Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
TOGNITO statu miserrimo corrupti hominis, constare facilis us potest, quid & quale sit arbitrium corrupti hominis & non Rrenati Arbitrium hominis corrupti & non renati, est naturalis potentia sine coactione eligendi ac faciendi tantummodo malum, quod ab intellectu voluntati proponitur eligendum ac faciendum sive per se malum sit, utpote quod a Deo prohibetur; sive per accidens ma lum fiat per aberrationem a lege Dei in modo & fine vel aliis circumstantiis.
Et hactenus quidem liberum est, quod ab omni coactione immune sit: sed quum bonum non sit, & tantum ad malum feratur in omnibus rebus & actionibus tum spiritualibus, tum civilibus & externis; quorsum adeo superbo titulo liberi arbitrii insignitur? quorsum a Graecis Patribus ἀυτρξυσιον dicitur, ac si potestas suiipsius penes hominem esset
Libertatem naturalem aubitrii fatemur congruentem natura. corruptae, quae principia solum communia, confusa, obscura, corrupta retinet: sed libertatem hanc, quum sit corrupta, in rebus quidem naturalibus non esse integram, in spiritualibus vero nullam esse profitemur.
Libere quidem agit voluntas etiam non renatorum, sed nihil nisi peccare potest. Semperque peccatum ex hoc fonte liberi arbitri fluit, 2. Pet. 3. v. 5.
Arbitrium non tenatum necessitate corruptae naturae constringitur ad peccatum: ideo homines non renati necessario peccant, sed tamen libere, hoc est, absque coactione
Ac etsi non renati interdum opera quaedam moraliter & per se bonpraestant, tamen per accidens fiunt peccata, quia non faciunt ea ex vera agnitione Dei & fide: deinde quia aberrant a vero fine, dum non spectant hoc, ut DEUM honore afficiant, Heb. 11. 6. Atqui fieri non potest. ut sine fide quisquam ei placeat: Nam qui accedit ad Deum, hunc credere oportet esse Dei, & praemia largiri iis qui ipsum requirunt, Matt. 23. v. 27. Vae vobis Scribae & Pharisai hypocritae, qui assimiles estis sepulcris dealbatis, quae extra quide apparent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, omnique immunditia. Ro. 1. v. 18. Retegitur enim ira Dei e caelo adversus omne impietatem ζii justitiam hominum, ut qui veritatem injuste detineant. Et c. 14. 23. Qui vero ambigit, si ederit codemnatus est quoniam non edit ex fide: quicquid vero ex fide non est, peccatum es,
Servum vero & captivum est non renatorum arbitrium in boni&sanctis rebus, atque ineprimis ad salute & vita aeternam pertinentibus Nam non renati res divinas & supernaturales ignorant, & non possunt propriis viribus eas cognoscere, sicut Joh 1. v. 5. Evangelista dicit: Lux ista in tenebris lucet, sed tenebrae eam non comprehenderunt. Tenebrae istae sunt mens obscurata per peccatum, quae proinde naturam transcendentia cognoscere lumine suo naturali non potest. Et c. 8. v. 14. Christus ad Pharisaeos ait: Vos nescitis unde venerim & quo vadam Non possunt suis propriis viribus se ad Deum convertere, aut oblatam a Deo gratiam accipere, aut ullum opus Deo placens suscipere & perficere, Gen. 6. v. 5. Quum itaque videret Iehova augescere malitiam hominis in terra: & omne figmentum ac cogitationes cordis ejus, tantummodo malum esse omui tempore. 1. Reg. 21. v. 20. erit Eliu ad regem Achabum: ne vendidisti te ad faciendum quod malum est in oculis Iehovae. & v. 25. 26. Et c 8 21. Jer. 11. 10. Populi istius pessimi, qui renuunt auscultare verbis meis, qui ambulant ex sententia animi sui, & se quuntur deos alienos colondo eos, & incurvando se eis: eritque similis cingulo isti quod non est aptum ad rem ullam. Et v. 23. An mutare potest Aethiops cutem suam, aut pardus liventes maculas suas: etiam vos posfsetis benefacere, edocti malefacere. Et c. 17. 