Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 13
DALI Angeli, sunt spiritus infernales, qui in illa integritate in qua creati fuerant non perstiterunt, sed rebellantes Deo hostes ejus irreconciliabiles facti sunt, Johan. 8. 42. 2. Petr. 2. 4. Epist. Judae v. 6. Iidem dicuntur demonia, cacodaemones, mali demenes, mali spiritus, immundi spiritus, spiritus mendacii seu mendaces, &c. De iis tantum aliquot quaestiones proponemus & solvemus: omnes enim nec necesse est, nec expedit.
lnitio quaeritur de malitia cacodemonum, unde sit Angeli mali, sunt mali non effectione Dei, non natura sua, secundum quam boni creati sunt, sed propria sua voluntate, sicut Johan. 8. v. 44 Christus ait de diabolo; Quotiescunque loquitur mendacium, de suo loquitur, id est, ex suo ipsius instinctu. Proinde malitia illorum non est ex creatione, sed ex degeneratione seu depravatione
Obiici potest quod Johannis 8. v. 44. dicitur, diabolum fuisse homicidam ab initio: unde colligi posse videtur quod malitia ejus sit ex creatione Sed dictum Christi non habet hunc sensum, quod diabolus excreatione malus fuerit: sed quod protinus ab initio mundi hominem seduxerit & per peccatum in mortem praecipitaverit. Similiter intellis gendum quod legitur 1. Joh. 3. v. 8. a principio diabolus peccat. Sensus enim est diabolum ex quo defecit a Deo & lapsus est, ab ipso mundi exordio in continuo peccandi actu versari¬
De intelligentia malorum Angelorum sunt quaestiones aliquot. Quaeritur PRIMo: An mali demones intelligentiam post lapsum retinuerinti
Angeli mali sunt spiritus intelligentia etiam post lapsum suum praediti, quam cognoscunt tum Deum esse, & justum esse vindicem. que scelerum, ideo contremiscunt: tum res creatas eatque vel manifesta: etiam hominibus vel occultas illis. Ita norunt occultas rerum naturalium formas, proprietates & vires, quas homines iguemunt.
RESP. Aliqua futura noverunt & praedicere possunt, nepe ea quae certas & immotas causas naturales habent, ut sunt eclipses, conjunctiones planetarum: item quae certas causas habent & motui subditas sed non impeditas, ut agrum pinguem & optime satum ac cultum u berem proventum allaturum, nisi suprema omnium causa impedive rit: item quae a Deo patefacta sunt; sicut diabolus speciem Samuelis mentiens praedixit Sauli, traditurum esse Jehovam Israelem cum Saude in manum Pelischthaeorum, ut & castra illorum; Saulem & filios eju: morituros. 1. Sam. 28. v. 17. Item quae jam incipiunt fieri, quaesumma celetitate in alia loca perlati, annunciant ac si essent futura. pleraeque autem praedictiones illorumvel falsae vel ambiguae sunt, Fali sa erat praedictio facta in Paradiso Adamo & Evae, Genes. 3. v. 5. Erittis sicut dufacta Achabo Regi Israelitatum, 1. Reg 22. v. 6. Ascende. contra Rimothas Gilhadis in bellum: traditurus enim est Dominus i1 manum Regis. Ambigua praedictio erat; Croesus Halim penetrans, magnum tervertet opum vim: Item, Ajo te Aeacida Romanos vincere pose. Sed de diabolici: praedictionibus multa habet liber Caspari Peuceri de divinationum genetibus, quae nos studio omittimus
RESP Actum cogitationum non possunt cognoscere, quia is solis Deo est perspectus: ex affectionibus autem & signis externis quasdam cogitationes probabiliter possunt colligere.
De libero arbitrio malorum angelorum. Quaeritur, quale sit illua RESPON. Est ad mala tantum. Nam quia a Deo abjecti in aeernum & in malo insanabiliter obdurati sunt, ihil nisi peccare oc est, tantum ea quae mala & Deo displicent, mente probare & voluntate eligere possunt ac deinceps in aeternum poterunt. Joh. 8. tI Joh. 3. 8
Quaeritur I. An sit aliqua potentia malorum Angelorum: RESPImo magna est illorum potentia, quam habent in homines & alias creaturas, justo Dei judicio.
I. Quia Sacra Scriptura id testatur Ephes. 2. v. 2. diabolus dicitur princeps cui potestas est aeris, dicitur speritus nunc agens in hominibus contumacibus. Et cap. 6. 9. Non est nobis lucta adversus sanguinem & carnem, sed adverjus impiria, ad versus potestates adversus mund principes, id est, tenebrarum seculi hujus, adversus spirituales improbitates quae sunt in sublim.
II. Quia efficiunt illa quae sine potentia magna fieri nequeunt, ut spiritus mavus dedux tignem e caelo & consumsit greges, servos Jobi, concitavit ventos & concussit domum primogeniti filii Jobi, & occidit filios filiasque Jobi, Job 1. v.16. & I9.
