Text List

Prev

How to Cite

Next

INCIPIT [TRACTATUS] QUINTUS: DE VIRTUTE VITALI

1

Vite vero conservatio in animali ex virtutis citalis emanat officio que in virtutum anime operibus magnam optinet necessitatem. De ipsa igitur iste quintus tractaus componatur eius essentiam operaque declarans. In quo quinque capitula continentur. In primo agitur de eius essentia. In secundo de distinctione differentiarum et officiorum operum eius. in tertio de motu cordis. In quarto de opere respirationis. in quinto de opere pulsus.

CAPITULUM PRIMUM: DE ESSENTIA VIRTUTIS VITALIS

2

Vite regiminis perfectio in caloris naturalis et spiritus integra conservatione consistit, quippe cum lorum interventu anima corpori adhereat et cum vite actus quidam cordi primo inhereat absque eius participatione in menbris ceteris vita constare nequit. Et ideo necesse est ad hoc ut officium continuetur vita vite actus influentiam a corde emanare. Quia vero ab anima virtutes progrediuntur vite et operationum anime ac corporis regimini deputate necesse est ab anima virtutem emanare que calorem naturalem ac spiritum ac vitam conservet et vite actum a corde progredientem singulis menbris distribuat. Hec autem est virtus que vitalis vite officio nuncupatur.

3

Cum autem ab anime differentia vite procedat collatio, vitalis differentia duplex distinguitur: prima est dans corpori et hec est anime substantia secundum suam quamlibet differentiam. Nam ipsa more cuiuslibet forme perfective per sue substantie unionem corpori vitam prestat et vita qui est actus primus et esse, a qualibet differentia anime viventium species diversas perficiente procedit.

4

Alia vero est vitalis differentia que vitam conservat per cordis motum et calorem naturalem et spiritum regit et ab hac vita non emanat, set operatio vitam conservans eo quod actus primus a substantia; operatio que est actus secundus a virtute progreditur. Hec igitur virtus vitalis ex operatione vocatur.

5

Est igitur vitalis virtus in corde fundata, vite, caloris naturalis et spiritus conservativa, actum vite et conservationis eius et calorem et spiritum ad omnia menbra vivificanda distribuens motum cordis secundum dilatationem et constrictionem efficiens, opus inspirationis et exspirationis exercens, pulsus arteriarum secundum systolem ac diastolem procurans, ut calor naturalis et spiritus per aeris attractionem et vaporum superfluorum expulsionem in perfecto temperamento et munditia teneantur secundum impressiones accidentium anime diversorum motuum occasiones ministrantium cordis eiusque contentis et ceteris menbris cordis imperio subiacentibus, concitans impetus multiformes. Huius autem virtutis fundamentum ac principale organum est cor cui arterie, pulmo, vocalis arteria, pectus eiusque partes et musculi deserviunt diversis officiis deputata.

6

Cor igitur huic virtuti prestans originem eius principalibus deservit operibus, arterie vero calorem naturalem et spiritum cum vite influentia omnibus ferunt menbris, ac sui dilatatione et constrictione spiritum et calorem naturalem eventant. Pulmo vero respirationis gerit officium cui vocalis arteria cetereque canales in attractione expulsioneque aeris famulantur; pectus vero eiusque partes propriis musculus secundum dilatationem et contractionem motum participantia et in aeris attractione et eius capacitate et continentia et eius expulsione famulari censetur. Cum hiis autem [fol. 20r, col. 1] concurrit narium, orisac palati officium.

7

Virtus vero hec non omnibus viventibus aet solum animalibus inest set cum eius duplex sit opus, actus vite a menbro principali emanantis ad reliqua menbra transmissio cum caloris naturalis et spiritus concursu et motus cordis et partium sibi deservientium secundum dilatationem et constrictionem: secundum opus primum omnibus animalibus inest perfectis et imperectis aliquid vite cordis habentibus, set secundum opus secundum solum perfectis et sanguineis respirantibus caloris excellentiam in corde participantibus inesse iudicatur.

