Table of Contents
Scientia libri de anima
Praefatio
Tractatus 1 : De animae essentia
Tractatus 2 : De animae differentiarum distinctione
Tractatus 3 : De differentia vegetabili
Tractatus 4 : De virtute regitiva
Tractatus 5 : De virtute vitali
Tractatus 6 : De anima sensibili secundum processum circa virtutes apprehensiva
Tractatus 7 : De virtutibus sensibilibus apprehensivis interioribus
Tractatus 8 : De virtutibus animae sensibilis motivis
Tractatus 9 : De substantia animae intellectivae et unione et separatione eius
Tractatus 10 : De virtutibus animae apprehensivis
Tractatus 11 : De virtutibus motivis animae
INCIPIT [TRACTATUS] UNDECIMUS: DE VIRTUTIBUS MOTIVIS INTELLECTIVIS
Ad anime intellective perfectionem concurrunt apprehensio et motus, per apprehensionem in rerum noticiam et contemplationem erigitur et scientia decoratur, per motum ad opera extenditur et virtutum acquisitione completur quibus felicitatis dotem meretur; a cognitivis igitur virtutibus apprehensio, amotivis vero motus emanat; postquam igitur de apprensivis sermo premissus est ad motivas intentio dirigatur de earum narratione hunc tractatum undecimum disponendo ex decem capitulis constitutum. In primo agitur de distinctione virtutum motivarum humanarum. In secundo de voluntate et de voluntario et involuntario. In tertio de voluntate naturali. In quarto de voluntate sensuali. In quinto de voluntate activa. In sexto de sinderesi. In septimo de summe desiderio bonitatis. In octavo de libero arbitrio. In nono de passionibus anime intellective. In decimo de sermone interno.
CAPITULUM PRIMUM: DE DISTINCTIONE GENERALI VIRTUTUM MOTIVARUM INTELLECTIVARUM
Sicut vitam spiritualis cognitio comitatur sic et motus intellective, igitur anime virtutes cognitione et motu perficiuntur. Nam ut ipsa congitione omnium capax est, omnia circuit, omnia comprehendit sic motu interni aspectus ad omnia movet hic agens hec retractans (?) ex perceptione eius affectionem, ex affectione appetitud, ex hoc vero motus executio procuratur. Habet igitur ipsa motivam virtutem a qua emanat motus. Verum cum hec virtus omnibus animalibus insit non est intellective propria set et sensitive conmuni quamvis processivus motus solis perfectis debetur. Set vegetabilis pars non est quia cum apprehensione movet neque vegatebilibus inest que non voluntate sed natura reguntur in quorum regimine nutrimenti et augmenti est motus continuus quem voluntatis variatio non interrumpit, anime vero virtutum ex statu nature non videtur numerus infinitus quamquam earum obiecta et opera latissime extendantur. Quedam igitur anime virtus omni anime et omni viventi communis est ut regitiva a qua cuncti effectus communis vite coherentes emanant. Alia vero propria differentie alicuius et communis omni viventi ut omnis virtus anime vegetabilis, alia anime sensibili propria et omni animali communis ut sensitiva exterior, alia ei propria et quibusdam solis communis ut estimativa, alia intellective propria et soli homini ut distinctiva et consimiles, alia communis anime intellective et sensitive et a quibusdam animalibus participata ut motiva que non videtur esse propria intellective cum [fol. 60r, col. 1] sit ceteris animalibus communis quibus intellectus non inest, sensitive vero propria non est cum sit homini communis et cum ad intelligibili ppetibilia moveatur intellectus, motus vero processivus sensitive proprius non est cum multa animalia sensum participantia eo carent inmobilia permanentia et quedam alia organis eis deputatis carent cum in eis natura nichil frustra facit nec innecessariis deficiat, intellectus vero non est huius motus principium. Nam hec virtus verum discernit et nichil intelligendum aut fugiendum speculando diiudicat neque executionem percipit nec adimplet nec menbrum movet ad opera destinantur, motus vero ad bonum actuale cum electione aut fuga operis executione dirigitur non igitur ab intellectu speculativo procedit at vero intellectus speculativus per sui extensionem ad opus efficitur practicus et in hoc statu ei motus ac boni malive discernendi industria. Verum contradicentibus inferioribus virtutibus motus non procedit in actum ut in scientibus medicinam et eius ductu corpus non regentibus et in voluptuosis sine rationis freno pervolutis apparet. At vero contradicente imperio intellectus sensitiva subcumbens hunc motum ad effectum non perducit ut in virtuosis s voluptatibus abstinentibus patet. Non igitur hic motus sensitive proprius est. Merito autem amplius sensibilis apprehensiva ipsum non procurat procedit autem ipse ab appetitu set neque appetitiva sensibilis neque intellectiva ad ipsum semper sufficit producendum. Est autem appetitiva intellective et sensitive communis que hominibus et brutis inest principium huius motus. In hominibus vero ipsa concurrente compositione operis utriusque. Sensitivis vero virtutibus extrinsecis et intrinsecis