Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
CAPUT XII. In quo de Humilitate coram Deo. T TUMILITAS coram Deo, est virtus, cum nos verbo & manda¬
ti manu Dei & nos ipsos, id est, nostram indignitatem coram Deo agnoscentes, humanam nostram imbecillitatem, rerumque secundarum instabilitatem considerantes, animis non efferimur, sed omnem fiduciam nostrarum virtutum & virium abjicimus, & agnoscimus quod omnia bona, quae in nobis sunt & per nos fiunt, non ex dignitate aut facultate aliqua nostra, sed ex gratuita Dei bonitate exsistant, atque ita nos comparamus, ut qui commutatis rebus se cundis cum adversis, miserias ac calamitates jam jamque instantes exspectemus. I. Cor. 4. v. 7. Job. 1. v. 21. 1. Chron. 29. v. 12, 14, 17.
3. Quia cum ea conjuncta est sapientia. Prov. 11. v. 2. 14. Quia affert homini quicquid ipsi utile & gratum & suave est, sicut dicitur Proverb. 3. v. 34. Deus humilibus dat gratiam. Provert 16. v. 19. Melius est submissum esse spiritu cum mansuetis, quam partiri spolium eum superbis.
5. Quia coram Deo nihil sumus, imo minus nihilo, Jesa. 40. v. 15, 16, 17. Humilitas oritur ex cognitione sui: γνδδι σεανλον. Nam cui cognita est misera post lapsum Adae cognitio nostra, is pudore obrutus vere sibi ipsi displicebit.
6. Quia comitem habet beatitudinem, sicut Christus ait Matth. Severs. 3. Beati pauperes spiritu. Intelligit per pauperes spiritu corde suo revera humiles, qui agnoscunt se natura sua vel ex se nihil bonihabere, nudos & egentes esse omnium bonorum & a Deo ea gratui. to accipere, Luc. 9. v. 48.
7. Quia sine ea nihil sunt bona opera. Miranda quippe actio cum eiatione animi, non elevat, sed gravat, sed deprimit. Qui enim sinhumilitate virtutes congregat, quasi in vento pulverem comportat
8. Quia est vera ad sublimitatem via: sicut Christus dicit, Qui seipsum humiliai, exaltabitur. Proverb. 15. v. 33. ante honorem abjectio. Et cap. 18. v. 12. An teit honorem abjectio
9. Quia ad illam Christus suo exemplo nos invitat: veluti Johan. 12. ver. 4. & sequentibus: Ad eandem invitant nos exempla aliorum sanctorum, ut Abrahami qui agnoscit se pulverem & cinerem esse. Apostoli Actor. 3. vers. 12. profitentur, miraculum sanati claudi non factum ipsorum virtute & pietate
10. Quia illa propria est Christianorum; Augustinus secundo tomo, Epistolam quinquagesimasexta, pag. centes. septuages. ait: Nec aliam tibi ad capessendam & obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tanquam Deus videt infirmitacem. Ea est aute 1. humilitas, 2. humilitas, 3. humilitas, & quoties interrogares hoc dicerem, non quo alia non sint praecept. quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecunque benefacimus & praecesserit & comitetur & consequuta fuerit, & proposita quam in ti, camur, & apposita cui adhaereamus, & imposita qua reprimamur: jam nobis de aliquo bono facto gaudentibus, totum extorquet de mani superbia: vitia quippe caetera in peccatis, superbia vero etiam in
pecte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset, quid ei primum videretur in eloquentia praeceptis observari oportere, pronunciationem dicitur respondisse, quum quae reretur quid secundo, eandem pronunciationem, quid tertio, nihil aliud quam pronunciationem dixisse: si interrogares, & quoties interrogares de praeceptis Christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humititatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret.
