Text List

Prev

How to Cite

Next

[fol. 34r, col. 1] INCIPIT SEPTIMUS TRACTATUS DE VIRTUTIBUS INTERIORIBUS

1

A virtutum sensibilium interiorum magnus notitie profectus elicitur cum corporis et virtutum eius regimen et ordo ab ipsis emanet, et ideo in hoc septimo tractau de ipsis disserendum est. In quo quinque capitula continentur. In primo agitur de sensu conmuni. In secundo de ymaginatione. In tertio de fantasya. In quarto de estimatione. In quinto de memoria et conservatione.

CAPITULUM PRIMUM: DE SENSU CONMUNI

2

Omnium sensuum exteriorum multitudinem ab una origine necesse est emanare et ad ipsam a qua ortum contrahunt eorum diversitatem collectione necesse est obtinere. Cum anime substantia eorum sit fundamentum, conmune ac remotum esse censetur, quippe cum non solum has virtutes set et interiores et alias genere differentes sicut prima ac conmunis basis conmuniter sustentente (sic), sed speciale eorum fundamentum est virtus ab anima emanans in genere sensibilium eis proprie constituta, non autem est virtus exterior, cum nullus sensuum determinatorum ad alterius per indifferentiam extendatur sua propria coartatione distinctus, et virtutes sensibiles ex parte exteriorum differentiarum in variabilem multitudinem diffunduntur, est igitur interior que conmunis sensus iure meruit appellari.

3

Omnia autem obiecta particularia et eorum inpressiones ad aliquam conmunen coniunguntur naturam, et hanc coniunctionem exteriores virtutes ignorant, et ideo post priores apprehensiones omnes inpressiones ad virtutem illam conveniunt et ad eius aspectum et iudicium colliguntur, et ob hoc accidit, ut exteriores virtutes per collectionem ad hanc interiorem conmunem ad interiorem speculationis partem retracte a suis exterioribus operibus desistant propter reductionem earum et operum et obiectorum ad ipsam.

4

Cum autem quilibet sensuum particularium ad proprium obiectum sub uno contrarietatis genere contentum determinate contrahatur ad alterius generis discretionem eius iudicium non progreditur, et ideo visus cum dulce non apprehendat de discretione dulcis et albi non diiudicat, et hoc iudicium ad virtutem pertinet sensitivam, nam ontellectus aliter et secundum maiorem abstractionem hec accipit obiecta et hec discretio brutis inest carentibus intellectu, hoc igitur iudicium virtuti sensibili interiori pertinet que omnibus conmunis omnium obiecta recipit et de omnium eorum discretione diiudicat.

5

Cum autem omnia particularia in sensibus exterioribus sint distincta et indigeant unione et distinctione, in illa virtuti conmuni uniuntur unde et de earum existentia in ea distincta advenit animali delectatio et ristia, nam cum visus lactis albedinem percipit, per eius perceptionem animal delectatur non tamen dirigitur ad nutrimentum eius delectatio, set cum sentit dulcedinem, tunc inclinatur ad eius appetitum; cum igitur videt lac, movetur in dulcedinem per quam ad nutrimentum inclinatur, quamvis non gustet; ergo aliqua est virtus preter visum et gustus in qua uniuntur dulcedo et albedo post priores apprehensiones; et similiter delectatio provenit ex ioculatrice alba et bene cantante et si non esset virtus in qua albedo et sons uniretur, provenire nequiret delectatio ex eius albedine et cantu; et similiter sine hac virtute odor non duceret in notitiam saporis ac nutrimenti; nec similiter forma baculi percutientis cum videtur absque huius virtutis opere, non reducit memoriam ad formam doloris, necesse est igitur esse virtutem conmunem in qua obiecta omnia et sensus habeant coniunctionem.