apprehensivis cum motus ratio non insit aliquibus prout ad finem et opus extenduntur inerit. Hee autem sunt fantasia et estimativa, fantasie vero circa formas et earum desiderium, estimative vero circa insensibiles intentiones versatur intentio earum vero officio opera in animalibus diriguntur. Nam ipse eis regimen prestat ut hominibus intellectus. Cum vero ipse motive funguntur officio ad bonum actuale sensibile extenduntur. Estimativa vero in homine intellectiva ducta imperio cogitative gerit officium. Similiter autem intellectui cognitio et motus debetur. Verum speculativo cognitio practico vero motus appropriatur, utrique vero ens obiecti vice respondet. Verum vero speculativo bonum practico adaptatur. Nam hic rerum notitiam inquirens veritatem finaliter, ille vero actuale bonum desiderans bonitatem intendit at vero fantasia ad bonum sensibile et intellectus ad bonum intelligibile movetur duo ergo moventia ad unius rationem reducuntur. Nam appetitus utrique communis motus perficit rationem virtus igitur motiva [fol. 60r, col. 2] intellective ac sensitive communis appetitive utrique communis participant rationem. Verum tam motiva quam appetitiva fantasie et intellectui communis ad communem differentiarum diversarum naturam reducitur que in communi fandantur substantie anime ratione. Motiva vero sensibilis et intellectiva licet in homine concurrant distant quamquam analogia motus utrique conveniat. Duo vero distinguntur virtutes officio diffrentes affectiva et voluntaria, affectiva vero non ad proprias concupiscentias sed ad dilectorum affectiones tendit cuius opere mater filium diligit, ex ipsa vero procedit desiderium sicut ex ymaginatione ut vinctus ymaginatur et desiderat a compedibus liberari. Voluntas vero quedam est debilis quedam roborata in qua non differt nisi actus executio. Set executionis desiderium roborat voluntatem ac confirmat, sicut enim firma ymaginatio rem quam considerat no optat sic voluntas rei executionem quandoque non desiderat, firmato vero motus desiderio virtutes inferiores movent menbra ad operis executionem verum voluntas quedam virtute concupiscibili quedam irascibili continentur, concupiscibile vero ad utile, verum aut apparens, adquirendum dirigitur. Unde ex ea provenit intensio voluntatis ad consupiscentiam. Irascibilis vero ad id quod est vere aut apparenter nocivum dirigitur repellendum. Unde ex ea procedit voluntatis intensio ad vindicendum. Verum in hiis estimatio regimen dat. Verumptamen sicut ipsa obtinet dominium in apprehensivis sic concupiscibilis et irascibilis in motivis quarum imperio subiacent motus executive.
Censetur autem separate intelligentie officium virtutum motivarum affectiones ac motus dirigere, etenim eius opere contemplationis actus in ea perficitur et rerum ordo exigit ut substantie in- feriores a superioribus vires suscipiant omnium. Verum ab omnibus intelligentiarum differentiis videtur anima suffragium suscipere que variis officiis ei varia opera amministrant quarum opere maxime in suppremo actionum statu requirit. Verum intelligentie prime potissime regimine completur intus perficitur bonitate a cuius puncto cum deviat in infinitam defectus circumferentiam conpellitur errore vago ac nimio declinare.
Commune vero obiectum motive virtutis bonum est. Nam cum illud ab omnibus desideretur primo in appetitum cadit, eius vero desiderium humano appetitu est insertum quem verum bonum allicit. Set ipsum se ad apparentia bona devius error abvolvit. Verum igitur bonum appetitus rationis certitudine ductus ad apparens virtutum obliquitate devians inclinatur, appetitus igitur generale principium bonum est, tria vero ad motus concurrunt movens inmobile ut bonum exterius virtutem alliciens et movens mobile ut virtus [fol. 60v, col. 1] anime a bono moto et corpus ad eius acquisitionem movens et mobile non movens ut menbrum motus officio deputatum. Verum bonum actuale presens bonitatem participans temporalem motive respondet, fantasie. Nam sensitiva ad corporis regimen inclinata eius adherens desiderio bonum ei delectable appetit et eius desiderio ducitur tanquam eius industria naturalis vegetative regimini fir conformis, bonum vero simpliciter et absolutum et maxime futurum intellectivam motivam allicit cum ipsa sue libertati relicta circa suum regimen elaboret corporis regimine negleto.
Quonam vero appetitiva intellectiva in suo statu ad bonum simpliciter verum et fixum dirigitur semper in desiderium rectitudine perseverat. Verum cum a suo statu labitur et inferiorum virtutum non discernens errore ducta aut priori defectu ducta in apparentis boni desiderium afficitur (38) ipsum in aparrenti consistere iudicans ad ea devolvitur. Similiter autem in cognitione sua purum ac certum verum discernens non fallitur obiectorum vero inferiorum incertitudine compressa et indiscretionis sue errore defecta in ignorantiam labitur et errorem.