Humilitas coram Deo est vel occulta, in sensu animi: vel manisesta, in sermone, aut in cultu corporis, aut in gestu ejusde, aut in factis. Humilitati opponitur superbia & simulata humilitas. Superbia, quae & arrogantia dicitur, est peccatum, quum quis De: um & verbum illius contemnit & deridet, praeceptis Dei non acquie scit, sed humana anteponit, & elata manu adversus Deum peccat, & nec mandatis, nec promissionibus, nec minis divinis, imo nec castigationibus & calamitatibus cor suum emolliri, flecti & domari patitur, sed Deo adversari pergit, tum sine agnitione propriae infirmitatis, sese admiratur & magnifacit propter aliquas dotes, & animo in ssatus est propter res secundas sibi ex voto fluentes, & propria sapienia, prudentia, sanctitate & viribus turget, sibique tribuit majora viribus, & alios despicit, Jes. 3. v. 4. & sequentibus: & 29. v. 13. Matth. 5. v. 8. Proverb. 8. v. 13. & cap. 16. v. 1. Apoc. 3. v. 7. Gal. 6. v. 3.
Eaque est vel occulta, in sensu animi; vel manifesta, in sermones qualis erat Nebucadnetzaris Magni, Dan. 3. v. 15. & 4. v. 30. & juvenis illius Matth. 19. v. 20. aut in cultu corporis, qualis erat Herodia Actor. 12. vers. 21. aut in gestu corporis, aut in factis superbis, ut fuit, Nebucadnetzaris Magni, Dan. 5. vers. 20. & Belschatzaris Dan. 5. versic. 23.
Est autem fugienda, ob sequentes rationes: quarum est, I. Quia a Deo prohibetur, Prov. 3. v. 7. Ne esto sapiens judicio tuo. Psal. 75. v. 5, 6. Dicens insanientibus, ne insaniatis, & improbis, ne attollatis cornu: Ne attollatis contra excelsum cornu vestrum; ne loquamini collo duro.
II. Quia oritur ex vana fiducia rerum quae vel non habentur venon diu retinentur. Nam quidam superbiunt ex opinione pietatis, virtutis, dignitatis, opulentiae, quum nihil horum possideant, 1. Joh. 1. v. 8. quidam ex possessione divitiarum, Proverb. 18. v. 11 dignitatum, regnorum, principatuum, quibus facillime vel per mortem vel per alios casus privantur, ut ostendunt exempla tot Regum, Imperatorum & Principum, qui morte vel uliis modis exuti sunt regnis, imperiis, Principatibus
III. Quia comitem habet ignominiam, Proverb. 11. v. 2. Advenienti superbiae ovenit ignominia. Testatur exemplum Nebucadnetzaris Magni¬
IV. Quia Deum habet adversarium, Proverb. 3. v. 34. Derisoret ipse deridet, Jacob. 4. v. 6. Deus superbis resistit. 1. Petr. 5. vers. 5.
V. Quia accersit magnas calamitates & ruinam. Certe qui super biunt, magnae alicui calamitati & ruinae exitioque vicini esse solent. Proverb. 15. ver. 25. Domum superborum evellit Iehova. Et cap. 16. vers. 18. Ante confractionem (id est, gravem aliquam calamitatem, superbia, & ante lapsum alti sunt spiritus. Et cap. 18. v. 12. ante confractionem attollit se animus viri. Jesa. 8. v. 6. & 10. v. 12. & sequentibus. Testatur exemplum Herodis Agrippae Act. 12. v. 21, 22, 23.
VIII. Quia mendacem facit Deum, 1. Johan. 1. v. 10 id est, reddisermonem Dei, nos peccati arguentis, vanum quantum in se est. Si non peccavimus, quorsum sacrificiis olim & promissione expiationis per Christum futurae vel nunc Christo & Evangelio fuisset opus;
IX. Quia servos facit. Nam etsi quis liber est, si superbus sit, servus est, & quod pejus est, malae dominae, ipsius superbiae.
Simulata humilitas, est peccatum quum quis humilitatis laudem venatur negatione eorum quae in animo sibi tribuit seu vere seu fala νo, & recusatione eorum quae expetit & consequi clam conatur. Graece dicitur αυκοπανυργία,
On this page