Quaeritur II. Quaris sit potentia malorum angelorum, an sitabsoluta sic, ut facere possint quicquid volunt
I. Quia ut omnium creaturarum, ita & malorum angelorum potentia est limitata, certisque divinae voluntatis & permissionis finibus circumscripta, sic ut nihil audeant aut possint nisi venia ac facultate a Deo impetrata: ut Satanas nihil potuit Jobo noceret quanquam vehementer optabat, donec facultatem id faciendi Deus ei dedisset nam ut legitur Job. 1. v. 12. dixit Iehova Satanae: Ecce quae cunque sunt ci, in manu tua sunto, tantummodo in ipsum ne mittito manum tuam, & cap. 2. v. 6. 7. Iehova Satanae dixit, Ecce cum in manus tua, veruntamen vitam eius servr. Egressus igitur Satan a conspectu lehovae percussit Iobum ulcere pessimo, a psanta pedis eius usque ad vertio eius. Achabum quanquam Regem impium Satan non potuit decipere & ad movendum bellum non necessarium impellere, donec permisisset Deus, ut legitur 1. Reg. 22. 21, 22. Tandem prodiit quidam piritus, qui consistens coram Iehova dixit, ego pelliciam eum; Dicent vero Iehova ei, quo pacto? Dixit, cgressus ero spiritus mendacii in ore omnium prophetarum eius: tum dixit Ichova pellcies, etiamque praevalebis, exi & fac ita, Matth. 8. v. 31, 32. narratur, daemones non potuisse in gregem porcorum abire, nisi permittente Christo Domino.
II. Quia potentia malorum angelorum a Deo facile impeditur sic ut nec Ecclesiae, nec ulli fidelium nocere possint, etiamsi maxime velint & conentur, ut legitur Apoc. 12. v. 13, 14, 15, 15. Quu egitus vidisset Drato se projectum esse in terram, persocutus est, misierem quae pepererat masculum. Sed datae sunt mulieri alae duae aquile magna ut volaret a conspectu serpentis in desertum, in lecum suum ubi aleretur per tempus, & tempora & dimidium temporis. Etecit autem serpens ex ore suo, post mulierem, aquam tanquam flumen, ut eam faceret rapi a flumine: sed succurrit terra mulieri, aperuisque terra os suum, & abcorpsit flumen quod eiecerat draco ex ore suo. Ecclesia Dei est semper objectum furoris diaboli, eam sibi invadendam proponit; sed habet illa fidum & vigilantem custodem, qui dat ei alas duas aquilae magnae, id est, sub tam evasionem, sicut aquilae volatus est maxime pernis. 2. Sam 1. Saul & Jonathan aquilis velociores.
III. Quia potentia malorum angelorum vinci potest, imo & devicta est a Christo, qui exspoliata imperia ac potestates traduxit palam, triumphatis illis per crucem suam, Coloss. 2. 15 Princeps daemoniorum est potens illearmatus, quem Christus vinxit, Matth. 12. 25. Huc pertinet praedictio Paradisiaea, Genes. v. 3. 15 ubi Deus ad ses pentem dicit: Inimicitiam pono inter te & mulierem hanc, similiterque inter semen tuum & semen huius: Hoc conteret tibi caput. Praedictionihuic respondit eventus: nam Christus eum devicit & potentia exar mavit: & tum ex animabus tum ex corporibus hominum ejecit. Huc pertinet quod legitur Joh. 12 v. 31. Nunc iudicium adest mundi huius: nunc princeps ille mundi huius eiicitur foras, Apocal. 12. 7. 9. 9. Et factum est praelium in caelo: Michael & Angeli eius praeliati sunt cum Dracone, & draco pugnavit & Angeli eius: Sid hi non prae valuerunt, neque locus eorum amplius invetus est in caelo. Et proiectus est draco ille magnus, serpens ille antiquus, quivocatur diabolus & Satanas, qui seducit totum terrarum orbem: protectus est, inquam, in terram, & angeli eius cum eo projecti sunt:
Hujus quaestionis solutio servit consolationi nostrae adversus metum quem cogitatio potentiae diaboli incutere solet & potes.
RESP. Minime, idque propter subjectas rationes: I. Quia inter non & illos est perpetua inimicitia a Deo posita, sicut dicitur Gen. 3. v. 15. Inimicitiam pono inter te & mulierem hanc, similiterque inter sementuum & semen huius, hoc conteret tibi caput, tu autem conteres huic calcaneum. Et Luc. 22. 31 dixit Dominus, Simon, Simon, ecce Satanas appetivit vos quos ventilaret sicut triticum
II. Quia jubemur sobrii esse & vigilare, & induere armaturam Dei qua malis angelis resistamus. 1. Petr. 5. 8, 9. Sobrii estote & vigilate, nam adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens obambulat, quaerens quim devoret, cui resistite firmi per fidem: Matt. 26. 41. Vigilate & orute ne introeatis in tentationem. Sic jubet nos Christus quoti die orare: Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo, id est, a diabolo, qui καν ἔξοχν dicitur o πονηοoς, ille malus. Eph. 6. v. 10, & seqq Corroborate vos per Dominum & per forte ipsius robur. Induite universam illa armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis lucta adversus sanguinem & carnem, sed adversus imperia, adversus potestates, adversus mundi principes, id est, tenebrarum seculi huius, adversus spirituales malitias, quae sunt in sublimi. Propterea assumite universant illam armaturam Dei, ut possitis resistere tepore adverso, & omnibus cofectis stari. Si ate igitur lumbis circucinctis veritute, & induti thorace iustitiae: calceatis pedibus praeparatione E vangelii pacis. Insuper assumto scuto fidei quo possitis omnia iacula Mali illius ignita exstinguere. Galca etiam salutis recipite, & gladeam spiritus, h. ex Verbum Dei: omni prece & supplicatione, precantes omni tempore per Spiritum, & illi ipsi rei excubantes cum omni perseverantia & supplicatione pro omnibus sanctis. Jacob. 4. 7. Resistite diabolo & fugiet a vobis.