Quia vero fantastica appetitiva circa boni apparentis desiderium procedit in quo quandoque vera quandoque non vera bonitas invenitur ad rectitudinem et irrectitudinem declinare nata est. Similiter autem et in cognitione ei quandoque error quandoque accidit certitudo prout fantasmatum ducitur exigentia. Sensitiva vero exterior cum obiectum fixum ac determinatum respiciat errorem non incurrit cui assimilitur intellectus cum in sua permanet fixione. Unde intellectus semper rectus, fantasia vero quandoque recta quandoque non recta censetur.
In sensitive vero et intellective appetitive desiderio et motu accidit discordia in obiecto, appetitu, statu atque regimine. Nam bonum verum apparenti dissonat cum hoc ad perpetuum finem illud ad corporales moveatur voluptates et superior motiva bonum verum sue perfectioni congruum, inferior vero ei contrarium, corpori autem delectabile affectat et hec illa suo imperio subsedere nititur, illa vero resistit et hec regimini sue vite conpetens procurat, illa vero corporis ducitur blandimentis. Superioris vero prevalente dominio inferior obediens ad rectum finem corpus dirigit ac movet e contra superioris excellentia subcumbente ad bonum apparens inclinare ipsam conpellitur, et corpus inferioris nutu a finis recti opere devians ad acquisitionem boni temporalis prorrumpit. Set nature ordo expedit ut inferior superioris imperio dirigatur ut orbes erratici primi orbis motu ac regimine gubernantur et tunc status anime accipit complementum.
CAPITULUM SECUNDUM: DE VOLUNTATE ET DE VOLUNTARIO ET INVOLUNTARIO
Cum igitur res delectabilis offertur intellectui eius perceptio allicit ipsum ex cuius affectione oritur desiderium appetitive, desiderii vero executionem consensus inclinatio confirmat et sic nutus voluntatis insurgit. Est igitur voluntas virtus appetitiva desiderio rei delectabilis consensum inclinans ad eius executionem disponens.
Quia voluntas ad res externas appetibiles ordinatur iuxta earum diversitatem suscipit distinctionem. Rerum vero voluntatem moventium quinque sunt genera; primum in rebus homini necessariis. Secundum in ordinatis delectationibus. Tertium in humanis actibus. Quartum in rectis ordinationibus. Quintum in summi boni desiderio consistit. Voluntas igitur similis proprie dicta circa ea que nature humane sunt necessaria. Sensualitas vero bestialis circa illicitas delectationes. Voluntas activa circa humana negocia. Sinderesis circa honestas affectiones helesis (?) vero circa summi boni delectationem sollicitudinem gerit.
A motiva vero opus voluntarium et involuntarium et quoddam mixtum procedit. Est autem voluntarium quod ex voluntatis nutu agendo homo prosequitur aut sustinet patiendo. Involuntarium vero contrarium utrumque vero in actibus determinatur et in actione ac passione consistit. In actione igitur est voluntarium quod homo inclinatione voluntatis aggreditur aut ab extrinseco eius nutu intrinsecus conferente procurant. In passione vero est voluntarium quod ex inclinatione voluntaria sustinet aut eius nutu ab extrin- seco suscipit, voluntarium igitur ex naturali industria aut circa scientiam procedit involuntarium vero quoddam violentia quoddam ignorantia procuratur et utrumque sicut et voluntarium in actione et passione consistit. Violentia vero est quod ab extrinseco procedit principio nichil conferente vim passo sicut naturale est quod est ab intrinseco aut extrinseco principio procedit aliquid conferente passe et ideo volunatrium naturali involuntarium innaturali operi comparatur. Violentia igitur involuntarium in agendo est quod ab extrinseco principio non cooperante voluntatis nutu compulsus homo procurat. In paciendo vero violentia, est involuntarium cuius principium est extra nichil conmittente secundum proprium impetum vim passo. Ignorantia. Involuntarium vero est quod absque discretione et mentis debilitatione agitur aut paciendo sustinetur. Inducunt autem violentiam et cause casuales et fortuite et cause voluntati compulsiva dominia inferentes. In puro vero involuntario opere potius videtur passio quam actio advenire. Est autem opus medium voluntarium et involuntarium secundum omne genus naturam participans. Hoc autem in tribus modis consistit primo in minoris dampni electione propter maioris incursum periculi evitandum et cum iactus mercium propter vitandum pericula procurat. Secundo in rei nin preelecte acquisione in cuius obtentu voluntas congaudet ut in thesauri casuali inventione [fol. 61r, col. 1]. Tertio in voluntaria data occasione causa involuntaria subsecuta ut cum quis voluntate ebrietatem incurrens homicidium non deliberando committit.
Actuum vero voluntariorum et involuntariorum quidam sunt eligendi quidem fugiendi, utrique vero quidam simpliciter quidam secundum quid et ad tempus, eligendi vero simpliciter laude perfecta procurantur quodam modo vero diminuta, fugiendi vero contrarii; fugiendorum vero quidam sunt pena per se digni ut volunatrium homicidium quidam propter occasionem precedentem ut fornicatio quam ebrietas procurat, qui vero assueto loco sagittas hominem transigit transeuntem retro homicidium non censetur quia non voluntarie commisit nam voluntarium nec ignorantia nec violentia fit, est enim opus a principio productum intrinseco particulares circunstancias perpendente, alii actus fugiendi sunt misericordia digni in quibus culpam attenuat, alii sunt digni indulgentia quos ignorantia aut violentia excusat, distinguuntur autem generaliter secundum quod magis aut minus ab inclinatione voluntaria sumunt ortum.
