Text List

Prev

How to Cite

Next

INCIPIT [TRACTATUS] SEXTUS: DE ANIMA SENSIBILI ET PRINCIPALITER DE VIRTUTIBUS EXTERIORIBUS APPREHENSIVIS

1

Sensibilis vero anime virtutes et operationes et obiecta multa indigent investigatione.

2

Set cum virtutm sensibilium quedam sint apprehensive, quedam motive, apprehensive [fol. 21v, col.2] prius speculationi occurrunt, et cum apprehensivarum quedam sint exteriores, quedam interiores, de exterioribus que priores manifestiores sunt ad interiores viam dirigat, in hoc sexto tractau post speculandum est. Sed ab anime sensibilis secunda et ab eius differentiarum distinctionem (sic) exordium sumat sermo. Continet autem hic tractatus quatuordecim capitula. In primo agitur de substantia anime sensibilis. In secundo de distinctione differentiarum eius. In tertio de apprehensione. In quarto de abstractione. In quinto de sensu et distinctione speciarum ipsius. In sexti de communibus conditionibus circa organa. In septimo de conditionibus communibus circa media. In octavo de communibus condicionibus circa obiecta. In nono de conditionibus communibus circa operationes. In decimo specialiter de tactu. In undecimo de gustu. In duodecimo de olfactu. Âșin tertiodecimo de visu. In quarto decimo de auditu.

CAPITULUM PRIMUM: DE SUBSTANTIA ANIME SENSIBILIS

3

Genera vite ex operationum ipsam consequentium ab anime diversis procedunt differentiis, inter quas sensibilis differentia ad animalium perfectionem, vitam, regimen et effectum productionem a nature providentia deputatur; ab ipsa igitur prima vite emanat perfectio que omnibus est animalibus communis, non enim animal solam vitam a vegetabili emanantem suscipit, in qua cum planta communicat, set ex vita a sensibili procedente essentialem contrahit perfectionem, et similiter homo ex individuo anime perfeccionem suscipiens ab ipsa propriam suscipit vitam. Set ab anima sensibili procedunt apprehensio et motus voluntatius. Ipsa enim est substantia spiritualis, et ideo propter spiritualis simplicitatis illius rationem ei cognitionis attribuitur decor; set, quia est corporali modo nexibus alligata ad solas formas corporali materie adiacentes valet extendi, quippe cum in suius operibus organis indigeat corporalibus; ab ipsa igitur infima cognitionis emant origine, et per intellectivam elevata intelligentias primam et ultimas circuire censetur; nam, iuxta spiritualis simplicitatis graduum ordinem distinctorum, cognitionis gradus suscipiunt distinctionem, que accessu et recessu alligationis corporalis materie consistit. Nam quanto substantia a materie dependentia longioribus distat gradibus tanto cognitionis maiore ac puriore perfectioreque illustractione decoratur, ut si corpora luminis receptiva secundum ordinem disponantur, in quibus fradus maioris puritatis ac corpulentie assint (sic) et luminis irradiatio per singula diffundatur; que igitur maioris puritatis habundant continentia, amplioris luminis participationem suscipiunt; que vero maioris corpulentie opacitati sunt subiecta, minorem luminis recipiunt portionem. Siv et ipse secundum spiritualis simplicitatis maiores ac minoris puritatis gradus cognitonis recipiunt naturam, et ideo intelligentie increate cognitionis fulgor inest in ultima perfectione consistens, intelligentiarum vero creatarum collocatio secundum ordinis gradus ipsum secundum minorem perfectionem participant, anima vero intellectiva in suarum virtutum ordinibus multiplices gradus recipiens ipsam inferiorem attingit participationem. Set sensibilis eam infima dispositione consequitur. Vegetabilis [fol. 22r, col.1] vero cum multum sit corporali materie connexa cognitione caret, solo vite actu contenta.

4

Est igitur differentia sensibilis perfectio corporis organici potentia vitam habentis corporalium formarum apprehensionis ac motus voluntarii originem prestans.

CAPITULUM (SECUNDUM) DE DISTINCTIONE DIFFERENTIARUM EIUS

5

Differentia vero sensibilis duas primas continet virtutes, vitalem predictam que ad vite caloris naturalis et spiritus custodiam et influentiam ordinatur, et sensibilem que ad actus vitam consequentes in apprehensione et motu consistentes deputatur.

6

Sensibilis vero virtutis due sunt differentie: prima est apprehensiva ad formarum corporalium notitiam, et ad deliberationis regimen destinata; secunda est motiva ad motum voluntarium exercendum collata.

7

Apprehensiva vero est duplex: quedam est exterior, formarum corporalium presenti materie immanentium (?) acceptiva; alia est interior que est interiorum apprehensionum, et considerationum origo. Set cum eius multe sint differentie insunt in ipsis animalibus secundum sui multitudinem et paucitatem et integritatem et perfectionem maiorem ac minorem.

CAPITULUM TERTIUM: DE APPREHENSIONE

8

In substantiarum vero ordinata consitentia multiplices ac diformes existunt gradus: quedam enim sunt corporales a materie corporalis nexibus dependente, alie vero simplicitatis spiritualisnaturam participantes corporalis subsistentie conpositionem non recipiunt.

9

Corporalium vero alie ad maiorem conpositionem accedunt, alie ab ipsa distant gradibus longioribus, set in omnibus nature lucis participatio maior putitatem maiorem, compositionem minorem, ac simpliciorum operationum effectum inducit; eius autem maior recessus corpulentiorem compositionem ac materialem maiorem inmunditiam et operationum simplicium defectum gignit, sicut discurrendo in mundi corporibus supremis, mediis atque infimis intueri contingit.

10

Incorporearum autem multi sunt gradus: quedam enim omnino a corporali materia et eius conditionibus sunt immunes; quedam vero incorporee nature participatione vigentes corporalis materie dependentie deputantur; quedam autem omnino sunt libere et duplex optinet genus: nam unica earum est que omnino est libera in cuius existentia nulla compositio nec principiorum substantie, nec accidentium cadit, quia omnino a dependentia per se et per accidens seiungitur, cuius operatio nullam preexigit materiam, a nulla dependet materia preiacenti, et hec est omnium creatrix atque gubernatrix; aliud earum genus est in quo substantie principiorum eis proportionalium cadit compostio ac virtutum at accidentalium dispositionum cadit diversitas multiformis, licet sint libere ab om- nibus dispositionibus materie corporalis; earum tamen operationes materiam subiectam preexigunt corporalem, et hoc est genus intellectualium in quo multorum gradus distinctiones reperte sunt.

11

Substantiarum autem incorporearum qua a corporali dependent materia secundum existentiam et operationem: una est que cum corporis sit perfectio ab ipso radicali consitentia non dependente et hec est intellectiva anima; alie autem ab ipso radicem et originem sui ortus contrahentes ab ipso omnino dependent. Set earum duplex est differentia: una est materie et eius conditionibus multum affinis, corpulentie nexibus oppressa, et hec est vegetabilis anima; alia autem corporali [fol. 22r, col.2] subsistentia magis distans maiori spiritualitatis participatione potitur, et hec est sensibilis.

12

Substantie autem cuilibet sua propria respondet operatio, que in causatis a propria virtute elicitur; corporalis igitur omnis substantie communis operatio est motus qui cum sit partibilis corporalitatis eius partibilitati conformis existit; et post ipsum multe et proprie operationes a diversis virtutibus emanantes concurrunt; cognitio autem est operatio simplex ex ratione virtutis obiecti, et ideo corporalibus substantiis non debetur; et hoc patet consideratis conditionibus eius in posterum assignandis.

13

Spiritualibus igitur substantiis conpetit, set secundum ipsarum diversitatis gradus difformes in ipsis recipit varietates: in prima igitur substantia increata maxime secundum omnes perfectionis conditiones viget; et denum in intelligentiis vigorem integritatis optinet. Set in coniunctis propter corporalis materie calignem secundum minorem claritatem discurrit. Vegetabilis autem cum sit materie multum connexa a cognitione est expers.

14

Sensibilis vero cognitone decoratur, quamvis illa ex opere resultet partium corporalium.

15

Sed intellectiva cum a corporali dependentia sit liberior maiorem perfectionem ac puritatem in cognitone participat, ut eius propria apprehensio instrumento non egeat corporali.

16

Spiritualibus autem substantiis tria specialiter adaptantur: primum est vigor per se sufficiens ad movendum et hoc eis debetur per distantiam a dependentia materie corporalis, man ex quo materie alligatio motus inpedit libertatem et patiendi servitutem inducit, recessus ab eius dependentia movendi offert perfectionem et quanto maioribus distantie gradibus jec recessus procedit, tanto eis maior movendi debetur integritas; et quanto accessus ad materie anghustiam strictius appropinquat, tanto movendi vigor marcesit in ipsi, sicut in earum ordine et ipsiud gradibus innotescit,et per hanc naturam eis conpetit multarum operationum ac productionum potentia que non est in eis coartata, set ad multos effectus libere protensa, multos diversitatis recipiens gradus. Secundum est a motus receptione libertas et hoc eis per naturam inpartibilitatis attribuitur, que quia sunt unpartibiles, motu qui est operatio partibilis, carent, quia a mobili materie corporalis siatantes, ab eius immmunes dependentia movent inmobiles et que extra mobile absque dependentia fixe existunt absue motu proprio et accidentali motum operantur, que autem in mobili radicantur proprio motu inmobiles, motu subiecta accidentalem motum contrahunt, et hoc on eis multas continet diversitates. Tertium est cognitionis potestas simplicis spiritualitatis luminis illustratio per quam eis spirituales rerum similitudines presentantur, que per actum spiritualis luminis irradiationis in eis apprehensiva manifestatione clarescunt, set hec potestas in ipsis gradus habet multiplices ac diversos; corporales autem substantie causis hiis carentes apprehensione carent.

17

Cognitionis vero integritas in tribus consistit: primum est in,umis libertas substantie a materia; secundum forme presentate sibi denudata abstractio a materia; tertium unio forme cum hac substantia dispositionibus utriusque concurrentibus; [fol. 22v, col. 1] nam substantia simplex a materiali rete libera apprehensiva est, forma vero sub actu abstractionis ad apprehensionem ordinatur, que cum substantie cognoscitive aspectibus presentatur; ex eius presentia conversione inuitus cognoscentis concurrente resultat apprehensio in effectu; et in hiis substantiis multam recipiunt diversitatem, et ideo earum cognitio modis variis diversatur.

18

In hiis igitur substantiis cognitio varietatem recipit, nam prima substantia omnium creatrix omnia absque receptione tamquam eorum causa et exemplar et se lice sue presentie conprehebdit nulla multitudine, nulla diversitate intercidente.

19

Intellectus autem per specierum receptionem a rebus extrinsecis absque organorum corporalium aminiculo cuncta cognosxit; sensus autem per organorum operationem formas corporales quadam abstractione recipiens cognitione perficitur.

20

Sensus igitur cognitionem participat, que ad res [que] materialibus dispositionibus copulantur, extenditur, et cum a materia dependeat corporali, ex operum organorum concursu ad cognitionis actum perducitur.

CAPITULUM QUARTUM: DE ABSTRACTIONE

21

Ad apprehensionis vero actum abstractio est necessaria, eo quod cum substantiis spiritualibus apprehensio debeatur, in ipsis res non cadunt secundum suam materialem existentiam, sed secundum speciem sub inmateriali dispositione acceptam; similitudines enim rerum que eis presentantur, absque rerum subsistentiis eis occurrunt per quas ipse ad notitiam perveniunt, necesse est igitur in apprehensione formarum abstractionem fieri.

22

Ad ipsius autem effectum tria concurrunt: primum est species formalis rei, que ad aspectum apprehendentis per suam similitudinem nata est dedcui. Secundum est virtus agens ipsum deducens ad actum simplicitatis et elevationis a materia. Tertium est eius actualis presentatio ad conspectum apprehendentis.

23

Omnes autem res tam spirituales quam corporales causate habent virtutem proportionalem, per quam movent substantias cognoscentes, et ideo per aspectum ad ipsas habent dispositionem, per quam ad spiritualitatis naturam eis proportionalem reducuntur, secundum quam eis presentantur, et hec dispositio consistit in ipsarum formis que per suas similitudines nate sunt a materia separari, et ad actum abstractionis reduci.

24

In creatore autem non est receptio similitudinum abstractarum, set ipse se ipso sibi presens se et omnium rerum existentias cognoscit, set in causatis est abstractio specierum, et in quibusdam ipse sunt innate, in quibusdam ab extrinseco acquisite.

25

Res autem differentem habent existentiam in suo statu conprehensionis nam corporales in sua consistentia materialem et partibilem habentes existentiam secundum diversas partes diversas oc- cupant consitentias secundum dimensiones distensas. Set in statu apprehensionis cum sint a materiali consistentia denudate, et ad statum spiritualitatis redacte tote simul sub indivisibili simplicitate virtutis apprehensive aspectibus presentantur, et ideo mons magnus in statu materiali magnumspatium occupans totus sua specie visu comprehenditur [fol. 22v, col. 2] et hec dispositio multos simplicitatis gradus in virtutibus interioribus et exterioribus optinet secundum maiorem vel minorem abstractionis effectum.

26

Abstractio veto est rerum materialium existentium inmaterialis spiritualitatis per specie similitudinem a materiali consitentia denudate redactarum reductio ut virtutis apprehendentis aspectibus presententur.

27

Abstractio autem secundum diversitatem existentie rerum dicitur quinque modis: quedam enim est acceptio forme materialis cum presentia materie preter materiam tamen accepte, et hec rebus debetur cadentibus in sensus exteriores; secunda est acceptio forme sensibilis dispotionibus materialibus involute preter meteriam tamen absque presentia materie, et hec conpetit rebus in virtutes interiores sensibiles cadentibus; tertia est accpetio essentie rei materialibus atque accidentalibus conditionibus exute, et hec rebus in apprehensione intellectiva cadentibus competit; quarta est existentia rei dependentis a materia corporali preter ipsam principiorum et partium sui generis fundamento subnixa a quibus preter statum materialem esse sue essentie et diffinitionis contrahit, et hec quantitatibus conpetit mathematicis; quinta est existentia rerum a rebus materialibus et ipsarum conditionibus nullam dependentiam habentibus que potius est separayio, et hec proprie rebus divinis conpetit separatis. Via vero altera diversatur abstractio a parte acceptionum virtutum anime sex modis: primus est ille in quo res ex materia existentes materialibus appenditiis involute accipiuntur preter materiam, presentia materie necessario concurrente, et hic datur sensibus exterioribus rem materialem situ, tempore et omnibus accidentibus materialibus involutam conprehendentibus; nam ipsarum apprehensio cadit in partes presentes que sunt hic et nunc.

28

Secundus est in qua res materialem existentiam retinentes et dispositionibus accidentalibus involute ad apprehensionem veniunt, non tamen earum apprehensio presentia materie subiecte indiget, sed in eius absentia apprehenditur, et hic attribuitur virtutti interiori ymaginative que res sensibiles sub appenditiis accidentalibus, sub quibus in sensus exteriores cadunt, accipit materiali subiecto absente. Tertius est intentiones rerum metrialium que non concurrunt materiis propriis, quamvis accidat eis applicatio ad materias, preter materias et ipsarum alias conditiones apprehenduntur presentia e absentia materie non cooperante et hic appropriatur estimationi que apprehendir formas sensibiles sensibus exterioribus occultas, sicut bonitatem, maliciam, conveniens, inconveniens, que rebus corporalibus et incorporalibus sunt communes, quibus accidit existentia; in corporalibus igitur ipsas abstarhit et discernit, et hec abstractio purior et simplicitati est affinior quam predicte, set tamen summam perfectionem non attingit eo quod in ea ab estimatione accipitur intentio insensibikis, non omnino a mterialibus accidentibus spoliata, set circa particularem materiam et propriam apprehenditur, cum forma sensibili colligata, appenditiis materialibus que cadunt in sensus et in ymaginationem circumvoluta.

29

Quartus in quo omnes forme et intentiones manifeste et occulte per suas similitudines virtutes anime afficientes a preterita acceptione ad presentem collationem redeunt et hec datur rebus cadentibus in memoriam sensibilem, que non eget nec materie presentia nec conditionum eius nisi aliquando similitudine ducente ad iterationem supra intentionem preteritam.

30

Quintus est, in quo secundum ordinem prime acceptionis collatione ratiocinativa concurrente intentionum universalium preacceptarum [fol. 23r, col. 1] in preterito fit accpetio iterata et hec rebus cadentibus in reminiscentiam convenit.

31

Sextus est in quo fit acceptio essentie rei materia denudate ab appenditiis accidentalibus et materialibus inmunis in pura et absoluta existentia accepte, et hic convenit rebus cadentibus in apprehensione intellectus est perficitur per actionem intellectus agentis et receptionem possibilis.

32

Manifestam igitur est quod virtus sensibilis exterior accipit species preter materiam a materia dependentes conditionibus materialibus involutas presentia materialis subiecti necessario concurrente.

CAPITULUM QUINTUM: DE SENSU ET DE DIFFERENTIIS EIUS

33

Ab anima autem sensibili que animalis est perfectio generalis, emanant virtutes sensibiles exteriores et interiores apprehensive; exteriores autem sunt necessarie propter vite conservationem et propter illustrationem; nam corpus animalis corpus animalis multis transmutationum subiacens obiectis et nutrimeto ad sui indigens sustentationem, cum ab anima sensibili regimen ac custodiam recipiat, requirit species exteriores, exteriorum transmutationum impressiones apprehendentes et nutrimenti eiusque differentias discernentes et cum hec anima cognitionis rerumj exigat illustrationem ab ipsa emanant sensus exteriores rerum corporalium exteriorum illustrantes.

34

Sensus autem exterior est virtus acceptarum specierum materie corporali et eius appendiciis connexarum per suas similitudines ad actum abstractionis reductarum; unde dicitur virtus accpetiva specierum in materia preter materiam tamen accpetarum et ad hanc accpetionem materie presentia et appenditiarum materialium connexio exiguntur.

35

Cum autem sensus sit virtus organo corporali annexa, species materie corporali applicatas et eius conditionibus involutas solum accipiens ad res sensibiles corporales et non ad spirituales extenditur cognoscendas.

36

Exteriorum vero sensuum quidam sunt ad necessitatem conservationis vite ordinati, alli ad illustrationis decorem deputati; primorum autejm est distinctio secundum exigentiam conservationis animalis, que in duobus consistit; in certa apprehensione causaram permutantitium exteriorum salvationem et corruptionem corpori inducentium et ad harum apprehensionem causatus est tactus. Secundus est distinctio nutrimenti quod sustentat animalis deperditum restaurando. Set hec est duplex: quedam est circa nutrimenti approximationem et ad hanc destinatur gustus; alia est circa eius remotionem et ad hanc deputatur olfactus, per quem animal de longe nutrimentum eiusque differentias discernit; hic autem minus est necessarius ad vitam, ut potius ad illustrationem pertinere videatur ser perlustratio cognitionis in duobus consistit: in iuventione ad quam visus maxime operatur et in doctrina cuius porta est auditus; distinctio autem sensuum secundum quatuor causas secundum numerum necessitatum, organorum, generum, obiectorum, mediorum. Sunt igitur quinque: tactus, gustus, odoratus, visus, auditus. Animalia autem perfecta omnes hos participant, et in homine eorum perfectio mior habetur; quedam autem habent solum tactum ex cuius solius opere vivunt, et quedam pluribus, quedam paucioribus perficiuntur.

CAPITULUM SEXTUM: DE CONDITIONIBUS CONMUNIBUS CIRCA SINGULA ORGANA

37

Virtutibus autem hiis organa adaptantur, que cum in natura nichil sot ociosum ad ipsorum officia sunt creata; nam anima sensibilis a qua ipse originem contrahunt, est substantia a corpore dependens, que alicuius partis est perfectio, et ideo ipse a partibus dependent, nec etiam ipse [fol. 23r, col. 2] ad alias formas apprehendendas extenduntur nisi ad corporales ad quas secundum organoorum naturalem proportionem solum habent aspectum, et ideo organis egent quibus suas conplent actiones, a quorum defectu atque destructione in earum operibus accidunt lesiones propter earum dependentiam ab ipsis.