Hujus quaestionis solutio facit ad excutiendam animis nostris perniciosam lecuritatem, quam sibi homines persuadent, se extra omne periculum versar.
Quaeritur IV. Quum resistere malis angelis iubeamur, an potentia ilorum possit a nobis superari & vinci:
RESP. Nos in nobis ipsis ita imbecilles sumus & improvidi, ut per nos ipsos non possimus malos angelos vincere, sed Deus nos facit participes victoriae Christi qui illos devicit. Ideo Paulus dicit, Rom 16. 20. Deus patis conteret Satanam sub pedes vestros cito Tum Christus tentatus & oppugnatus a Satana victoriam reportavit non sibi, sed nobis, quorum causa apparuit ut destrueret opera diaboli. Ideo ait Joh. 16. 33. Considite, ego vici mundum; cujus nimirum princeps est diabolus.
RESP. Possunt permittente Deo cui ministerium praestant, infra caelum corpora loco movere, (ut navim Claudiam,) huc illuc raptare, propellere, conterquere, in sublime attollere, deorsum praecipiare, brevissimoque tempore in varias longissimeque dissitas terrarum. partes transferre; tempestates, procellas, dirosque ventorum flatus ciere, turbines, typhones, presteres, tonitrua, fulmina ejaculari, coru scationes & fulgetra incendere, collectis collisisque nubibus horrendos fragores edere, concussas aedes, urbesque a fundamentis convellere ac diffringere, terram in profundas voragines dehiscentenm diffindere, arbores a radicibus, montes ab imis sedibus evellere. duviorum cursus, alveosque mutare, corpora sublunaria, sive animata sint sive inanimata varie afficere, fructus alienos seu segetes excantare, mutare, aerem venenatis halitibus implere, fontes & pa scua noxiis fuccis imbuere homines pecudesque morbis infestare atque etiam sanare. Confirmat istud Paulus, cum ait Ephes. 2. vers. 2. Satana qui est princeps mundi esse potestatem aeris. Confirmat idem historia magorum AEgyptiorum, qui incantationibus baculos suos converterunt in dracones. Exod. 7. ver. 15 aquas converterunt in sanguinem ut pisces morerentur. Exod 7. versic. 25: fecerunt ut ascenderent ranae super terram AEgyptiorum. Exod 8. vers. 7. Confirmat idem historia Jobi cap. 1 & secundo: & Simonis nagi. Act. 8. v 9, 10. Confirmat praedictio de Antichristo 2. Thess. 2. 9, 10. Apoc. 13. v. 13, 14.
Talia autem permittit Deus vel ad probandos electos suos, vead puniendos reprobatos, sicut dicitur 2. Thess 2. v. 10, 11, 12. Propterea quod amorem veritatu non receperunt ut salvi fierent. Ideo igitur mittet eis Deus efficaciam erroris, ut credant mendacio, nimirum decepti signis & prodigiis mendacibus quae vi efficaci Satanae ab Antichristo nunt: ut damuentur omnes qui non crediderintveritati, sed ac quieverint in injustitia.
Confirmat idem ratio: nam si boni Angeli possunt talia, quid ni& mali permittente Deo? Corroborat idem experientia, multa angelos malos posse in corpora sublunaria,
Secundo possunt mali angeli aliquando in corpora tam hominum, quam pecudum penetrare, eaque non tantum operatione sua afficere, verum etiam substantia suae occupare, atque obsidere. Testatur id historia Evangelica plurimis in locis.
