Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 38
DOPTIO filiorum Dei, est beneficium Dei, per quod no propter Christum in filios recipit, & haeredes coeli aeternaeque vitae cum ipso facit. Rom. 8. 15, 16, 17. Galat. 3. 26. Ephes. 1. 5. Johan. 1. 12.
Chrysostomus homil. in Psalm. centes. quinquagesimum: Ita etiam precationis nostrae prooemium hinc capit initium. Dicere enim: Pater noster, est eorum qui agunt gratias propter dona quae acceperunt, & e omnia per hoc nomen ostendunt. Qui enim dixit Patrem, confessus est filiorum adoptionem. Qui autem confessus est adoptionem justitiam, sanctificationem, redemptionem, peccatorum remissionem suppeditationem SanctiSpiritus praedicavit. Oportet enim haec omnia prius exstitisse, ut nos filiorum adoptione sic fruamur & qui Patrem vocemus, digni habeamur.
Adoptio duplex est: imperfecta, quam in hac vita habemus: de hac dicitur ad Romanos: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus AbbaPater. Atque istam adoptionem jam obtinuerunt; qui Christum rece¬ erunt per fidem, Johan. 1. 12. Altera adoptio est perfecta quae in resurrectione universali ex mortuis, filiis Dei dabitur: de ea in octavo capite ad Romanos dicitur: vers. 23. Omnis creatura ingemiscit & exspectat filiorum Dei revelationem. Sed & nos ipsi Spiritus primitias habentes, gemimus intra nos, exspectantes adoptionem & redemtionem corporis nostri. Tantum de adoptione filiorum Dei: sequitur de spiri¬
tuali libertate eorundem. Primo: Libertas nostra est triplex: naturae, gratiae & gloriae. Libertas naturae, est quam liberi sumus a coactione & obligatione vanitatis
Liberias gloriae, quam liberabimur a servitute miseriae, quam in hoc mundo etiam filii Dei experiuntur. De hac agitur Rom. 8. 25.
Deinde libertas vel spiritualis est vel corporalis. In praesentia agimus de libertate gratiae praecipue, eaque spirituali
Spiritualis liberias filiorum Dei, est beneficium Dei, quo ij qui per fide facti sunt filii Dei, per Christum a spirituali servitute sunt soluti, sic ut non amplius sint sub Lege, sed sub gratia. Praedicta fuit Jesa. 9. 4. Galat. 5. v.1. In libertate igitur qua Christus nos liberavit, perstate, & ne regredientes implicamini servitutis jugo.
Eaque libertas Christiana dicitur, tum quia a Christo parta est tum quia est omnium Christianorum, nomine Christianorum intellectis omnium temporum fidelibus, in Christum credentibus qui inde ab initio mundi fuerunt.
Estque vel communis omnium fidelium in Veteri & Novo Testamento: vel propria fidelium in Novo Testamento
Libertas communis omnium fidelium in Veteri & Novo Testamento quadruplex est: nimirum a jugo Legis Moralis, a servitute peccati, ab onere traditionum humanarum, & a metu hominum in vero cultu Dei. Libertas a jugo Legis Moralis duplex est: nempe tum a necessitate implendi Legem perfectissime in hac vita, ac proinde etiam a rigidissima & severissima illa exactione perfectissimae obedientiae in hao vita praestandae ad obtinendam vitam aeternam; tum a maledictione ob violationem Legis, quum Christus sponsor pro nobis factus llud αἀκριθοδίκαιον Legis impleverit, & obedientiam illam pro nobis praestiterit, & maledictionem poenamque pro nobis subierit & pertulerit. De hac libertate agitur Actor. 15. v. 10. ubi Petrus a ceremoniis ad Legem ipsam in genere transiens ait: Nunc ergo quia tentatis Deum, ad imponendum jugumcervici discipulorum, quod neque Patres nostri, neque nos portare valuimut? Rom. 6. ver. 14. 15. Pec. catum enim nobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed subgratia. Quid igitur? peccabimus, quod non simus sub Lege, sed subgratia? absit. Et c. 7. v. 6. Nunc autem liberati sumus a lege, mortuo eo in quo detinebamur, ut serviamus in novitate spiritus, ac non in vetustate literae. Vide Hieronymi Zanchii Miscellanea Theologica, pag. 264. & sequente,
Hinc Lex Moralis dicitur abrogata, quoad durissimam exactionem totius Legis implendae in hac vita a nobis ipsis, & quoad maledictionem adversus eos qui sunt in Christo, Rom. 8. v. 1. Unde consequitur, nobis etiam partam esse libertatem a potestate & tyrannide diaboli, a condemnatione & morte aeterna, Johan. 8. v. 36. Itaque si vos Filius in libertatem vindicarit, vere liberi eritis.
