Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 49
TESAGRAMENTIS tractaturi, initio de voce seu nomine PSacramenti eique aequipollentibus, deinde de re ipsa agemus
Vocem Sacramenti ajunt quidam non reperiri in Sacris literis: quod cur dicant, mitum est; quum ignorare non possint aut debeant, sacras literas non esse Latine a Prophetis & Apostolis scriptas, sed Hebraice & Graece: Sacramentum autem vox Latina est. Exstant vero Hebraicae voces in Veteri, & Graecae in Novo Testamen to, quae Latina voce Sacramenti redduntur. Hebraica vox est TIN Genes. 17. versic. 11. Graecae autem σnμειον item σφραγις. Rom. 4. v. I1. αυλιτυπον, 1. Petr. 3. v. 21. ίδειγμα, Hebr. 8. v. 5. & 9. v. 23. Nominatur etiam mysterium, non quod sit mitaculi alicujus effectio, sed signum aliud exsistens, aliud vero significans: unde etiam συμζολον, appellatur
Porro vox seu nomen Sacramenti varias habet significationes, & tum de rebus prophanis, tum de sacris usurpatur
Primo enim sacramentum pecunia dicebatur a duobus coram judice contendentibus apud Pontificem in sacro deposita, ea conditione ut qui vicisset suam auferret, victus vero sua multaretur in poenam. injustae litigationis; eaque aeratio sacraretur: Varro libro quarto, de lingua Latina;
Secundo, Sacramentum dicitur jusiurandum, quo quis interpositis sacris obligatur: unde militate juramentum nuncupatur sacramentum, & milites militiae sacrati dicuntur. Nec olim pugnare fas erat, nisi sacramento adactis: nec licebat exautoratis, id est, qui Sacramento militati soluti erant, in aciem descendere: Tantum religionis adhibebant Ethnici in re prophana. Forma jurisjurandi quae militibus dictabatur, exstat apud Vegetium libro secundo de re militati. Hieronymus jusjurandum quod Hippocrates Medicorum princeps discipulis suis exigebat, sacramentum etiam vocat, primo tomo, episto sa ad Nepotianum de vita clericorum & sacerdotum.
Tertio, sacramentum dicitur ipse miles, qui jutejurando est militis sacratus, Juvenalis Satyra 15. Praemia nunc alia atque emolumenta notemus Sacramentorum, id est, militum sacramento rogatorum & adstrictorum juramento militati
Quarto, significat votum Baptismale seu obligationem quam quis se in baptismi susceptione Deo obstrinxit. Ita Hieronymus tomo primo, epistolam prima, quae exhortatoria est ad Heliodorum de laude vitae solitatiae, Recordare (inquit) tyrocinij tui diem, quo Christo in baptismate consepultus, in sacramenti verba jurasti.
Quinto, accipitur pro quavis re arcana & naturaliter ignota rationi humanae, divinitus autem in Ecclesia patefacta: Ita incarnatio Sermonis illius aeterni dicitur a Patribus sacramentum incarnationis. Sic in vulgata versione Latina Bibliorum usurpatur vox Sacramenti Dan. 2. 18, 30, 47. Et cap. 4. 6. Ephes. 1. 9. Et cap. 3. 5. Coloss. 1. 27. 1. Tim. 3. v. 16.
Sexto, usurpatur pro re quavis habente sacram & occultam signi ficationem, veluti in vulgata versione Latina Ephes. 5. 23. Apocal. 1 30. Et 17. 7. Sic Hieronymus primo tomo epistolam ad Nepotianum de vita clericorum & sacerdotum ait: Divinorum voluminum sacra: menta cognosce: David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigescente non poterat calefieri, &c.
Septimo, usurpatur lata significatione pro toto quodam aggregativo complectente signum & rem signatam, & actionem externam. internamque, cum verbo quo Deus signum propter rem signatam. commendavit.
Octavo, Usurpatur stricte pro signo visibili externo, a Deo institus to ut & beneficia illius nobis obsignet & nos illi ad obsequium oblige¬
Postremis his duabus significationibus adhibetur omnium frequentissime in hac doctrina de Sacramentis Ecclesiae Dei, Sacramentum lata significatione acceptum, est actio sacra qua Deus. in Ecclesia sua per ministros verbi dat nobis fidelibus visibilia signa, ut nobis sic testetur & confirmet, se non minus certo nobis offerre, dare & concedere res signatas seu beneficia sua; fideles autem signa accipientes, simul vera fide res coelestes accipere iisque frui: eo fineur fedus a Deo cum hominibus initum obsignetur, & fideles in fide & obsequio Dei confirmentur?
Sacramenta nequaquam sunt novorum articulorum fidei, aut novarum promissionum traditio: sed sunt signa addita promissioni federis ad eam significandam, confirmandam & applicandam credentibus,
Quod per verbum Dei annunciatur & promittitur, hoc idem per Sacramenta significatur & obsignatur: Ideo Sacramentum dicitur? verbum visibile.