Tertio possunt etiam pios impedire in sancto instituto: Sic enim ait Paulus I. Thess. 2. 18. Voluimus venire ad vos (ego quidem Paulus. semel atqiterum, sed impedivit nos Satanas
Quarto possunt agere etiam in animas hominum, sic ut sensus illorum tum externos tum internos, imo etiam quodammodo voluntatem moveant, percellant, immutent, sive id fiat ex parte organi, sive ex parte objecti, turbataque humorum κρασει, facultatum tum naturalium tum acquisitarum impetus incitent, propositisque llecebris ad scelera & flagitia instigent, odiorum, contentionum, libidinum fomites subjiciant & fiammas excitent, commotoque hunc in modum τῳ θυμικῳφκι τῶ επιθυμητικς, quandoque etiam τὸ η γιμονικον eodem actu de statione dejiciant, excussoque gubernaculo transversum abripiant Ostendunt id exempla, ut Saulis, de quo Sam. 16. 15 Spiritus Iehovae recesserat a Saule, perturbabatque eu spiritus malus a Iehova. Davidis, quem incitavit adversarius ad numerandum Israelem & Judam. 2. Samuel. 24. 11 Chron. 21 1. Iudae Iscariotae, in que ingressus est Satanas, qui eum agitavit ut Christum prode ret Joh. 13. 17. Ananiae de quo dicitur, Act. 5. 3. Dixit autem Petrus. Anania, cur impievit Sotanas cor tuum ut mentireris in Spiritum Sanctum & interverteres ex pretio istius praedii¬
Inprimis autem spiritus illi impuri & turbulenti petulanter ludunt & potenter agunt in filiis contumaciae, ut legitur Ephes. 2. v. 2. unde & filii diuboli nominantur, sicut Paulus dicit ad Elimam Act 13. v 10. O plene omni dolo & ad quodvis scelus facilitate, fili diaboli hostis omnis justitiae, non cessabis pervertere vias Domini rectas? Taleerant & Judaei ad quos Christus dicit Joh. 8. 44. Vos ex parte diabolis estis & cupiditates patris vestri vultis exsequi. Huc pertinet quod legitur Apoc 12 v. 12. Vae incolae terrae & maris: nam descendit diabolus ad vos, excandescentiae magnae plenus, ut qui sciat se exiguum tempus habere. Et cap. 20. vers. 3. 8, 10. dicitur Satanas seduxisse gentes: cujus falsa dogmata speciem profundae sapientiae habentia nominam tur profunditates Satanae, Apocal. 2. vers. 24 Hinc ex Satanae Synagoga esse dicuntur, qui se vere fideles esse jactitant, sed mentiuntur Apoc. 3. v. 9. Hactenus responsum quidnam possint mali angeli iustissime
dum quid non possint. Primo creaturas nullas possunt producere. Damnamus enim Manichaeorum delitium, qui diabolum malarum naturarum autotem & creatorem constituunt; Eorum autem objectiones paucis refutabimus
OBIECTIO I. Diabolus appellatur Deus & princeps mundi & potestas tenibrarum. 2. Cor. 4. v. 4. Ioh. 12. 31. & 14. 30. & 16. 11.
Ergo diabolus malarum naturarum est creator RESP. Committitur elenchus γ αυτίς. Nam diabolus non propterea appellatur deus & princeps mundi, quod malarum creatur rarum sit autos: sad cum propter potentiam & efficaciam quam in impios, & tyrannidem quam etiam in pios Deo permittente exercet: tum propter obsequium, quod ipsi praestatur ab impiis, etiam vers Dei cultum foris profitentibus
CE ECTIOII. Diabolus est pater impiorum: sicut Dominus ait Ioh. 8. v. 44. Ves ex patre diabolo estis, & cupiditates patris vestri vul tis exsequi: Ergo impios creavit.
RESP. Usurpatur elenchus falsae causae: non enim dicitur pater impiorum ob ipsorum creationem, sed ob corruptionem & impuli sionem eorum ad mala
OBIECTIOIII. Diabolus est autor peccati & mortis Ergo peccatum & mortem creavit. RESPON. I. Falsa est omissa propositio, nempe, qui est autor peccati & mortis in peccatum & mortem creavit. Quia & homo su peccati suaeque nmontis est autor, nec tamen propterca ejus creator dicpotest.
II. Altera assumtionis pars, nempe de morte, est intelligendaκxa o s. Nam alioquin Deus is est, qui infligit homini mortem, tanquam poenam peccati, sicut Augustinus primo libro Retractationum, cap. 2I. ait: vua & mers a Domino Deo est, vita scilicet a donante, mors e vindicante peccat:
INSTANTIA: Sapientiae 1. v. 13. dicitur, Deus mortem non fecit? Ergo Diabolus. RESP. Dictum autoris Sapientiae est intelligendum κατα τ, nempe, de statu mundi qualis ex creatione ante peccatum fuit: ut eodem loco declaratur, cum additur, v. 14: Nam omnia ut essent creavit. ortusque mundi sunt salutares, in quibus nullum est venenum perniciosum, nec regnum inferorum in terra. Mors autem intravit demum in mundum per peccatum, inflicta homini a Deo tanquam poena.
Ergo sunt a Diabolo RESP. Antecedens est intelligendum καταπ. Malae creaturae non sunt a Deo, videl. quoad malitiam, seu quatenus malae sunt. Neque necesse est ne Deus autor peccati fiat, alterum ex diabolo deum facere, cum diabolos & homines, bonos & sanctos a Deo conditos esse Scriptura doceat: diabolum vero deficientem a Deo & seducentem homines, & se & homines corrupisse
Deinde in corpora caelestia nihil juris esse malis Angelis e caelo deturbatis, probabile est: ac proinde rapidissimum Solis, Lunae alios rumve syderum motum sistero aut mutare non possunt; multo minus Lunam & alia sidera caelo deducere; quaecunque olim ludibria perThessalos, aliosve magos oculis objecerint.