CAPITULUM SECUNDUM: DE DISTINCTIONE DIFFERENTIARUM OFFICIORUM ET OPERUM EIUS

8

Vitalis autem virtus differentiarum gradus officiorum et operum diversitate multiformi differentium comprehendit. Nam in ordine actuum vitalium quatuor res concurrunt: prima est anime substantia actum vite primum ac uniformem continuum et quietum tribuens cordi et omnibus corporis menbris. Secunda est virtus emanans ab anima cor propter cite et suorum contentorum continuationem ac salutem movens motu proprio et particulari. Tertia est virtus actum vite ab anima et a sede cordis influentem cum calore et spiritu ad omnia menbra delegans transmissione continua. Nam sicut actus vite primus qui viventis est esse, interruptionem non recipit, similiter nec actus vite influentis cum calore et spiritu patitur intercisionem. Quarta res est virtus movens cor et arterias secundum dilatationem et constrictionem secundum motus contrarietatem ac discontinuationem et hec ad caloris naturalis et spiritus eventationem ordinatur, ipsa vero tres habet differentias: prima est motiva cordis et arteriarum secundum pulsum; secunda est motiva pulmonis et vovalis arterie et ceterarum canalium secundum motum hanelitus. Tertia est pectoris partiumque ei adiacentium ad hanelitum ordinata set ad huius... (18) motiva actione virtutis animalis per lacertos pectoris suum motum exercentis officium concurrit.

9

In qualibet autem harum differentiarum virtutes quatuor continentur operibus differentes. Prima motum dilatationis exer- cens; secunda quietem post dylatationem inducit; tertia motum constrictionis effficit; quarta quietem post constrictionem subiungit.

10

In cordis vero et caloris ac spiritus regimine concurrit alia virtus naturalis a vitali differens que cordi et eius contentis in nutrimenti deservit. Hec igitur virtus partem sanguinis puram cordi proportionalem attrahit et ipsam continet ac dirigit et eius partem grossam in cordis sustantiam transformat; eius vero subtilem ad humiditatem declinantem in caloris convertit naturam, qui ex parte sanguinis alitur unduosa, subtilissimam vero ad spiritus substantiam transducit; nam sicut ex grossa parte nutrimenti menbrum solidum et eius pars constat et alitur, similiter ex subtilissima eius parte generatur spiritus ac nutritur. Hec autem virtus naturalis expulsive officio grossas superfluitates et residuitate nutrimenti cordis derelictas per proprias expellit regiones ne cor suo nocumento infestent. Similiter eadem virtus eodem officio subtiles superfluitates ex spiritus ac caloris alimento relictas expellit, ut uterque in sua munditia permaneat naturali. Vitalis ergo virtus ad hec opera non progreditur set solum circa motum cordis et menbroeum annexorum est sollicita. Calorem et spiritum eventans ipsum [fol. 20r, col. 2] ex aeris ductu temperans et fumosarum superfluitatum cum aere calefacto exeuntium expulsione purificans. Eius vero officia et opera secundum singularum differentiarum effectus distinguuntur.

11

Vitalis vero virtus iuxta diversitatem officii ministratem et ministrationem recipientem dividitur. Virtus vero ministrans est illa que iuxta concursum accidentium anime impetuosorum motuum occasionem offert; recipiens ministrationem est illa que circa cordis et menbrorum adiacentium motuum influens secundum accidentium occursum cor et eius contenta diverso agitat motu. Illa vero que ministrat a virtutibus animalibus sensibilibus interioribus et exterioribus ac motivis in suis actionibus ducit originem, et penes anime accidentia eius opera diversantur et eius opera in motu (?) e (?) (19) cordis aliorumque menbrorum actionibus diversitatem iuducunt.

CAPITULUM TERTIUM: DE MOTU CORDIS

12

Plurima vero ac precipua virtutis vitalis est actio et motus cordis. Nam ad actum vite motus a principio intrinseco seipsum movente consequitur et vita per motum continuatur; et calor naturalis ac spiritus per motum regimen suscipiunt et influentia vite et operationum a principali menbro ad menbra reliqua mediante motu qui est actio propria corporalis substantie partibilis exercetur. necesse est igitur in corde in quo est fundamentum vite et caloris et spiritus et quo vite operumque influentia ad reliqua procedit menbra, motum esse. Necesse enim est in animali principium omnium menbrorum semper diversante vita continue moveri sicut et in maiori mundo primum corpus quod omnibus movendi dat virtutem continuum participat motum. Cordis autem motus a principio violento non procedit; eo per suam naturam et suas dispositiones ad hunc motum inclinatur, et rei anime motus cuius seipso proprium est moveri ab ipso egreditur et quamvis sua natura terrestris ipsum ad centrum mundi ad quod inclinantur gravia, inclinat, tamen eius naturalis dispositio ad dilatationem et constrictionem, ad quam finaliter ordinatur, ipsum naturaliter adaptat, nec autem dilatatio nec constrictio fiunt violente cum utraque hoc ordine procedat; hic autem motus a virtute naturali corporali non emanat eo quod hec virtus elementaris ad mundi maioris centrum eius gravitatem inclinat et unius solius inclinationis ad unam partem determinate est causa et ab ipsa non procedit veta nec vite conservatio nec motus totius corporis principium.