38

Est autem organorum menbrum diversas partium constitutiones recipiens, ad alicuius virtutis anime operationes excercendas finaliter deputatum, set diversa partium conpositio ei generale non exibet conplementum, man nervo cum sit organum inest partium compositio uniformis, et ideo eius conpletio a fine generaliter denominatur.

39

Cum autem primum omniumvirtutum domicilium sit cor, quippe cum anime dicatur sedes, omnia organa ab ipso contrahunt ortum, ab ipso dependent, ab eo influentiam primam recipiunt.

40

Set cum cerebrum sensibilium virtutum inmediatum dicatur principium, earum organa ab ipso contrahunt ortum, et ab ipso tamquam ab origine ipse ad organa procedunt, sicut aqua a fonte dirigitur ad canales.

41

Organorum autem quoddam est mandans, quoddam recipiens. Sed mandans esr dupplex: quoddam enim est absolute mandans, sicut principale ceteris virtutem influens; alliud est mandans et recipiens, sicut medium virtutem a principali receptam ceteris tribuens; primum est cerebrum vel cor, secundum est nervus, tertium caro simplex.

42

Organorum igitur mandans absolute est menbrum in quo virtutum sensibilium fundamentum consistit a quo earum emanatio per organa media ad cetera receptiva procedit; primum autem et universale est cor sed proprium ac proximum virtutum sensibilium originem deoutatum est cerebrum; hoc autem principium, cum sit harum virtutum fundamentum generale universale, appropriatur virtuti, ad nullum obiectum recipiendum singulariter coartatur, sed per naturam sue substantie prime receptive ad omnium formarum corporalium indifferentem receptionem conmuniter adaptatur ut in ipso omnes forme sensibiles virtutibus presentate tamquam in sede virtutum omnium collo.

43

Organorum autem recipiens et mandans est menbrum a principali fundamento originem contrahens ab eo virtutem influentem recipiens, et receptam ceteris recta accommodatione dispendens. Hec autem est nervus sensibilis. Nam cum cerebrum sit virtutum omnium sensibilium origo cum ipse in suis operibus mediis egeant corporalibus, cum a partibus corporis dependeant, causata sunt menbra a cerebro progredientia, quibus ipse a cerebro emanantes ad cetera menbra difundantur; nam ipse ad menbra distantia extenduntur per media ipsas a cerebro deferentia. Hec autem sunt nervi qui a cerebro originem contrahentes ad omnia menbra variis iterationibus diffunduntur.

44

Sunt autem nervi corpora pervia ad instar vitri et per naturam pervietatis sunt virtutum influentium libere receotivi, et aliis earum absque retentione redditivi, et specierum sensibilium impressiones ingredientes ac earum transitus recipientes mediocritate duritiei ad retentionem operante. Nervi igitur sensibiles per naturam pervietatis virtutibus sensibilibus er formarum sensibilium impressionibus deserviunt, propter quam virtutes influentes recipiunt atque mandant spiritus irradiantes ac libere discurrentes sicut lumen solis per vitrum receptum, et sensibilium [fol.23v. col. 1] impressionum ingressus suscipiunt atque ad fundamentum libere perducunt.

45

Motui vero per naturam flexibilis conplicationis, per quam dilatationi ac constrictioni obediunt, continuationis integritate permanente movens virtutibus adaptantur.

46

Sensibilibus autem, cum omnibus virtutibus sensibilibus deputentur, nulli singularum ipsarum appropriati, est natura conmunis que est natura pervii receptivi per quam ad omnium virtutum receptionem transsitum ac discursum et ad omnium obiectorum receptionem per indifferentiam adaptantur. Set, cum anima mediante spiritus corpori uniatur et virtutes sensibiles ipso medio suas operationes conplent, eo menbris uniuntur et in ipsis continuantur, necesse est igitur ut per ipsum tanquam per latorem medium a sua origine prorrumpentes ad cetera menbra delegantur; virtutes igitur sensibiles a cerebro emenantes per spiritum medium ad omnia menbra deferuntur, et ideo a cerebro spiritus animalis et nervi sensibiles ac virtutes originem ducunt, discurrit igitur spiritus a cerebro fluens per nervos irradians sicut sol lumen emicat per cristallum, ac irradiando per omnia menbra sentiendi attribuit potestatem, nam ei virtutes adherent per ipsum nervis unite et ad omnia menbra diffuse eis actum exibent sentiendi, caloris naturalis beneficio concurrente.

47

Organum autem recipiens solum est menbrum virtutes a principali origine emanantes per receptiva atque mandativa menbra media delegatas sola receptione participans, sicut cristallina substantia oculi recipit virtutem visivam a cerebro per nervum concavum profluentem, hoc autem organum virtutis proprie receptione perfecta obiectorum sensibilium impressiones recipit, nam in ipso sensibilium formarum ymagines representatur, unde et virtutum et specierum receptivum iudicatur.

48

Cum autem anima sensibilis corporis mixti sit perfectio cuius partes sunt organa eius virtutibus respondentia, necesse est ipsa esse mixta, presertim cum absque mixtionis equalitate non procedat distinctio obiectorum, sicut in tactus aprehensionibus contingit, in simplicibus autem qualitates excedunt sensibiles iudicum parvidantes que in mixto ad equalitatem redacte iudicii certitudinem inducunt; organa igitur mixta sunt et qualitatum excellentias propter confractionem ad equalitatem reductas participant, et tunc hec equalitas secundum uniuscuiusque naturalem exigentiam disponitur, nec absoluta iudicatur.

49

In quolibet autem organo prevalet dominium nature elementi viventis in ipso qui nature medii et obiecti secundum proportionem respondet secundum cuius exigentiam virtus organi dominatrix ad suas ordinatur operationes, sicut in organo tactus terre dominari iudicantur et elementorum qualitatumque eorum virtutes prime et secunde et ipsarum effectus organa ad sua officia disponunt.

50

Cuiuslibet autem organi natura cum medio et obiecto naturam conmunem proportionalem tenet, nam recipientis et recepti conformis est [fol. 23v, col. 2] actus post receptionem completam et ante recipiens secundum potentiam recepti naturam participat; unde natura organi receptivi conformis est nature medii recipientis et obiecti inmutantis et per hanc naturam conmunem obiecta ad media et utraque ad organa, et hec ad virtutes et ipsarum opera adaptantur, ut natura conmunis in visu est natura perspicuitatis oculo medio et obiecto conmunis atque conformis.

51

Cum autem quolibet organum ex partibus diversis diversas conpositiones habentibus sit constitutum, in quolibet est una pars principalis in qua tota virtutis consistit operatio, et omnes alie et diversa servitute deserviunt, ut cristallina substantia in oculo cui omnes alie partes subgerunt servitutem, quedam ei servitutem delatoriamm, quedam preparatoriam, quedam defensoriam exibentes.

52

Organorum autem distinctio ex virtutum distinctione finalem necessitatem contrahit, sicut ab artis operibus instrumentorum procedit distinctio. Nam virtutes organis sua exercent officia, sicut ars unitur instrumentis et tamen per applicationem ad organorum diversitatem virtutes et operationes diversiattem recipiunt, unde quia in ipsis ad invicem mutua causalitate procedit distinctio. Set virtutum distinctio a nature providentia procedit a qua est in omnibus regimen, distinctio, et ordo.

53

Differunt autem situs organorum; quedam enim superius in capite; quedam in corde; quedam interius; quedam exterius sita sunt; quedam sunt gemina; quedam unitatem habentia.

54

Sunt autem quinque organa particularia; tactus igitur organum caro nervis contexta totam corporis machinam comprehendens; organum gustus est linga cum nervorum concursu; organum olfactus gemina caruncula in anteriori parte capitis sita similis capitibus mamillarum, cui nervi deserviunt a cerebro transmissi et naris concavitas; organum visus est cristallinus humor cum aliis partibus cui nervus concavus ministrat; organum auditus est nervus ad auris radicem collocatus cum aure et eius rugis concurrente aere in auribus edificatus aeri exteriori sonoro proportionalis.

CAPITULUM SEPTIMUM: DE CONDITIONIBUS CONMUNIBUS CIRCA MEDIA

55

Inter organum autem cui insita est virtus et obiectum inmutans, cadit medium obiectum inpressionem recipiens et ipsum mandans organo ac virtuti, nam cum sensus sit virtus organo corporali annexa, eius operatio a rebus dependet corporalibus; unde et substantie materie ibiectum ferentis indiget presentia; et inmutatio quam ei inducit obiectum, via quadam procedit corporali, licet ei quedam abstractio misceatur, omnis autem rei cuius haditus existit in corpore, procedit actio per tactum cuius obiectum sensibile sit annexum materie corporali, eius actio est per contactum, sed ipsum super sensum positum sentiri nequit; igitur necesse est ut per medium ipsum attingat corporale quod eius inpressionem recipiat et recptam mandet organo et virtuti et in hac inmitatione primum est movens non motum, ultimum solum motum, medium autem a primo motum et ultimatum movens.

56

Medium autem in sensibilibus operationibus que circa obiecta fiunt distantia, vacuum inest quamvis eius attenuatio, putitas ac subtilitas sentiendi inducant libertatem, est autem plenum, nam vaccum continuationem [fol. 24r, col. 1] adunit nec sustinet inpressionem nec actionem nec passionem nec contactum nec est delativum inpressionum; hec autem ad senssum inmutationem exiguntur, medium igitur in eis plenum est. Medium autem sensibile est corpus inpressionum obiectorum sensibilium receptivum absque ipsarum morosa retentione ad earum liberum discursum sua transvietate operans, ipsas virtutibus et organis representans, nam ex quo obiectorum inpressiones ordinantur ad virtutes et or- gana inmutanda inmedio statum non habent sed ipsum transeunt quousque organis ac virtutibus infiguntur.

57

Mediorum autem quedam sunt intrinseca, quedam extrinseca; medium autem intrinsecum est quod intraneam corporis animalis contitutionem ingreditur vel intra ipsum collocatur; extrinsecum autem est quod extra ipsum situm est ipsum adventu extrinseco contingens. Medium autem intrinsecum duobus sensibus congruit: tactui et gustui, eo quod hiis obiecta sine distantia per contactum presentantur, et ideo medio proximo indigent, non distanti; medium autem tactus caro simplex exterior dicitur; medium gustus humor salivaris. Media autem extrinseca aliis omnibus sensibus adaptantur quorum apprehensio super res cadit distantes et quibus obiectorum inmutationes per longinqua mediorum spatia offeruntur et hec sunt aer et aqua.

58

Conmunis autem natura mediorum intrinsecorum per quam obiectis et organis ac virtutibus coaptantur est passibilis transvietatis dispositio receptiva que in partibus animalis mixtis et conpositis consistit, propria autem per quam medium deservit tactui est mistio ad equalitatem declinans, per quam ad qualitatum sensibilium excellentiam per indiferentiam recipiendam ac discernendam disponitur; natura autem medio in gustu appropriata est dispositio humiditatis saporum humiditati proportionalis, omnium differentiarum eius per indifferentiam receptivam.

59

Conmunis autem dispositio extrinsecorum mediorum est natura transvietatis per quam inpressiones sensibiles receptas non obtegunt nec retinet, set ipsas libere ad organa et virtutes discurrere permittunt, nam in hoc medii ratio consistit, ur per ipsum rei recepte liber sit transsitus ad extremum, et in sensibilibus actionibus necesse est ut delationis obnubilatio non interveniat, sed actus manifestationis in dispositionibus medii intercedat, hec autem natura a corporibus compactis est remota, et a terra que opacitate et corpulentia sua medii rationem non attingut; set transvietatis natura duplex est: quedam enim nature acrive ac inmutative coningitur, sicut in igne et corpore lucido et talis medii officio ydonea non existit, cum medio impressionum receptio, a quarum inmutatur occursibus, debeatur. Hec igitur natura potius agenti ducenti obiectorum actionem ad effectum quam medio receptivo appropriatur, et ideo ugnis et corpus lucidum actu mediorum intentione non funguntur, set potius ad agentis virtutem earum dispositio accedit, set cum corpora mixta terminata quedam non sint transvia, quedam non receptiva, quippe cum qualitatibus sensibilibus sunt informata et ideo ad aliarum receptionem repugnant, in sensibilibus actionibus media non nisi quibusdam illorum, sicut vitro ac cristalino, per transvietatis interminate naturam accidat medii ratio, ut in actione visus. Corpora igitur medii naturam habentia sunt [fol. 24r, col. 2] simplicia transvia inpressionum sensibilium receptiva et sunt solum aer et aqua que sola animalia continent sicut aer aerea gressibilia et volatilia et aqua natabilia per que sola inpressiones animalia inmutantes ad ipsa discurrunt eorum virtutibus sensibilibus discernende. Dispositio igitur conmunis eis per quam medii officio deputantur est natura transvietatis specierum sensibilium indifferenti receptione receptiva.

60

Dispositiones autem proprie in eis secundum proportiones organorum et obiectorum sunt assignande; propria igitur dispositio per quam visus actionibus adaptantur, est natura transvietatis receptive dispositione perspicui informate, que est luminis receptiva; dispositio autem propria ipsa auditui adaptans est natura transvietatis receptive agitationem corporum adinvicem se collidentium appropriata ex qua in eis fractio ac conmotio contrahitur; ad actiones autem olfactus adaptantur per naturam transvietatis receptive ad susceptionem fumalis evaporationis ferentis odorem ipsum inficientis preparate.

61

Medium vero est ab omni obiectorum dispositione denudatum, nam si alicuius eorum affectione naturaliter esset informatum, aliorum receptioni repugnaret; necesse est igitur ipsum ab omni eorum natura inmune esse ad omnium eorum impressionum indifferentem susceptionem destinatum. In ipso veto est natura conformis organis et obiectis et universalis et particularis per quam eis adaptatur, ut obiectorum receptioni sit preparatum et organorum officio deserviat ac virtutum.

CAPITULUM OCTAVUM: DE CONDITIONIBUS CONMUNIBUS CIRCA OBIECTA

62

Singularum virtutum apprehensio in solo aspectu ad ipsas perficitur set per directionem ad alteras res ad quas ordinatur, conpletur; nam ipsa est operatio que a virtute cognoscente progrediens, ad res dirigitur cognoscendas; iste autem res in virtutibus sensibilibus a propria natura insite non sunt; necesse est igitur ut ipsarum inmutationes super virtutes ab extrinseco procedant, ex quarum presentatione in ipsarum conprehensione perveniat conplementum, et hec res ad virtutum apprehensionem ordinate obiecta dicuntur.

63

Obiectum autem est qualitas virtuti sua similitudine presentata ipsam inmutando afficiens, et ad apprehensionis perfectionem perducens, in virtutibus autem sensibilibus sequitur passio ex obiectorum inpressionibus quibus actio atribuitur.

64

Cum autem sensus sit virtus corporali materie alligata, omnia eius obiecta in subiectis sunt corporibus nec earum materiam transgrediuntur.

65

Omnia autem in genere actionum collocantur et sunt forme appendiis accidentalibus materie inherentibus involute, nam rerum essentie condicionibus materialibus ac accidentalibus denudate sensuum obiecta non sunt.

66

Sensibilium vero obiectorum quedam sunt per se obiecta, quedam per accidens. Obiectum autem per se est illud quod essentiali ordine ad virtutem sensibilem habet aspectum; obiectum vero per accidens est quod via accidentali ad virtutem sensibilem or- dinatur. Obiectorum autem per se quoddam est obiectum primo et est illud quod virtuti particulari appropriatur ad ipsam inmodiatum habens aspectum, sicut color ad visum; aliud est obiectum per se et non primo et illud est quod per se proprie virtuti respondens ad ipsam inmediatum et appropriatum aspectum non habet, set cum proprio [fol. 24v, col. 1] ei pcuurrit sicut signum visui conparatur; obiectum autem per accidens quoddam est subiectum formam per se sensibilem sustinens, sicut Socrates albedo (20); alterum quod ipsum in subiecto concomitatur, sicut Socrates reliqua dispositio accidentalis; eorum autem que per se sunt obiecta, quedam sunt communia; quedam autem propria.

67

Conmune autem obiectum est illud quod nulli sensui appropriatum omnibus vel pluribus comprehenditur sensibus; hoc autem respondet sensibus particularibus non secundum suam propriam ac particularem naturam, set secundum quod in natura sensus generali communicant; aliter enim omnibus conmuniter non adaptaretur, set alicui appropriaretur. Sunt autem sensibilia conmunia quinque: ut motus, quies, numerus, figura, ac magnitudo.

68

Obiectum autem proprium est illud quod uni sensui appropriatum singulari ad ipsum determinatum habens aspectum ab alio non apprehenditur ad quod solum natura uniuscuiusque sensus singularis determinate ordinata est, sicut visus ad colorem; sensus autem circa obiectum proprium non incurrit deceptionem, set circa subiectum et dispositiones ipsum concomitantes.

69

In singulis autem propriis obiectis est natura conmunis, per quam ad conformitatem redacta in unam determinatam cadunt singularis virtutis apprehensionem, et per illam ei appropriantur, sicut omnium visibilium est conmunicatio in natura perspicui, set in quibusdam hec natura conmuni nomine nominatur; in quibusdam innominabilis est propter occultationem uniformitatis.

70

Est autem in omnibus obiectis natura conformis ac proportionalis cum natura mediorum et organorum que ad virtutis inmutationem proportionaliter adaptatur et hec conformitas consistit in natura conmuni, que conmunis set omnibus eiusdem generis obiectis, sicut perspicuum in visibilibus.

71

Inter obiectorum vero genera est unum sicut habitus, alterum sicut privatio, ut lumen et tenebra in visibilibus, et utrumque eodem sensu proprio apprehenditur, set privario per respectum ad habitum movet virtutem. Obiecta autem propria secundum distinctionem propriorum sesuum diversantur; tactus autem obiectum est omne illud quod corporis machinam conmutat, salvando et corrunpendo, ut calidum, frigidum, siccum, rarum, densum, asperum, lene, grave, leve; obiectum gustus sapor; olfactus odor; visus color, et lumen, et omne perspicuam naturam habens; auditus sonus.

72

Cum autem prius natura dupliciter dicatur, in via perfectionis et diffinitionis obiecta precedunt operationes et hecc priores sunt virtutibus; nam virtus ab operationibus perfectionem suscipit, operationes autem ex receptione obiectorum conplentur. In via vero generationis ac imperfectionis virtutes operationes et hee obiectorum inmutationes precedunt. In via autem cognitionis obiecta precedunt operationes, et iste prime sunt virtutibus et diffinitionem recipiunt virtutes per operationes, et hee per obiecta, et cum innata sit humano intellectui via in processu a prioribus et notioribus nobis ad priora et notiora quo ad naturam, speculatio nostra ab obiectis ad operationes et ab hiis ad virtutes dirigitur, nam certitudine cognitionis proxime nobis obiecta operationes et hee virtutes precedunt, manifestatio enim obiectorum operationes notificat et hee virtutes declarant.

[fol. 24v, col.2] CAPITULUM NONUM: DE CONDITIONIBUS CONMUNIBUS CIRCA OPERATIONES

73

Ex virtutibus autem operationes egrediuntur, et sunt virtutes medie inter substantiam et operatines; nam omnis virtus creata est, ut ex ipsa aliqua proveniat operatio, quam substantia per ipsam inducit, que ociosa et frustra non est; virtutis autem perfectio est operatio, et ideo a virtutibus sensibilibus proprias operationes emanare necesse est.