Tertio formas rerum substantiales absque naturalium agentium ad miniculo gignere aut immutare non possum
Quarto animas humanas semel a corporibus separatas e loco suo revocare & rursus corpori ὑποσατιϰώς unire non possunt; Proinde Satanas veram animam Samuelis non evocavit & produxi per Pythonissam, sed spectro duntaxat Saulem regem delusit 1. Sa muel. 28. vers. 12 & sequentibus Bellarminus libro secundo de purga torio, cap. 7. contendit, fuisse verum Samuelem, & praevenisse incanationem, sed utrumque falsum est. Non enim fuit verus Samuel sed spectrum seu daemon speciem Samuelis mentiens. Dicitur qui dem v. 12 quod mulier viderit Samuelem: sed loquitur Scriptura δ¬ Sαστικώς, id est, secundum opinionem Pythonissae, cujusmodi loquutiones κδ δυζαν, secundum opinionem hominum multae in Scripturi exstant, ut aquae dicuntur esse sub terra. Exod. 20. vers. 4. Deut. 4. vers. 18. & cap. 5 v. 8. Baal dicitur esse Deus. 1. Reg. 18. v. 27. Paulus ait esse Deos multos & Dominos multos 1. Cor. 8. 5. Pharisaei dicuntur valere. Matth. 9. v. 12 dicuntur justi, v. 13. Praedicatio Evangelii de cruceChristi vocatur stultum praeconium, 1. Cor. 1. 21. & Gal. 5. 4. dicuntur. inanes facti a Christo. Quicunque per Legem justificantur. 2. Pet. 2. 1. dicitur Dominus mercatus eos qui sibi velox exitium accersunt. Ita & noc loco secundum opinionem Pythonissae spectrum diabolicum vocatur Samuel. Deinde non fuisse verum Samuelem, agnoscunt & docent Orthodoxi Patres: Autor libri quaestionum & responsionum ad Orthodoxos, qui Justino Martyri attribuitur, quinquagesima secunda quaestione & responsione. Tertullianus libro de anima, capit uinquagesimo septimo: Hieronymus Commentar in cap. 6. Matthaei: Augustinus libro secundo de doctrina Christiana, capite 23. psummet jus Canonicum, causa vigesimasexta, quae st one quinta Capitulo, Nec mirum, docet, non fuisse Samuelem, sed Satanam habitum Samuelis mentientem. Idem statuit Glossa ordinaria in hunc locum. Deinde falsum est Samuelem praevenisse incanta. tionem. nam Pythonissam usam esse magica evocatione testantur pers. 11. & 12. Tum dixit mulier, quem evos abo tibitqui dixit, Samuelem evoca mihi. Quum autem mulier videret Samuelem, clamavit vo: ce magna, & v. 15. Dixit autem Samuel Sauli, quare commovisti me evocando me?
Quinto, mali angeli non possunt voluntates hominum flectere pro arbitrio suo quo volunt, nam hoc solius Dei est: licet eas possint tum objectis oblatis tum affectibus excitatis permoverSιχso, non possunt proprie & vere dicta mitacula edere, ut mortuos excitare, cursum Solis sistere, &c. Nam miracula vera soli Deo Scriptura tribuit, Ps. 72. v. 18. Benedictus sit Iehova Deus, Deus Israelis, qui facit mirabilia solus, item Psal. 136. 4. Qui facit mirabilia opera magna solus. Miracula facere sua ac propria virtute est solius Dei.
OBIICITURI. Facta pseudoprophetarum, pseudochristorum & Antichristi, quae ope diaboli edunt, non minus dicuntur σημεια μιγαλα, τερατα Matth. 24. v 24. Apoc. 13. v. 13. atque Apostolorum Marc. ult. Actae. Ergo sunt proprie & vere miracula. RESP. Elenchus est sophisticus ex homonymia: nam eadem quidem nomina tribuuntur factis quibusdam Dei & diaboli, sed non eadem definitio rem proprie & vere explicans, quod vel solus finit miraculorum evincit. Nam omnia miracula proprie & vere sic dicta fiunt ad bonos fines, imprimis ad gloriam Dei & salutem electo rum promo vendam: ac mira facta diaboli sunt σημεια κι τιρατα ψαι δes, signa & prodigia mendacii, hoc est, omnia eo spectant, ut iis confirmetur mendacium, impiaque doctrina ad dejiciendos & seducendos perdendosqe homines.
