarauimus, superius, quod contraria suuit in eodem genere. Contrarietas enim est completa diuersitas: & completa diuersitas non intelligitur, nisi inter duo, quae sunt eiusdem naturae, v.g. inter duas extremitates longissimae lineae, & in qualitate inter duas formas remotissimas,

D.d. & diuersitas, quae est secundum formam, &c. i. & diuersitas, quae est secundum formam, est contrarietas, quae facit vt illa, quae diuersantur secundum ipsam, non congregantur.

D.d. ergo illud, quod est idem, & genus, i. il sud ergo, in quo conveniunt duae formae diuersae, est idem, & geneus, de quo praedicantur.

D.d. & ideo omnia eo traria, &c. i. & propter haec omnia contraria, quae sunt in eodem praedicamento secundum formam, diuersantur non secundum genus. vt album & nigrum, dulce & amarum, quae sunt in qualitate.

D.d. & ista quaedam a quibusdam aliis magis. i. & ista differunt abinuicem magis qua alia differentia. scilice quae inueniuntur in eodem subiecto.

D.d. diuersitas enim est completa, &c. i. & intendit, quod duo diuersa non inueniuntur insimul. Et in alia translatione d. diuersitas enim completa non erit. cum quaedam fuerint cum quibusdam insimul. i. diuersitas enim completa non inuenitur in diuersis, quae sunt in simul in eodem, vt color, & albedo, & rationalitas. & ideo ista inuenium tur in generibus diuersis. illa autem, quae differunt perfecta differentia, scilicet quae non inueniuntur in eodem, necessario sunt in eodem genere.

D.d. Ergo diuersitas, &c. i. ergo diuersitas secundum formam, est diuersitas secundum contrarietatem diuersitas enim secundum formam est illa, secundum quam diuiditur idem genus, & non congregantur in eodem. & ista est dispositio contrariorum.

D.d. Et dicuntur idem, &c. i. illa, quae sunt idem secundum formam, sunt omnia, quae non habent contrarietatem scilicet particularia, quae non diuiduntur. vt Socrates & Plato.

D.d. contrarietas enim &c. i. contrarietas enim est in forma, per quam diuiduntur prima genera, & media genera, donec perueniatur ad illa, quae non diuiduntur secundum formam, & sunt vltimae species, quae diuiduntur in indiuidua.

D.d ergo manifestum est, &c. i. ergo in genere non inuenitur aliquid, quod in rei veritate sit idem cum forma, quae est in genere, aut aliud, quoniam genus est materia. & materia cognoscitur per negatiuam, cum igitur quod materia est priuatio formae. & intendebat declarare, quod in genere nihil est in actu, ita quod diceretur aut est idem cum forma existente in eo, aut aliud.

D.d. genus autem est materia, &c. i. genus autem significat materia. scilicet genus, quod dicitur in rei veritate, non geneus, quod dicitur de omnibus attributis eidem * parti. v. g. genus Herculeorum.

D.d. sed illud, quod est, &c. i. sed genus, quod praedicatur de rebus existentibus secundum naturam, quod ita definitur scilicet quod est praedicabile de pluribus speciebus in eo quod quid.

D.d. Neque in illis, quae non sunt in eodem genere. id est neque diuersitas secundum formam inuenitur inter illa, quae non sunt in eodem genere. D. d. & differunt secundum formam, &c. i. & illa per quae differt forma, sunt in eodem genere. & causa in hoc est: quia contrarietas secundum formam est diuersitas & diuersitas secundum formam est diuersitas secundum contrarietatem: & contraria sunt semper in eodem genere: ergo diuersa secundum formam sunt in eodem genere. & hoc intendebat, cum d. & erunt ista, quae sunt in eodem genere, scilicet diuersa secundum formam.

Caput 9-10

Commentum 25

Et quaerendum est quare masculus non differat a foemina secundum formam cum sint duo contraria. & diuersitas secundum contrarietatem est diuersitas secundum formam. & quare animal masculum non est contrarium animali foeminiuo, ita quod sit substantia, adeo quod diuidatur his duabus differentiis diuifione specifica. Et dixit hoc, quoniam manifestum est per se, quod masculus & foemina sunt in omni genere animalium eiusdem speciei.