CAPITULUM TERTIUM: DE VOLUNTATE NATURALI
Omni autem creature unest appetitus sui regiminis et conservationis ex industria naturali, proprie igitur dicta voluntas naturalis in homine ad sui regimen inclinatur eius vero nutum nature ordo conpellit que omnibus insita omnia conservat et ad conservationem procurantia movet. Est igitur voluntas naturalis omnium constitutivorum et conservativorum naturalis existentie necessarius appetitus.
Quedam autem voluntas naturalis anime, quedam corporis curam gerit. Hec autem que circa anime naturalia desideria laborat triplicem habet aspectum: primus circa vitam et conservationem vite eius, alius circa operum salvam directionem in apprehensione et motu habitam, alius circa habitos acquisitos ut scientias et virtutes per intrinseca acquisitos versatur. Similiter autem et illa que corporis secundum sollicitudinem triplicem aspectum tenet, primus ad vitam corporis ad conservandam et eius incolumitatem. Secundus ad perfectionem operum naturalium et animalium; tertius ad prosecutionem rerum humanam machinam constituentium et conservatium ordinatur cibos et potus et cetera necessaria appetendo. In hiis vero operibus actus et passiones odium non merentur nisi ad excessum vergant et ideo sicut circa ceteras operationes naturales si medium servent circa ea meritum ac demeritum non procedunt.
CAPITULUM QUARTUM: DE COLUNTATE SENSUALI
Quia vero intellectualis appetitus sensibilibus motibus involutus ad sensibiles concupiscentias inclinatur sensualis voluntas ipsum ad earum assensum ad desiderium concitat. Oritur autem inclinatio ex sensualium delectationum stimulis quos delectabilium rerum blandimenta inducunt; voluntatis vero consensus quod intellectus procurat deviatio animam ad temporalium rerum amplexus inclinat. Est igitur voluntas sensualis rerum temporalium delectationem illicitam afferentium inordinatus appetitus.
CAPITULUM QUINTUM: DE VOLUNTATE ACTIVA
Humane consitutionis ac rerum sibi subiectarum anima rectrix est. Cum igitur circa exteriorum associationem ac dominium ipsa laboret ad eorum consecutionem active voluntatis sollicitudo inclinatur quam bonorum exteriorum illecebre trahunt cum anima sensualibus involucris compedita ad infima declinat ad ea perquirenda.
Hic vero appetitus quandoque ad possibilia quorum procuratio est in potestate humana quandoque ad impossibilia ad que potestas humana non extenditur destinatur. Set possibilium appetitus qiudam ad ea finem tendunt quidam ad finem ordinantur. Ille vero qui ad ea que ad finem tendunt ordinatur. Septem opera complecitur a quibus virtutis differentie solo officio distingunntur. Hic autem naturali ordine consecuntur iudicium, consilium, dispositio, sentencia, electio, impetus atque usus. Est autem consilium appetitus inquisitivus eorum que in potestate humana sunt discernendorum atque prosequundorum quod virtus procurans consiliativa dicitur. Iudicium vero est rerum consilii inquisitione ac perscrutione pertractarum ad melius deducta consideratio, illud vero iudicativa procurat; dispositio vero est reu ex consilio considerata ad exequendum deliberatio. Hanc vero dispositiva pertractat.Sententia vero est rei iudicate ac disposite determinatus consensus quam sententiativa procurat. Electio vero est duarum preiacentium rerum ex sententie pondere discretarum preeminentis acceptatio quam efficit electiva. Impetus vero est ad rei electe operationem aut executionem inclinatio actualis quam impetitiva efficit. Usus vero est rei impetum aggresse inquisitionis industria quam executiva procurat. Voluntas vero a fine recipit complementum post cuius obtentum omnes quiescunt appetitus. Impossibilium vero appetitus fine frustratur, difficilium vero raro fructum conse quuntur quem intendit.
CAPITULUM SEXTUM: DE SINDERESI
Veri boni anime humane desiderium est insertum. Cum igitur eius aspectus currit ordine naturali in eius desiderio figitur. In boni igitur veri appetitu sinderesis consistit que malorum consensui inmurmurat. est autem sinderesis veri boni rectum ac firmum desiderium malis a affectionibus repugnans, ipsa vero rectitudine ducitur. Ex eius igitur operibus procedunt recti mores ut eius ductu in vita laudabili anima dirigatur.