Hac nos consolamur in certamine conscientiae coram judicio Dei. Libertas a servitute peccati, est per quam vindicati sumus a dominio peccati, ut ne peccatum amplius nobis dominetur, sed ut justificati & donati Spiritus Sancto, citra coactionem, prompta voluntate & sponte potius quam obligatione, justitiae Dei vivamus, Johan. 8. v. 34. Quisquis operam dat peccato, servus est peccati. Ro. 7. 4, 5, 6. 2. Cor. 3. v. 17. Ubi spiritus ille Domini, illic libertas. Rom. 6. v. 6. & sequentibus usque ad finem. 2. Petr. 2. v. 19. Gal. 5. v. 13. Vos enim ad libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem arripite ut datam carni occasionem, sed ex charitate servite alij aliis Illa demum vera atque absoluta liberras est, quum Deo servimus; propterea in sacris liberum esse, & Deo servire, verbis differunt, res unt idem 1. Petr. 2. v.16. Vt liberi, ac non veluti malitiae velamen hubentes libertatem, sed ut servi Dei. Paulus Rom. 6. 18. libertatem Christianam dicit esse servitutem justitiae: Vocatur Matth. 11. v. 29. jugum Christi, sed lene & subeuntibus salutare
Libertas ab onere traditionum humanarum, est qua omnes fideses soluti sunt ab observatione humanarum adinventionum, ceremoniarum & superstitionum, quae sub specie pietatis & religionis Ecclesiae obtruduntur, vel imperiose inponuntur. Hujusmodi eram traditiones Pharisaicae, quas fideles non morabantur, Matth. 24. v. 4. Videte, ne quis vos seducat. Matth. 15. vers. 2. Quare discipuli tui ransgrediuntur traditionem Seniorum? Non enim lavant manus suas, quum edunt panem. Et cap. 9. 14, 15. Tunc adeunt eum discipuli Iohannis, dicentes. Quare nos & Pharisaei multum jejunamus, discicipuli vero tui non jejunant: Et dixit eis Iesus: Num possunt filij thalami lugere, quamdiu cum eis estsponsus? Aderunt autem dies quum tolletur ab eis sponsus, & tunc jejunabunt. De hac libertate loquiur Paulus 1. Cor. 7. 23. Pretio empti estis, ne estote servi hominum.
Libertas a metu humano in cultu Dei, est libertas per quam fidelibus a Deo indita est vehemens cupiditas Deo constanter & sincere serviendi, mandato Dei nixa: qualis fuit in Abrahamo, Isaaco, Jacopo Josepho, parentibus Mosis, Mose, Samuele, Davide, Daniele, sociis Danielis, fidelibus tempore Macchabaeorum, qui nullo metu e dictorum tyrannicorum, cruciatuum, odiorum mundi, exagitationum, mortis denique ipsius, passi sunt se a cultu Dei avelli. In novo Testamento ista libertas inprimis enituit, sicut de ea Zacharias pater Johannis Baptistae ait Luc. 1. 74, 75. Vt sine metu, e munu inimicorum nostrorum liberati, serviamus ipsi. Cum sanctitate, & justitia in ipsius conspectu cunctis vitae nostrae diebus. Confirmaninnumera exempla. Nam primi Christiani, cupiditate serviendi Deo per Christum incensi, licet renitentibus Regibus, Principibus & alii Magistratibus primo clam conventus sacros in quibus Evangelium praedicabatur, Christus adorabatur, Sacramenta administrabantur; celebrabant: Synodos clam agitabant: deinde etiam in plenam lucem erumpere ausi, omnes religionis Christianae & disciplinae Ecclesiasticae partes intrepide exercepant. Deo enim potius quam hominibus esse parendum a Spiritu Sancto didicerant & ex Petri caetero rumque Apostolorum & fidelium exemplo, Actor. 5. v. 29.
Testamento. Libertas propria fidelium in Novo Testamento, speciatim seu Synecdochice a quibusdam libertas Christiana dicitur, quia pertinet ad solos fideles in Novo Testamento, qui Christiani stricte accepto nomine dicuntur, ad differentiam veterum fidelium, qui communiter Judaei appellantur.
Libertas a legibus Mosis ceremonialibus & forensibus, est per qui Christiani ab illarum legum observatione funt soluti, quatenus videlicet illae tantum ad politiam Mofaicam & paedagogiam veteris populi proprie pertinuerunt, Acto. 15. 1. Corinth. 9. 1, 19. 2. Corinth. 3. 17. Hebr. 9. v. 10.
roinde leges de sacrificiis, totoque externo cultu Mofaico sim pliciter abrogatae sunt, Johan. 1. v. 17. Hebr. 9. v. 16.