74

Operatio autem est actio a substantia mediante sua virtute emanans, ad consecutionem effectus intendi finaliter ordinata. Operatio autem sensus est sentire, est autem sentire acceptio specierum obiectorum a presenti materia dependentium cum abstractione ipsas a materiali consitentia elevante.

75

Cum autem virtutum sensibilium quedam sint active, quedam autem passive, sensibiles exteriores passive iudicantur, nam sensus in se ipso sue ductu actionis ad actum sentiendi non reducitur, set eget motore extrinseco ipsum ad actus perfectionem reducenti, sicut specie proprii obiecti, nec actionem inprimit in obiecto sensato set ab eius actione inmutationem recipit; et ideo virtus passiva merito censetur, que in obiectorum alterationum susceptionibus perficitur, eius igitur operatio in passione consistit. Set cum sensibiles virtutes passive dicantur, impressionum sensibilium receptionibus, tamen in sui conversione super obiectorum receptionem, in qua sequirtur receptorum distinctio et in iuditio super obiectorum distinctionem actionis habent naturam; quia vero conversio ac iudicium in inmutatione consistit cum ipse non convertantur nec iudicent, nisi de sibi inferentibus, absolute passive dicuntur. Omne autem passivum quod extrinseco eget motore ad suum actuum, est ens in potentia incompleta, que per alterius actionem ad actum ducitur. Set sensus tales sunt; sunt igitur entes inpotentia per aliorum actionem ad actum reducendam, et ideo eorum potentia per obiectorum inmutationem ad actum perducitur.

76

Existentie autem et operationis sensus, sicut et uniuscuiusque rei dupliciter dicitur actu et potentia, dicitur enim utens visu actu videre et dormiens potentia, duplex autem potentia assignatur: prima remota; secunda proxima ac media. prima autem est ab habitu et actu et unione cum actu distans multis transmutationibus egens ut per eas actum attingat, ac eius axitus causatur a causa producente rem cuius eius (?) ad esse primum, sicut est potentia in puero ad scribendum eo quod a duo ortu innatam habet potentiam secundum quam ad scripturam aptus natus est, secunda vero habitu est coniuncta actui omnino proxima, non dicitur tamen ad opus prorrumpens, nulla egens transmutatione ut actui uniatur set solo egressu ab ocio in actum, et ducitur ad actum vel se ipsa vel per applicationem obiecti ad eam, sicut est potentia scriptoris perfecti in arte habentis instrumentorum sufficientiam, qui cum vult ad opus scripture procedit. Media vero est inter primam et secundam locum tenens medium habitui proxima ab actu remota nondum perveniens ad opus non tamen transmutationibus multis egens per quas ad actum perveniat, sicut enim potentia pueri ad scribendum, cum menbra habeat perfecta et virtutes ad scribendi doctrinam ordinatas, prima autem potentia est in eo qui nondum a sensibilibus alteratus est, sicut in eo qui nondum vidit; secunda in posito in obscuro sola luminis indigens obviatione; media in dormiente sensum absolutione et obiectorum egens obviatione.

77

Reductio autem potentie sensus ad actum consistit in applicatione obiecti inmutantis cum ipso antequam existat in potentia, set eius potentia prima contrahit ortum ex causa generante ipsum in primo ortu, sive illa sit intelloigentia operans in seminibus, sive virtus datrix formarum, sive virtus anime generantis sive aliqua virtus nature [fol. 25r, col. 1] inferioris. Secunda autem ex inmutatione obiectorum exteriorum perficitur, et similiter media quamvis secundum viam remotiorem. Cum igitur obiecta sensui offeruntur ipsum suarum specierum inpressionibus inmutantia ipse secundum potentiam proximam ad suas operationes prorrunpit.

78

Omnis autem transmutatio inter dissimilia et contraria procedit, nam substantia et contingentia non recipiunt transmutationem, pati autem moveri est; agere autem movere, nam motus est actus incompletus, cum sit perfectio rei existentis in potenria secundum quos est huius, et ideo agere et pati discurrunt inter contraria. Sed cum sensus sit in potentia ad hoc ut ab agentis actione suscipiat passionem, necesse est ut hoc potentia ad actum ab extrinseco perducatur, nam in se non habet sue actionis principium cum sit virtus passiva non activa, et omne activum habet esse et actum ex se non ex alio, passivum autem ex alio, sic ex movente non ex se. Esse igitur actus sensus dependet ex extrinseco obiecto, set omne agens in principio est difficile patienti, et dum actio et passio excercentur habet mistionem ex simili et dissimili, nam dum fit motus, non cessat in ipso pars contrarii obiecti et pars similis introduci. In complemento autem passionis ac eius termino utrumque est simile; cum igitur obiectum agit in sensum, qui est virtus passiva, passionem ab eo suscipiens, in principio enim est ei dissimile, in medio partem similis et partem dissimilis hebans, in fine autem est simile, nam cum virtus et organa obiecti impressione informantur, actualem obiecti similitudinem contrahunt et ex non vidente actu potentia vidente fit actu videns et ex non informato actu actuali similitudine talis coloris, set potentia solum fit actu perfectum ex unione illius similitudinis; in omni tamen sensu et organo est actualis dispositio proportionalis et conformis obiecto per quam ad perfectionem illius similtudinis ordinatur. Set hec natura est materialis et indifferens et per adventum formalium inpressionum sensibilium ad actum reducitur similitudinis spiritualis; oportet autem inmutationem et contrarietatem in sensibilibus secundum methaphoram intelligere.

79

In qualibet autem actione illud quod in potentia ac aliquem actum existit, cum se ipsum ad sui actualem reductionem non sufficiat, necesse est agentis virtutem concurrere, ut ipsum ad actum deducat; obiecta vero sensibilia sunt in potentia ad hoc, ut actum abstractionis suscipiant sine quo sensus non inmutant, cum sint in consistentia materiali, et per dispositionem spiritualem ad sensus ordinentur. Ergo ad eorum inmutationem peragendam hoc agens requiritur, nam ad abstractionis actum ipsa reduci est necesse. Hoc autem agens non ex parte virtutum evenire videtur, quippe cum ipse sint passive et non active et non operantes nisi per inmutationem ad obiectis susceptam, et similiter non est rtionabile ut causa diversitatis agentis et actionis ex parte materie proveniat et ex parte formarum, virtutes vero sunt dispositiones materie susceptive habentes et obiecta locum tenent formarum et omne agens reductionem sui ad aliquam dispositionem, ratione cuius ad actionem ordinatur, primo acquirit illam quam ad actionem procedat; obiecta vero non agunt in virtutes inmutando nisi ad intentiones abstractas reducantur; ergo necesse est ut primo actum abstractionis exterius attingant et per isum ipsas inmutent. Rationabile igitur videtur esse aliquam causam agentem extrinsecam conmunem vel propriam in omnibus sensibilibus obiectis, que sit principium abstractionis intentionum in eis, et forte illa est inquolibet obiectorum genere, sicut lumen invisibili, set in aliis latet, et cum sensus abstrahendo iudicent, ex parte ipsorum videtur causa spiritualis necessaria agens circa ipsorum operationes abstrahendo et intentiones ad actum manifestationis deducendo, et cum operationes [fol. 25r, col. 2] sensibiles sint ex spirituali et corporali natura conposite, ex parte organorum occurrit irradiatio spiritus animalis cum aminiculo caloris innati, ex parte virtutum concurrit aliqua virtus superior inferiores regens abstrahendo ad dispositionem manifestationis perducens.

80

Omnis sensus cum sit virtus annexa organo corporali, solas formas a corporali materia liberas valet dinoscere; omnis sensus solarum formarum accidentalium in materia fundatarum rerum accidentalibus appenditiis stipatarum est apprehensivus. Nullus igitur sensus ad rerum principia et ad veras rerum essentias earumque principia accidentalibus conditionibus denudata valet extendi. Nullus ergo ex quo sola accidentia conplectitur ad rerum causarum investugationem extenditur. Nullus sensus ex quo essentias rerum non cognoscit universalium formarum apprehensionem attingit; set solas particulares singulari materie connexas et singularium conditionum involutas capere potens est.

81

Omnes sensus in sui operatione materie obiectum deferentis eget presentia ad cuius absentiam obiecti cessante actione sensus cessat inmutatio. Omnis tamen sensus a materia presenti formas per viam abstractionis ad intentiones reductas conprehendit.

82

Nullus sensus proprius, cum virtus sit determinata, ad alterum sensibilium obiectorum genus extenditur discernendum, set ad unum solum sibi et sue nature organi proportionalem habet aspectum.

83

Uni igitur sensui una respondet contrarietas obiectorum, duorum contrariorum obiectorum apprehensio ac differentiva distinctio ad unum sensum pertinet singularem. Habitus et privationis sensibilium perceptio sub sensu cadir eodem, extrema ac medium per materiam conmunem ad eiundem pertinet sensum. Sensuum ac obiectorum concordia in proportione salvatur, ut musica consonantia in sonorum mansueta proportione consitit.

84

Sensibilium igitur obiectorum excellentie sensus corrunpunt et ipsorum naturas exterminant ut ipsorum distinctiones inpediant, eorum defectus ad eorum inmutationes non sufficiunt, proportione igitur eorum mediocri sensus salvat.

85

Sensus igitur in obiectorum proportionali inmutatione delectatur, in excellenti propter sui destructionem et sue discretionis tristatur, in desistendi propter sue perceptionis defectum indignatur. Nullus sensus singularis, cum sit virtus determinata, circa proprii obiecti apprehensionem et differentiarum eius distinctionem incurrit errorem, Si qua sensui circa proprium obiectum occurrat deceptio, ex extranei obiecti inpressione facta in organo provenit, que alterius obiecti inpressionem conmutans eam acta discretione procurabat, set hoc iudicium erroneum non est, cum inpressionem extranea dispositione informatam sensus, sicut transmuta- ta ei offertur, diiudicet, sicut lingua colere amaritudine infecta mellis dulcedinem ad dispositionem colere conversam amaritudinem esse diiudicat. Sensui autem proprio deceptio accidit circa subiectorum singularium propria feremtium et circa ipsorum dispositiones circa que tanquam circa extranea earum dirigitur apprehensio. Sensibilis apprehensio solum cadit circa es que sunt hic et ninc.

86

Sensus, cum sit virtus passiva, in se non habet causam sue inmutationis, set ipsam extrinsecorum obiectorum oblatione acquirit. Cum igitur species sensibiles non sint sensui innate neque in ipso acquisite permanentes, set obiectis abeuntibus recedunt et ipse; in intellectu autem sunt permansive [fol. 25v, col. 1] species, ideo ad voluntatis beneplacitum non sentimus sed intelligmus.

87

Sensibilia igitur non permanent in sensu sicut intellegibilia in intellectu, cum ad subiecti recedant absentiam. inpressiones tamen sensibiles post subiectorum absentiam per aliquam moram sensus afficiunt, quousque ad interiores virtutes procedant.

88

Sensus et organa ab obiectis suscipiunt passionem absque actione mutua, licet accidat ut ex organorum infectione infitiantur obiecta, sicut speculum aspectu oculi infecti.

89

Nullus sensus proprius, cum sit organo corporali annexus, cuius interpositione obnubilatur et non sit sibi presens sub sue presentie puritate, se ipsum comprehendit.

90

Nullus ergo sensus cum sit proprio involutus organo et ad proprium determinatus obiectum, suam apprehensionem et operationem apprehendit. Nullus sensus cum sit unitus organo ipsum organum apprehendit, nisi ipsum ut distans fiat sicut in motu oculi contingit.

91

Nullus sensus in sua cognitione redit super suam apprehensionem, ut sentiat se sentire. Nulla igitur cognitio sensitiva ultimam perfectionem attingit.

92

In onmi operatione sensibili circa proportionem et inproportionem obiecti delectatio pervenit atque dolor. In tactus autem apprehensione delectatio et dolor ex immutatione rerum corpus sal- vantium et corrunpentium quas tactus comprehendit maxime contingunt.

93

Quanto obiecti grossior et immediatior et magis permansiva sit inpressio, tanto delectatio et dolor maior consequitur, sicut patet in tactus et gusutus inmutatione.

94

Nullus sensus licet in sui obiecti apprehensione delectetur atque doleat, actum sue delectationis atque doloris perpendit, cum super sue actionis comprehensionem sit inponens.

CAPITULUM DECIMUM: SPECIALITER DE TACTU

95

Inter necessitates sensuum tactus primo est necessarius propter distinctionem eorum que animal salvant et corrunpunt et propter differentiam nutrimenti nocivam. Animal enim corpus ex elementis contrarietatem habentibus et ex principiis passibilibus constitutum est, et ideo multis passionibus subiacet et multis causis extrinsecis et intrinsecis permutantibus est subiectum, que eius conplexionem et conpositionem transmutant, et eius contitutionem conservant, reducunt atque corrunpunt, cum autem contrariam resolutionem atque deperditionem patiatur, nutrimenti indiget susceptione ad sui sustentationem et deperditi restaurationem, quod quandoque est ei proportionale in potentia simile secundum substantiam natum ad ipsum converti et ipsum refovere in suius qualitatibus temperamentum; quandoque distincte inproportionale eius nature repugnantium in suis qualitatibus elevatum (!!), qualitates autem nutrimenti sunt ille que corpus alterant et ab eo alterantur ex quibus ipsum constitutum est sicut calidum, frigidum, humidum, siccum, et alie posteriores tangibiles. Necesse est igitur in animali sensum esse hec omnia discernentem, ne animal ab aliis absque discretione patiatur, set ut ei discernens convenientia prosequatur, disconvenientia fugiat [fol. 25v, col. 2]. Hic autem est tactus qui omnia que corpus exterius et interius salvant ac corrunpunt, apprehendit et nutrimenti essentias discernit, que corpori tamquam machine ipsius generalis custos accommodatus est.

96

Est autem tactus nervus a corde et cerebro originem con - trahens ac nervus magnis (21) in cute totius corporis insita et in omnibus carnis partubus expansa, destinata ad apprehensionem omnium qualitatum corpus salvando et corrunpendo permutantium ut discernat totum illud quod tangit corpus et afficit ipsum per contrarietatrm, complexionem et conpositionem eius et affectionem ipsius, est igitur tactus virtus in omnibus partibus corporis sensibilibus insita ad omnium qualitatum corpus permutantium apprehensionem ordinata.

97

In ordine autem sensuum tactus est primus, nam necessitas eius est propter vitam animalem et conservationem eius et aliorum propter vite illustrationem et discretio qua iudicatur de causa conservationis et destructionis animalis que consistit in eis que prosunt et nocent, non tamen ad constitutionis animalis conservationem et destructionem operantur, quia sine prima vix animal in vita sustentatur, sine secunda autem sustentari sepe videtur; prima autem tactui appropriatur, secunda vero aliis; unde tactus absque aliorum consortio permanet, multa enim solo tactu contenta sunt, et quandoque, aliis in animali perfecto cessantibus, vita in tactu sustentatur, sed ipso ablato naturaliter et accidentaliter açlii auferuntur, ipse igitur inter omnes primatum tenet.

98

Conparatio autem tactus ad sensus alios est similis conparationi anime vegetabilis ad alias differentias, nam vegetabilis anima a viventibus participari potest absque aliorum concursu, nam ipsa est vite principium et nutrimenti, quo vivens sustentatur, et ideo ipsa ad vitam suffcit, non autem alie sine hac possunt esse eo quod absque ea non est vita nec conservatio. Similiter autem et tactus aliis in animali non existentibus manere potest, alii autem absque ipso existere nequeunt, cum per ipsum vite animalis regimen et conservatio vigeat.

99

Dicitur autem animal solo tactu vivere et eo solo differri eo quod vita eius eo solo regatur et quia ultimum principium est et primum quo animal sensibile est et animal sensu duscernitur, et hic est primum sentiendi principium res que as conservationem et destructionem faciunt animalis, set vite principium est anime substantia, nam actus primus vita est in animali, que ab anima sensibili inmediate procedit, sentire autem et moveri est secundus actus, et primus antecedit secundum, et ideo vita animalis antecedit, et ideo ipse non est vite principium, unde et menbrum proabiticum actu tactus et motu carens vivit, et licet vita ab anima vegetabili influente vivere videatur, tamen vitam ab anima sensibili emanantem que animalis est perfectio, participare rationabile est. Seet acrus primus ei inest absque secundo, tactus igitur posterior est actu vite primo.

100

In onmi autem virtute activa et passiva est appetitus insitus naturalis ad suam operationem ipsum ordinan; aliter enim ad ipsam violentia inclinaretur; omne igitur sensibile operationem naturalis antecedit appetitus, per quem ad obiectorum receptionem moventur naturaliter, set hic non est voluntarius set post apprehensionem sequitur delectatio sensibilis et voluntarius [fol. 26r, col. 1] appetitus ad obiecta delectabilia prosequndum et horribilia fugiendum et hic cirtutibus superioribus est datus; cum tactu igitur appetitus primus et secundus concomitatur.

101

In omni autem apprehensione sensibili sequitur appetitus, unde in apprehensione nutrimenti cum delectatione consequentis et tristitia disconvenientis sequitur appetitus prosequendi vel fugiendi; in omni igitur animali, cum tactus ei insit, sequitur appetitus circa res tangibiles oblatas. Hic autem non solum ad discernendum res ordinatus set ad ipsas acquirendum vel fugiendum et ipse in animalibus ductu ymaginationis regitur et maxime in perfectis.

102

Set in omni eo in quo est sensus, rem delectabilem atque tristabilem discernens, atque appetitus ad ipsum prosequendum aut fugiendum, in eodem est motus partium localis, per quam corpus in suis partibus movetur, dilatando ad rem acquirendam et constringendo ad ipsam fugiendam; per hunc enim motum sensus discernitur operatio. Cum igitur omne animal habeat tactum, quodlibet hunc motum participat in partibus vel in toto. Set motus localis est duplex: quidam enim est per transmutationem de loco in locum procedens, et hic non est in omnibus animalibus, set solum in perfectis; alter est factus secundum dilatationem et constrictionem partium toto in fixo manente et hic est in omni animali, unde apparet in conchilibus dilatatio et constrictio, quamvis suum locum non transmutent; uterque aytem voluntarius est et sic omne animal habet motum voluntarium; est igitur hic motus sensui cognatus, et sicut in genere sensuum tactus omnes antecedit, similiter hic concomitans tactum omnes motus precedit.

103

Estimatur autem quod tactus non sit una virtus, sed plures; nam cum aliqua virtus exterior sit particularis, ad unum genus contrarietatis obiectorum determinatur, quamvis interior ad plura extendatur, et si plura genera eidem offerantur particulari virtuti per naturam communem et resplendent sicut lumen et color per naturam perspicui.

104

Set obiectorum tactus genera sunt multa et diversa ad unum genus contrarietatis non reducta, sed ad quatuor capitalia, et ipse est virtus exterior particularis, ergo una existens illa plura contrarietatis genera non conprehendit. Cum igitur ipsa conprehendat, non est virtus una, sed plures, quarum quelibet proprie contrarietatis generi respondet. Veritatis autem certitudo iudicat quod ipse sit una virtus simplicior, nam virtus inmediate adheret organo, et secundum eius exigentiam rescipit obiectum, et quia organum particulare uni soli generi contrarietatis per naturam conmunem ab utroque, et a medio participativam est proportionale, sicut oculus visibili et dyaphano medio per naturam perspicui, ideo sensus naturam sequens organi; secundum eius exigentiam coartatus ad unum solum genus contrarietatis determinatur et ad alia non extenditur; si igitur organum pluribus generibus sit proportionale, natum ab illis pati, et virtus sequens ipsum ad unum solum non contrahitur, set as omnia extenditur, et tale est tactus organum sicut caro et nervus natum pati a generibus quatuor contrarietatum, que corporis machinam nata sunt alterare, cuius tactus est custos, collectio igitur eius in uno conmuni organo reddit ipsum unum in essentia et obiectorum diversitas ipsum non multiplicat, nisi secun- dum operationem solum, cum ad omnia illa nayura organi [fol. 26r, col. 2] extendatur.