OBIICITUR II. Exempla innumera dantur miraculorum a malis angelis vel eorum ope a malis hominibus editorum, veluti a magis Aegyptiis Exo. 7. & 8. a Simone mago, Act. 8. ab Alexadro magno cui mare Pamphylium cessit, ejusque exercitui iter praebuit, quemadmodum commemorat Iosephus Anquitatum Iudaicarum secundo libro, cap. ultimo: a Magis & veneficis qui morbos Medicis insanabiles sanarunt. Hilarioni viro sancto exhibuit diabolus formosas feminas & lautissima. dapes ad pelliciendum illum ad libidines, ut refert Hieronymus invita ejus. Plurima similia annotata sunt a multis. Hinc videtur inferendum, malos angelos posse vera ac proprie dicta nmiracula facere
RESP. Committitur sophisticus elenchus ex pluribus interrogatis dissimilibus: nam exempla in antecedente enthymematis recitantur, quorum non est eadem ratio. Quod mare Pamphylium cesserit Alexandro Magno, ejusque exercitui iter praebuerit, vefabulosum est, vel si factum est, divinum opus fuit, non diabolicum: nam Mexander Magnus a Deo fuit excitatus & adducebatur ad e vertendam monarchiam Petsarum. Magi AEgyptii veros quidem serpentes, verasque ranas, ut multi existimant, produxerunt incantationibus & invocationibus daemonum, qui subito veros serpentes attulerunt & in locum virgarum substituerunt, qui etiam tanas veras attulerunt: nam possunt corpora sublunaria loco movere & alio celerrime permissu Dei transferre: vere tamen & proprie dicta mitacula non fecerunt, ut definitio mitaculi evincit. Idem de feminis & dapidibus Hilarioni adductis statuendum. Simone magus praestigiis oculos hominum fascinavit. Morbos denique mali Angeli curant, non propria virtute, sed rebus quibusdam natu ralibus, quarum virtutes optime norunt & quas adhibere jubent.
QUAERITUR VI. Cur Deus permittat malis Angelis haec falsa ede re miracula? RESP. Causae possunt septem dari, quarum sex electos attingunt, una reprobos I. Ut constantia electorum in vera fide & charitate in Deum explo¬ retur. Deiut. 13. 1, 2, 3. Cum surgens in medio tui Propheta, aut somnians comnium, ediderit tibi signum: Quamvis eveniat signum illud aut prodigium quod praedixerat tibi dicendo, sequamur Deos alienos quos non noveras & colamus eos: Ne auscultato verbis Prophetae istius aut isti somnianti somnium: quia tentat Iehova Deus noster vos, ad cognoscendum an sitis amantes Dei vestri ex toto animo vestro.
II. Ut ne sancti per quos Deus miracula edit se supra alios efferant, sed potius charitati studeant, quum Deus permittat ut etiam daemones mirabilia faciant. Hac de causa Paulus dicit 1. Cor. 13. 2. Si haberem totam fidem, adeo ut montes transferrem, charitatem autem non habeam, nihil sum,
III. Ne sancti per quos Deus edit miracula a caeteris habeantur pro diis & cultu religioso adorentur. Sunt enim homines procliver ad laudem divinitatis & cultum adorationis exhibendum iis qui miracula patrant: quemadmodum Lystrenses, cum Paulus captum pedibus & claudum ab utero matris suae sanasset, Paulum & Barnabam Deos esse clamabant & sacrificare eis volebant, Act. 14.
IV. Ut sciamus neque propter signa semper esse credendum qui busvis doctrinis, cum daemones etiam signa edant ad persuadend. sua mendacia; neque rursus ideo repudiandam veram doctrinam, eo quod illius praecones miracula non faciant. Matth. 12. 39. Gens improba & adulterina signum requirit.
V. Ut fidiles intelligant sibi magis gaudendum de electione sua ad vitam aeternam, quam de miraculorum patratione, quum etiam mali angeli mirabilia faciant. Luc. 10. v. 20. Sed de eo non gaudete quod spiritus vobis subjiciantur: gaudete vero potius quod nomina vestra scripta sunt in caelis.
VI. Ut meminerint electi, sibi non esse ambiendum ut miracula. edant, sed potius curandum ut sint pii in Deum, & potiora dona habeant atque exerceant, nempe fidem, spem & charitatem. Istud docet. Paulus, cum de donis spiritualibus quae communia sunt electis & reprobis inter quae est donum edendi miracula, disseruisset, suadet affectanda esse dona potiora. 1. Cor. 12.
attingens. VII. Deus ut mali angeli mirabilia patrent, permittit justo quamvis inscrutabili nobis judicio, quo obdurentur reprobi in suis peccatis & confirmentur in erroribus. Sicut Pharaonis cor obfirma tum est ut non auscultaret voci Jehovae & renueret dimittere populum, quum vidsset magos incantationibus aquam in sanguinemvertisso, Exod. 7. v. 25. Sic legitur 2. Thess. 2 9, 10, 1, 12. Scelerati illius antichristi adventus est in illa vi efficaci Satanae, cum omni potentia ac signis & prodigiis mendacibus: & cum omni seductione injustitiin iis qui pereunt: propterea quod amorem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo igitur mittet eis Deus efficaciam erroris, ut credant mendacio: ut damnentur omnes qui non crediderint veritati sed acquieverunt in injustitia.
Hactenus de potentia malorum angelorum. QUAERITURVII. Quodnam sit malorum angelorum officium? RESP. Serviunt Deo in iis operibus quae Deo per eos libet efficere.