13

Omnes vero motus ab hoc dependent; igitur virtus efficiens motum est virtus super virtutem corporalem elevata, se ipsa movens, cor et eius motum et ceterorum menbrorum regens et hec est virtus anime que super naturalem virtutem potentiam habet motus sufficientis, ad quod virtus non extenditur corporalis. Cum autem ab anime virtute procedat a naturali non contrahit ortum eo quod illa ad solius nutrimenti cordis et spiritus et caloris regenerandi opus extenditur; procedit autem a vitali cuius est officium vite et caloris et spiritus custodia, nec virtus animalis apprehensiva sensibilis ac motiva opsum operatur, nam ante animalis virtutis officium in prima corporis animati origine hic motus incipit, et cum vita sit actus primus, omnes alio antecedit; hic [fol, 20v, col. 1] autem motus vite actum regat, continuet ac consulet, ipse et omnium aliarum virtutum officia et operationes precedit, et cum ipse sit cordi proprius quod est primum menbrorum, a prima cordis virtute emanat, non igitur ab animali virtute efficitur; unde eius continuationem secundum voluntatis nutum non interrumpimus nec ei quietem iniungere possumus, quod in voluntariis motibus contingit. Est igitur hic motus virtutis vitalis effectus que per isum cor caloris et spiritus conservationem intendens circa eorum eventationem aerisque receptionem et fumosarum superfluitatum expulsionem ad ipsorum regimen ordinatur.

14

Quamvis autem hic motus a vitali virtute procedit, cum tamen animalis que sensibilis vocatur, est perfectio, hic motus ad animam sensibilem spectat set non emanat ab ipsa mediante virtute sensibili ac motiva que animalis dicitur set mediante vitali, et tamen a virtute animali egrediuntur occasiones huic motui originem quandam ac variationem ministrantes, sicut in occursu accidentium anime videre contingit, et licet occasioni quedam origo a nutibus animalis virtutis trahat ortum, tamen eius exitus a vitali integre procedit.

15

Vita vero est actus primus in quo omnes posteriores actus fundantur; qua cessante omnes alii desunt et ipsa est esse viventium, esse vero omnes actus reliquos antecedit, et actus posteriores in vita fundati ipsam vel comitantur vel consequuntur, ut suum principium fundamentum, et vita emanat ab anime substantia corpori presentialiter unite. Sed reliqui actus a potentiis egrediuntur et sicut substantia est prior virtutibus ab ipsa egredientibus, sic actus primus a substantia collatus precedit actus posteriores a virtutibus emanantes, et vita est actus suus uniformis continuus inpartibilis successione ac interruptione immunis, set ceteri actus posteriores in motu consistentes oppositas hiis habent conditiones; set actus has conditiones participans reliquos precedit, et ideo vita omnes reliquos actus naturaliter antecedit. Viat igitur non est motus cordis nec est effectus ex ipso genitus, set est actus primus ipsum antecedens et tamen vita prima que est aliorum actuum fundamentum hunc motum precedens ex eius opere conservatur. Set vita influens ab anime virtute a sede cordis tamquam actus secundus cum ex huius motus opere iudicatur, eo posterior existit.

16

Hec igitur motus a primo actu vite originaliter dependet et ideo vita cessante desistit; set tamen secundum processum ordinis naturalis vita absque eo satre in esse videtur, set quia eius conservationis continuatio in eius opere consistit, absque eius beneficio continuari non valet.

17

In omni vero animali est menbrum primum in quo primo vite fundatur actus, quod est cor vel cordis vicem gerens, ab anima vero cordis sede locata cum triplex actus procedat: actus vite primus, vite actus participationis influentia a corde emanans ad cetera menbra diffusus, et motus cordis secundum constrictionem et dilatationem effectus; primi duo omnibus animalibus necessario in esse insunt; tertius veto solis respirantibus inest. Vita enim que viventium actus essentialis primus est, a forme complete substantia emanans, omni [fol. 20v, col.2] viventi necessario inest, dum eius existentia perseverat.