105

Signum autem unitatis eius est quia ipse est equaliter diffusus per omnis menbra, ut ipsi toti unum conmune respondeat organum, et non respondeant diverse partes diversis eius differentiis, sicut gustus et tactus differunt, quamvis sit uterque in lingua; quod si equaliter uterque per totum diffunderetur corpus, una videretur virtus, set quia gustus linguam sibi determinat, tactus autem singulas partes conprehendit, ideo differunt, tactus ergo ens per singulas corporis partes diffunditur et ei non plura respondent organa, set unum commune.

106

Respondet autem tactui organum, cum sit virtus a corpore dependens egens in suo opere medio corporali et secundum eius naturam adaptatur obiectis sensibilibus que recipit.

107

Est autem eius organum mixtum, non simplex, ex eo quod ipsum est corpus animalis et quia in elementis sunt qualitates ultimate, quarum una receptionem alterius impedit; eius autem organum omnes per indifferentiam recipit, et inter sensus quibus organa deserviunt, causa essentialis propter quam animalis corpus est mixtum, est necessitas tactus.

108

Primim autem organum tactus a quo prima originem contrahit, cor (sic) alligatur, nam ipsum est prima radix vite et virtutum sensibilium; merito igitur ab eo primus sensus qui est propter vite et conservationis eius necessitatem, ab ipso emanat, quippe cum cordi primo vita et rerum vitam iuvantium et corrumpentium distinctio attribuatur. Hec autem ex tactu provenit, et ideo ab ipso primo emanat.

109

Set cum virtutum sensibilium cerebrum sit proximius fundamentum, cum apprehensiones et motus ab ipso procedante, tactus qui est sensuum primus, ab ipso secundum suam apprehensionem trahit originem et videtur ipse a corde tanquam a fonte ad cerebrum dirigi et ab isp ad cetera menbra diffundi.

110

Cum autem sit dupllex organum, reddens et recipiens, organum reddens in tactu est nervus qui virtutem a sua receptiva origine aliis menbris ministratur, recipiens autem est caro conmunis.

111

Nervi igitur tangibiles oriuntur a cerebro, a quo recipiunt virtitem, et ipsum toti dant corpori et ipsi in multos distinguuntur ramos diversos, usquequo progrediantur ad minimos cuti intricatos (?). Unde dicuntur virtutem recipientes a menbro principali et mandantes aliis; caro vero totam corporis machinam conprehendens virtutem a nervis recipit a sua origine per ipsos emanantem, et obiectorum tangibilium inpressiones recipit quibus permutatur.

112

Tactus autem est sensus animali propter vite conservationem attributus, ut ea que eius machinam salvant atque corrunpunt, discernat; vita autem in toto est animali et hec necessitas omnibus partbus convenit et hec permutatio omnibus advenit; ergo necesseest tactum in qualibet corporis parte conmuniter esse; unde tactus operatio ac distinctio in omni parte patens est, que ad sentiendum est ydonea; caro igitur, nervi, vene, arterie et cetera mnebra tactus virtutem participant, ut omnium ipsorum machina eius organum sit.

113

Nervus autem non conprehendit totam corporis conservationem et in qualibet corporis parte continetur, in toto autem et in qualibet parte est tactus operatio, ergo nervus non est eius organum proprium, et si eius esset essentiale organum, accideret [fol. 26v, col.1] ut totum corpus animalis in cute et carne esset panniculum ex nervis circuncolutum in quo vigeret tactus aut non esset ipse in qualibet parte, set in solis nervis et menbris nervosis, est autem conmuniter in omnibus.

114

Non videtur qutem caro propria eius organum eo quod nervo tactus inest qui caro non est, et qualitas tangibilis nervo nudo carne applicata sentitur, et similiter vene et arteriem et alia que non dicuntur carnis naturam habere tactum participant; non est igitur caro tactus proprium organum; similiter autem et de omni alia animalis parte ostendi potest; necesse est igitur aliquid conmune hiis tactus organum esse.

115

Tactua autem omnibus hiis communiter inest, nam singula et singulariter ad invicem coniuncta a qualitatibus tangibilibus permutantur; ergo ei inest non secundum singulorum naturam propriam, set conmunem, et similiter principiis sicut cordi et cerebro inest absque nervorum influentia,. Hec autem natura innominata est conmuni nomine eo quod diversis conformem dispositionem non participantibus conmunis est. Vocetur autem nomine conmuni mixtum carneum sensibile ut hoc tactus sit organum.

116

In hoc autem ordine nervus secundum naturam conmunem, qui est carnea natura, est menbrum virtutem recipiens a principali, et imnpresionem recipiens obiectorum, cum ei inmediate occurrunt; per naturam propriam est organum recipiens a principali et reddens carni, caro autem per naturam propriam est tantum recipiens virtutem inflentem et obiectorum inpressionem suscipiens, per conmunem autem omnes gradus suscipit; menbra vero principalia per naturam conmunem virtutem ab anima absque media recipiunt, et inpressiones obiectorum sibi obviantium suscipiunt; propriam vero virtutem ab anima suscpetam per nervos aliis mandant.

117

Est autem tactus in menbris principalius absque medio ut in corde et cerebro, nam ipsa iuvantia sentiunt et nociva discernunt per tactum, et ipsa expellunt sicut patet in cordis tremore, et sicut patet in epylensia (sic) accidente in cerebro ex eius contractione et in sturnutatione, set tactus inest eis absque nervis, cum prius eis insit et ab illis nervis influat; unde remotis nervis a corde qui influit ad eius substantiam roborandam et ad contringendam carnem suam, manente eius natura, adhunc tactus eis inesset, similiter autem in cerebro; inest igitur eis ab anime influentia absque medio set aliis ab eis influit per nervos.

118

Cum autem assignetur elementorum dominium in organo quolibet, proprium dominium tactus organo quolibet, proprium dominium tactus organo terra dicitur obtinere, et causa huius est, quia prima radix eius est cor, cuius substantia est dura, conpacta, ad naturam terrestrem declinan, et quia totius corporis machina que est eius universale organum, participat materiale dominum aque et terre et maxime terre, et hec datur organo tactus propter determinatam partium constantiam et firmam ipsarum fixionem.

119

Omne autem susceptivum qualibet dispositione, quam recipit, est desnudatum; organum igitur tactus cum sit omnium qualitatum tangibilium per indifferentiam susceptivum, necesse est eis esse inmune; nam unius informatio dominans aliarum iudicium inpediret, et [fol. 26v, col. 2] semper se ipsam presentaret et alias ad sui conmutaret naturam, ut iudicium super ipsas caderet secundum eius dispositionem et nichil novum virtuti offeretur. Set ipsum omnibus qualitatibus non potest esse inmune eo quod simplex non est, cum anilam totum sit mixtum et cum in simplici oculo qualitates sint ultimate in excessu et contrarietate, nec etiam eis potest privari, cum ex elementis ipsas ferentibus sit constitutum; necesse est igitur ut via altera eis privetur; oportet igitur ut eas participet absque earum intensionibus ultimatis quod accidit per viam mixtionis ad equalitatem et tenperamentum factam, in quo reducuntur ad medium quod ab extremis eque distat, et non habet cum eis contrarietatem conpletam, et a qualibet earum libere per indifferentiam inmutatur et quanto eius organum ad equalitatis punctum vivninius accedit in eo tactus cercior viget distinctio.

120

Non est autem mirum in corpore animalis conplexionis esse equalitatem et in organo tactus terre sominium, nam hec equalitas ad iusticiam que secundum statum elegantiorem attenditur, animali debetur et non secundum pondus et consistit in forma conplexionis et in virtutibus qualitatum, set dominium terre est secundum pondus quantitatis et secundum materialem constitutionem quantitatum virtutibus adequatis. Est igitur nervo materiale terre dominium qualitatum in virtutibus ydonea adequatio.

121

Est autem nervus substantia frigida et sicca terrestris, set per hanc naturam tactui non deservit, set per naturam pervietatis virtutis, spiritus et inpressionis sensibilis receptive sicut et nervus motivus per naturam ad dilatationem et constrictoinem cum integritate continui apparatam deservit.

122

Cum autem quidam nervi sensibiles, quidam motivi distinguantur, motivis etiam inest tactus sicut et sensibilibus, set tamen ab officioi ad quod destinati sunt motivi non sensibiles nominantur.

123

Oportet autem tactus organum omni qualitate essentiali atque accidentali esse inmune ut sit omnium tangibilium libere indifferenti receptione receptivum.

124

Necesse est autem ipsum habere naturam conmunem cum omni obiecti differentia et mediorum quam ad eisu receptionem adequatur, et hec natura est mistionis et elementaribus qualitatibus proportionalis equalitas.

125

Sunt autem quedam animalis menbra que operatione tactus privantur, sicut ossa, ungues, pili, ossium ligamenta propter sui distantiam ab equalitate, nam multum ad terre accedunt dominium.

126

Menbra autem sunt alia que debilem habent tactum propter carentiam nervi, sicut pulmo et caro a nervis remota, set principium, sicut cor et cerebrum absque nervo multum viget in tactu propter habundantiam virtutis inflentis ab anima in eis.

127

Nervi autem et omni mnebra nervosa sunt panniculi et musculi et carnes eis intricate (?) vigorem habent tactus, propterea quia eius influentia et participatio est per nervos.

128

Est medium tactui necessarium, ut obiectorum inpressiones recipiat et sensui representet, nam in sensibilibus actionibus occurrit medium ut abstracta fiat ordinata, et non oportet substantiam [fol. 27r, col. 1] obiectum deferens absque medio uniri virtuti.

129

Tactus autem medium non est extrinsecum eo quod obiecti contactum ad corpus animalis sit eius inmutatio; est igitur intraneum in animalis cedens constitutionem, set cum in qualibet parte eius fiat tactus discretio interius et exterius in oblatione prima et inmediata tangibilium obiectorum, necesse est medium eius intraneum in qualibet eius esse parte; nam cause permutantes menbra intrinseca et extrinseca attingentes sive in corpore sive aliunde originem contrahunt per inmediatum contactum ipsa inmutabunt, undique igitur medium tactus existit in corpore.

130

Sicut autem procedit rario de organo, quod nulla ei pars approprietur set omnes et per naturam conmunem deserviant, cum eius in qualibet parte existat discretio, similiter et de medio; nam super quamlibet partem appositum tangibile absque altero medio apprehenditur.

131

Illud autem quod est conmune toti constitutioni animalis est mixtum sensibile carneum, conmuni nomine nominatur, hoc igitur est in tactu medium intraneum, set hoc idem assignatum est or- ganum; idem igitur est in substantia organum et medium tactus.

132

Non est autem eius medium aliquod extrinsecum corporum simplicium aut conpositorum, nam simplicita qualitatum habent excellentias; oportet autem medium sicut et organum qualitatum excellentiis carere per reductionem ad equalitatem; mixtum igitur est medium eius et iterum tactus est inter illa quorum extrema sunt simul; ergo si aliquid est medium extrinsecum iam non fiet contactus rei obiecte cum corpore animalis absque medio; similiter omnibus subiectis extrinsecis simplicibus ac conpositis, nichilominus fiet tactus; ipsa igitur ad medii necessitatem non operantur et similiter autem neque extrema corporis animalis superficies est eius medium, sicut cutis; nam, ipsa remota, in profundo per obiecti appositionem fit tactus apprehensio, sicut patet in vulnere et similiter est de intimis superficiebus; menbra interiora principalia et cetera cuncta extrinsecus orta nocumenta sentiunt in qualibet partium profunditate absque contactu exterioris superficiei; non igitur hec est eius medium; igitur medium tactus est caro omnium menbrorum integritatem conmuniter continens que ab organi in substantia non discrepat.

133

Rationabile igitur est, ut secundum diversas naturas hic organo et medio adaptetur; illud duplicem habet naturam: una est secundum quam est mixtum inpressionum qualitatum receptivum, ipsas per earum presentiam recipiens, at ab ipsis afficitur sicut et cetera corpora inanimata simplicia et mixta, et huic nature additur dispositio transvietatis inpressionum receptive, que convenit mediis extrinsecis, per hanc ergo naturam que est mixti dispositio cum transvietate inpressionum tangibilium receptiva medii officio fungitur; altera est natura per quam virtuti anime deserviit que est sibi insita, qua est sensibile consurrentibus dispositionibus predictis et per hanc ad officium organi ordinatur et hoc modo virtus in eo existens intentiones recipit in naturis subiectas; primam autem naturam retinet, licet anima careat sensibili, set ipsa recedente secunda privatur.

134

Oportet autem ut medium hoc sicut et organum nullam habeat qualitatem quod virtuti presentet, ut semper novam [fol. 27r, col. 2] receptam et retineat et sit ad receptionem indifferens, hoc auten habet non ex qualitatum denudatione ex quibus conpositum est, sed ex equalitate et reductione ad medium.

135

Eadem autem est eius natura cum natura organi et omnibus obiectorum differentiis est proportionale et per naturam eis conformem habet eorum potentiam receptivam. Ordinantur autem ad tactum obiecta tangibilia et inferentia passionem in quorum apprehensione ac discretione perficitur.

136

Sunt autem eius obiecta quecumque animalis corpus permutare nata sunt, ex quorum inpressionibus salvatur et corrunpitur; nam tactus per cunctas eius partes diffusus omnia ea percipit a quibus singule nate sunt pati, et hec sunt qualitates contrarie ei passionem inferentes. Sunt autem [decem et] octo contrarietates tactui respondentes capitales: calidum; frigidum; humudum; siccum; rarum; densum; asperum. lene; leve, grave; durum, molle; acutum, obtusum; continuatis partium solutio, earum unio, dolor, delectatio, alie vero sunt multe posteriores consequentes, sicut viscosum, lubricum, et consimiles.

137

Omnes aitem hee contrarietates actionibus diffiniuntur, quibus a tactu discernuntur; calidum igitur est qualitas, inflammans, dilatans ac consumens; frigidum contraria operans; humidum leniens, inbibens ac replens; siccum atem contrarium; rarum cuius partes secundum dispositionem distant; densum contrarium; asperum cuius partes inequali dispositione ad invicem supereminent; asperitas enim est inequalitas partium in corpore duro; lene contrarium; durum est quod inprimenti non cedit secundum profundum, sed contangendo resistit; molle contrarium; acutum cuius impressio de facili penetrat ad profundum; obtusum autem contrarium, leve quod elevanti sursum inclinatur, obedit, grave contrarium.

138

Sunt autem multi effectus harum contrarietatum secundarii, sicut calidi et frigidi quos discernit tactus per se ipsos non ad suarum causarum originem reductos, cum nati sint animalis corpus et tactum ei undique insitum inmutare: est autem continuitatis solutio partium animalis distantia violenta, provenit autem ex vulnere vel contusione, ex humore mordicante, ex calore consumente ex frigore constringente et ex consimilibus.

139

Unio autem et partium sensibilium ad proprium sensum reductio, tactus bero continuatis solutionem apprehendit, non per propriam eius causam, nec per aliquam propriarum contrarietattum, nec per calidum nec per frigidum, sed per propriam eius naturam, similiter et partium unionem. Dolor autem est sensibilis perceptio rei contrarie, nam rem menbris incovenientem applicatam sensus discernens dolet; provenit autem dolor ex causa duplici: ex male conplexionis alteratione subito inducta et ex solutione continuitatis.

140

Oportet autem in dolore ut sensibilis sit perceptio et cadens super rem ut contrariam perceptam, et ideo oportet ut mala conplexio alterans permansiva non sit; nam tunc non sentitur ut contraria, quia naturalem corporis conplexionem ad suam convertit naturam, et ideo ut naturalis et non ut contraria iudicatur, et quia corpori est ad assuetudinem deducta, inquiete autem inpressionis cessante contrarietate non est passio; unde innaturales conplexiones postquam corrunpunt naturales, resident et efficiuntur, quia naturales et assuete, et ideo calor ethicorum, licet maior iudicetur calore tercianorum minus sentitur [fol. 27v, col. 1] et gutta aque frigide in principio dolorem inducit tota tamen aqua post assuefactionem absque dolore toleratur.

141

Dolor vero ex alteratione conplexionis proveniens diversatur secundum conplexionis simplices et conpositas, secundum qualitatum primarum quatuor conbinationem procedens.

142

Cum autem alie qualitatum contrarietates corpus inmutent et alterent tactum, ex earum incursu dolor sequitur, set ex primis ex quibus precipua consistit alteratio principaliter provenit.

143

Videntur autem sole active dolorem inducere eo quod passive nate sunt non ut inprimant, set ut inpressionem recipiant, active igitur per se inducunt dolorem, siccum autem per accidens partes constringendo, humidum autem nullo modo; set passive quamvis respectu activarum virtutem habeant patiendi, respectu tamen con- plexionis corporis quam alterant actionem exercent, in qua si excedant dolorem inferunt.

144

Siccum autem per accidens inducit conplexionem contrariam alterando, et partes constringendo ad quarum constrictionem sequitur solutio continuitatis in ipsis, que est altera doloris causa. Humidum autem solum alterando dolorem inducit et non partes distendendo eo quod non discernit nisi per subiecti repletionem, cui inheret.

145

Calidum vero magis dolorem inducit, frigidum autem minus, et quanto magis intenditur, tanto magis remittit dolorem mortificando sensum cuius perceptio est dolor.

146

Ipsum autem frigidum dolorem infert per contrarium alterando et partes constringendo, et ad constrictionem duplex sequitur dolor: primus per viam solutionis continuitatis procedit, et hic est in partibus extremis; alter per viam attractionis per quam partium dissolutio sequitur et hic est in mediis quibus inheret frigidum, calidum autem dolorem inducit alterando et partes ultra mensuram dilatando ac dissolvendo ut continuitatis in eis solutio consequatur.

147

Continuitatis autem solutio est doloris causa, eo quod in ipsa partium corporis conpago dissolvitur et sensus eius corruptionem sentiens dolet.

148

In tribus autem consistit corporis partium perfectio: in partium consinilium moderata ac debita conplexione; in partium organicarum debita conpositione; in quantitate, figura, numero ac positione consistente, et in utrarumque partium debita unione. Cum igitur conplexio alteratur corpus corrunpitur et cum unio disiungitur, eius machina dissolvitur, et sic dolor proveniens tactu sentitur.

149

Dispositioni autem contrarie, partium organicarum conpositioni sicut perverse conpositioni differentiis innaturalibus consistenti non accidit dolor eo quod ipsa non constituit esse corporis, set decorat et ad actus ordinat, et accidentalis est vite animalis, multa enim animalia absque organizatione vivunt et tactum possident et quia tactui ad quem spectat, ipsa non deservit, set con- traria conplexioni et unitati dolorem inducunt eo quod in eis corporis contitutio consistit.

150

Estimatur autem omnes causas doloris ad continuitatis solutionem reduci eo quod calidum partes dissolvendo, et frigidum constringendo, primo ad quarum constrictionem sequitur discontinuatio, dolorem inducunt, et similiter videtur iudicium [fol. 27v, col. 2] de aliis sensibilibus obiectis, sicut album dolorem gignit per disgregationem continuationem dissolvendo et nigrum per congregationem, nam utrarumque partium prima et conmunis perfectio est unio ipsarum et ideo omnis corruptio dolorem inferens ad discontinuationem sibi contraria reduci videtur.

151

Set potest ab omnibus qualitatibus alteratio fieri absque continuitatis solutione et si ad omne alteraionem ipsa consequeretur causam, tamen sensus eius contrarietatem per se sentiret et qualitatum alterationem similiter absque eius conmistione, cum sit contrariorum inprimentium affcetus, dolor vero est contrarii perceptio.

