Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 3
Ecclesia Catholica vel absolute dicitur, vel secundum quid Ecclesia Catholita abselute dicta, est tota universalitas omnium ad vitam aeternam electorum Angelorum & hominum efficaciter vocatorum ad beatificam communionem cum Deo.
Caput Ecclesiae communiter, est Deus Pater, Filius & Spiritus Sanctus, in unitate essentiae vnus Deus, a quo, in quo, per quem & propter quem omnia consistunt.
Singulariter vero caput Ecclesiae formale & analogicum, est solus Christus, aeternus aeterni Patris Filius, corpus Ecclesiae informans & vivificans, illud continens in unitate Spiritus, & vi sua influentiam vitae, sensus & motus gratiae cum illo intus communicans, tum etiam exterius illud dirigens actusque ejus gubernans, 1. Corinth. 12. v. 27. Vos estis corpus Christi, & membra particulatim. Ephes. 1. 22. Omnia subjecit ejus pedibus, eumque constituit caput super omnia ipsi Ecclesiae. Et cap. 4. v. 15, 16. Et 5. cap. v. 23. Coloss. 1. v. 18 & cap. 2. v. 10. Johan. 15. v. 5. Ego sum vitis, vos palmites: is qui manet in me, & in quo egomaneo, hic fert fructum multum: nam seorsim a me nihil potestis facere. Psal. 80. v.16. Propter Filium quem fortificasti tibi. & vers. 18. Adsit manus tua viro dexterae tuae. Filio hominis quem fortificasti tibi: quem Christum Dominum Augustinus intelligit septimo tomo, libro de bono perseverantiae, cap. septimo.
Quo sensu se appellat vitem, fideles vero palmites, Johan. 15. v. 7. Hic est lapis ille angularis aedificij spiritualis, Psal. 118. v. 22. Zach. 3. v.9. Hic est singulariter sponsus Ecclesiae, quem celebrat David, Psal 45. Salomon in libr. Cantici Canticorum, Jesaias cap. 5. Paulus 2 Cor. 11. v. 2. Angelus Apoc. 21. v. 7.
Hujus sponsi amor erga Ecclesiam est melior vino, Cant. 1. v. 2. 1. est, suavior, salubrior & gratior Ecclesiae & ynicuique electae animae quam quaevis res in hoc mundo quae possit vel maximam voluptatem adferre.
Christus est unum caput Angelis & hominibus, inquit Chrysostomus homilia secunda in epistolam ad Ephesios
I. Quia caput Ecclesiae Catholicae est etiam caput Angelorum, Johan. 1. v. 52. At purus putus homo, qualis erat Petrus, & qualis est, Pontifex Romanus, non est nec esse potest caput Angelorum
2. Quia capitis universae Ecclesiae est efficacitatem ministerio Evangelij per Spiritum Sanctum tribuere: At Petrus id non potuit, ut & Papa id non potest.
3. Capitis universae Ecclesiae est, virtute sui Spiritus fulcire eos omnes, a quibus nomen ejus sincere invocatur. Atqui nec Petrus nec Papa id potest.
Tantum de Capite Ecclesiae. CoRPUS Ecclesiae Catholicae est mysticum, Rom. 12. v. 5 Multi unum corpus sumus in Christo, singulatim autem, alij aliorum: nembra, Ephes. 1. v. 22, 23. Membra ejus sunt tantum electi ad vitam aeternam, tum fancti Angeli tum homines vocationis coelestis participes Sanctos Angelos esse membra Ecclesiae Catholicae constat: I. ex testimonio Pauli, Hebr. 12. v. 22, 23.
II. Quia sunt electi in Christo ad vitam aeternam, I. Timoth. 5. v. 1, 21. Obtestor in conspectu Dei, & Domini Iesu Christi, & electorum Angelorum, ut haec serves, &c.
III. Quia ipsorum quoque Mediator est Christus. IV. Quia cum singuli in se, tum omnes inter se & cuncti ad ChriB stum velut Caput suum, & per Christum ad Deum vocati sunt natu¬
V. Quia Angeli sancti sunt συiθεολορον nostri, 1. Petr. 1. v. 12. VI. Quia sunt nobiscum uniti sub eodem Capite Christo, & conservi nostri & fratrum nostrorum, Zachar. 3. v. 7. Sic ait Iehova exarcituum, si in viis meis ambulabis, & si observationem meam observabis, &c. utique disponam tibi qui ambulent inter adstantes istos. id est, conversentur in eadem Ecclesia inter myriadas Angelorum mihi ministrantium. Apocal. 19. v. 10. Procidi ante pedes ejus ut ad orarem eum: sed dixit mihi, Vide ne feceris: conservus tuus sum & fratrum tuorum qui habent testimonium Iesu, Deum adora, & cap¬. 22. v. 9. Johan. 1. v. 52.
VII. Quia cum ipsis sumus una civitas Dei. Idem docuit Augustinus, qui libro decimo de Civitate Dei, cap. septimo: Merito (inquit) illi in coelestibus sedibus constituti, immortales & beati, qui Creatoris sui participatione congaudent, cujus ae ternitate firmi, cujus veritate certi, cujus munere sancti sunt, quo niam nos mortales & miseros, ut immortales beatique simus, misericorditer diligunt, nolunt nos sibi sacrificare, sed ei cujus & ipsi nobiscunsacrificium se esse norunt. Cum ipsis enim sumus una civitas Dei: cudicitur in Psalmo; Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: cujus pars in nobis peregrinatur, pars in ipsis opitulatur, &
Et tertio tomo, enchirid. ad Laurentium, cap. septuagesimo sexto & septimo: Templum ergo Dei, hoc est, totius summae illius Trinitatis, sancta est Ecclesia, scilicet universa in coelo & in terra. Sed deilla quae in coelis est affirmare quid possumus? nisi quod nullus in ea malus est, nec quisquam deinceps de illa cecidit aut casurus est, ex quo Deus Angelis peccantibus non pepercit, sicut scribit Apostolus Petrus, sed carceribus caliginis inferni retrudens tradidit in judicio puniendos reservari. Et cap. sexagesimoprimo: Haec ergo quae sanctis Angelis & virtutibus Dei est Ecclesia, tunc nobis sicuti est nnotescet, quum ei conjuncti fuerimus in finem, ad simul habendam beatitudinem sempiternam. Ista vero quae ab illa peregrinatur in terris, eo nobis notior est quod in illa sumus, & quia hominum est, quod & nos sumus. Haec sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum, ab omni redemta est peccato, ejusque vox est, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Non enim pro Angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro Angelis sit quicquid hominum per ejus mortem redimitur & liberatur a malo, quoniam cum eis quodammodo redit in gratia post. inimicitias quas inter homines & sanctos Angelos peccata fecerunt. & ex ipsa hominum redemtione ruinae illius Angelica detrimenta reparantur.
Homines electos ad vitam aeternam esse membra Ecclesiae Catholicae absolute sic dictae, id est, civitatis illius coelestis, extra controversiam est. Sed non omnes homines electi ad vitam aeternam statimsunt actu ejus membra, sed ij tantum, qui vocationis coelestis sunt participes, Hebr. 3. v. 1.
On this page