D.d. causam facientem hanc quaestionem, & dicit: insta enim diuersitas, &c. i. animlal enim diuiuiditur. his duabus differentiis essentialiter, non accidentaliter, sicut diuiditur in album & nigrum. & intendebat quam, si diuiditur essentialiter, no cesse est vt masculus sit vna species & foemina alia species:

D.d. sed foemina, &c. i. & est necesse, vt ista diuisio sit essentialis, quoniam diuisio animalis masculum & foeminam est secundum quod est animal, quod non est ita in albo & nigro.

D.d. Ista enim quaestio, &c. i. & similis est isti quaestioni quaestio, dicens quare quaedam contraria faciunt species, v.g. ambulatio & volatus & natatio. ambulans enim & volas & natans diuersantur secundum speciem. & quaed am non faciunt speciem, vt albedo & nigredo. in eadem enim spe cle inueniuntur album, & nigrum.

D.d. causam in hoc, & dixit: Quaedam enim sunt passiones, &c. & causa in hoc est, quoniam quaedam contraria, in que genus diuiditur, sunt accidentia & pal siones illius generis, non differentiae substantiales, & quaedam noni: non differentiae substantiales.

D.d. ergo quaedam sunt verbum, &c. i. ergo quaedam contraria sunt forma, quae est pars substantiae rei, per quam disponitur, & quaedam est materia non artributa substantiae rei.

D.d. ergo omnia contraria, &c. i. ergo omnia contraria, quae sunt in definitionibus scilicet quae accipiuntur in eis pro differen tijs, faciunt diuersitatem secundum specien scilicet aciunt species contrarias. Omnia vero contraria, quae inueniuntur in materia, & sunt accidentia materiae non faciunt species. & ideo albedo adi dita animali non facit hominem, sicut rationalitas addita animali facit hominem: neques homo albus differi ab homine nigro. Deinde d. neque fi fuerit positum, &c. i. & si aliquis posuerit hnomen proprium homininigto, & nomen proprium homini al po, tamen propter hoc non faciet hominem duas species, quoniam homo est sicut materia albi & nigri, & album & nigrum sunt passiones materiae: & passiones contrariae materiae non faciunt materiam species contrarias,

D.d. quoniam homines non habent formas ideae, scilicet quia sunt albi & nigri, aut habent alia contraria accidentia materiae, sed facit homines esse homines rationalitas.

D.d. Ideo & ficarnes, &c. i. & nulla alietas inuenitur in homine secundum materiam, etsi carnes & ossa, ex quibus componitur hoc demonstratum, sint alia a carnibus & ossibus, ex quibus componitur hoc aliud scilicet diuersae complexionis. & ideo totum congregatum ex istis ossib & carnibus non est aliud a toto conpregato ex istis ossibus & carnibus. & homo est vnus secundum formam, & alie tas non inuenitur, nisi quando in forma sint contrarietates.

D.d. quoniam in verbo non est contrarietas. i. & causa in hoc, quod homo est vnus in sua forma, est, quia in sua definitione non accipiuntur diffrentiae contrariae. Illa enim in quorum definitionibus accipiuntur differentiae contrariae, sunt contraria.

D.d. & hoc est vltimum, quod non diuiditur. i. & illud, quod secundum formam est vnum, est vltima species, quae non diuiditur nisi in indiuidua.

D.d. Callias vero, &c. i. indiuiduum vero, v. g Callias, est compositum ex formam & materia.

D.d & albus est homo, &c. i. quoniam albedo & nigredo insunt homi niper accidens: & istae differentiae non faciunt in eo specialitatem. albedo enim non est in homine, nisi quia est in quibusdam indiuiduis hominis, vt Socrate & Platone. est igitur in homine non secundum ipsum, sed secundu sua indiuidua. est igitur in specie er accidens. Et ideo dicit: Nec circulus cupri, &c. i. nec etiam diuersantur res in specie propter diuersitatem suarum materierum in specie, cum forma sit vna, vt circulus factus ex cupro aut ligno, & triangulus factus ex cupro aut ligno.

D.d. & non sunt di uersa secundum contrarietatem. i. & ideo ila, quae diuersartur secundum speciem, non diuersantur secundum diuersitatem suarum materierum, sed quia in suis formis est contrarietas.

D.d. Sed vurum ma¬ teria, &c i. & quaeritur vtrum sit possibile vt materia faciat aliud in specio, quando materia fuerit diuersa quoquo modo.