Officium istud duplex est: Vnum, ut per tentationes, ab illis profectas, pii electi affligantur & exerceantur, ut tum constantia piorum in vera erga Deum pietate probetur, tum patientia & humilitas in iis efficiatur, & ita ipsorum salus promoveatur. Docet hoc exemplum Jobi cap. 1. & 2. & Davidis 1. Chron. 21.1. Instans adversarius contra Davidem incitavit eum ad numerandum populum. Postea David factus est humilior & cautior. Item exemplum Pauli 2. Cor. 12. 7. Ne supereminem tia revilationum supra modum efferrer, datus est mihi surculus infixus. carni, nepe angelus Satan, ut me colaphis caedat, ne supra modum efferar
Alterum malorum angelorum officium est, ut sint administri & velut lictores atque carnifices Dei in puniedis impiis, suppliciis tum spiritualibus tum corporalibus: & in rapiendis impiorum animabus e corporibus decedentibus & perferendis ad inferos in locum damnatis destinatum Exemplum est Judic. 9. ubi commemoratur Deum misisse spiritum pessimum inter Abimelechum & Sichemitas, qui inter illos odia accendit ut se mutuo perderent. Sauli Regi Israelita: tum immisit Deus malum Spiritum qui eum exagitaret. Achabum Regem Israelitatum, item Judam Ischariotam malus Spiritus ac perniciem adduxit.
QUAERITUR IIX. An sit inter malos angelos ordo aliquis, sic ut unus principatum inter illos obtineat, alii ei subsint.
RESP. Est inter eos ordo aliquis: nam est inter eos princeps aliquis, sicut Christus ait Joh 12. 31. Nunc judicium adest mundi hujus nunc princeps ille mundi hujus ejicietur foras, & cap. 14. 30. Venit enim princeps mundi huius, sed in me non habet quicquam. Et cap 16. v. 11 princeps huius mundi condemnatus est. Iste communiter appellatur diabolus; caeteri aute impuri spiritus dicuntur angeli eius, ut Matt. 25. 11. Tunc filius hominis dicet iis qui ad sinistram erunt, abite a me exset crandi in ignem aternum, qui paritus est diabolo & angelis eius. Apoc. 12. 7. draco pugnavit & angeli eius. & v. 9. Et protectus est deaco ille magnus, serpens ille antiquus, qui vocatur diabolus & Satanas, qui seducit terrarum orbem: projectus, inquam, est in terram & angeli eius cum eo proiecti sunt. Quod vero novem sint illorum ordines, Scriptura non docet, & credere non est ad salutem necessarium.
QUAERITUR IX. An diabolus ante lapsum fuerit omnium Angelorum caput, sic ut iis omnibus praefuerit? RESP. Nos negamus, quia Scriptura Sacra nihil tale docet. Contra Bellarminus affirmat libro primo de Pontifice Romano, cap. nono. Affirmationem suam aliquot argumentis probare nititur, quae paucis refellemus. Primum argumentum Bellarmini, Job. 40. 14. Behemoth, id est, diabolus dicitur principium viarum Domini:. Ergo diabolus ante lapsum fuit caput omnium Angelorum RESR In antecedente commixitur elenchus depravati falsa expositione te stimonii Nam Behomoth non est diabolus, sed elephas. Singulare nomen PIDeI significat animal, estque generale nomen, quod sub quocunque genere venerit, utrumque comprehendit sexum. At plural TIOIIa significat xαν ἐSοχι, clephantum, quasi instar multorum sit animalium ob prodigiosam & stupendam magnitudinem Unde ibidem dicitur TPHN, principium viarum Domini, id est, praeciuum quoddam specimen operum a Deo creatorum; quia Elephantus mole corporis omnibus praestat belluis: non aute quod imperium in alias creturas habuerit. Sic ibidem Leviathan est balaena in magno mari seu Oceano. Nam in eo cap. 40. Deus Jobum reprehendens justitiam & omnipotentiam sibi vendicat duobus illustrissimis exeplis, primum est Behemoth, id est, Elephanti, alterum Leviathanis, it est, balaenae in mari. Patres quidam ἀλληγορονπες per Behemoth & Leviathanem intelligunt diabolum; sed quia tantum allegoriam tetunt, inde dogma Ecclesiasticum exstrui nequit. Allegoricus sensus, si non est loci proprius atque destinatus, nihil omnino probare potest. Deinde licet simpliciter in Jobo sermo esset de diabolo, Cut non est;)tamen inde principatus diaboli super caeteros angelos colliginon posset, sed hoc tantum sequeretur, diabolum fuisse primarium opus Dei, seu eximiam quandam creaturam Dei.