18

Sed motus cordis in vite actus et caloris ac spiritus continuatione in se ipso et eorum influentia ad cetera menbra ad omni animali participantur. Nam motus a principio intrinseco se ipso movente factus inest animali vita movente, nam per motum vivens a vita carente discernitur. In fundamneto igitur vite necesse est motum semper inesse et anima cum primo cordi adhereat et eiprimo actum vite infundat, si ad cetera menbra vite actum et calorem ac spiritum transmittat, necesse est per motum hoc operari et motus localis simpliciter omnes motus alios naturaliter antecedit; in animali igitur motus localis primus est omnes motus animales precedens et in omnibus animalibus apparet motus localis, non ille qui secundum loci transmutationem efficitur set ille qui in partium dilatatione ac constrictione consistit, secundum quod animali res iuvativa ac nociva coniungitur; omnes vero motus habent ortum a corde, ergo et hic qui partibus convenit, a corde primo emanat, multo igitur magis et primus qui a vitalis virtutis procedit influentia, per quem omnibus partibus vite actus et ceterorum concomitantium beneficium delegatur, ab ipso necessario emanat, inmediatius, set motus dilatationis et constrictionis pulsativus solis inest respirantibus attrahendi et expellendi aerem virtutem habentibus propter caloris excellentis (sic) regimen et temperamentum.

19

Cordis vero influentia per quam actus vite influentis et calor et spiritus ad cetera menbra procedunt fit per thalami cordis apertionem cuius orificio aperto calor et spiritus emicant et vite actus et spiritus egrediens sicut solis radius a nube media ex sole profusus ad menbra irradiando diffunditur.

20

Set motus cordis in respirantibus per dilatationem et constrictionem exercetur. Cor vero est fons et origo caloris naturalis et per suam complexionem ad caloris naturalis generationem ordinatur; primo igitur ei inest complexionis caliditas ex primis contracta principiis quam motus in ipso incipiat, et ideo motus non est causa caliditatis eius quia ipsum ex partibus spermatis terrestribus constans ex eis sue machine naturalem constitutionem contrahit, set eius materiali conpositioni complexio calidissima formaliter inheret et essentialiter caloris complexionem participat; set ex suo motu et partium conmotione calorem accidentalem et essentialis caloris intensionem acquirit; unde ex materia terrestri frigida et sicca constitutum formaliter caliditatem essentialem participat, motusque calorem accidentalem inducens essentialis caloris augmentum prestat, set vita durante calorem continue participat, vita vero recedente ad materialem constitutionem rediens frigidum et siccum naturaliter iudicatur. Similiter autem nec calor naturalis radicalis ex huius motus opere generatur, nam vita est viventis actus primus, hunc motum naturaliter antecedens; fundatur autem eius actus in calore naturali et unio substantie anime a qua vita procedit, precedit hunc motum ab eius virtute emanantem; hec autem unio a naturali calore dependet, et calor cum sit duplex: radicalis a primis contractus principiis et influens, primus a motu isto non generatur, set forte secundus; cum igitur calor naturalis hunc motum naturaliter antecedat, ab ipso non trahit ortum, inmo in hoc motu et aliis operibus cordis vituti deservit; ex motu igitur non originem set conservationem, regimen suscipit et augmentum.

21

Eodem autem modo et spiritus primus ex subtilissimis spermatis partibus generatus quo vita et actus consequentes corpori insunt, ab hoc motum non ortum sed conservationem, multiplicationem ac regimen contrahit, et eius secunda generatio ex partibus nutrimenti subtilibus ac puris facta ex virtutis naturalis opere procedit, set eius ac caloris naturalis [fol. 21r, col. 1] regimen per aeris attractionem et fumositatum cum aere expulsionem ex huius motus officio procedit.

22

Spiritus vero in corde generatus vitali virtuti deserviens ad cerebrum progrediens in eo subtilitatem ac puritem contrahit ultimatam in reti ex arteriis contexto collocatus, et tunc virtutibus deservit animalibus, sensibilibus et motivis in cerebro et in omnibus menbris excercentibus actionem.

CAPITULUM QUARTUM: DE OPERE RESPIRATIONIS

23

Opus hanelitus animalibus sanguineis est necessarium ad caloris naturalis et spiritus temperamentum per aeris attractionem et fumositatum expulsionem.

24

Est igitur hanelitus motus pulmonis et pectoris et vocalis arterie a corde procedens ex concursu operis virtutis animalis motive, aerem suscipiens secundum dilatationem et constricitionem factus, ad attractionem aeris et fumosarum subfluitatum cum aere expulsionem deputatus, ad eventationem, temperamentum et regimen caloris naturalis ac spiritus ordinatus.