152

Est autem partium unio duplex: una est earum continuatio cui solutio est contraria ey huic adveniens continuitatis solutio dolorem inducit specialem; alia est proportionalis principiorum et qualitatum in partibus connexio, cui contraria est conplexio inrqualis que inducit dissolutinem eius et hec continuitatis solutio ad omnem sequitur alterationem, vera vero et prima continuitatis solutio ad omnem sequitur alterationem, quamvis alteratio et dolor eam sequens absque ea sentiatur.

153

Alteratio vero quanto magis subita fit tanto maiorem inducit dolorem eo quod ut contraria et ut insueta sentitur neque conplexionem naturalem ad se convertit, set solutio continuitatis subita minorem, successiva maiorem quia in qualibet penetratione partium sentitur inscicionis multiplicata contrarietatas insueta.

154

Doloris vero speties multe sunt distinctionem recipientes ex dispositione menbrorum, situ et ex materia et ex aliis causis.

155

Doloris vero effectus est virtutum protractio et a suis actionibus pertubatio.

156

Delectatio autem est sensibilis perceptio rei convenientis, nam cum hec menbris applicatur sensus ad eius inmutationem alicitur.

157

Eius autem sunt due cause alteratio et reductio ad temperamentum, et discontinuationis partium ad unionem reductio.

158

Sed alteratio permansiva non inducit delectationem, inmo quandoque quamvis garta sit corpori vel non percipitur vel ut tediosa dignoscitur, non enim ut extranea iudicatur; iustum igitur est ut sit subita. Est autem delectationis effectus virtutum ac menbrorum conservatio ac confortatio.

159

Estimatur autem quod cum contrarietates a tactu sentuantur, posteriores per effectum primarum sentiantur sicut molle durum et alie per effectum quatuor primarum, set non est rationabile, nam ipse absque eis sentiuntur et sub contrariis, ut quandoque molle est calidum. quandoque frigidum; et durum similiter, et non sunt de obiectis accidentalibus, et habent virtutes activas sensibiles ex propria natura et non sentiuntur nisi ex ipsis inmutationibus distinctis sicut calidum cum est in actu calefaciendi; ex propria ergo natura secuntur.

160

Necesse est autem, ut ex quo ad unam virtutem ordinantur, omnia tangibilia habeant naturam conmunem organo et medio proportionalem, per quam virtuti proportionaliter ordinatur, et de ipsa sicut organo et medio ratiocinandum est.

161

[Fol. 28r, col. 1] Est autem ipsa innominata, set dicatur nomine cuiusdam corporis sensibilis secundum quamlibet partem inmutativa ipsum ad salvationem vel corruptionem deducens.

162

Similiter autem et per hanc naturam solutio continuitatis et unio et dolor ac delectatio ad tactum referuntur; nam animal ex elementorum et suorum principiorum conmixtione constituitur, ad quam resultat conplexio, in cuius temperamento et conservatione consistit sanitas, et in corruptione egritudo, et tactus qui est custos machine corporis apprehendit res alterans hanc conplexionem conservantes atque corrunpentes; similiter autem et in constitutione animalis advenit utrarumque partium conpositio in cuius salvatione sanitas et in corruptione egritudo consistit; igitur et tactus causam sue corruptionis et conservationis apprehendit; igitur ipse discernit continuitatis solutionem et eius restitutionem et dolorem quiu est passio sensibilis ex utroque sentiens.

163

Cum autem dolor proveniat ex obiectorum inproportionali excellentia et delectatio ex earum proportione, et hec omnia accidant sensui, in omni est dolor et delectatio, unde visus ex visibili proportionali delectatur et ex excellenti dolet.

164

Set ad hanc doloris ac delectationis perceptionem in quolibet sensu sequitur intus in anima motus voluntarius doloris ac delectationis, unde hic motus soli anime intus attribuendus videtur.

165

Soli autem actui delectatio atque dolor appropriatur. Est autem duplex delectatio atque dolor: unus consistens in proportione et in inproportione obiectorum ad virtutem et organum et hic omnibus sensibus est communis; alius autem consistit in permutatione machine corporis ab eis que ipsam salvant ac corrunpunt et hic soli tactui spetialiter appropriatur quamvis primum attingat secundum conmunem rationem.

166

Est dolor et delectatio primo modo sicut omnium apprehensionum sensibilium sequela, tactus autem operatio est inmutatio recepta a tangibilibus obiectis. Hec autem ipsum per suas excelentias inmutant cum respectu ipsarum eius organum sit equale ab eis eque distans tamquam recto iudicio ipsa discernens.

167

Si autem organum et medium ad aliquam illarum qualitatum declinent, perturbabitur indicium aliarum.

168

Et si intensa fit obiectorum excellentia organum corrumpitur atque virtus.

169

Corruptio vero ab obiectorum sensibilium corporali inmutatione proveniens soli appropriatur tactui, licet hec corruptio est singularis ex excellentia eorum que corrunpere atque salvare corpus nata sunt. Set alia ex obiectorum inproportione proveniens omni sensui generaliter convenit.

170

Quanto autem organum tactus ad maiorem equalitatem accedit tanto in ipso in maiori discretione tactus apprehensio viget, et quanto plus a tenperamento discedit, tanto tactus in ipso minoris discretionis existit, et propter hoc plante tactum non participant, cum corpus ipsarum ad terre dominium multum accedat.

171

Propter hoc autem tavtus in homine maxime viget, nam in ipso conplexio ad equalitatem magis accedit, et ad hoc adiuvat conpositio partium obiectorum inpressiones liberius suscipiens, et hec eadem conplexionis eaulitas ipsum ad ingenii ordinat perspicacitatem.

172

In homine actus tactus est discretior in interiori vola manus propter temperamentum eius et maxime in summitatibus digitorum propter earum temperiem et nervorum concursum.

173

In nervis autem et nervosis menbris cuius viget discretio et ideo in ipsis maior est dolor et delectatio sicut patet in nervorum punctura et in coitu propter opus virge nervose [fol. 28r, col.2] et matricis.

174

Quanto autem alicuius sensus operatio grossior et obiecto vicinior et obiectorum inpressio fit in eo absque medio et magis permansiva, tanto in ipso maior accidit delectatio atque dolor, sicut in sensuum ordine est videre.

CAPITULUM UNDECIMUM: DE GUSTU

175

Animali vero necessarius est gustus propter diferentiarum nutrimenti discretionem, nam ipse per saporem qui nutrimenti est passio, conveniens et inconveniens corpori in eo discernit, et ad hanc discretionem sequitur delectatio circa conveniens et appetitus prosequendi, aut circa inconveniens abhominatio et appetitus fugiendi, et sic per eius opus animal experiendo ad iuvatium excitatur et a nocivo preservatur.

176

Nutrimentum autem prima conpositione ex primis quatuor conponitur qualitatibus quarum alie in eo concurrunt et ex earum conmixtione constat animal et ideo ex eisdem nutritur in nutrimento conmixtis, et quia animal appetit nutrimentum, ratione illarum cadit appetitus super ipsum, et est duplex: primus est fames et est desiderium calidi et sicci quod est in conpositione solidum ut calorem naturalem augeat et deperditum reatauret ac corpus confortet; alius est sitis et est desiderium frigidi et humidi quod est liquidum, ut menbrorum siccitatem irrotet et caloris intensionem mitiget, et ad horum discretionem tactus ordinatur, set super nutrimenti conplexione sapor inducitur eius dispositionibus attestans, et hic ad gustum spectat, per cuius differentias naturas nutrimenti discernit.

177

Est autem gustus virtus insita nervo expanso in lingua, ordinata ad apprehensionem saporum dissolutionem emanantium ex corporibus nervum et linguam contingentibus, qui conmiscentur cum humore lingue vonnexo sua permixtione ipsum permutantes, quo nervo et lingue redditi cum distinctione eis inmutationem in- ducunt. Post tactum vero gustus primus est in ordine nature, quippe cum differentie secunde quarum discretio est necessaria nutrimento post primas apprehensiones (22) tangibiles per ipsum discernuntur.

178

Comunicat autem gustus cum tactu: in necessitate que est propter vitam et conservationem eius; in obiecto, cum eius obiectum sit sequela tangibilium qualitatum; in modo inmutationis eo quod per contactum obiectum apprehendit absque medii extranei interventu; et in effectibus obiecti eo quod ad inmutationem saporem secuntur qualitatum tangibilium concomitantes inpressiones; unde gusutus quidam tactus dicitur.

179

Differunt autem in necessitate prima et secunda, eo quod tactus primo est interius in organo, cum gustus lingue soli deputetur tactus autem per singulas partes diffundatur. In obiecto cum orimarum qualitatum sensus sit tactus, non autem gustusm et in medio.

180

Videtur autem animal absque gustu vivere tactu manente, cum hic solus ad eius sufficiat custodiam a rebus ipsum per se mutantibus, et primarum nutrimenti qualitatum est apprehensivus absque gustu; unde etiam in paralisi lingue virtus auffertur gustus, tactu manente et vita salva.

181

Prima autem origo gustus a corde procedit; cum enim ad vitam et quasi primam apprehensionem ordinetur, a primo menbro quod est vite radix contrahit ortum.

182

Eius autem actus a cerebro progreditur quod omnium sensibilium operationum est fundamentum; cum enim sit duplex organum: mandans quod ei respondet [fol. 28v, col. 1] est congeries nervorum a cerebro discurrentium ad linguam replentium virtutem ab ipso et lingue attribuentium; recipiens vero est lingua ad quam virtus per nervum influit et cui inpressiones sensibiles inprimuntur. Nervorum autem qui ad linguam delegantur quidam ei sensum exibent quidam motum.

183

Est autem ipsa nutrimentum et est caro mollis alba que multis venis parvis albis sanguinem continentibus circundatur et propter sanguinis infusionem rubere videtur et in inferiori parte venis multis arteriis ac nervis contexitur.

184

Ordinatur autem ipsa ad nutrimentum et ad loquele formationem per decorationem vita, sed ad nutrimentum dupliciter operatur: primo quia omni preter tactum qui omnibus est menbris conmunis, gustum habet proprium qui viget in lingua ut inter ea que suavem delectationem et horribilitatem afferunt, discernat; secundo quia cibum cum in ore masticatur, resolvit ut equaliter molatur, unde manus molendarii similitudinem tenet que ea que mollitioni sunt necessaria resolvit, et ad hoc opus concurrit dentium et palati et aliorum operatio.

185

Est autem ipsa nullum habens saporem determinatum, cum omnium saporum differentiarum equaliter sit susceptiva; licet enim ratione conmunis nature corporum mixtorum saporem tamquam sue conplexionis sequelam participet, tamen in officio sensus et obiectorum receptione nullum sibi appropriat, set ab omnibus equaliter permutatur.

186

Habet autem naturam communem proportionalem medio et obiecto et hec est humiditatis dispositio nutrimentalis et saporabilis humiditatis receptiva.

187

Concurrit autem ad dustum necessitas medii obiectum recipientis et organo et virtuti ipsum reddentis. Hoc autem assignatur humidum salivale lingue substantiam circunfundens cui sapores inpressi per ispum lingue redduntur, et gustus iudicio offeruntur.

188

Estimatur autem salivalis humor esse verum medium in gustu et essentiale. Veritas autem dictat contrarium, nam ipsum essentiale medium non est set operatur ad facilem lingue et gustus inmutationem eo quod cum ipso sapores conmiscentur ipsum specialibus qualitatibus inmutantes et linguam facilius inbibentes penetrant per ispum liquegacti et conmixtione diffusa conmisti, unde etiam est quidam difficilis penetrationis, sicut ponticus et stipicus per ipsum ad lingue facilem penetrationem uniuntur, ipsam sua qualitate cum illo conmixta afficientes.

189

Non est igitur medium gusuts essentiale hic humor; nam gusutus naturam habet tactus in sua inmutatione; ex inmediato igitur obiecti contactu ad organum nullo extranei medii interventu accidente apprehendit; unde humor salivalis cum saporibus aliis conmixtus sicut et aqua exterior ei oblatus sentitur, non sicut medium absolute set sicut obiectum; nam obiectum ubi se offert necessitas medii, non attingit organum, set hic equaliter linguam cum hoc humore conmixtus sapor attingit. Unde remoto hoc humore perapplicationem obiecti super linguam fieret gustus discretio, et in ipso manente posset sapor exterius adveniens absque eius conmixtione subtiliter applicari. similiter gustus accideret [fol. 28v, col.2] inmutatio absque medio extrinseco quod in aliis tribus sensibus non accidit ei si aer esset coloratus colore proprio terminato, alio medio indigeret; esset enim sicut obiectum. Hic autem humor sapore extraneo informatus sine alio medio gustum inmutat; est igitur sicut obiectum non sicut medium absolute, et cum corpora saporifera lingue applicantur, sentiuntur effectus conplexionis ipsorum a tactu sicut piperis ardor, set simul et sapores eorum sentiuntur a gustu sicut acumen piperis; utraque igitur inmutatio medio extraneo non indiget, hic igitur humor medium non est, sed ad facilitatem inmutationis operans.

190

Est igitur gustus medium intraneum idem substantia cum organo ratione diversum de quo sicut de organo tactus ratiocinandum est.

191

Est autem sapor lingue medium per naturam mixti transvii humiditatis sapotifere receptive; est autem organum per adiectionem nature animationis que ad officium virtutis anime deputatur.

192

Est autem naturalis dispositio in ipsa proportionalis in intentione medii et organi per quam ad obiecti receptionem per conformitatem ordinatur.

193

In utraque autem natura multam saporis participat differentiam cum sit omnium per indifferentiam comprehensiva.

194

Humor autem salivalis generatur ex carne glandolosa ac molli; prope lingue rdicem sita et forte habet ortum ex humore stomachi ab eus humore per meatus (?) ad os discurrente et in illa carne sub linhgua duo egrediuntur orificfia humorem salivalem emittentia, a quibus hic humor naturalis egrediens per linguam et per partes sibi proximas diffundutir.

195

Est autem ipse omnis saporis expers et omnium eius differentiarum receptivum.

196

Habet autem conformem naturam cum organo et obiecto que in humiditate consistit.

197

Gustus vero obiectum sapor est; est autem sapor nutrimentalis substantie qualitas eius humiditati inherens nata movere gustum. Omne autem nutrimentum est mixtum, cum corpora simplicia ab animali distent, et sint in ultima qualitatum excellentia et contrarietate, nec possint ad eius converti substantiam, nec ad ipsorum restaurationem sufficiant, cum animal ex elementis quatuor constitutum sit et ex eisdem restauretur. Set sapor est nutrimenti passio eius conplexionem sequens; igitur necesse est ipsum ex qualitatum conmixtione origine ducere, nullum autem simplicium corporum saporem participat, set in corporibus elementatis optinent dominium materiale aqua et terra, ex illis dominantibus animal constat et nutrimentum eius eorum habet dominium; igitur et sapor ex utriusque qualitatibus materialiter conmiscetur, set in nutrimento dominantur qualitates passive, cum eius natura sit passiva; igitur sapor ex illis principaliter constat, set natura eius fundatur in humido quod ad nutrimentum magis favit, et quod est organi et medii in gustu conforme; sapor igitur est qualitas in nutrimento proveniens ex passicarum qualitatum conmixtione humido dominante.

198

Assignatur autem humidum aquosum universale saporum principium, nam ipsa [aqua] est omnium saporum receptiva, set ad eorum generationem non sufficit absque calidi actione propter sui simplicitatem; licet autem calidi actio ipsam attingat, saporum nondum generatio proveniet, nam oportet earum substantia, esse grossam, corporlentam, sicut et substantiam nutrimenti, hanc autem naturam non habet aqua de se, nec ab actione calidi, igitur oprtet cum ipsa siccitatem terrestrem conmisceri. Unde fructus plantarum diversarum contrahit [fol. 29r, col. 1] sapores ex terrarum diversitatibus a quibus plante humiditates nutrimentales contrahunt, et aqua per terram colata ab ea saporum speciem contrahit sicut patet in collatione (?) cinerum et terre salse et amare, et in diversis saporibus fontium secundum terminorum diversitatem et aqua omnes sapores recipit corporum que in ipsa lavantur sicut et eorum colores, necesse est igitur ex conmixtione terre cum aqua saporem pervenire.

199

Set ad rei generationem cum materia agens requiritur, hoc autem est calidum; nam ipsum nutrimenti materiam preparat et depurat, et partes eius decoquendo ad diversas saporum differentias transducit sicut in fructibus soli et igni expositis diversos sapores contrahentibus apparet, calidum igitur secundum sue virtutis intensionem ac remissionem et materie et dispositionum eius diversitatem diversas saporum generat species.

200

Generatur autem via multiplici: primo via conmixtionis sicut in plantis et rebus aliis que ex prima proveniunt conmixtione; secundo per viam inpressionis sicut in receptione aque recipientis sapores a corporibus eos inprimentibus; tertio per viam prime digestionis, sicut in plantarum fructibus iniciales ex terrestribus humiditatibus generatur; quarto per viam ultime digestionis sicut per viam maturationis.

201

Cum autem sapor sit inmediata sequela conplexionis in corporibus mixtis et corpus nutrientibus et ipsum per viam medicine alterantibus, ipse suam speciem firmare dicitur, ut semper proprie attestetur conplexioni, quod pari modo cibis contingit, in coloribus vero et in sonis minime.

202

Sunt autem saporum novem species capitales: dulcis, unctuosus, amarus, salsus, acutus, insipidus, acetosus, ponticus, stipicus. Diversantur autem secundum actionem caloris intensam et remissam et secundum conplexiones subiectorum et dispositiones propriorum subiectorum.

203

Dulcis igitur sequitur conplexionem calidam et humidam, et in grossa substantia fundatur; unctuosus calidam et huidam et in substantia mediocri fundatur; amarus conplexionem calidam et siccam et in mediocri substantia radicatur; salsus calidam et siccam et in subtili substantia fundatur; acutus autem subiecto set in altiori gradu elevatur et in subtili substantia fundatur. Insipidus conplexionem frigidem et humidam et in substantia subtili fundatur; acetosus frigidam et siccam et in subtili substantia fundatur; stipicus similiter, set in hoc magis siccitas quam frigiditas dominatur; dulcis autem et amarus sunt extremi et omnis medii extrema conficiuntur et hic pricipatus eorum forte secundum relationem as inmutationem senus efficitur et secundum maiorem naturalem distantiam contrarietatis in delectatione et horribilitate.

204

Ponticus autem et insipidus ponuntur principia inicialia omnium saporum in generatione particularium saporum in fructibus terrestribus et aquosis, set ponticus est primus, nam omnes fructus in sui initio pontici iuveniuntur, similes naturis suarum plantarum, frigidi et sicci propter naturam terrestrium humiditatum cedentium in eorum generationem et nutrimentum.

205

Set in processu temporis per viam digestionis ad diversorum saporum genera transmutanturm set in omnibus sapor ponticus in initio est non potentialiter est essentialiter, licet in quibusdam propter humiditatis infusionem et insipidi manifestationem lateat, sicut in cucumeribus.

206

In naturali autem saporum generationeomnium iniciale principium est aquosumhumidum, cui terrenum siccum conmiscetur quod per additionem solidi secundum multas vias ad diversas saporum differentias transformatur, et ex dulci et amaro ultimatam differentiam habentibus alie species medie conficiuntur sicut ex albo et nigro colores medii.

207

Cum habitus et privatio obiectorum ad eundem spectet sensum, saporabile et insaporabile ad gustum pertinet, set non saporabile dicitur uno modo [fol. 29r, col.2] sicut omnino provatio, alio modo, sicut privatio cui subest habitus, set prior modus triplex: nam dicitur insaporabile quod ad gustum non ordinatur sicut color et quod est sivut defectus et quod est in potentia, non actu, sicut siccum, set sicut habitus aur propter excellentiam aut propter defectum et dicitur illud insaporabile quod horrorem gustui infert.

208

Omnis autem saporis species ad gustum secundum naturam conmunem in humiditatis dispositione consistentem ordinantur secundum conformitatem organi et medii.