CAPITULUM SEPTIMUM: DE SUMME DESIDERIO BONITATIS
Summe bonitatis a qua trahit ortum huic anime desiderium est innatum quippe cum ad existentiam producta et decoris eius dono dotata in noticiam et dilectionem eius naturaliter elevetur nec mirum cum naturalia animalia naturali ductu suorum originum principia recognoscant et ad ipsa innato affectu moveantur, unde loca in quibus suas ab agentibus perfectiones assumpserunt naturaliter optant er ad ea feruntur impetu naturali. Similiter et filii parentes amore diligunt naturali ab ipsis contrahentes originem corporalem et animam cum corpus cui perficiendo ac gubernando committitur ipsum affectu innato diligat parentum corpus a quo corpus cui adiungitur, sumit ortum, naturali delectione amplectitur et discupulus doctorem in delectione recognoscit tamquam ab ipsi perfectionem habitus se arbitrans suscepisse et bona caduca recipiens afficitur in dilectione conferentis. Non est ergo mirum si anima sue originis actorem et bonorum suorum largitorem agnoscit atque in eius desidereio elaboret et ideo est ei virtus insita ad summe bonitatis fastigii amorem complectendum. Est autem theophilosia summe bonitatis desiderium consummatum.
In supremo igitur aspectu anime due disponunt virtutes: una quidem apprehensiva summam aspiciens veritatem et alia motiva summam affectans bonitatem. Veritatis ergo exemplare vestigium prime impressum ei est cuius ductu ad eius amplectendam dulcedinem concitatut. Set veritatis summe noticiam dupplici tramite anime acquirit, creaturarum dispositionem speculando et ad ipsum multis mediis ascendendo et alter ad eius puram lucem aspectum liberum elevando. Similiter autem dilectio summe bonitatis insurgit ex creaturarum dulcedine ad summam iocunditatem perducente et ex immediato eius amplexu et sicut prima notitia certior sic prima dilectio est perfectior. In eius igitur contemplatione perficitur. Nam cum sit veritatis pesceptiva in prime veritatis perceptione sui intuitus ponit statum a cuius puncto cum deviat labitur in errorem. Nam vite et operis summa perfectio est eius cognitio ac dilectio, ad hoc vero opus summa exigitur elevatio. Nam inferiorum virtutum animalium et corporalium motus et corporis regimen summum aspectum prepdiunt; ut enim lune pars ad solem directa eius per lustrationem luminis decoratur, ad terram vero inclinata aut eius interiectu a rceptione luminis prepedita obscuratur sic anime aspectus cum ad primam lucem dirigitur luminis ac cognitionis decore perficitur; cum vero ad infima inclinatur in tenebras labi conpellitur nec valet culmen attingere veritatis et mre lune tota obscurari potest non tunc totaliter perlustrari propter eius defectum et inclinationem ad tenebras exterioris staus. Noticiam enim rerum extrinsecarum sollicitudo et infimarum deviatio mentis obscurans aciem defectat sic et bonorum conmutabilium devius appetitus a centro summe bonitatis exorbitans eius desiderium cogit [fol. 61v, col. 2] ad invia declinare.
CAPITULUM OCTAVUM: DE LIBERO ARBITRIO
Rerum productio a quinque principiorum opere: creatoris, nature, artis, fortune, humane voluntatis originem sumunt; creatoris vero opera ex nichilo procedentia certis innixa limitibus super humanam industriam elevantur; a natura producta que a primo conditore creata eius regula stringitur exemplari humane variationum non subiecet; ab arte facta licet ab humana exeant virtute cum in eis intellectus nature sequitur regulam et exemplar et certis limitibus eius operatio continetur, fortuna vero ex causis preter propositum inordinate confluentibus edita cum nobis preter intentionem occurrant a nobis ortum non sumunt, nullum igitur predictorum humane attribuitur voluntati. Set multa ab ipsa libere procedere censentur. Hec igitur ad liberum arbitrium retorquentur et ab omni creatura proprium opus eliciutr; igitur ab anime voluntate libera propria opera educuntur. Non recte autem estimatur anime liberum inesse arbitrium eo quod ut cetere creature ex nichilo sumpsit initium et ideo ad defectum est vertibilis quacirca et eius electiones atque opera mutabilia sunt, hic enim defectus ad essentialem originem et non ad opera habet proximum aspectum et ex nichilo facta productio non in ea defectum existentie et operationis inducit set conditoris prioritatem et summam potentiam ostendit et hic defectus omnibus creaturis huius libertatis non capacibus est communis. Et hec libertas in dignitate et perfectione virtutis affectus et operis consistit et per eam anima suo conditori a quo defectus non provenit conformatur et defectus corruptele et lapsus ac deviationis est occasio; libertas vero boni origo et libertas per se boni per ruinam mali est causa; defectus vero semper est mali prigo et defectus mali naturalis existentiam destruentis est occasio; libertas vero existentia boni et mali acquisiti est principium et hic defectus aut demeritum causa non est sed libertas meritum aut demeritum inducit. Non igitur arbitrii libertas ex hoc defectu procedit. Ei vero libertas inest eo quod non est alicui nature in voluntatis operibus subiecta, cum enim cetera et vita carentia que natura tantum ac viventia que anima ac natura regunt solo nature ductu agantur, ipsa nature superposita naturam flectit et proprio nutu ducitur quippe cum ipsa a corporalis materie nexibus ac nature obligationibus sit inmunis et cum ceteris spiritualibus substantiis sit conformis, cum eis consilii libertate congaudet et virtus apprehensiva cuma a materiali ac naturali dependencia libera sit, omnium per industriam capax est et propter consimilem libertatem motiva ad omnes actus qui ab ipsa procedunt libere inclinatur.