25

Virtus vero vitalis cor ac menbra cetera spiritualia cordi famulantia gubernana hunc motum principaliter efficit, et secundum quod hic motus principaliter a corde procedit motui voluntario si permiscetur nec subicitur voluntariis.

26

Sed quia pectoris dilatatio et constrictio ex virtutis animalis motive opere efficitur que nervis et lacertis suam excercet operationem et ex lacertorum pectoris motu dilatationem constrictionemque efficit, hanelitui motus voluntarius conmiscetur. Unde secundum voluntatis inperium sepsius cohibetur ut cum ferorum nocumenta intendimus effugere ipsum ex voluntate ad tempus refrenamus.

27

Respiratio vero non omnibus inest animalibus, set illis solum quibus caloe excellens in corde adest; nam illa ad caloris temperamentum aeris indigent adiutorio, qui sua temperata frigidi- tate caloris excessum refrenat, et in talibus pulmo ad cordis salutatem et ad respirationis obsequiem deputatur. Sed caloris coedis excessu carentia, ut aquatica, respiratione ac pulmonis officio privantur.

28

Concurrunt autem ad invicem in eisdem subiectis caloris cordis excessus, et menbrorum sibi annexorum officium, respiratiomis formatio et sanguinis participatio et hec animalibus perfectis ac virtutem propagativam habentibus insunt. Nam caloris excessus respirationis necessitatem requirit, ad eius vero opus pulmonis menbrorumque sibi annexorum officium, destinantur; in reverberatione vero aeris respirati a pulmone ad vocalem arteriam vocis formatio consistit; fortitudo vero caloris digestionis perfectionem procurans generationis sanguinis est causa, et ideo aquatica, caloris cordis excellentia privata, hiis operibus carent; quedam tamen ut delphines caloris aliquantulum habentia excessum, aerem attrahunt et expellunt quandoque sub aqua morantia, quandoque super ipsam ad aerem elevata, et ideo et sanguinis naturam aliquam participant et vocem imperfectam formare videntur.

29

Organa vero respirationi famulantia sunt pulmo eiusque canales; pectus eiusque lacerti, set cor motus originis est causa; pulmo igitur ad cordis eventatinem ordinatus aerem attrahit et cordi mandat quem calefactum cum fumositatibus emittit; canales vero et maxime vocalis arteria aeri vie transitum ministrant; pectus vero suis lacertis a virtute animali motum recipiens ad aeris attracti continentiam operatur et ad ipsius cum fumis expulsionem.

30

Cum igitur ad nutum cordis pulmo dilatatur canales dilatantur et pectus suorum lacertorum motu dilatationem suscipit, et tunc arteria dilatatur, et aer penetrat per os et per [fol. 21r, col.2] nares, viis a naribus ad interiora oris discretis cooperantibus, et pervenit ad pulmonem et ad pectoris concavitatem in qua menbrorum respirativorum existit continentia, et tunc cor ex aeris temperie ad temperamentum reducitur, et vicissim ad cordis nutum et canales et pectus constringuntur, et tunc exit aer calidus et fumi quibus inficitur, et calor et spiritus mundificantur, et sic ab eadem virtute, officio differente, perveniunt duo motus: inspiratio et exspiratio, inter quos sunt due quietes utrumque terminantes; conformatur autem hic duplex motus dilatationi et constrictioni que fiunt in follibus fabrorum qui cum dilatantur aerem recipiunt; cum vero constringuntur, eundem emittunt.

31

Fit igitur motus propter necessitatem salutis animalis; nam calor et spiritus ex sanguine generantur, hic ex partibus humidis unctuosis, ille vero ex subtilissimis et ex eisdem nutrimentum suscipiunt, et ideo temperamentum ipsorum ex sanguinis temperamento procedit, cuius temperamentum nutrimenti suscepti temperiem imitatur, et ideo nutrimenti regimen animali est necessarium. Set per aerem attractum caloris ac spiritus conplexio temperatur, et per expulsionem fumorum uterque purificatur; nam sicut lucerna fumo submersa aut aeris libertate privata clausa coopertorio extinctionem suscipit, similiter calor naturalis fumis caliginosis oppressus aut ex tractu aeris, libertate privata, non eventatus continuo suffocatur. Propter hoc autem hanelitus opus animali magis est necessarium quam potus et cibus et in hanelitus carentia magis vexatur animal quam in potus defectu et in hoc quam in cini absentia eo quod hanelitus caloris temperamento proximius quam potus et potus quam cibus deservit, eo quod aer caloris excessum primo temperat potus, secundo vero ipsum refrenat ne humiditates corporis sua inflanmatione resolvat, cibus vero humiditatum materias deperditas restaurat, et calori loco ipsarum subicitur, et ideo homo carcere libertate aeris carens siti fameque afflictus primitus circa aeris attractionem satagit, deinde potum et ultimo cibum requirit.

