Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 48
Estque vel modestiae, vel prudentiae, vel necessitatis. Taciturnitas modestiae, est quum a sermone abstinemus, quando nobis non convenit loqui, vel ob interdictum superioris, vel ob aetatem & reverentiam aliorum, vel aliam ob causam justam, 2. Reg. 18. v. 36. Jes. 36. v. 21. Praecipitur Prov. 10. v. 14. & 30. v. 32. Notandum illud, Non rogatus sile
Taciturnitas prudentiae, est quum a sermone prudenter abstinemus, vitandarum inimicitiarum & periculorum gratia. Tali tacitur. nitate usi sunt Jabeschitae; curantes nunciari Ammonitis, se eras exituros ad illos sed reticentes adventum Israelitatum, ut Ammonitae impatati opprimerentur, 1. Sam. 11, 10. De hac dicit Chrysostomus homil. 11. in epist. ad Coloss. pag. milles. trecentes. nonages. tertia: Si causa non sit, Graecum ne voces sceleratum & exsecrandum: neque sis contumeliosus: Sed si de dogmate quidem rogeris, responde id esse exseerandum & impium. Si nemo autem rogat neque cogat, non leviter nec temere est dicendum, ne suscipias inimicitias. Quid enim necesse est supervacaneas sibi comparare inimicitias? Rursus si quempiam catechesi instituas, dic ut postulat subjectum argumentum: alioque tace. Si sermosit sale conditus, etiamsi in diffluentem inciderit animam, mollem restringit & flaccidam: & si in asperam, levigat duritiem. Si sit lepidus ac facetus, nec sit gravis ac molestus, nec rursus mollis, sed & austeritatem habeat & uvoluptatem. Nam & si sit suprimodum austerus, magis laedit quam prodest. Sin autem sit supra modum lepidus & urbanus, magis est molestus, quam iuvat. Quamobrem oportet ubique esse modum.
Taciturnitas necessitatis, est quum silemus coram iis, coram quibus aliqua loqui non expedit, ut quum a Deo prohibitum, vel periculosum vel infructuosum, vel quum citra laesionem gloriae Dei & nostrae conscientiae reticemus res arcanas, inprimis fidei nostra concreditas, ne in perniciem nostram vel aliorum unquam divulo gentur, vel saltem donec tempus sit ea retegendi. Exemplo est Samuel veniens Baethlchemum, & interrogatus de causa adventus, non apotuit praecipuam sui adventus causam apud cives, sed eam dissimulavit. jussu Dei, 1. Sam. 16. Sic Apostoli & alii Christiani de mysterio salu cis non loquuti sunt coram quibusvis; atque etiamnum de iis non loquendum coram quibusvis, quia fert mandatum Christi, Matth. 7. v. 6. Paulus & Silas prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui sermonem Dei in Asia Actor. 16. v. 6. Sic de forma administrationis Reipublis. non conquerendum apud quovis, ut monet Eccles. 10 v. 17. Ne quidem in conscientia tua regi maledicito, & in concinibus cubilis taune maledicito diviti, nam vel avis coelorum perferris vocem illam & ales indicaret verbum Mich. 7. 5. Ne creditote amico, ne considitote duci: ab ea quae cubat in sinu tua, observa fores oris tui.
Eaque adhibenda maxime in retinendis in corde nostro arcants nobis concreditis, item in dissimulandis erratis atque peccatis proximi¬
Taciturnitati studendum: I. Quia est mandata divinitus, Prov. 23. 9. Audiente stolido ne loquaris: nam spernet te cum prudentia dictorum tuorum, Matth. 7. 6. Ne date quod sanctum est canibus, ne proiicite margaritas vestra coram procis: ne quando conculcent eas pedibus suis, & conversi lacerent vos:
III. Quia ejus exemplo Christus Dominus noster nobis praeivit. IV. Quia fuit in sanctis Deoque probatis hominibus, ut in Nec hemia qui non indicavit cuiquam, quid Deus indidisset animo ejus ad faciendum Jerosolymis, Nechem. 2, 12. 16.
Diversum est a Taciturnitate silentium patientiae, dum taciti acquiescimus judiciis Dei, de quo Amos. 5. 13. Idcirco intelligens tepore illo silebit, quum tempus mali erit
Contraria est ei loquacitas seu garrulitas, ac illa praesertim qua infamia effertur proximi, vel arcana cocredita propalantur, vel alioquin tacenda proferuntur.
Est procul pellenda: I. Quia prohibita est a Deo. II. Quia est documentum stoliditatis, Prov. 10, 18. Qui profert infamiam, est stolidus
III. Quia est occasio multorum peccatorum, Prov. 10. 19. Multitudine verborum non cessabit defectio¬
Species garrulitatis est proditio seu propalatio arcanorum Disparatur ab eadem silentium intempestivum & impium, qui quis silet tum, quum loquendum erat ad Dei gloriam & aliorum aedificationem seu conservationem, & avertendam ab innocentibus. injuriam.
Est cavendum sedulo. I. Quia a Deo prohibitum est, Ezech. 24. v. 27. Prov. 24. 11, a declinantibus ad necem an cohiberes te? Actor. 18. 9. Dixit Dominus nocte per visionem Paulo, Ne metue, sed loquere; & ne tacueris
Disparatur ab eadem silentium hypocriticum, quum quis continue tacet propterea quod existimet in continuo silentio cultum Dei esse positum: Cujusmodi erat silentium Pattalorinchitatum, de quibus Augustinus de haeresibus ad Quodvult Deum capite sexagesimo tertio.
Praeterea ab eadem disparatur silentium coactum, quale est eorum qui veritatem oopugnantes & innocentibus insidiantes, vi veritatis victi ad metam silentii adiguntur: e quo numero fuerunt insidiatores qui missi a Sacerdotibus & scribis ad Jesum proposuerunt ei quaestionem de censu an Caesari dandus esset, sed constricti responso Christifiluerunt, Luc. 20. 26. Disparatur denique ab eadem silentium impositum poenae loco: quale erat silentium Zachariae Sacerdoris patris Johannis Baptistae, Luc. 1. Haec de virtute moderante sermonem: sequitur de vir¬
On this page