Virtus vero in qua libertas existit non vegetabilis nec sensibilis est nam ille materialibus [fol. 62r, col. 1] nexibus involute naturali dutu subiecte ducuntur impetu naturali et viventibus libertate carentibus insunt et ad earum obiecta viventia non libere set naturali inclinatione compulsa moventur. Soli vero intellective inest non autem apprehensive cum circa opera attendatur; active igitur volunatrie conpetit maxime ad opera ex materia industria procedentia destinata. Arbitrii vero discretio electioni ascribitur rationis, libertatem vero procurat libera inclinatio voluntatis. Liberum igitur arbitrium non virtus principalis sed virtutuis annexa dispositio oidicatur. Est igitur liberum arbitrium rei ratonis indagatione discusse prosecutionis ac repudiationis voluntatis industria non coacte.
Omnia vero opera voluntatis ut appetitus, consensus, arbitrium, inquisitio, electio, impetus, operis executio cum libertate procedunt maxime vero actus in humana consistente potestate. Nam qui ab aliis causis sibi libertati materie non cedunt et appetitus voluntarii quos naturales ducunt incursus ut necessariorum desideria ad que voluntas dirigitur naturalis, a voluntaria libertate recedent, ad bonum vero hec libertas destinatur quod et appetitum allicit. Verum ad malum lapsa libertas in servitutem corruit, malorum enim potentia inpotentia iudicatur. Rectitudo vero rationis libertatis lapsum stringit ad verum bonum libere eam coartans et in libertatis regimine consistit meriutm et virtutes, cetera vero viventia et presertim vita carentia carent arbitrii libertate eo quod hec anima et natura gubernata solo ductu nature et anime materiam sequentis, illa vero nec impetu ducuntur et utraque materie et nature corporalis nexibus sunt ligata.
Est autem in intelligentiis arbitrii libertas quippe cum nullis naturalibus legibus sint subiecte a naturali ac materiali nexu inmunes cognitionum affectionum ac operum omnium summa libertate capaces; imprimis vero libertas ad bonum ordinata ad malum nata est naturali lapsu declinare, lapsum vero defectus quem procurat distantia a summo termino veri boni, naturalem vero deviationem virtus consolidat conditioris.
CAPITULUM NONUM: DE PASSIONIBUS ANIME INTELLECTIVE
Universaliter passio dicitur ab uno in alliud motus illatus, quedam vero corporalis est quedam animalis quedam conpositio conpetens. Est autem passio motus appetitive virtutis cum estimatione boni aut mali procedens, boni autem suspicio concupiscentiam, mali vero suspicio movet iram. Intellective vero ex intelligibilibus inpressionibus suscipit passiones que triplici ex causa sumunt originem ex anime motibus internis quppe cum ipsa formet effigies operum suorum et passiones atque affectiones ex sua industria procedentes. Secundo spiritualium inpressionum quas ei spirituales transmittunt [fol. 62r, col. 2] substantie occursu. Tertio ex obviatione corporalium obiectorum que eam propter connexionem corporis et inferiorum virtutum incursum inmutant. Intelligibilis igitur presentatio apprehensionem, hec autem iudicium hoc vero motum, hic vero passionem, hec autem assertionem, hec autem internam operationem que est motus affectivus. Hec autem impetum, hic vero prosecutionem, hec vero rei acquisitionem inducit.
Affectionum igitur ex passionibus genitarum contrarietates ad eam virtutem spectant quarum descriptiones per internos affectus traduntur.
Amor est delectabilis ac desiderabilis rei comprehense ac distantis appetitus connexio. Unde in rebus dicitur vis unificans suprema summis infima summis et infima ad invicem.
Pax est a sollicitudinis ac turbationis intrinsece et extrinsece incursu recedens mentis tranquillitas.
Odium est a re horribili animi seiunctio contra inimicitie occasionem machinationem preparans nocumenti.
Turbatio est ex sollicitudinis ac concitationis intrinsece et extrinsece incursu procedens mentis inquietatio.
Furor est ad illicitos actus mentis illicita et inordinata conmotio.Insania est mentis morbus in actuum leso iudicio et ad oncongruos actus precipitatione consistens [fol. 62v, col. 1]. dicitur autem memorabilis mali et odii permanentia.
Demonium est disipientia ultra humanarum cogitationum et actuum in morum inordinatione prorumpens.
Timor vero est ex inminentis mali presumptione sollicitudo. Continet autem timor hec. Quorum segnities est futurorum operum agressus timor. Erubescentia timor in expectatione obprobrii.