209

Consistit autem gusutus operatio in inmutatione quam ex saporum recipit inpressionibus. Set hec inmutatio fit absque medio extraneo quod intentiones abstractas recipiat et organo reddat sicut in aliis tribus, set fit secundum subiecti deferentis contactum, et humor salivis non abstrahit, set cum subiecto et saporibus conmiscetur, et linguam simul inmutat sicut unum os positum in aqua saporem auqe inmixtum sentit cum aqua, et ipsa non est sicut medium set sicut obiectum; in virtutis tamen receptione quedam saporum accidit abstractio; oportet autem ut in lingua sit humor quo sapores dissoluti gustui sint manifesti. Cum autem est sicca ipsi cum difficultate inmutant nec oportet humorem superhabundare, nam eius excellentia saporum aliorum differentias et inpressiones opprimit et eius distinctionem perturbat; tenperamentum igitur ei est necessarium, nec oportet aliquam differentiam saporis ei inprimi nec humido salivali, nam cum post primi saporis fortis inpressionem alterius occurrit inpressio, non sentitur prima eius inmutatione inpediente et cum colera amari linguam inbibit omnia linguam attingentia eius saporem contrahentia amara iudicantur; oportet igitur linguam et eius humorem puritatem et temperamentum habere.

210

Saporum autem excellentie et maxime horribilium gustum corrunpunt et linguam dissipant, eorum vero proportiones salvant, ad saporum autem actiones continuatue effectus alii sicut subiecto continuitatis punctura consimile; set hii ad solum pertinent tactum. Singulorum autem saporu species diversos inprimunt effectus in gustu; dulcis igitur et unctuosus delectationem inferunt partium lenitatem et earum extensionem; amrus, salsus et acutus per sui excellentiam horrorem, ardorem, puncturam et partium separationem; insipidus abhominationem et mollitiem, acetosus austeritatem, siccitatem et mordicationem; ponticus et stipicus grossitem, siccitatem, asperitatem, partium contractionem adque per attractionem separando iunctarum sicut in fructibus inmaturis. Sicut autem tactus in homine maxime viget propter temperamentum, similiter et gustus qui est quidam tactus. Unde certitudo [et] discretio saporum ei appropriatur.

CAPITULUM DUODECIMO: DE ODORATU

211

Utilitas vero quam affert olfactus est discretio nutrimenti distantis, nam post nutrimenti conplexiones que ad tactum spectant et sapores que sunt inmediate sequele conplexionum que ad gustum pertinent, secuntur odores et sunt nutrimenti dispositiones, quibus una remota per olfactum animal naturam investigat ipsius.

212

Ordinatur autem in medio quinque sensuum, quia medius est in eorum necessiate et utilitate, simplicitate et corpulentia et medii conmunicantia cum duobus.

213

Inest autem non omni animali, quia potest vita animalis absque ipso sustentari. inest autem animalibus aquacitis et terrestribus et volatibibus. Unde aquatica per ipsum nutrimenti differentias apprehendunt et ad ipsum adquirendum concitantur et ex excellentia obiectorum eius corrunpitur. Unde ex odoribus nocuis molestatur et fugiunt et corruptionem ac mortem incurrit.

214

Est autem olfactus [fol. 29v, col. 1] dispositis, capitum mamillarum similitudinem habentibus, ordinata ad apprehensionem eius, quod ei offertur de odore inherente vapori permixto cum aere vel aqua ipsis mediis deferentibus, aut ex odore ei inpresso ex permixtione facta ex corpore odorifero et ex speciebus odoris in eo inpressis secundum intentiones abstractas.

215

Est igitur eius organum substantia ex duabus constans carunculis summitatibus mamillarum similibus in anteriori cerebri parte collocatis, ad quas discurrit virtus a cerebro cum spiritu animali.

216

Nares autem ei deserviunt in receptione odorum et aeris et ipsorum attractione in respirantibus; nam in ipsis in suo ascensu sunt duo foramina: quorum unum odoris extremitatem interius intendit et illud ordinatur ad attractionem aeris que fit per os; aliud vero tendit superius ad os quod colatorium dicitur, iuxta quod olfactus organum situm est, et hoc cedit ad auxilium olfactus, quia per ipsum aer et odor et fumus ad olfactus organum discurrunt; aliud autem est narium officium circa purgationem superfluitatem cerebri per emulsionem et nocumentorum per sturnutationem.

217

Est autem diversitas huius organi in animalibus respirantibus et respiratione carentibus, nam in respirantibus in ipso est velamen ad similitudinem palpebrarum in mollibus oculis, et ordinatur ad defensionem, ne nocumenta inpressa in aere attracto et odorum ac fumorum excellentia substantiam cerebri libere invadens corrunpat eam et hoc organum, et ideo in odoris ingressu elevatur velamen et pori et arterie aperiuntur. In non respirantibus vero non est velamen, cum aerem non recipiant et non est elevatio necessaria nec dilatatio ad odoris receptionem.

218

Cum organum quodlibet obiecto et medio proportionale sit et hec pars cerebri careat natura huius proportionis eo quod odordominium habet siccitatis, hec autem pars est humida, ideo dispositio per quam ordinatur ad obiectum, est aer organo circunfusus, et natura siccitatis actualis et caliditatis; est enim hec pars essencialiter frigida et humida actuliter calida et sicca.

219

Est igitur conformis obiecto, et cum sit omnis odoris differentie expers omnium est receptiva.

220

Est autem medium necessarium in inmutatione olfactus, nam obiectum eius distans est et non inducit inmutationem per inmediatum contactum, sicut in tactu et gustu contingit. Indiget igitur medio extrinseco, cui obiectum inprimitur et ei continuatur, et in quo sit intentionis abstractio; nam odorabile super organum et virtutem appositum non discernitur. Hoc autem est aer vel aqua, etenim aquatica animalia in aqua et per quam olfactu utunutr; hec autem ad olfactum ordinantur non per naturam perspicui lu- minis receptivi, nec per naturam continui desibilis et frangibilis ex conmotione corporum collisorum adinvicem agitabilis, set per naturam infectibilis et evaporabilis a vaporibus resolutis a corporibus saporiferis et odoriferis.

221

Utrumque autem medium naturam proportionaliter participar, nature organi et obiecti conformem.

222

Est autem omni odoris differentia inmune ad omnium susceptionem ordinatum; olfactus vero obiectum est odor, dicitur autem odor qualitas siccitati vaporabili, que in secunda nutrimentali saposita (?) inherens nata movere olfactum.

223

Est autem odor passio substantie saporifere, et ideo saporem concomitatur; sapor autem est passio nutrimenti; odor igitur in eo fundatur, set nutrimentum omne [fol. 29v, col.2] mixtum. In nullo igitur simplici corpore est odor. Elementa igitur quatuor carentia sapore, carent odore, nisi in ipsis sit admixtio et extranea actio, sicut est sapor salsus in mari et odor fetidus propter actionem caloris adurentis et siccitatis terrestris aduste conmistionem;est igitur odor qualitas corporis mixti.

224

Non autem omnia mista saporem participant nec odorem; nam quedam mineralia et congelata utroque carent, sicut lapides, quedam autem utrumque participant, et argentum et stagnum, et in quibuscumque est sapor, in eisdem repetitur et odor.

225

Est autem triplex causa privationis odoris in ipsis: prima defectus mixtionis sicut in elementis simplicibus; secunda fortis partium nexus, propter quem humiditas saporifera disolvi non potest nec siccitas odorifera in fumum resolvi sicut accidit in corporibus firmam coagulationem habentibus; tertia debilitas et occultatio utriusque, sicut in insipidis, ut in cucurbita et in pilis, in quibus odor per conbustionem sentitur.

226

Estimatur autem odor esse fumosa evaporatio, et quod, si ex omnibus corporibus fumus resolveretur, per olfactus indicium discerniretur. Raionabile autem est contrarium dicere nam evaporatio fumalis procedit equaliter ex corporibus quibusdam simplicibus et non solum ex mixtis, set odor sicut et sapor solis inest mixtis et ex ipsis emant; non est igitur quecumque evaporatio fuma- lis, set illa que ex corporibus mixtis saporiferis resolvitur. Non est autem ipse fumosa substantiam set est qualitas illi substantie sicut subiecto ferenti inherens, nata olfactum inmutare.

227

Fit autem odor ex qualitatibus corporis saporiferi; nam subiectum grossum in mixto nutrimentali saporem inducit; subtile vero resolutum odorem.

228

Est autem in odore siccitas dominans, sicut in sapore humiditas.

229

Odoris autem species sunt multe, sed sunt homini occulte propter olfactus debilitationem, nam debelitas discretionis huius sensus est causa indiscretionis rationis circa obiectorum eius distinctionem, cum cognitio intellectus in hiis a sensu attrahat ortum. Ipsarum autem distinctio duplici modo procedit: primo secundum sensum delectationis et horroris sicut odor redolens et fetens.

230

Secundo secundum proportionalem eorum denominationem a saporibus sumptam. sicut dulcis et accidus; nam species odoris specibus saporis sunt proportionales et secundum earum nomina distinguuntur. Conmunis autem natura odoris est siccitas a corpore saporifero resoluta et in eius speciebus est excellentia et defectus et habitus et privatio secundum omnes modos, et hec omnia ad olfactum referuntur.

231

OLfactus operatio in inmutatione quod (sic) ab odore recipit, consistit. Verum secundum tres modos diversos hec inmutatio fieri estimatur: primus est quod odor olfactui redditur per resolutionem partium fumosarum a corpore odorifero ipsum ferentium, a quibus medium per infectionem inmutatur et per ipsum ad olfactum transuentes ipsum suo odore inmutant, huius autem modi assertio rationibus videtur confirmari; nam calor excitat odores et frigus eos occultat, et hoc fit, quia hic fumus resolvit, illud eorum resolutionem inpedit, et fricatio eos excitat calorem provovando, et fumos resolvendo et pomum odoriferum cum multum odoratur, marcescit propter partium eius resolutionem; et odores cerebri sanant egritudines, et ipsum confortant et eorum species, set non operantur set fumi deferentes ipsos et spiritus animalis qui est on cerbro nutriri et confortari odoribus dicitur, sicut vitalis qui est in corde [fol. 30r, col. 1] ex aere attracto et hoc substantie, non qualitati et speciei abstracte debetur; et odor in respirantibus penetrat per inspirationem et expellitur per exspiratoinem organi facta dilatatione et constrictione, et odor suavis et subtilior facilius penetrat quam horribilis et grossus propter subtilitatem subtantie deferentis, et odor excellens substantiam cerebri corporaliter corrunpit et in fetore narium quandoque ex materia orta iuxta organum olfactus ipsum inficit et sentitur eius qualitas, et propter permutationem organi omnia fetida iudicantur.

232

Et venti ferunt odorem a longinquis partibus ferentes fumos. Et universaliter non est odor omnino in esse inmateriali, cum per medium ad organum ducitur inmutandum. Hoc autem non speciei abstracte, set substantie et fumo odorifero conveniunt, igitur videtur odor olfactum inmutare per partium fimosarum subtiliationem a corpore odorifero resolutarum que ei presentantur.

233

Secundus motus est huic contrarius secundum quem odor olfactui per medium presentatur secundum suam speciem absque partium subtilium resolutione ex corpore odorifero et hoc rationibus confirmari dignum est. Nam si per hanc partium resolutionem odor olfactum inmutaret tunc cum odor per multa spatia sentiatur magna partium fieret resolutio et corpus odoriferum minoris quantitatis ac ponderis efficeretur, inmo forte totum evanescere contingeret; nunc autem inmutans olfactum semper integrum apparet, et multa animalia sicut vultures per odorem nutrimentum a longinqua sentiunt distantia, ad cuius terminum partes resolute quamvis et totum resolveretur attingere non possent.

234

Et accideret per hanc resolutionem corpus odoriferum totaliter, in subtilissimos resolvi fumos per rarefactionem summam et inanem aur permutari ad naturam aeris aut ignis in quibus est raritas aut subtilitas ultimata, et universaliter materia corporalis non posset tantum rarefieri aut subtiliari, ut aliquod partium corpus per rarefactionem partium spatium (!) extenderetur, quia tunc excederet rarefactioni ad quam ignis pervenire non posset, et hec accidere non posset rarefactio in corporibus terrenis sicut odoriferis et maxime eorum integritate manente sicut apparet ipsa non minui aut parum.

235

Et odor sentitur ab animalibus proximis ac remotis, cum igitur partes odorifere resolvuntur aut per totum diffunduntur spatium, aut non; si per totum, sed ad hoc non sufficiunt, nec ipse nec totum; si autem ad distans attrahuntur vel per ventum feruntur, tunc proximum medium non attingent nec ab illis sentitur cum contrarium dictat experimentum et odor idem similis adversis apprehenditur; simul igitur omnium olfactibus et organis presentatur, set corporalis res sicut fumus simul in diversis nequit esse, hoc autem spirituali nature conpetit sicut intentioni speciei; ergo per fumi corpulentiam odor sensum non inmutat; et tunc hee partes vaporose undique aerem penetrarent, et aut duo corpora essent in eodem secundum infinitas partes penetrantes aut cederent aeris partes, sicut in vaporum incursu contingit, et vapores odoriferi medium ac cerebum attingentes non magis inmutant ipsum per odorem olfactum relatum, set potius per virtutem qualitatum tangibilium ad tactum revelataruim, sicut patet in calore musci et frigore camphore, et universaliter odor habet esse spirituale in medio et magis in organo et maxime in virtute, sicut color ac sonus, licet minus; et res corporales per suam actionem multiplicationem sui inducunt duplicem: una est secundum viam generationis similem, et hec magis est corporalis ac materialis et in illa cum producunt, non [fol. 30r, col. 2] dant se ipsam, nec suas partes, nec resolvunt suas partes ut patet cum candela candelam accendit, ignem et lumen generans in sue specie quantitatis et vigoris integritate permanet; et alia est secundum viam cognitionis que magis spiritualis est. In ipsa igitur odorabile inmutat sensum in sua totali integritate permanens; igitur accidit in olfactus inmutatione partium corporis odoriferi resolutio et non exigitur ad eius necessitatem.

236

Tertius modus est quodammodo medius inter hos secundum quem odor inmutat virtutem absque resolutione a corpore odorifere et conmixtione earum cum medio ad olfactus organum cum eis penetrante, set tamen medium alteratur a corpore odorife-ro et reddit alterationem organo et virtutti, et sic ipsorum fit inmutatio, nam ex odorifero fumum resolvi et diffundi per longa miliaria inpossibile videtur, et irrationabile videtur odorifera per suam partium resolutionem longius attingere quam ignis per suum calorem, qui maioris est virtutis et diffusionis et subtilitatis; ignis autem non calefacit nisi proxima, vix enim calor attingit usque ad iactum lapidis, ergo nec odoriferum per partium resolutionem a longinquo attingit olfactum, set odor attingit olfactum per longinqua spatia, ergo hoc absque partibus resolutis ei accidit.

237

Et divulgatum est quod in Grecia et in terra occidentali quod nunquam avis tigris nominata in eis apparuerat, inmo habitatio sua ab illis multum distabat et contingente magna strage ex bello on illis partibus, ipsa apparuit in multa pompa propter cadavera et non fuit ei ductor nisi odor, et similiter accidit vulturibus. et non possent partes resolute ad tantam attingere distantiam; ergo absque eis odor extenditur ad olfactum propter medii solam inmutationem.

238

Sed huic modo videtur ratio obviare, nam ad redditum resolutio et situs requiritur qui sit inter mandans er recipiens reddens et recipiens solum, set inmutatio quam facit corpus odoriferum in sensum et medium non eget hiis, nam sine sui presentia continua alterat, nam muscus primo presentatus, si postea removeatur et annichiletur vel sequestretur alias ut odorem suum reddere nequeat, adhunc odor eius alterabit. eo quod odor eius remansit in aere medio medio secundum viam conmixtionis partium resolutarum cum eo, vel secundum viam permutationis aeris ab eo.

239

Et aves tygres triplici de causa a longinquis advenerant: vel quia venti fortes odores excitaverant per fumos resolutos ex cadveribus et tulerunt eos ad predictum spatium ad aspectum avium ex alto colantium; vel quia, ventorum iuvante actione, ipse volantes per aeris alyiyudinem indirecto cadaverum (?) ab eorum sunt fumis inmutate propter sui olfactus fortitudinem, multa enim animalia et maxime volatilia habentia cerebrum calidum et siccum fortioris sunt olfactus quam homo sicut accidit in operatione visus, nam ipse ab alto volantes multorum distantium corporumhabent notitiam, sicut contingit in vulturibus montes excelsos circunvolantibus; vel quia per visum locum cadaverum conprehenderunt, nam in altum elevate exmopposto vident et ad ipsum discurserunt et facilius ei reddi potuit eorum noticia per visum quam per olfactum, et per colorem quam per odorem, quia visus est subtilior et color, debilior est redditio odoris quam coloris; non videtur igitur odor inmutare olfacrtum secundum hunc redditum. Similiter autem nec absque partium resolutione, nam odor est vapor vel eius qualitas per vaporem ad organum diffusa; unde vapor si attingat organum, inmutabit olfactum et hec fiet inmutatio; si ergo aere medio conmixtus attingat [fol. 30v, col. 1] et si etiam sine aere ei occurreret ipsum inmutaret, sicut forte accidit in narium fetore, et si odoriferum, sicut muscus, in subtilissimas resolveretur partes per longum spatium diffusas, olfactum undique inmutaret, et si resolutio dupla vel tripla esset procederet inmutatio usque ad duplum vel triplum spatium, et quod hec diffusio non attingeret nec odor ibi sentiretur, partium igitur resolutarum occursus ad odoris inmutationem videtur essentialiter operari.

240

Veritatis autem dictat sententia quod organum et olfactus ex fumis odoriferis inmutantur et ex odoribus fumis non concurrentibus; unde fumorum concursus sensibili inmutationi est accidentalis, quamvis ad corporalem essentialiter operetur, nam in omni substantia corporali sensibili est aliqua natura corporalis, per quam est nata ad corporalium substanciarum inmutationem, et aliqua spiritualis, per quam ad virtutes sensibiles inmutandas ordinantur. Unde omnes operationes que de vaporibus dicte sunt, ad corporales inmutationes ordinantur, et talium inpressiones ad tactum qui corporales sentit inpressiones, plus quam ad olfactum, pertinent, et si odor eis inhereat sentitur per spiritualem naturam et ipsis non concurrentibus per eadem sentitur, unde secundo magis quam primo modo inmutationis veritas consentit.

241

Calor autem odores excitat, frigus autem ipsos opprimit; nam calor fumos resolvit et odores occultos ad actum manifestationis ordinat. set eius actio ad dispositionem corporalem in qua consistit abstractio reducitur.

242

Odor autem tres inducit necessitates: prima est nutrimenti distantis distinctio, et hec omni animlai est conmunis; secunda est delectatio ex suavitate odoris propter se ipsum, et tertia est cerebri temperamentum, et hee due dhomini appropriantur; omne enim animal delectatur in suavitate odorum propter nutrimentum, et ipsos ad sapores. et sapores ad nutrimentum ordinat; homo vero licet nutrimento non egeat in odorum suavitate delectatur et condimenta preparat ut utrique sensui fiant grata, et multa odorifera elegit que ad nutrimentum non conferunt nec sapores habent delectabiles sicut rosam et muscum, cerebrum autem in homine maius propter virtutem et operationum et spiritum maiorem necessitatem et frigidus propter oppositionem eius ad fortitudinem caloris cordis, et ideo calidis odoriferis temperatur, sicut calor cordis ex frigiditate aeris attracti per inspirationem, et ideo odores cum sint calidi et sicci cerebrum hominis ad temperamentum reducunt, omnis enim substantia odorifera est calida et sicca et in quibusdam est partium diversitas frigidorum et calidorum, sicut in rosa, et tamen odores, quamvis universalem naturam habeant distantem in caliditate et siccitate, tamen quidam sunt frigidi et humidi roscidi sicut odor viole et nenufaris, quidam calidi et sicci, sicut odor musci et hec est diversitas secundum conplexionem corporum, ex quibus resolvuntur, et hii cerebro frigido, illi calido succurrunt.