6

Sunt autem sensibilium obiectorum quedam propria, que proprio sensui destinatur, quedam autem conmunia que quolibet sensu conmuniter percipiuntur. Hec autem per se cadunt in apprehensionem sensibilem, cum sint forme corporales ad quas sensus per se extenditur, et ab animalibus intellectu carentibus apprehendantur. set sensus particulares ad nullum eorum determinantur, inmo conmuniter quilibet eorum non per [fol. 34r, col. 2] propriam naturam set per conmunem ipsam conprehendit per propriam ad ipsam ex adventu consequrnti et non primo deveniens. Igitur ab aliqua virtute conmuni ipsam per se necesse est conprehendi, et ideo ipsa ad conmunem sensum proprie spectant.

7

Sensus autem particulares suas apprehensiones non secuntur, quippe cum sint virtutes corporali organo alligate et sui libera presentia careant; aliqua igitur virtus superior ad omnes extensa simul cum omnibus et in omnibus ipsas diiudicat, et ideo cum visus videt, sensus conmunis visi videt eius visionem.

8

Huius autem virtutis assertio ex multis operibus declaratur, ut in apprehensione motus diversorum corporum circularis et recti, et in vertigine apparente et motu aque et corporum in gyrum revolutorum; necesse est igitur sensum sonmunem animali inesse. Est autem sensus conmunis virtus interior sita in principio primi et anterioris ventriculi cerebri ordinata ad receptionem omnium formarum sensibilium propriarum ac conmunium que post priores apprehensiones ex quinqie sensibus ad ipsum concurrunt, de quarum noticia ac distinctione diiudicat.

9

Habet autem sensus conmunis cum ymaginatione ydemptitatem in substantia et in opere differentiam, nam sensui conmuni receptio et iudicium attribuitur distinctum, ymaginationi vero conpetit retentio formarum que conmuni sensui presentatur.

10

Hec autem virtus cum particularibus unitatem quodammodo et diversitatem optinet, est enim virtus una distincta interior omnibus illis applicata et per omnes discurrens, in omnibus et cum omnibus sua opera exercens. Est autem in essentia et radice una et in existentia in proprio organo interiori, est autem multitudinem recipiens per discursum sui super diversas virtutes particulares et organa ipsarum. Conparatur igitur centro circuli et puncto a quo multe linee emanant et ad quem terminantur et fonti a quo plures rivuli per diversos emanant canales et puncto lucis in sua origine sito, a quo multa luminaria emicant que ad diversa receptacula diffunduntur.

11

Omnibus autem animalibus hec virtus inest licet sua opera in quibusdam perfecta, in quibusdam inperfecta inveniantur.

12

Quoniam autem anima sensibilis a corpore dependet omnes eius virtutes organa sibi appropriant corporalia et ideo secundum ipsorum exigentiam ad formarum corporalium solum apprehensionem extenduntur; necesse est igitur sensum conmunem habere organum deputatum; primum autem ac generale omnium virtutum fundamentum est cor; ab ipso igitur sensus comnunis qui est omnium particularium radix a quo omnes emanant, trahit primam originem. Set cerebrum sensibilium virtutum proximum ac proprium est fundamentum, a quo omnes et ipsarum emanant opera et ad menbgra reliqua diffunduntur, necesse est igitur hanc virtutem que omnium aliarum est principium reductivum, a uo omnes emanantes ad ipsum cum suarum apprehensionum lucro redeunt, in cerebro sedem propriam obtinere. cum autem pars anterior ac posterior in cerebro distinguantur, anterior sensibilibus, posterior motivis virtutibus deputatur. Hec igitur virtus ortum aliis exhibens, in parte cerebri anteriori collocatur.

13

In recpetaculo vero cerebri virtutibus sensibilibus deputato tres distinguuntur cellule et in prima viget apprehensio, ergo hec virtus que est sinus senssum exteriorum et initialis porta interiorum, in hac prima cellula habet situm.

14

In hac vero cellula est latitudo et cum hec virtus sit primo prima propria, eius initialis gradus ei appropriatur et finalis ymaginationi deputatur. Hoc autem ex hoc in operibus manifestum est; nam cum hec cellula in sua naturali dispositione perficitur, operationes [fol. 34v, col. 1] sensus conmunis et ymaginationis in suo vigore consistunt, cui si accidat nocumentum eorum opera perturbantur.