D.d. Et forte, &c. i. & forte existimatur possibile esse vt ista diuersitas secundum materiam faciat diuersitatem in specie, quando duae diuersitates fuerint congregatae, scilicet in specie & forma insimul.

D.d. Et quare est equus alius, &c. i. v. g. vt aliquis quaerat quare equus & homo sunt alia secundum speciem, vtrum per diuersitatem formarum, aut materierum, quia sunt diuersa in ambobus. Et intendit, quoniam potest aliquis fingere in talibus, quod diuersitas earum in specie est propter diuersitatem eorum in materia.

D.dedit exemplum, & dicita vt hominis albi, &c. i. v. g. homo albus & equus niger, haec enim duo sunt diuersa secundum materiam & formam: diuersa enim secundum materiam, quia alter est albus, & alter est nigern secundum formam vero, quia hoc, rationale, hoc autem hinnibile. De inde d. sed non, quia alter albus, &c. in sed manifestum est per se, quod homo albus non differt ab equo nigro in hoc, quod homo albus, & equus nigerDeinde dedit causam in hoc, & di cit: quam, si ambo essent albi, &c. idest quoniam, si ambo conuenirent in albedine, essent in forma diuersil, & propter hoc non conuenirent in forma. & intendit quod sic est intelligendum in diuersitate hominis & equi in materia, scilicet quod ista diuersitas non facit diuersitatem in forma, sicut est dispositio in homine albo & homine nigro. Et, quia quaestio, a qua incoepit in masculo & foemina non est dissoluta dissolutione propria, incoepit dicere hoc, & di cit: Masculus vero & foemina, &ce. i. quaestio autem dicta de mare & foemina existentibus in animali sic dissoluitur. quoniam masculinitas & foemininitas, licet sint passiones essentiales animali & propriae ei, tamen non sunt de numero differentiarum essentialium substantialium, sed sunt accidentia essentialia materiae, & corporis animalis: sed animal accipitur in definitione earum, non autem illa in definitione animalis.

D.d. & ideo idem sperma, &c. i. & ideo materia maris & foeminae vniversaliter est vna. Idem enim sperma, quando patitur aliqua passione, fit ex eo masculus: & qun patitur passionem contraria, fit ex eo foemina. Et dixit hoc, quia passio est in praedicamento qualitatis, non in praedicamento substantiaes & sperma est in genere substantiae, Et forte intendit per passionem illud, quod accidit ei de caliditate & frige ditate, illud quod declaratum est in generatione animalium.

Commentum 26

Dictum est igitur de causa, propter duam dicitur aliud esse aliud in specieD.d. & quare quaedam, &c. i. & qua re quadam eorum, quae diuiduntur secundum contraria, diuersantur in specie, & quaenon diuersantur in specie. Et, cum posuit hanc quidnem, incoepit perscrutari de corruptibili & incorruptibili, quo modo diuiditur ens in ipsa: vtrum secundum quod geneus diuiditur per differentias contrarias substantiales, aut secundum quod materia diuiditur per accidentia opposita: aut corruptibile & incorruptibile diuersantur secundum genus & formam, contraria enim non fugiunt ab ista trina diuisione.

D.d. Et cum contraria sint alia, &c. i. & cum contraria faciant species diuersas: & corruptibile & incorruptibile sunt contraria: ergo corruptibile & incorruptibile sunt species diuersae. Quod enim est talenon collocatur sub vno genere. illuc enim, per quod differt corruptibileab incorruptibili, est differentia priuationis diuersarum potentiarum duarum. scilicet quod corruptibile differt ab incorruptibili, quia alterum habet ad corruptionem potentiam, & alterum non habet potentiam ad corruptio nem. Contraria vero, quae sunt in eo dem genere, differunt, quoniam in genere communi eis sunt duae potentiae di uersae: quarum vna recipit alterum contrariorum, & altera alterum. & ideo corruptibile & incorruptibilesunt diuersa non secundum formam tantunm, sed secundum formam & geneus.

D.d. Et ideo diximus nunc in nominibus. & dixit hoc, quia corruptibile & incorruptibile sunt duae differentiae contrariae: & i lud, quod congregat illa, est nomen aequiuocum: & qui loquitur de talinatura, v.g. qui loquitur de corpore simplici, non loquitur nisi de nominibus, quoniam hoc nomen corpus, v.g quod dicitur de corruptibili & incorruptibili, est nomen aequiuocum. & ideo necesse est, si corpus corruptibile est compositum ex materia & forma, vt non corruptibile sit non compositum, & vt materia & forma dicantur aequiuoce, cum materia & forma sit generabilis & corruptibilis.