243

Estimatur autem quod spiritus animalis qui est in cerebro, nutritur ex odoribus ad ipsum deductis, sicut ille vitalis qui est in corde ex aere attracto, set hoc nutrimentum non est per viam [fol. 30v, col. 2] conversionis et alterationis set per viam reductionis ad temperiem et conformitatem.

244

Non operatur autem odor ad animalis nutrimentum eo quod multe est subtilitatis ex exilitatis vapor ipsum deferens, nutrimentum autem est mixtum ex grossis partibus, sicut et menbra, et nutrimentum ad stomachum per os et esophagum primo procedit et deinde ad epar, in quo ad sanguinem conversum, ad omniamenbra delegatur et ad ipsorum similitudinem convertitur; odor autem primo petit carebrum et alterat absque sui conversione ad similitudine et nec per sui conmixtionem cum aere. nec cum aqua nutrire potest, quia ab illis dispositionem non recipit nutrimenti et multa corpora suaves afferunt odores que omnino a nutrimento sunt remota, sicut medicine aromatice simplices et conposite. Odor ergo confert ad suavitatem et temperamentum inducendum et conformitatem; unde cerebrum et cor dum deficiunt per aromaticorum presentationem confortantur.

245

Animalia autem non respirantia odorem recipiumt per penetrationem, sicut in aqua et in aere absque velaminis elevatione et viarum dilatatione, nam caret eorum organum velamine et ideo ad ipsum libere penetrat odor, vapor, et aer.

246

Respirantia vero attrahendo odorant et elevant velamen et vias dilatant, et tunc odor penetrat et ideo in aqua olfactum non utuntur, quia in ipsa non respirant.

247

Unde sicut animalia que habent duros oculos non elevant palpebras ad visum visus set que habent molles eos elevant cum videre conantur, similiter non respirantia non elevant velamen in olfactione, respirantia vero ipsum elevant.

248

Animal autem habens cerebrum calidum et siccum, excellentem habet olfactum ut catus, habens autem contrarium ipsum debilem habet.

249

Propter hoc autem cum homo in tactu et gustu omne excedat animal, in olfactu multum deficit eo quod odor cum habeat dominium caliditatis et siccitatis, est inproportionale ad eius cerebrum quod est frigidum et humidum superflue et naturaliter et accidentaliter propter reumatum multitudinem; accidit igitur ut eius organum et vie sint inproportionales obiecto et ipsa opilantur et impure fiunt ex humiditatum multitudine, ut odor liber pentransire non possit, et calidum hominis cerebrum quandoque per viam accidentis est causa defectus eius, quia in ipso ingenerantur reumata et maxime cum regimen non observatur, quia eius calor attrahit et fumi ad ipsum concurrunt et ipsum replent et infrigidantur et vias olfactus claudunt.

250

Cum autem odorum quidam sint suaves, quidam horribiles, quidam excellentes, quidam temperati, hii olfactum salvant, illi autem corrunpunt.

251

Accidit autem ut cum odorum inmutationibus inpressiones qualitatum concurrant tangibilium sicut cum odore rute acumen, set ipse ad iudicium spectant tactus.

CAPITULUM TREDECIMUM: DE VISU

252

Visus autem inter quinque sensus, licet ad vitam et ad eius sustenationem parum conferat, tamen ad anime illustrationem maxime operatur eo quod cognitionis perfectio ab ipso maxime ducit originem, quippe cum ipse omnia corpora conprehendat, nam omnia naturam coloris aut luminis aut perspicui participant, per et ab ipsis et ab eorum inpressionibus et quam visui presentantur dispositionibus accipitur conplementum cognitionis totius nature [fol. 31r, col. 1] et per ipsorum dispositiones ac motus acquiritur conprehensio substantiarum separatiarum, que ipsarum et eorum ordinant motus, et visus multiplicium differentiarum rerum cognitionem inducit, et ipse via consequenti sensibilia conmunia conprehendit. Unde et multas corporum dispositiones conprehendit, sicut magnitudines, situs, motus, quietes, numeros ac figuras; ipse igitur maxime est porta cognitionis et potius illius que per inventionem acquiritur.

253

Est autem visus virtus site in nervo concavo ordinata ad apprehensionem formarum visibilium que inprimuntur in humore cristallino pupille ex intentionibus corporum coloratorum perspicuorum luminosorum per actionem corporum mundorum ad effectum reductarum concurrentium ad superficies corporum politorum. Cum autem cerebrum sensuum sit fundamentum et precipue trium, qui ad cognitionem ordinantur, cum reliqui duo qui vite dicuntur, principium a corde originem contrahant, necesse est visum in cerebro principium habere, set cerebrum est fundamnetum generale; ergo necesse est ut ad speciale organum a cerebro visus procedat.

254

Ei igitur respondet organum deferens ipsum ad oculum et hoc est nervus concavus, nam est virtus egens medio corporali et nervus est menbrum virtutibus deserviens sensibilibus et motivis. Est ergo organum visus mandans nervus, est autem recipiens oculus. Unde rectam dispositonem habente oculo usus visus amittitur propter nocumentum accidens in hoc nervo.

255

Hic autem nervus exit a cerebro et ad oculi concavitatem discedit; conponitur autem ex duobus qui ex anteriori parte oriuntur et separati in medio coniunguntur et demum utriusque rami unus ad dextrum, alius ad sinistrum aculum extenditur; est autem concavus ut spiritus copiosus ac liber discurrat, qui in multa in visu requiritur quantitate et est incitatus in medio coniunctus ut inpressiones in utroque oculo receptas in eo uniantur.

256

Necesse est autem oculum naturam habere perspicui. Hec enim est natura conmunis obiecto eius et medio quibus ipsum proportionale esse oportet sed oculus, sicut et quelibet animalis pars ex quatuor elementorum constat conmixtione et participat dominium alicuius elementi vicentis. Hoc autem perspicui naturam necesse est habere, set perspicuum inmutativum oculo non convenit, cum sit formarum inpreessionum receptivus; hoc autem sua actione excellente inmutationem non recipit et obtegit alias formas et hoc est in igne et in oculo. Hoc igitur perspicuum ibtegens in oculo non dominatur, ergo ipse pee dominium ignis et nature celestis perspicuum non participat; ipse autem indiget perspicuo receptibili, quale est in speculo, cristallo et vitro, in quo formarum inpressiones representatur; ergo ipsum ex aliis contrahit elementis, non autem ex terra, cum a natura perspicui sit semota; ergo ex aere et aqua; set ipsum eget constantia et conservatione figure determinate et quadam inpressionum receptione; ab hiis autem aer seiungitur, quippe cum nec per coagulationem constantiam figure recipiat, nec inpressiones conservet; aqua autem et maxime quando ad coagulationem perducit, magis habet constantiam ac magis inpressiones conservat; igitur necesse est ipsam in oculo dominium obtinere, oculus igitur naturam habens perspicui aque naturam participat materialiter dominantis. Hoc autem in dispo- sitionibus oculi experimento confirmatur; est enim oculus substantia humida, a frigido coagulata ex partibus cerebri quod est frigidissimum perviis ortum a calido dissolubilem et ab inpressione fumorum acutorum aqua distillans in sua dissolutione a calido facta et in sui conpressione a frigido inducta et ab aspectu rerum excellentium. Hec autem corporibus conveniunt aquosis; oculus igitur et maxime puppilla ex dominio materiali aque constat.

257

Sed [fol. 31r, col. 2] oportet oculum humanum participare naturam obiecto conformem, sed est lumen triplex: celeste, et igneum, et aliud quod in perspicuo radicatur sed nec celeste nec igneum in ipso dominantur, nec ei conveniunt, cum sit utrumque obtegens non receptivum inpressionum. In eo igitur dominatur lumen qquod in natura perspicui fundatur sequens partium corporis pervietatem coagulati habentis politionem ac tersionem sicut patet in cristallo et glacie, est autem hoc lumen celesti et igneo et omni perspicuo proportionale, cum per naturam conformem sit ipsorum receptivum.

258

Natura autem perspicui et luminis in parte oculi cristallina optinet principatum et partes eius interiores et exteriores disponit ad inpressionum visibilium recpetionem. Hec autem pars principaliter ad visus officium destinatur et omnes alie et diversas eis exibent servitutes.

259

Constat igitur oculus ex septem tunicis et tribus humoribus. Est autem figure circularis ut magis effugiat lesiones.

260

Diversatur autem dispositio oculi in diversis animalibus; nam in quibusdam ut in piscibus oculi sunt duri per naturam squamarum que ad corporis superficies delegantur; in aliis sunt molles sicut in sanguineis que molles habent carnes; cum autem durities ad protectionem sufficiat, duris oculis non conpetunt palpebre protegentes, set mollibus destinantur propter protectionem a nocumentis et excellentiis obiectorum.

261

Est autem oculus ab omni coloris speciali differentia inmunis secundum partem cristallinam secundum quam omnium differentiarum eius est receptivus. Habet autem secundum ipsam naturam conmunem conformem nature medii et obiecti et hec est natura perspicui et luminis.

262

Est autem medium in visus inmutatione necessarium; nam visibile inmutat visum secundum distantiam et non attingit irganum eius secundum contactum; ergo necesse est ut per medium inprimatur alterando et presentetur, et non fit visus inmutando nisi per luminis actionem; eius autem actio discurrit in dyaphano intermedio; igitur illud medium necessarium est ul lumen in eo irradians obiectum ad videndi actum perducat.

263

Vacuitas autem distantie medie non iuvaret inmutationem sensus, set eam potius removeret, nam in ea non esse dyaphanum lumen recipiens nec obiecti inpressiones recipiens et visui deferens, nam inmutatio obiectorum sensibilium a materia corporali quodammodo dependet, sicut et virtutes sensibiles organis corporalibus operantur.

264

Videtur autem medium visui necessitates afferre: prima est, quia in sensus inmutatione necessario requiritur distantia eo quod obiectum sensui et organo superpositum non apprehenditur; secunda est causa abstractionis; nam speciei sensibilis fit abstractio in medio; tertia est receptio inpressionis, et delatio ad organum et virtutem; quarta est luminis in dyaphano irradiatio ducens visibile ad actum. Unde coloratum terminatum et opacum cum visui et organo appropinquat ut lumen non intercipiatur, non videtur propter sui opacitatem et luminis absentiam; quinta est existentia situs obiecti secundum distantiam; si enim forte visibile actu illuminatum ab oculo non distaret per inmediatum contactum sentiretur, set quia res visibiles sunt distantes, ideo per medium ad visum perveniunt.

265

Sexta est vacui remotio, non quia sit medium necessarium, set si necessarium est ipsum, inconveniens est esse vacuum, quia sic nec lumen nec inpressiones reciperet nec redderet. Tres autem ultime necessitates sunt ydonee et essentiales; prime autem tres non; unde multa absque medio videntur per sui penetrationem ad oculum sicut lumen et etiam interius videntur [fol. 31v, col. 1]forme ex inpressionibus que sunt in oculo in partibus proximis acquisite lumine proprio interiori et audiuntur soni intus in auribus sicut in trinitu aurium patet et fetores et suaves odores absque medio in olfactus organo secuntur.

266

Est autem visus medium aer et aqua; et natura in utroque conmunis que visus officio adaptantur, est natura perspicui luminis receptivi. Set cum medium inmutandi virtute careat in sui natura et sit receptivi obiecti ac luminis, ipsum non est perspicuum acumen, sicut lucidum obtegens et opprimens visibilia sue excellentia actionis, set est perspicuum receptivum inpressionum visibilium ac luminis.

267

Est igitur ipsum habens potentiam luminis et tenebre receptivum, cum lumen non actu set potentia participet et per lucidi corporis presentiam lumen; per eius absentiam tenebram conseuitur. Est autem ipsum conforme organo et obiecto per hanc naturam conmunem.

268

Cum autem luminis et tenebre et omnium obiecti visibilis [sit] receptivum, omnium earum caret differentia et ad omnium differentiarum ordinatur receptionem.

269

Ordinatur autem obiectum visibile ad visum, hoc autem multa conprehendit, nam lumen, color, perspicuum et ea que in tenebris videntur ad visum spectant.

270

Est autem in eis nayura conmunis organo et medio conformis per quam visui adaptantur; set non habet conmune nomen propter rerum quas conprehendit et subiectorum ipsorum diversitatem, set in dispositione perspicui consistit.

271

Est autem perspicuum conmunis natura corporis in partium transvietate consistens luminis receptiva; participatur autem ab omnibus corporibus mundi secundum maiorem accessum et recessum, ut in superioribus et inferioribus clarum est. Lumen vero est dispositio ex lucido emanans corpore colores ad manifestationis actum reducens, color autem est qualitas que a lumine perficitur et absolute est dispositio inherens extreme superficiei perspicui siti in corpore terminato et corporis habentis perspicuum interminatum et est obiectium natum inmutare visum per luminis actum.

272

Ad constitutionem vero coloris lumen concurrit non autem ce- leste, nec igneum set lumen in natura perspicui constitutum, quod ab omnibus participatur corporibus, set coloris multi sunt gradus qui secundum diversos occursus corporum lucidorum et interminatorum ad invicem generantur, color autem verus est qualitas corporis terminati.

273

Genratio autem eius ex primis procedit qualitatibus et maxime ex activis et est eius perfectio luminis natura in perspicui dispositione fundata.

274

Sunt autem duo extremi: albus et niger, et mones alii ex illis conmiscentur secundum diversos mixtionis modos proportionales et inproportionales.

275

Coloris autem generatio multiplex est: primo modo procedit per primarum qualitatum concursum; secundo per luminis conmixtionem cum dyaphano terminato; tertio per irradiationem eius ad corpus coloratum secundum diversum situm, sicut aooaret in collo columbe; quarto per extremorum conmixtionem ad medios generandos; quinto per supernatationem sicut in picturis.

276

Color autem in corpore terminato existens in potentia ad inmutationem visus inducendam eget actione agentis ipsum ad actum reducentis, et cum subiectum corporali alteret dispositione ab agente generante contracta, visum alterat secundum dispositionem inmaterialem ab agente abstrahente inductam. Hoc autem est agens ipsum ab existentia materiali ad materialem quadam abstarctione perducens et per medium dyaphanum actu virtuti et organo representans.

277

Hoc autem lumen est quod ei et organo et medio est conforme quod omnibus formis corporalibus er conmunis [fol. 31v, col. 2] spiritualis formas corporales maxime as manifestationis actum reducens.

278

Insensibilium autem actionibus agens requiritur corporale eo quod ipsa obiecta non sunt a materialibus exuta dependentiis et virtutes sensibiles corporali materie annexe organo et medio indigent corporali.

279

Lumen autem quod in perspicui dispositione consistit in coloris cedens constitutionem non sufficit ad eius reductionem, quamvis ad inmutationem disponat. Sed exigitur luminis extrinseci actio sicut celestis aur ignis.

280

Necessitas autem luminis ordinatur ad colorem ad manifestationis actum reducendum et ad medium inmutandum et reducendum ad actum luminosum et ad recipiendum coloris inpressionem.

281

Lumen autem sui propria virtute videtur, cum sit actu in genere visibilium, set color propter sue virtutis defectum eget luminis actione sine qua inmutare non potest; lumen autem propter sui excellentiam eget sur virtutis repressione ut visui fiat proportionale, et ideo per sui applicationem ad corpus terminatum plenius visu conprehenditur; quia vero color luminis eget virtute, res in obscuro sita non videtur ab oculo in lucido existente, set luci exposita ab oculo in obscuro collocato videtur, cum ex parte coloris actio, ex parte oculi et medii susceptio exigatur.

282

Quedam autem in tenebris videntur, sicut capita piscium, squame; querquum putredines et noctiluca sub forma luminis eo quod habet splendorem in tenebris ad visus inmutationem operantem. Set in lumine propter eius excellentiam eorum oppressio splendore et occulto proprius eorum color prius latens per actum exterioris luminis ad effectum ductus apparet (23).

283

Visus autem operatio in inmutatione consistit quam recipit ab obiecto cuius similitudo on parte oculi cristallina describitur et virtutis affectui presentatur.

284

Fit autem hec inmutatio non per radiorum emissionem ab oculo ad obiecta directotum nec per exitum animalis spiritus cum radiis cum quo virtus discurrit et reditum eorum cum dilatatione similitudinis obiecti, set fit per actionem speciei coloris per actum luminis ducte ad effectum per medium dyaphanum ad organum transeuntis in quo receptio eius inprimitur et virtutis offertur iuditio.

285

Visibilium vero excellentie visum dissipant sicut corporum luminosorum presentatio et fortes eorum inpressiones eorum receptionem inpediunt; set deficientium debilitas ad visum non sufficit inmutandum; eius igitur salus in eorum proportione consistit.

CAPITULUM QUARTUMDECIMUM: DE AUDITU

286

Ad cognitonis decorem auditus ordinatur, set per eius opus anima magis in doctrina quam inventione illustratur, nam auditus porta est doctrine; etenim vox que eius obiectum, est medium in doctrina, et animal auditum participans per quem intentiones recipit et memoriam per quam receptas conservat, discipline est perceptivum; est autem ultimus auditus in sensuum necessitate et utilitate.

287

Auditus autem est virtus sita in nervo extenso in superficie nervi obitici ad comprehensionem forme audibilis accidentis ex conmotione aeris intercepti et constricti intus corpus collidens et collisum secundum constrictionem violentam ex quo motu generatur sonus et pervenit cum sua conmotione ad aerem congregatum in concavitate huius nervi conmotione carentem (?) movens ipsam secundum similitudinem sui motus ut fiat contactus conmotionis circa nervum.

288

Cum autem auditus a cerebro quod est sensuum fundamentum emanet, ei deputatur nervus qui est organum ipsum deferens qui ad auris radicem cartillagynisam [fol. 32r, col.1] dirigitur et spiritus tamquam lator cum ipso diffunditur et hic nervus circa auris radicem expanditur et virtutem ei exibet. Est autem organum recipiens radix auris que tympanum dicitur. Hec enim virtutem recipit per nervum a cerebro delegatam et sonorum inpressiones quas virtus diiudicat.

289

Auris autem auditus deservit, officio organi iuvamen exibens sonorum adventus recipiendi, et aerem receptivum conservando et eius foramen interius in osse dicto petroso dirigitur, et hoc os et similiter auris multam tortuositatem et revolutionem optinent et ad nervum a cerebro ortum auditum ferentem tota revolutio protenditur. Est autem auris rugosa eo quod rugarum eius revolutiones aerem et sonorum inpressiones recipiunt et retinet.

290

Set cum soni natura in aere consistat et non continuetur eius inmutatio absque ipso, necesse est auditus organum dispositionem, aeris obtinere per quam sono sit proportionalis et in quo eius inpressio recipiatur atque continuetur, set cum sit mixtum, aeris copiam non habet, presertim cum sonus in aere simplici fundetur; igitur necesse est ipsum aerem ab extrinseco introductum continere et ideo aer edificatur in auribus qui est aeri extrinseco et sono conformis differentiarum sonorum omnes inpressiones recipiens, in quo cum soni inprimuntur organo et nervo redduntur et auditus iudicio presentantur.

291

Est autem huius aeris intrinseca natura aeri extrinseco et sono proportionalis et similiter auditus tympanum et nervus et auris et omnia ad resonationem ex sonorum conmotione inductam appropriata sunt. Aer autem hic omnis conmotionis est expers in continua quiete permanens ab omni differentia sonorum inmunis ad omnium sonorum receptionem habens potentiam ordinatam et auris et radix eius et nervus hoc conmune participant.