15

Quoniam vero in hac parte hec virtus sita est que est fons et origo sensuum, ab ipsa omnes emanant et quia egent mediis corporalibus, ideo ipsis nervi adaptantur, per quos egrediuntur et ad organa redduntur et ob hoc nervorum sensibilium ortus ab hac parte procedit, ut canales a caverna fontis aquas ferentes. Ipsi autem nervi ad cor quodammodo porrecti ab eo hauriunt virtutem sicut a primo ortu.

16

Set et spiritus animalis qui est lator virtutum ab hac oritur parte, set sua prima generatio a corde procedit et in illa parte perficitur, et conplementum recipit in reti ex arteriis contexto, in quo depuratur et ad perfectam perducitur claritatem et ab hac parte ad organa particularia irradiando procedit, emicans sicut lumi num distinctio a luminosi corporis procedens origine ad receptacula diversa emicat suos radios diffundendo. Hoc autem ex vigore et defectione operum virtutum particularium declaratur.

17

Virtus autem conmunis in hac parte sita suam operationem propriam intrinsecam in ea exercet, ad quem concurrit spiritus celulam replens clarus ac pervius nulli inpressionum sensibilium repugnans set ad omnium receptionem habilis et ad motum omnium agitabilis.

18

Substantia autem huius partis, cum sit corporalis, hanc virtutem ad receptionem formarum corporalium et earum iudicium reddit potentem, ut ad incorporea nequeat extendi.

19

Set tamen nulli obiecto sua natura proprie ac singulariter adaptatur sicut oculus ad perspicuum, set conmunem habet dispositionem omnibus conformem per quam ad omnium indifferentem receprionem est apta et in pura clara spiritus contenra claritate perlustrata.

20

Quoniam sutem hec virtus omnium exteriorum sensuum obiecta et operationes conprehendit quorum formarum inpressiones in particularibus organis presentatur, necesse est hanc virtutem in singulorum apprehensione simul per nervorum ductum spiritus irradiatione previa ad singula organa extendi et in eis simul suam apprehensionem exercere.

21

Set cum omnes sensus particulares ad ipsum post priores apprehensiones cum suarum inpressionum receptionibus revertantur; via versa sicut ab ipso emanant, sic ad ipsum redeunt, et ideo accidit in huius virtutis actione extensio a parte interiori centrali ad partes exteriores circumferentie et reditus a circumferentie partibus ad situm centri et ideo motus fit in spiritu et in nervis.

22

Sunt autem huius virtutis obiecta omnia sensibilia propria ac conmunia, que in apprehensiones sensuum particularium cadunt, et cum hiis singulorum apprehensionum particularium actus.

23

Cum autem hec virtus particularibus sit connexa raro habet obiecta propria, nam omnia que sibi adaptantur in obiectis particularibus consistunt, ab omnium ergo obiectorum inpressionibushec virtus afficitur et ad omnia eius iudicium extenditur.

24

Conmunis igitur sensus operatio in receptione horum obiectorum et ipsorum discretione perficitur, et cum particularium apprehensionibus sua sit actio coniugata absque eorum copulatione nequit suscipere conplementum.

25

Virtus vero inpressionum sensibilium receptiva [ fol. 34v, col. 2] passiva dicitur, et ideo, cum hec virtus formarum sensibiliuminpressiones suscipiat, passiva est set cum de ipsis diiudicet et ipsarum diversitates activa censetur.

26

Cum autem duplex sir collatio; alia in deliberatione ad quam executionis ac fuge inclinatio consequitur, et hec estimative appropriatur; omnis enim virtus collationem exercet circa formarum diversitatem quas apprehendit, diiudicat ac deliberat, collatio deliberativa exhibetur.

27

Recipit igitur hec virtus formas omnium sensibilium obiectorum ad ipsam ab exterioribus sensibus emanantes, et de ipsis diiudicat ac discernit. Set singulas in singulis propriis virtutibus ac organis accipit visibilem formam in visu et oculo conprehendit, ut simul cum singulis et in singulis operetur.