9. Fraudulentum cor ipsum supra omnia, & mortiferum est; quis agnoscat ipsum? Psal. 14. v. 1, 3. Dicit stultus cum animo suo, non est Deus: corrumpunt, abominandam quamque actionem perpetrant, non est qui faciat bonum. Unusquisque recessit, omnes simul putidi facti sunt: non est qui faciat bonum, non est vel unus Rom. 3. v. 10, 11, 12. Non est justus ne unus quide: No est qui intelligat non est qui exquirat Deum. Omnes deflexerunt, simul inutiles facti sut: non est qui faciat quod bonum est, non est usque ad unum, Matt. 7. v. 18. Non potest arbor bona fructus malos ferre, neque arbor mala, fructus bonos ferre. & c. 12. v. 34. Progenies viperarum, quomodo potestis ves bonaloqui, qui estis malit nam ex redundantia cordis os loquitur. Joh. 3. v. 3. Nesi quis genitus sit iterum, non potest videre regnum Dei. Et 6. v. 44. Nemo potest venire ad me nisi traxerit eum Pater, qui misit me: & ego suscitabo eu in die ultima. Et I2. 39. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Iesuias, Excaecavit oculos eorii, &c. Rom. 7. 18. Novi enim non habitare in me (id est, in carne mea) bonum: nam velle adest mihi sed ut quod bonum est efficiam, non assequor. Et c. 8. v. 7. Propterea quo- intellectus carnis, inimicitia est adversus Deum. Legi enim Dei se non submittit: quia nun potest. 1. Cor. 3. v. 5. Quis igitur est Paulus, quis autem Apollos, msi ministri per quos credidistis, & ut cuique Dominus dedit:
Non audiunt verbum Dei, Joh 8. v. 47. Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Jer. 6. v. 19. Asverba maa non attendunt.
Nec volunt audire. Jer. 6. v. 17. Me costituente etiam super vos speculatores, dicendo, attendite ad sonum tuba, dixerunt, non attendemus. Nec possunt audire, Joh. 8. 43. Non potestis audire sermonem meum. Jer. 6. v. 10. Quos alloquar & contestabor ut audiant? ecce praeputiata est turis eorum: adeo ut non possint attendere: ecce verbum Iehovae est eis probrosum, non delectantur eo
Quod si qui autibus corporis audiunt verbum Dei, vel non intelligunt, ut mulier Samaritana, quum ei dixisset Christus, se daturum ei petenti fuisse aquam vivam, non intellexit de qua aqua loqueretur, ideo respondit de aquae potu, ex quo ipsa haurire valebat, Joh. 4. v. 10, 11
Vel blasphemant, ut saepe fecerunt Judaei. Joh. 8. 48. 52. Act. 13. 45. Nec credunt Sacrae Scripturae aut Christo & in eum, Joh. 5. 46, 17. Si enim crederetis Mosi, crederetis mihi:nam ille de me scripsit. Act. 13. 41. Opus ego operor diebus vestris, opus quod non credetis, si quis e narraverit vobis.
Objicitur quod scriptum est Joh. 2. v. 23, 24, 25. Quum autem esset Hierosolymis in Pascha, in festo, multi crediderunt in nomen ejus cospicientes signa quae edebat. Ipse autem Iesus non credebat eis semetipsum, eo quod nosset omnes: Nec opus esset ut quisquam ei testaretur de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
RESP. Isti crediderunt in eum assensu humano, persuasione humana, qua ei coeperunt assentiri, quod esset Christus ille: sed non crediderunt in eum fiducia a Spiritus Sancto in cordibus ipsorum creata, qui in ipso recumberent: Non igitur vere crediderunt in Christum. Deinde, crediderunt in nomen Christi fide temporaria seu ad tempus duntaxat, tempore autem tentationis ab ipso recesserunt. Fides quae cantum per miracula concipitur, non autem per spiritum regeneraionis in corde creatur, est tantum temporaria
Nec possunt credere & ad Christum venire Joh. 5. 44Quomodo potestis vos credere, qui gloriam unus ab alio accipitis, & gloriam quae est ab uno Deo non quaeritis? Et I2. 39. Propterea non poterant cridere, quia iterum dixit Esaias, Excaecavit oculos eorum, &c.