Cuncta vero anime accidentia delectatio et dolor comitantur. Delectatio enim est affectio ex apprehensione perfecte inquisitionis et proprie virtutis procedens, hec vero acquisitio rei naturaliter perfectionem inducit, dolor vero est delectationi contrarius. Verum et delectatio et dolor duplex distinguitur intellectualis et sensibilis. Delectatio vero ac dolor intellectus circa intelligibiles acceptiones consistit ut in gradu supremo et infimo distincte. Sensibiles vero cum ad omnes virtutes extendantur interiores, maxime cogitative et estimative conpetunt. Estimatur autem delectatio non perpendi nisi cum causa doloris precedente eam delectationis causa removet naturalem dispositionem inducens ut creadatur in gressu ab in natura naturali dispositione consistere. Nam permanentia naturalis disposionis delectationem inducere non videtur. Hanc vero deceptionem inducit acceptio accidentalis pro essentiali facta. Nam dispositio in natura postquam quiescit et facta est permansiva non sentitur cum eius permu- [fol. 62v, col. 2] tatio quam sensus requirit cesset quamvis inprimat delectationem et ideo in exitu ab ea accidit delectatio per contrarie dispositionis delectabilis introducionem et ideo ethice febris calor non tantum fecerit quantum a cute molestat nec contrarie qualitatis introductio tantam delectationis perceptionem inducit et miseriarum inexpertes deliciarum non percipiunt blandimenta. Nam quidam ad quedam quidam ad alia facilius inclinatur, quidam enim ad gaudum, quidam ad trsititiam et ad alia facilius provocantur. Set aptitudinis accidentium interiorum intellectualium causa potius ex natura anime procedere videtur ex eius innata industria, a creatore insita aut ex frequentia apprehensionum variarum aut ex delectationum vel horrorum ipsarum ocuursu, ad hanc vero diversitatem dispositio lucis spiritualis eius in claritate maiori aut minori cum virtutum adaptationibus operatur, aliorum vero accidentium et precipue sensibilium facilitas ex anima et virtutibus eius et ex natura corporis procedit. Nam anima suarum virtutum ductu ad ea movetur ad que sunt sue virtutes promtiores forte hoc sue naturalis dispositionis industria exigente. Verum cause ex corporis dispositione provenientes in hiis (?) rectius sunt reddende quam cum plures sunt ad quinque genera reducuntur: primum et precipuum in dispositione spiritus. Secundum in dispositione et precipue cordis. Tertium in rebus corpus permutantibus, quartum in occursu accidentium (?) anime, quintum in affectione consistit. Cum igitur in spiritu quantitas et qualitas apete concurrunt, gaudio, solatio et deliciis animam reddit aptam etenim sue multitudine et augmento substantie virtutem roborat, ad dilatationem extra originem suam et remanentiam eius in origine sufficiens est, ex sua vero subtilitate ac lucis splendide claritate qua nature celestis effigiem gerit aptam et hylarem animam reddit et sic gaudium, solatium ac delicias procurat; suo enim augmento virtutis officio subministrat sua claritate apprehensionem roborat et delectabilem reddit; cum vero est paucus quamvis clarus ad dilatationem et remanentiam in principio non sufficiens paucum gaudium gignit ut in debilibus et convalescentibus; cum vero paucus aut multus est et grossus at turbidus hec potest grossicie et paucitate dilatare in sua obscuritate infestat tristitiam in melancolicis procurat. Nam melancolia claritati spiritus obvians ac ipsum defedans anime operum perfectionem im+edit; corporis vero et cordis ac cerebri complexio passiones variat. Similiter autem etiam humorum et ceterorum contentorum ut etiam accidentium exterius in vultu vestigia denotantur; cibus vero, potus et aer et substantia anime per corpus aptitudinem excitant spiritus variando. Unde vinum cum spiritum et calorem clarificet [folio 63r, col. 1] et confortet ac virtutes excitat et menbra corroboret, gaudium gignit; exteriora vero hanc variant aptitudinem accidentia ut iocundi aut contrarii rumores. Verum turpia occurrentia risum potius provocant eo quod sensibiles virtutes fortius movent et cerebrum difficile mobile forcius agitant, ex tristibus vero accidit fletus et cerebri contractatio ad cuius comprehensionem per oculorum emunctoria lacrimarum comitatus emanatio, assuetudo vero secundum accidentium vero frequens ad conformia animam provocat. Nam interne virtutes ex frequentia habitus perficiunt et confirmant.
CAPITULUM DECIMUM: DE SERMONE INTERNO
Cum vero intellectiva rerum apprehensione informata iudicii discretione cerca variis affectionibus agitatur, motu interno de actuum executione disponit et ideo ei inest sermo internus ratiocinativus huic operi deputatus et ut naturalis aliarum rerum inclinatio opere proprio completur et ut exterior motus humanas affectiones ad actum extrinsecum perducit. Sic hoc sermone affectus internus operibus disponitur. Non autem hic sermo vegetabili aut sensibili inest virtuti cum hec cognitione careat et utraque non rationali moveatur set sola industria naturali. Set cum et circa apprehensionum omnia iudicia et affectionum internas executiones sermo intus dispositus attendatur ad apprehensivarum et motivarum virtutum videtur opera spectare, cum vero ratio utraque genera complectatur ab eius officio procedere censetur. Est igitur hic sermo motus internus rationativus affectiones earumque executrices dispositiones in cogitatione consistens sine extrinseca enuntiatione.