eArgumentum secundum Jesa. 14. v. 12, comparatur diabolus Lucifero, id est, stellarum maximae & pulcherrimae, saltem quoad apparentiam & vulgi opinionem, ad quam se Scripturae accommodare solent. Ergo diabolus ante lapsum fuit caput omnium Angelorum. RESP. In antecedente committitur elenchus falsorum similit um. Non enim diabolus, sed interpretante Glossa interlineari RexBabyloniae comparatur a Jesaia lucifero ob summam ejus magnificentiam & gloriam inter caeteros Reges. Deinde etiamsi concederemus, prophetam respexisse simul ad casum diaboli: hinc tamen minime sequeretur, diabolum fuisse autea principem & caput omnium Angelorum Glossa ordinaria in allegorica hujus loci exositione, eum non tantum ad diabolum, sed etiam ad falsos Apostoos accommodat: unde apparet quam incertae sint allegoricae istae expositiones.
e Argumentum tertium. Ezechielis 28. 13. dicitur: Omnis lapis preciosus operimentum tuum. Et mox enumerantur novem lapides, quibus significantur, ut Gregorius exponit lib. 32. moral. cap. 25. novem chori Angelorum, qui hunc Angelum tanquam principem suum circumstabans
Ergo diabolus princeps & caput fuit Angelorum. RESP. Committitur elenchus falsi subjecti: non enim de diabololoquitur Deus apud Prophetam, sed de Rege Tyri. Nam sic diserE initio capitis dicitur; Factus est sermo Domini ad me: Fili hominis. dic antecessori seu Principi Tyri. Ad quae verba Lyranus talem glossam apposuit: Aliqui istud caput exponunt de casu diaboli: sed haec expositiovidetur magis mystica, quam literalis: ideo alii exponunt ad lite ram de Rege Tyri. Et rursus: Quia sicut dicit Boethius primo de Consolatione, infelicissimum infortunii genus est fuisse felicem, ideo in hoc planctu primo recolitur felicitas Regis Tyri praeterita.
Deinde quod Gregorius per novem lapides intelligit nove choros Angelorum, est contra mentem Prophetae Ezechielis, qui luxrum Regis Tyri immensum describit, ornantis vestes suas regias & insignia regalia lapidibus pretiosis & auto
Argumentum quartum, Post casum diaboli S. Michaelem principem esse omnium Angelorum, colligitur ex cap. 12. Apocalypsis: Ergo diabolus ante lapsum suum princeps & caput Angelorum fuit.
RESP. Antecedens enthymematis istius laborat vitio plurium inperrogatorum, quorum diversa est ratio. Primo enim, post causam diaboli 8. Michaelem principem esse factum omnium Angelorum, negatur. Secundo S. Michaelem principem esse omnium Angelorum, dicitur ambigue: nam si per S. Michaelem intelligatur creatus aliquis Angelus, negatur. Sin vero increatus ille, nimirum aeternus Dei Filius Christus Dominus, qui est verus Michael, id est, aequalis & par Deo Patri, conceditur: sed id nihil facit ad probandam opinionem Papistarum, & Filius Dei ante lapsum diaboli fuit Princeps & caput Angelorum omnium, & post eundem lapsum mansit. Ac Michaele illum esse Christum Dominum, dicit autor commentariorum in Apocalypsinqui tribuuntur Augustino, homilia nona: & Lyranus ettamsi exponat de Heraclio Imperatore, tamen fatetur reliquos exponere de Michaele Archangelo, qui sit princeps Ecclesiae. Et per hunc intelligi Christum, inde apparet, quod per Angelos Michaelis intelligantur etiam fideles qui animae suae prodigi fuerunt usqui ad mortem: & quod praelium istud non in caelo supremo fuerit, sed in Ecclesia Dei militante in terris quae caelum figurate appellatur Hoc enim certum est, pugnasse & pugnare etiamnum Ecclesiam Dei in his terris adversus diabolum Christo duce & sub ipsius signis: certum est eandem Ecclesiam victoriam obtinuisse & adhuc obtem turam adversus eundem diabolum virtute & potentia Christi. Ita ex nullo Scripturae loco probari potest, diabolum ante tuinam suam Caput Angelorum omnium fuisset
Argumentum quintum, Istis argumentis praemisit Bellarminus autoritatem quorundam Patrum; nit quod diabolus hac dignitate praeditus fuerit, testes esse¬ Tertullianum lib. 2. contra Marcionem, Gregorium homilia 34. in Evangelia, &li. 32. moral. cap. 24. Hieronymum seu potius Bedam in c. 40. Iobi, Isidorum lib. 1. de summo bono, c. 12.
RESP. Primo petit Bellarminus principium: quia quae ex Patribus adducuntur ad probanda dogmata, maxime quae in Scriptura Sacra nontraduntur, ea nihil omnino probare possunt. Deinde ailegoriae quas Patres praeter literalem ac genuinum sensum comminiscuntur, non obstringunt fidem. Tertrio falsum affingitur Tertus liano Is enim libro secundo contra Marcionem, cap. 10. dicit quidem diabolum fuisse eminentissimum Angelorum, archangelum sapientissimum: sed non ait, cum fuisse caput omnium Angelorum quia plures Archangelos statuebant Patres. Alii Patres diabolum statuunt principem inter Angelos, non ordinis quoad dignitatem sed rebellionis in Deum;
On this page