32

Non solum autem aer attractus calorem temperat, set spiritum vitalem refovet tamquam sit confortationis eius et refocillationis nutrimentum, unde et spiritus animalis qui est in cerebro, fumis odoriferis cum aere attractis dicitur confortari, sicut vitalis qui est in corde aeris temperati attractione, et sicut aeris calor cerebrum hominis frigidum temperat, similiter aer frigidus cor calidum et utroque menbro per exspirationem superfluitates expelluntur.

33

Tria igitur ad hanelitum concurrunt: virtus motum operans, que est vitalis cuius operi animalis accedit auxilium, organorum virtuti deservientium connexio et necessitas temperamenti et mundificationis caloris et spiritus ut vita in salutis integritate valeat cum reliquis actibus custidiri.

CAPITULUM QUINTUM: DE OPERE PULSUS

34

Cordis et arteriarum motus in pulso consistit, qui ad caloris naturalis et spiritus custodiam deputatur; fit autem ex vitutis vitalis officio absque animalis virtutis operis permixtione, et ideo ipsum voluntario nutu reprimere nequimus, quamvis multa anime accidentia motum voluntarium concitantia ad eius variationem operentur.

35

[fol. 21v, col.1] est igitur pulsus motus cordis et arteriarum secundum dilatationem ac constrictionem procedens ad caloris naturalis er spiritus refrigerium et per aeris attractionem et ad fumosarum superfluitatum expulsionem deputatus.

36

Ad pulsus vero productionem tres cause concurrunt, virtus vitalis motom inducens, organum quod est cordis et aeteriarum connexio et necessitas conpellens que est caloris ac spiritus temperamentum regimen custodia regeneratio, ac confortatio per superfluarum fumositatum expulsionem earum expurgatio.

37

Organum igitur primum pulsus est cor, cui deservit arteriarum conventus quartum ortus a sinistro cordis thalamo procedit, quia dexter circa sanguinis receptionem a dextera parte ex epate sibi transmisso per venarum, officium occupatur; a cordis igitur sinistro thalamo oritur arteria magna sicut truncus arboris a radice que in multas partes magnas parvas atque minimas dividitur quarum multitudo per singulas corporis partes dicurrit, sipiritum et calorem naturalem menbris omnibus deferendo.

38

Constat autem pulsus ex dilatatione ac constrictione, est autem dilatatio motus localis cordis et arteriarum procedens a centro ad circumferentiam, constrictio vero est eorum motus a circunferentia ad centrum procedens. Set inter hos duos motus intercidunt due quietes medie, nam duo motus contrarii ad invicem continuari non possunt absque quietis medie interventu; cum igitur cor dilatatur omnibus arteriis dilatatio consequitur, et tunc per cutis poros fit aeris attractio qui ad cor veniens calori et spiritui temperamentum prestat, et cum cor constrigitur omnibus arteriis simul adest constrictio et tunc fumi fuliginosi calorem et spiritum obfuscantes expelluntur ad extremitates et per cutis poros emittuntur; ad cordis autem utrumque motum arteriarum sequitur motus, sicut ad radicis arboris commotionem trunci consequitur conmotio ac ramorum.

39

Arterie vero per dilatationem sanguinem subtilissimum ac clarum attrahunt ad caloris et spiritus regenerationem et nutrimentum, nam vene eis sanguinem communem ministrant, set et hec attractio a virtute naturali nutritiva procedit, sicut et expulsio superfluitatum nutrimentalium ad eandem spectat ex officio naturalis expulsive procedens. Cum autem motus dilatationis et constrictionis pulsum constituant et ad caloris et spiritus custodiam ordinentur et secundum successionem et interruptionem fiant; cum delegatio caloris ac spiritus cum quibus vitalis virtutis effectus ad menbra singula continue procedit, nisi inpedimentum ex aliquo recipiat nocumento, et de hac predcita sufficiat institutio, et ad animam sensibilem sermonis incessua certo ordine protendatur.

40

EXPLICIT TRACTATUS QUINTUS

PrevBack to TopNext