D.d. ergo possibile eest existimares &c. i. ergo est possibile existimare de corruptibili & incorruptibili, quod quaedam talium contrariorum possibile est vt inueniantur in eadem na tura insimul, quando illa natura fuerit vniuersalis. vt homo, possibile enim est vt quidam sit albus, & quidam ni oer, & hoc insimul. Deinde d. & possibile est vt hoc sit in rebus simplicibus, &c. i. & possibile est sin talibus istis contrarijs, vt inueniantur in re singulari, ita quod vnum sit album & nigrum, sed non insimul, sed album in aliquo tempore, & nigrum in alio. Deinde d. & si album est contra rium, &c. i. sed ista quaestio, & si concedatur in ea, quod corruptibile est contrarium incorruptibili: quoniam quaedam accidunt illi contraria, in quo sunt, & quaedam impossibile est vt sint in eodem genere. Et intendit quod, cum contraria sunt tribus modis, quorum duo sunt destructi in definitione corn ruptibilis & incorruptibilis, remanet tertius scilicet contraria substantialis quae non sunt in eodem genere. Deinde d. & similiter corruptibile & in corruptibile, &c. i. quoniam sunt excontrarijs existentibus in re essentialiter, non accidentaliter: cum impossibile est dicere in aliquo corruptibili, quod est corruptibile per accidens. Illud enim, quod corrumpitur, non corrumpitur nisi in sua substantia, scilice illud, quod videtur corrumpi simpliciter. Deinde d. accidens enim possibile est vt non sit, &c. i. & est differentia inter contraria essentialia & accidentalia: quoniam accidentalia possunt esse in illo, in quo sunt, et non esse: essentialia vero sunt necessario et corruptibile et incorruptibile sunt, de rebus necessarijs in rebus, quae disponuntur per illa. Deinde d. cum idem fuerit, ete. id est quoniam cum idem fuerit corruptibile, est corruptibile necessario. et similiter, si fuerit incorruptibile, semper etiam disponetur per incorruptibilitatem necessario. Deinde d. Ergo necesse est, ete. idest, et cum corruptio est de rebus necessarijs rebus corruptibilibus, ergo necesse est vt corruptio sit substantia cuiuslibet eorum, aut sit aliquid existens in substantia cuiuslibet eorum. scilicet aut est substantia, aut sequitur substantiam rei. Deinde di Et iste sermo, ete. i. et talis sermo dicitur de rebus, quae non corrumpum¬ tur scilicet quoniam priuatio corruptionis, aut est substantia eorum, aut se quitur substantiam. Deinde. d. quoniam sunt superius, ete. i. magis enim differunt quam illa, quae opponuntur primo modo: et sunt illa, quae sunt opposita, quorum geneus est idem. De inde d. ergo necesse est, etc. i. et cum magis differant qua opposita in gene re, ergo necesse est vt sint diuersa secundum geneus. Deinde d. Et est manifestum, ete. i. et manifestum est ex hoc, quod impossibile est vt sit hic ea dem forma in specie aeterna et non aeterna, sicut quidam dicunt. quoniam, si ita esset: esset possibile vt quidam homines essent aeterni, et quidam generabiles et corruptibiles: quoniam et generatio et corruptio tunc esset in eis per accidens, vt albedo et nigredo. Deinde d. etsi ista formae, erci. i. et impossibile sequitur, quoniam formae separatae ponuntur eaedem cum singularibus in natura: ita quod nomen homo dicatur de se parato et sensibili vniuoce et non aequiuoce. Et dixit hoc, quia iste sermo est ponentium formas. dicunt, enim, quod formae separatae sunt substantiae formarum sensibilium. Qui autem ponit formas aequiuocas cum istis formis sensibilibus, non est loquendum cum eo. Deinde d. illa vero, quae sunt alia in genere, etc. i. et illa, quae distant secundum geneus, magis [indent 125]AV distant qua illa, quae distant secundum formam: quoniam illa, quae distant in forma, sunt in eodem genere, et il [indent 35]la, quae distant secundum genus, non [indent 46]conueniunt in vna natu [indent 26]ra omnino, propter. [indent 43]causam prae¬ [indent 32]dictam.

PrevBack to TopNext