Hoc opere hec anima suam existentiam interno nutu distincte asserit. Unde si novam creationem cum nova infusione aliqua anima susciperet et ullus intra nec extra corporalis motus strepitus inmineret (?) menbrorum motu ac concussione penitus cessante et exteriorum corporum ut aeris continentis incursu remoti et ipsam nichil extra occurreret prepediens perciperet. Si tunc interrogatione interna concitaretur interno alloquio sue essentie existentiam assereret et si aliquod menbrorum ymaginari posset se illud esse negaret et si quelibet res sibi offerretur ipsam a sua essentia distingueret eam ab omnibus discernendo. Similiter autem et ipsa ad omnia suos extendens aspectus de supremis ac infimis rebus ratiocinatur. Rerum igitur compositiones ac divisiones format verum ac falsum continentes, has autem ordinat, ordinationes confert, ex collationibus acceptiones elicit multiformes et in hiis omnibus varias disceptationes exercet ut splendorem eliciat veritatis. In boni ac mali discretione procedit et omnes affectiones librat, opera disponit circa executiones rerum preminentias utrimque allegans, motus ordinat atque regit. Ex hac quidem ratioci- [fol. 63r, col. 2] natione maxime homo rationalis generaliter dicitur; etenim loquela naturaliter aut accidentaliter homo privatus tamquam actu rationalis hoc utitur sermone et sepe in silentio ipsum format homo et intra se ipsum pertractat et eius opere in sompno sepe disceptat. Videtur autem anime hec sermo esse innatus ex prima ac naturali industria et insertus set per apprehensiones iudicia affectiones ac operum deliberationes rationes ductu ad exercitium ducitur actuale. Videtur igitur apud omnes homines unum ac conformem modum tenere quod anime in ortu suo natura indixit sicut et omni operi. Verum in apprehensione atque motu una est ei regula indita. Set quia voluntas ex hoc opere suos nutus miscet eius variis interniss inpositionibus variatur. Quia vero omnia opera per interiora ab internis virtutibus summunt ortum, cum anima internis vacans officiis omnes virtutes cum suis operibus ad internum retrahit aspectum, sermonem extrinsecum ad internos affectus convertit internum alloquium eius figuratione configurat et sic per omnes suos actus discurrens extrinseco alloquio ad internum redacto. Ratiocinativa virtus desceptatione. Inde itaque internus sermo exterioris modulis variis figuratus iuxta motus varios voluntatis variis inpositionibus transformatur.
Recte vero estimatur spirituali substantie tria inesse exemplarium collectio, verorum (?) discretio atque colloquium internum, quorum primum cognitionis discretionem. secundum operationis regulam. tertium internam executionem operis amministrat. Unde in hiis anime conformis esse dicitur conditiori licet hec ei simplici identitate cohereant qui omnium conditarum rerum exemplar est et cuius exemplaris regulam in veris discernit cuius operatio verbo adimpleri dicitur et prima ab eius substantia procedens interna productio verbum nominatur a substantia ac verbo bonitatis dulcedine prodeunte non cum productione varietatem essentie inducente. Rerum vero externa productio ac productarum formatio eius verbo asseritur contineri. Interno vero allooquio fecata executio subito completur quamvis non subito consequatur effectu eo quod materia operum sustentatrix nutui anime non cedit neque inpressiones suscipit in momento nec anima cum sit posterior ac opere a materia dependens creatura ex nichilo non valeat producere effectus. Verum conditoris verbum cuncta ex nichilo summa ac prima virtute in instanti ad actualem existentiam producit. Censetur autem hic nutus alloquii anime nutus simplicium substantiarum intentionum alloquio proportionales et ideo dicitur anima spiritualis alloquii nutus dirigere et ab earum intentiones spirituali alloquii nutus dirigere et ab earum intentiones spirituali alloquio susceptare.
Interior vero actus ab exteriori executione suscipit complementum et ideo interni [fol. 63v, col. 1] sermonis motus externe prolationi communicatur ut ad exteriorem migret perfectionem; ut enim ceteri actus interni in vocibus corporeis adimplentur sic et hoc internum alloquium in extrinseci sermonis prolatione completur et ideo intrinsece anime affectiones extrinseco copulantur. Qui per locutionem est intenionis intellective annuntiativus. Unde dicitur vox corporeis organis formata intentionis preferentis sibi copulate voluntarie signativa.
On this page
CAPITULUM PRIMUM: DE DISTINCTIONE GENERALI VIRTUTUM MOTIVARUM INTELLECTIVARUM
CAPITULUM SECUNDUM: DE VOLUNTATE ET DE VOLUNTARIO ET INVOLUNTARIO
CAPITULUM TERTIUM: DE VOLUNTATE NATURALI
CAPITULUM QUARTUM: DE COLUNTATE SENSUALI
CAPITULUM QUINTUM: DE VOLUNTATE ACTIVA
CAPITULUM SEXTUM: DE SINDERESI
CAPITULUM SEPTIMUM: DE SUMME DESIDERIO BONITATIS
CAPITULUM OCTAVUM: DE LIBERO ARBITRIO