Sacramentum stricte acceptum, est signum externum visibile, quod solus Deus suo federi cum hominibus inito adjunxit, eo fine ut per il¬ Signum naturale, est signum, quod idipsum natura habet, quod si¬
signetur promissio bonorum promissorum tum obligentur & admoneantur homines ut studiosissime adhaereant Deo, seque in fide & obsequio illius contineant: ex parte vero sua homines Sacramento utentes, pietatem suam erga Deum testificentur, seque ad obsequium illius solenniter obstringant
Si vox Sacramenti late accipiatur, tunc Sacramentum constapartim duabus rebus, terrena & coelesti: partim actione externa & interna ad rerum illarum perceptionem requisita: partim divine verbo institutionis, promissionis, exhibitionis & applicationis, hoc est, quo Deus signum propter rem signatam commendavit, & remsignatam promisit, & quo rem signatam exhibet, tradit & applicat, singulis verbum promissionis vera fide accipientibus cum signo nudo alias & inutili ad eum qui exspectatur effectum, si utens Sacramento fide vera careat. Verbum enim creditum comitatur gratia Spiritus Sancti, a quo est Sacramenti efficacia & virtus. Proinde verbum signo adjunctum, in animabus nostris id supernaturaliter per Spiritum Sanctum operatur, quod proprietate naturali, in corporibus nostris signum
Sin vero Sacramenti vox stricte accipiatur pro signo visibili, tum cujusque Sacramenti duae sunt partes: elementum Sacramentale & ritus Sacramentalis: seu res terrena & actio externa, illa materiae, haec formae rationem habens
Elementum Sacramentale, est res quaedam corporea ordinata a Deo, ut esset rei in verbo Dei promissae facrum Symbolum.
Est inquam res corporea, tum quia substantia est externa ac sensibilis: tum quia sensib. externis & membris corporis tractatur vel accipitur?
Eadem nihilominus est spiritualis quomodo 1. Cor. 10. v. 3. 4, 5. manna & petra spiritualis dicitur non quidem ratione substantiae, sed ratione finis, idque quadrupliciter
Primo, quia non est res prophana ac vulgaris, ut aliae; sed sancta, hoc est, ad usum sanctum ac spiritualem a Deo ordinata atque instituta. Secundo, quia est Spiritus Sancti instrumentum per quod spiritualiter est efficax in credentium animis. Tertio, quia bona spiritualia per eam fidelibus significantur, exhibentur, communicantur & obsignantur, I. Cor. 10. v. 16.
Quarto, quia proprie & quatenus Sacramentum est, non corpori, sed spiritui seu animae servit, hoc est, non corporis, sed spiritus est adminiculum, non corporis usibus sed fidei confirmandae atque exercendae est divinitus destinata, si. Petr. 3. 21.
Idque elementum Sacramentale, non est inane symbolum, sed fedus inter nos & Deum obsignat & pro?nissionem adjunctam habet bonorum quae Deus nobis dare vuli
Res in verbo Dei promissa cujus sacrum symbolum est elemencum Sacramentale, nominatur etiam res signa: a, res significata, res Sacramenti, substantia Sacramenti, veritas Sacramenti
Non est pars Sacramenti proprie & stricte accepti. 1. quia non est signum externum. 2. quia est Sacramenti correlatum. 3. quia finis Sacramenti ei non competit: siquidem res signata non signisicat, non obsignat, non confirmat gratiam, sed est ipsa gratia significata & obsignata.
Dicitur a Patribus esse in elemento Sacramentali, sed sacramentaliter seu significative, non causaliter nec subjective: quia elementum Sacramentale significat, testatur & obsignat credentibus rem VerboDei promissam, eam autem nequaquae causat, efficit aut producit neque eam corporaliter seu substantialiter in se continet & inclusam haber
Ritus Sacramentalis ad elementi Sacramentalis usum requisitus, est liturgia seu sacra actio divinitus mandata, quam elementum Sacramentale ita tractatur, administratur & usurpatur, ut fide referatur ad finem illum, cujus gratia ritus ille a Deo institutus est. Sola enim usurpatio elementi Sacramentalis absque fide non est legitimus Sacramenti usus. Proinde ad salutarem usum Sacramenti necessaria est fides salvifica: & ratio est certissima, quia idem verbum promissionis Dei in administratione & usu Sacramenti necessarium est ad credendum, & vim Sacramenti intelligendum, quod in ejusdem institutione fuit necessarium, ut fieret Sacramentum. Alioquin non plus absque repetitione, explicatione & intelligentia verbi promissionis vaperet tota Sacramenti actio, quam scenica & theatrica; nec magis nos ana, quam altera de salutaribus Dei erga nos donis confirmaret. Hoc manifestum est ex 1. Cor. 11. ubi memoratur Pauli & Apostolorum aliorum liturgia in usu Coenae Dominicae adhibita. Paulus enim volens ostendere, quomodo sancta Domini coena administrada & quo- modo ea utendum esset, verba institutionis & promissionis repetivit. & necessaria docenda, commemoranda & explicanda tradidit, ut sit efficax Sacramentum in credentibus. Quod si verbum promissionis in usu Sacramenti est necessarium: tum & sides.
Estque hic ritus Sacramentalis, modus administrationis a DEO praescriptus ac proinde externa forma Sacrament.
Forma interna Sacramenti, est pulcerrima illa analogia & similitudo signi & significati (Joh Jacob. Grynaeus in Theorem. Theol. de Sacramentorum nucleo.) Similitudo, inquam, quam res promissi animis nostris ita repraesentatur, ut etiam vere communicanda praebeatur
On this page