Libertas in adiaphoris est per quam Christiani sunt liberi in usivel abstinentia rerum adiaphorarum seu mediarum. 1. Corinth. 9. 1. Libertas enim haec tam in abstinendo, quam in utendo consistit:
Res adiaphorae, id est, indifferentes seu mediae, sunt quae a Deo nec praeceptae, nec veritae sunt; sed vel a Deo sunt concessae ad liberam ea rum sive usurpationem sive abstinentiam, ut cibus, potus, conjugium, caelibatus, hic aut ille vesti? hoc aut illo colore, divitiae, paupertas, &c. vel ab hominibus traditae & institutae, ideo homines nec justos vel in justos faciunt, & Deo nec charos, nec odiosos reddunt; quales sun ceremoniae humana autoritate institutae boni ordinis causa¬
Hae servari possunt vel omitti vigore libertatis Christianae Servari quidem possunt concordiae & vitandi offendiculi infirmorum causa. Roman. 14. v. 15, 16. 1. Cor. 8. 19. & 11. 29. 2. Corinth. 11 12, sed ita ut semper removeatur falsa opinio¬
2. Cultus Dei, quasi Deus iis vellet coli, contra expressum dicti Matth. 15. Frustra me colunt mandatis hominum. Item Ezech. 20. In praeceptis meis ambulate, non patrum vestrorum.
3. Perfectionis, quasi earum observatio nos perfectos redderet. 4. Necessitatis, quasi necessarium esset eas observare propter coscientiam, ac laederetur conscientia, nisi observarentur: cum tamen nullae Leges obligent conscientias hominum, praeter Leges Dei.
Omitti etiam possunt sine peccato extra casum scandali, & citri speciem abnegatae veritatis, & citra omissionem nocessariae confesionis.
Qui vero his neglectis, pro arbitrio & libitu proprio in rebuadiaphoris versantur & infirmorum nullam rationem habent, & si libertate Christiana abutuntur, & abusu libertatis suae infirmis dant scandala & illis offendiculo sunt, peccant in Christum: 1 quia Christus sibi fieri testatur, quicquid suis factum fuerit. 2. quia infirm pertinent ad corpus Christi cum sint ejus membra: quare dum ipsa laeduntur, Christus laeditur. 3 quia illam aedificationem quam sanguine suo Christus exstruxit, hi malo exemplo evertunt, nos enim sumus Dei aedificatio. 4. quia quantum in ipsis est perdunt illos quos Christus sanguine suo redemit.
Adiaphorae igitur res sunt licitae vel illicitae pro citcumstantiarum ratione. Rom. 14. 20, 21. 1. Cor. 8. 13.
Hic autem in circumstantiarum pugna & contrarietate, minoris momenti iis quae majoris sunt momenti, pauciores pluribus cedant Roman. 14. 21. Revocandae autem sunt ad generalem illam aequitatem, quatenus ad Dei gloriam & proximi salutem faciunt
Quales sunt tum superstitiosae, tum impiae Superstitiosae sunt, quarum observatio conjuncta est cum falsa opinione meriti, cultus, perfectionis & necessitatis. Impiae sunt, quae aperte pugnant cum mandatis divinis, cujusmod sunt multae traditiones Pontificiae: ut abusus Conae Domini, Missa invocatio mortuorum, cultus imaginum, lex de coelibatu, dies fest? Sanctis dedicati, imagines religionis causa facta, hoc est, ut serviant areligionis usum, sive ut adorentur, sive ut res sacrae per illas repraesententur, sive ut Deus per illas colatur. Hunc enim sinem imaginum Deus non vult esse: sed per verbum omnes vult doceri. Moniment; autem quibus res divinae repraesentantur, sunt sola sacramenta, non picta aut ficta, aut sculpta, sed administrata & nsurpata legitime. Nam Christus non ait: Hoc pingite, sed, hoc facite, id est, panem frangiter accipite, edite, &c. ad mei recordationem. Ad res adiaphoras pertinet etiam sortitio: nam & illa nec praecepta nec vetita est a Deo, & aut bona aut mala esse potest, ut Scripturae Sacrae exemplis demonstratur, quorum alia bona & laudabilia sunt, aliae vero reprehensione digna.
Ut discamus in quibus rebus proprie sit nostra Justitia, quam cotam judicio Dei justi sumus & consistimus. Jesa. 55. 2. ac proinde ut sciamus in adiaphoris non esse quaerendam justificationem, sed gratis nos consequi remissionem peccatorum, & vitam aeternam propter Christum, non propter ullarum ceremoniarum & traditionum numanarum observationem.
II. Ut Dei donis nullo conscientiae scrupulo, nulla animi perturbatione utamur in quem usum nobis a Deo data sunt, nempe in ipsius gloriam, nempe ut veneficentiam ejus erga nos inde agnoscamus & animae nostrae pacem apud cum habeant: tum ut proximi salus eorum usu promoveatur.
On this page