Iidem nihil aliud faciunt, quam quod malum est peccatum, Ps. 5. v. 10. No est in ore illius rectum, intimum illorum aerumnae; sepulcrum apertum guttur illorum: lingua sua dolose blandiuntur. Et 10. 2 v. 3. usque ad 12. & Ps. 14. 1, 3. Dicit stultus cum animo suo, non est Deus, corrumpunt, abominandam quamque actione perpetrant, non est qui faciat bonum. V. nusquisqerecessit, omnes simul putidi facti sunt: non est qui faciat bonum, non est vel unus. Ps. 53. 2. & Ps. 36. 2, 3. 4, 5. Dictum defectionis ad improbi, in intimo cordis mei est, cora ejus oculis non esse pavore Dei. Blanderi eum sibi in oculis suis, quum assequitur iniquitate sua, quae odio habenda esset. Verba oris ejus vana & dolosa sunt: desinit adhibere intelligentiam ad benefaciendum. Vanitatem cogitat in cubili suo, sistit sese in via non bona malum non spernit. Et I40. 3. 4. Qui cogitant mala cum animo: quotidie oveniunt ad bella. Exacuut lingua sua simile serpentis, venenum ptyados subest labiis eorum maxime. Jes. 59. v. 3. & seqq Ro. 3. 2 v. 9. usque ad 19.
Quo autem melius adhuc doctrina haec de arbitrio hominis corrupti percipiatur, sequentia theoremata adjicio¬
I. Arbitrium omnis hominis tum corrupti tum renati, omnes res & actiones tam divinas quam naturales, ta bonas quam malas, quae intelligi, eligi aut rejici possunt, intelligere, eligere aut rejicere passiva potentia potest.
II. Homo sive corruptus, sive renatus, res & actiones naturales, & quae mediae vocantur, nec intelligere, nec eligere ac persequi activa potentia seu actu potest sine generali Dei auxilio III. Homo sive corruptus sive renatus disciplinas & artes politicas, civiles & philosophicas sine speciali Dei auxilio per sese intelligere, percipere & consequi actu non potest: sed in quocunque sunt, singularia Dei dona sunt,
IV. Homo corruptus neque omnia moraliter & politice justa & honesta cognoscere actu potest, neque quae novit, ea sine special Dei auxilio cognoscit. Tum homini etiam renato ad multas virtu tes morales atque politicas, praeter gratiam regenerationis, necessaris resque praebeat, quibus honestum & aequum praestare valeat, est singularis gratia Dei ac beneficium.
V. Homo corruptus non potest actu velle bonum & lum, nisi Deus singulariter voluntatem a malo ad bonum flectat: i¬
gularia sunt Dei dona VII. Homo non renatus potest actu per auxilium Dei peculiare morales actiones praestare, moralesque virtutes consequi.
IIX. Homo non renatus nunqua potest moralibus actionibus & virtutibus sese ad gratiam justificantem impetrandam praepatate
IX. Homo non renatus non potest suis viribus & sine gratia regenerationis aut Deum quis & qualis sit, aut ea quae sunt Dei ejusque voluntatem & spiritualia beneficia, vera & solida cognitione percipere.
X. Homo non renatus, utut auxilio etiam speciali adjuvetur, nullum vere bonum opus aut eligere aut efficere potest.
On this page