292

Eget autem auditus medio in sua inmutatione, nam obiectum eius de longinquo adventu ipsum inmutat. Igitur eget corporali medio, sicut et organo cui est annexus quo obiecti ad ipsum fiat transitus. Hoc autem est aer non per naturam perspicui, neque per naturam vaporabilis set per naturam transvii conmotionis ac decisionis receptivus.

293

Est aeris natura organo eius et obiecto conformis et cum omnium differentiarum soni sit receptivum ab omnibus secundum actum est inmunis.

294

Auditus vero obiectum sonus est. Hic enim est sensibile quod in eius cadit propriam apprehensionem.

295

Soni autem generatio ex contactu corporum collidentium vel ex eorum separatione aere intercidente procedit, set non quorum- libet conmotio corporum sonum gignit set solidorum et planas habentium superficies, nam licet mollia collidantur sicut lana, spongia et pili, non resultat sonus aut non auditur eo quod in eis non accidit mutue collisionis vehementia cum resistentia neque medium soni inpressionem recipiens ab ipsis fortem recipit constrictionem ut actu ipsam auditui representet, similiter et si acuta sicut acus collindantur sonus non egreditur aut modicus cum superficiei planities in [fol. 32r, col. 2] eis deficiat nec fiat collisionis vehementia ut medium constructum inpressionem commotionis recipiat; corpora igitur ad sonum procurandum apta sunt solida planas superficies habentia, nam sonus duplicem habet existentiam: potentialem et actulaem. est autem actualiter (sic) in corporibus solidis planis ante ipsorum conmotionem. actualiter vero in occursu actualis collisionis eorum et conmotionis medii neque autem actu neque potentia est in corporibus ad eorum generationem ineptis.

296

Non solum autem ex contactu corporum secundum collisionem sonus generatus, set ex ipsorum violenta separatione per fracturam, sicut in ligni partium divulsione apparet, in qua quidem conmotio partium et medii advenit, ad quam sequitur sonus; et similiter in hac generatione soni per scissuram exigitur soliditas et superficiei planities, nam in lane et pilorum subtilium corporum evulsione non provenit sonus.

297

Ad soni vero generationem tria concurrunt corpora: unum verberans, alterum reverberatum et tertium medium in quo recipitur, et verberatum sua ressistentia collidendo reverberat, et in duobus exiguntur dutities ac planities, tertium autem oportet esse molle conmotioni obediens.

298

Set quando que ex duorum concursu eius procedit generatio ut in motu virge per aerem et in ventorum agitatione et medium locum optinet duorum: verberati et in quo verberatio resultat; similiter autem et in soni generatione per scissuram tria exiguntur: pars que separatur, et altera a qua separatur, et medium intercidens ad locum scissure inpetuose discurrens.

299

In hac vero via quandoque duo suffciunt in recessu virge ex aeris situ set aer medii et divisi obtinet locum.

300

In collisione vero corporum et eorum contactu est motus localis qui in vacuo non fit set in ipso medium plenum concurrit, ut aer aur aqua; in medio autem fit corporum agitatio et hoc est medium non resistens, set cedens ipsorum discursibus et ad ipsorum conmotionem suscipiens inpetuosam conmotionem; cum igitur corpora sunt coniuncta non producunt sonum, cum non fiat eorum collisio, neque cun distant cum deficiat contactus; cum igitur primo distantia ad invicem concurrunt se collidentia, sonus accidit set in hoc concursu locum suum mutat aut utrumque aut alterum; ergo et medium obediens succedendo conmovetur motu inpetuoso; cum autem colliduntur per contactum, aer interceptus constringitur et ipsorum conmotionem suscipit.

301

Cum autem partes corporis separantur ex quorum separatione sonus accidit ante separationem neque post ipsam non provenit sonus set in actu separationis, in qua accidit conmotio.

302

Set medium inpetuosa conmotione ad locum distantie separationis concurrit et inpressionem recipit et soni figuram.

303

Oportet autem ut in hac conmotione accidat resistentia vel propter duriciem corporum collisorum vel propter difficultatem movendi ex velocitate pro- [fol. 32v, col. 1] veneintem. Unde si quis paulative aerem virga percutiat non accidet sonus eo quod aer motui fiet obediens, set si subito ipsum percutiat, sonus accidet eo quod subito resistet percussioni.

304

Cum autem aer ad sonum motus contonuus usque ad auditum proveniens requiratur, necesse est aerem continuam conmotionem suscipere, et hec continuatio ei accidtt ex sui obedienti agitatione et ex veloci corporum collisione; oportet enim eorum percussionem semper aeris conmotionem precedere et eius divisionem ut ante prime imnpressionis declarationem altera subsequatur, sic enim procedit soni continuatio.

305

Ad hanc autem actionem duo concurrunt motus: primus est inter corpora dura ad invicem se contingentia contactu violento; secundus autem est agitatio aeris constricti aut concurrentis secundum quem sono inprresiionem recipit et forte primus ad eius generationem et secundus ad eius manifestationem operatur.

306

Corpora vero dura ac planta magis apta sunt ad sonum, quia vehementem efficiunt repercurssionem et aerem fortius stringunt et maxime concava propter aeris inculcationem et repercurssionem partium multotiens iteratam.

307

Corporra vero que omni duritie et agotatione carent, ex sui moto sonum non provocant, et ideo corpora superiora que sunt magne subtilitatis pervietates per nullius resistentie (24) in quorum situ nullum medium, sicut aer, non intercisit, ex suo motu sonum non inducunt.

308

Estimatur autem quod duo corpora collisa ad soni sufficiunt generationem, sive illa sint solida sive alterum molle, sicut aer cum inpetu et velocitate percurssum et aeris concursus non videtur operari, nisi ad soni manifestationem et delationem ad auditum. Unde aere remoto ex collisione corporum sonus videtur procedere, quamvis non perveniet ad auditum propter privationem medii deferentis.

309

Conmunis autem veritatis consensus dictat ad generationem soni aeris necessitatem intrare.

310

Sonus autem est dipositio subiectum fixum non determinans set ex diversorum concursu in altero resultans, est igitur in corporibus collisis sicut in causa et sub recto; est autem in aere ut subiecto in quo ex eorum resultant operatione. Est igitur aer et subiectum et medium et est subiectum prout ad eius generationem et sustentationem concurrit; est autem medium prout ipsum delatum ordinat ad auditum; et ad utrumque officium per naturam corporis conmotionis receptivi deputatur.

311

Non habet autem sonus fixam sue essentie existentiam, sicut cetera obiecta sed ad materiam et respectum dicitur et ex concursu et agitatione corporum secundum actualem sucessionem ge-[folio 32v, col. 2]neratur.

312

Propter hoc autem sonus non habet esse certum, est enim motum consequens per essentiam ei connexus, et non discernitur esse eius nisi per obviationem sui ad auditum et videtur habere ortum in aure et nervo expanso in radice eius.

313

Habet autem esse absque auditu quamvis auditu discernatur; nam primo procedit eius generatio et esse eius quam auditum inmutet. Non est autem eius essentia collisorum corporum neque aeris motus.

314

Motus enim est via generalis ad productionem omnium qualitatum sensibilium ordinata; soni autem essentia est propria et determinata, et motus conmunis est via delationis multorum obiectorum per medium ad organa et virtutes et soni essentie non appropriatur et motus est inter obiecta conmunia conputandus et ab omni sensu ex consequenti conprehenditur aut sensui conmuni attribuitur.

315

Et visu corporum motus apprehenditu et neque tactu quandoque (sic) corrumpit sicut tonitruum dissipans animal et turres et montes subvertens et eius nocumentum tavtu sentitur set effectus soni solo auditu discernitur.

316

Et sonus operatur ad multa ad que motus operatio non extenditur, ut tubarum sonus movet et iuvat ad suberversionem hostium et cantum delectat animam ansque distinctione motus et sonus perpenditur non cognito motu neque eius origine neque considerata corporum collisione et aeris conmotione. Set cum duplex occurrat motus in sono: et corporum collisio et aeris conmotio, neuter est sonus set causa inducens ipsum.

317

Sonus igitur non est corporum conmotio set est dispositio ad ipsam consequens medio inpressa nata movere auditum.

318

Continet autem sonus differentias sicut acutum et grave, velox et tardum, iste autem differentie cum existant secundum potentiam in corporibus sonavitis reducuntur ad actum per actualem ipsorum collisionem et aeris commotionem, et tunc per medium delate actualiter inmutant auditum sicut per actionem luminis colores visum.

319

Secuntur autem hee differentie sonativorum corporum dispositiones, actum est igitur quod ex collisione corporum strictarum superficierum procedit et in brevi tempore multum ac velocem transitum facit ad auditum, sicut accidit in sono corde cythare multum extense; dicitur autem grave contrarium et dicuntur secundum similitudinem acuti et gravis in tactu, nam acutum in tactu est quod strictam corporis superficiem sequitur in brevi tempore transsitum multum ac penetrationem operans; grave autem contrarium et secundum eadem materiam dicuntur acutum et grave in qualitatibus, sicut in [fol. 33r, col. 1] saporibus. Velox autem est quod agilem corporum collidentium virtutem sequitur in brevi tempore cursum perficiens ad auditum; tardum autem contrarium, et dicitur utraque secundum tangibilium proportionem. Acutum igitur et grave disponens res mobilis, velox autem et tardum motus conditiones concomitantur.

320

Est autem echo sonus reflexus ex reditu aeris sua inpressione informatus propter corporis resistens inpulsum. Cum autem sit fic sonus duplicatus, ad eius generationem concurrit concursus causaram dupplicatio, set corporis concurrens extremitas sua resistentia medium inpellens eius duplicata cursum.

321

In primo igitur exitu eius concurrunt: verberans et verberatum et medium deferens et in reditu corpus resistens, medium inpellens quod inpulsum iterat sonum, et reddit auditui per deventum ad principium, sicut patet in motu pile iterato per repercurssionemad parietem et in motu aque secundum circulus.

322

Eadem autem est virtus primum exitum generans et iterationem, sicut vertigine virtus pallentis est principium pulsus et tactus.

323

Ad eius autem iterationem requiritur continens undique aerem inpressionem ferentem, retinens ipsum, repercutiendo redire conpellens, et propter hoc generatur in testudinibus et in balneis.

324

Forte autem semper fit set non semper percipitur propter debilem continentis repercurssionem, in qua aer aut exit extra inpressionem evanescere faciens aut debiliter percutitur, ut reditu inperceptibili redeat soni inoressionem seni perceptione reportans.

325

Generatio vero soni reflexi similis est reflexioni luminis, nam sicut lumen a corpore luminoso emanans ad corpus offensionem inducens repercutitur, atque redit ad loca circumstantia et ad originem et totum illuminatione perlustrat, similiter et soni impressio a corporibus collisis in medio elicitus ad extremitates continentis repercutitur et redit ad originem et inmutat auditum circumquaque, et sicut luminis vigor incenditur, cum ad corpora polita reflectitur, similiter et echo fortior fit, cum ad extremitates continentis regularis repercutitur; lumen autem duas contrahit reflexiones: unam fortem secundum quam ad corporalia repercutitur, sicut ad specula et per hanc in magno vigore perlustrat, et alteram debilem in qua ad corpora difformia repercutitur et per hanc exilem inmutationem efficit secundum quam res in umbra videntur, similiter autem et echo duos habet reditus: unum fortem, cum fortem contrahit repercussionem ad partes extremas continentis regularis et per hanc certam efficit inmutationem in auditu; et alium debilem cum parvam recipit repercurssionem ad extremitates continentis inepti, et per hunc inmutationem efficit inperceptibilem.

326

Soni vero species vox est que soli conpetit animali; inanimaltorum vero collisio vocem no generat nisi secundum methaforam, ut in modulatione lire et fistule et aliorum instromentorum musicorum per neumatum, tonorum ac locutionum formationes transsuptive aap- [fol. 33r, col. 2] arent que soli conveniunt animali.

327

Non autem ab omni animali vox emanat, nam cum omnis sonus et vox formetur in aere, et per ipsum ad auditum deducatur, nullum animal aerem non attrahens nec expellens vocem producit, et ideo nullum animal respiratione carens vocem format, sicut in genere piscium contingit, inter quos, quia sunt quidam gressibilibus affines quibus aliquis respirationis modus convenit eis vocis conpetit formatio et est eorum vox absque formationis discretione.

328

Vox igitur animali respiranti appropriatur, hoc autem est illud quod cor habet calidum ad cuius calorem sanguinis sequitur participatio, et ad eius excellentiam temperandam necessitas attractionis aeris concurrit et ut ipse ecentetur et purgetur, requiritur aeris calefacti et fumorum expulsio, ad hanc autem operationem requiritur pulmo et arteria vocalis et ideo illa pulmonem partici- pant; in illo autem aere attracto et expulso vocis inpressio formatur.

329

Sed ad vocis genrationem tria concurrunt: percutiens, percussum et recipiens in quo fit percussio. percutiens autem est pulmo, percurssum arteria et recipiens aet attractus et expulsus; non autem ex omnium partium animalis collisione provenit vox nisi predicta concurrant.

330

Unde si lingua vel dentes concutiantur non generatur vox; oportet igitur predicta concurrere.

331

Eadem autem sunt organa respirationi et formationi vocis deputata, set respirationi deserviunt propter vitam et caloris regimen in quo vita consistit et eius conservatio, voci autem propter bonum et decorationem animalis, et prima vocis generatio in illis habet ortum.

332

Eius autem formatio conpletio fit per modulationem epiglotis quod est extremitas aeterie ad modum fistule et lingue modulantis loquelam, dentium et labiorum et palati, et totius regionis oris aminiculo concurrente.

333

Lingua autem animali propter duplicem finem est destinata; propter nutrimenti discretionem ut esse eius et vita conservetur que per nutrimentum sustentatur, et propter loquelam formandam que ad bonum et decirationem ordinatur.

334

Cum autem unum organum diversis operationibus simul nequeat deservire, set una alterius deviat intentionem, accidit ut cum respiratio exercetur, organa a vocis formatione desistant et cum vocis formatio intenditur respirationis opus deviatur, nam in respiratione aeris contractio et expulso absque mora requiritur, vocis autem formatio moram retentionis aeris requirit quosque forme eius inpressonem recipiat et quandoque motus ad formationem vocis concurrentes sunt inproportionales motibus in quibus respiratio exercetur et mote motis et quietes quietibus non adequantur, et ideo accidit ut abscindatur vocis formatio propter respirationis [fol. 33v, col. 1] necessitatem cum interruptione inepta et tunc propter vocis defectum in eius formatione respiratio perturbatur.

335

Super opera vero horum organorum virtus anime ordinatur ipsa movens et dirigens ad vocis formationem; et ad eius actionem concurrunt operationes virtutis ymaginative et appetitive que conpellunt virtutem motivan menbrorum ad vocis formationem ut virtus que respirationis officio destinatur, vocis generationi servire cogatur, et conpletio advenit et discretio formationis ex epigloti et lingue officio, reliquarum oris partium auxilio concurrente.

336

Finis autem vocis est affectuum anime expressio que maxime fit per vocem que est inpressio aeris ad cor in quo affectuum est origo, delegati eius inpressiones recipiens, et est medium delegatum ad animal recipiens affectus proportionaliter vocem ferens ad auditum qui est porta discipline; voci autem signum affectuum copulatur que cum ad auditum pervenit intellectus affectuum intentionem percipit et mentis iudicia mutua conprehendit.

337

Est igitur voz sonus aeri inspiratio et exspiratio inpressus in repercussionem pulmonis ad vocalem arteriam virtute anime operante generatus cum intentione anime exprimende copulatus.

338

Vocis autem multe sunt differentie: est enim vox grossa et tenuis, alta et submissa, aspera et lenis, rauca et clara, morosum et non morosum habens tenorem; grossa igitur sequitur dilatationem vocalis arterie a caliditate dilatante generatam; tenius autem eius stricturam a frigitate constringente inductam; sicut apparet in fistula amplam habente cavitatem que grossum reddit sonum; stricta vero subtilem; alta vero sequitur fortitudinem virtutis moventis organa aerem ad magne distantie terminum inpellentis, submissa vero eius sequitur debilitatem sicut patet in fistule forti ac debili exsuflatione; aspera vero sequitur inequalitatem arterie, nam asperitas est inequalitas partium corporis duri in supereminentia et depressione consistens, fit autem asperitas ex arterie siccitate vel humididate ipsam inequaliter infundente, siccits in menbro assumptionem inducens eius partes reddit inequales, et similiter humiditas ipsum difformiter irronans partes efficit inequales; lenis autem arterie equalitatem et liberum aeris transsitum absque aliqua interceptione offendiculi comitatur.

339

Rauca veto arterie mollitiem et nervorum et pulmonis sequitur relaxationem sicut patet in cordis cythare madefactis, hec autem dispositio ex humore superfluo inibibente generatur; clara vero arterie et pulmonis sequitur puritatem; habens autem tenorem longum sequitur temperamentum cordis et menbrorum hanelitui deservientium et pectoris latitudinem propter quam semel aeris attactio facta [fol. 33v, col. 2] ad calorem sufficit temperandum, ut vicissitudines natura non cogatur iterare in respiratione propter quarum multiplicationem vocis continuatio interrumpitur; vox vero brevem habens tenorem sequitur contratiam horum mebrorum dispositionem et pectoris structuram que ad aeris capaciataem non sufficit, ut gogatur natura respirationem multoticiens ietrare, ad cuius multiplicem iterationem vocis sequitur interruptio non morosa.

340

Possunt autem predicte differentie combinari secundum causarum ipsarum concursuum conbinationem.

341

Auditus autem inmutatione quam a sono recipit perficitur; sonus autem ad ipsum per aerem medium dirigitur; oportet autem aerem esse continuum usque ad auditum, ut inpressionis soni continuatio non deficiat; fit autem hec continuatio eo quod aer in omni parte equaliter continuationi est obediens, et cum corpora collisa cum velocitate alisque (!) interruptione colliduntur et maxime cum sonum generant corpora plana, in quibus sunt superficies equales motum uniformem recipientes, aspera vero propter partium inequalitatem motum discontinuum recipientes sonum efficiunt interruptum et propter hoc campana ex puro cupro conposita asperum reddit sonum propter partium porosarum inequalitatem, cum vero stagnum ei conmiscetur eius claudens poros superficiei partes equales reddens sonus lenis et uniformis ex campana procedit.

342

Aer atem interiori auri coedificatus soni recipit inpressionem, et ideo in ipso fit soni representatio; unde apparet sonus in aure sicut in cornu propter motum aeris interioris.

343

Perturbatur autem auditus operatio propter nervi opilationem, cum virtus et spiritus ad organum pervenire non potet, et propter discontinuationem aeris ecterioris cum interiorem non attingit, sicut cum auris claditur, et ideo non audit homo in aqua, quia in ea aeris ad aurem transsitus inpeditur, sive ipsa aurem replente sive exterius circumstante, et propter aeris exterioris pertubationem et continuam agitationem soni inpressionem deviantem, sicut accidit in motus ventorum violentia et propter conmotionem innaturalem aeris interioris sonos exteriores disturbantem.

344

Et propter hoc aliis causis concurrentibus cum aer interior est quietus, auditus vigor et discretio roborantur; cum autem sonorum innaturalium occursu agitatur, sonorum verorum discretio inpeditur, sicut in sibilo aurium apparet.

345

Apprehendit autem auditus sonus et silentium per habitum eius et in sonorum proportionali temperamento salvatur, ab eorum debilitate non movetur ab ipsorum exceççentia corruptionem patitur, sei in sono advenit motus actio cuius effectus ad tactum qui corporis corruptionem conprehendit in motu, potius quam ad auditum dicitur pertinere.

346

Circa virtutes igitur exteriores sensibiles sermoni finis inponatur et ad interiores perscrutatio dirigatur.

347

EXPLICIT TRACTATUS VI DE SENSIBILIBUS VIRTUTIBUS EXTERIORIBUS

PrevBack to TopNext