28

Discernit igitur contraria formas eiusdem generis in sensibus particularibus presentatas, sicut album et nigrum in visu; et cum sit virtus inter interiores exterioresque media, per sui extensionem ad virtutes particulares et earum organa exteriori utitur apprehensione et per retractionem ad suum interiorem aspectum interiorem cognitionem excercet. Ad hanc autem actionem peragendam iuvat eius organum, quod est sicut aliorum capud et aliorum dispositio que ei continuantur ab ipso emanantia et ad ipsum regredientia et nervorum directa continuatio, ac spiritus agilis, ac secundum omnem regressum obediens diffusio.

29

In hac autem operatione apetitur porta anterior anterioris ventriculi, ut omnium horum libere exitus ac regresio peragantur. Deinceps diversorum generum formas discernit, sicut album et dulce que in diversis sensibus et organis nata sunt recipi ad que nullus sensus proprius valet extendi, quippe cum quilibet ad suum proprium genus singulariter determinetur, ad que secundum organi exigentiam coartatur; virtus igitur superior conmunis ad omnium apprehensionem ordinata, ea omnia apprehendens de illis omnibus diiudicat et discernit eorum differentias assignando. Non solum autem eorum distinguit differentias, set eorum unionem que in subiecti magntudine conmunicant, conprehendit ac iudicat ut album et dulce in lactis magnitudine conmunicantia separat et coniungit.

30

Duo autem opera circa hec exercet: ea enim apprehendens singulari iudicio iudicat, deinde inter eorum diversa genera distinctivam discretionem inducit, et singulorum iudicium in temporibus diversis discurrit, set ipsorum discretio circa diversitatem et ydemptitatem est in uno tempore latitudinem habente.

31

Res autem contrarie et diverse secundum esse materiale in eodem susceptibili actu esse nequeunt, set ad inmateriale esse redacte in apprehensive virtutis conspectu se conpatiuntur, et necesse est virtutem formas contrarias discernentem simul utraque iudicare, unam alteri conferendo. Conmunia vero obiecta sunt que in apprehensionem cuiuslibet cadunt sensus et nulli appropriantur, quippe cum simul omnia obiecta comitentur et ad omnes sensus et organa spectent per indifferentiam inmutando.

32

Sunt autem hec omnium particularium obiectorum fundamenta, unde quantitas in cuius genere collocantur omnium corporata, unde quantitas in cuius genere collocantur omnium corporalium accidentium [fol. 35r, col.1 ] et ideo omnia sensibilia in magnitudine radicantur, ad ipsam autem reliqua quatuor consequuntur.

33

Est igitur maginituddo omnium basis, figura vero est eius specialis dispositio, numerus vero sensibilis rebus corporalibus deputatus ex continui in magnitudinis partibus existentis decisione resultat. Motus vero est operatio magnitudinis vel in magnitudine fundata; quies autem est motus privatio ad defectum partibilis operationis eius reducta.

34

Cum autem hec omnibus sensibus sint conmunia noon respondent eis secundum propriam singulorum naturam set secundum conmunem naturam ipsirum et organorum, cum eis secundum quod sensus naturam conmunem participant, conveniant, set sicut sensus proprii non habent naturam conmunem nec organa que nomen conmune recipiat, nisi sit generis nomen, similiter nec hec habent conmunem naturam ad invicem nec propriis oboectis conformem conmuni nominatam, set absolute conmunia sensibilia nominentur.

35

Eadem autem singulorum apprehensio primo super propria, et consequenti vero super hec eo quod ad propria inseparabilem habent concomitantiam et simul utrorumque procedit cognitio.

36

Estimantur autem motus, quies et nervus omnibus quinque esse conmunia; magnitudo autem ac figura tactui appropriari, set omnia omnibus per indifferentiam conminuter et omnis discretio ad illa dirigitur.

37

Singuli vero per propria obiecta perveniunt ad conmunia; tactus igitur magnitudinem ac figuram per contactum ad quem tangibilia concurrunt, apprehendit, numerum per partium magnitudinis diversitatem, motum per subiecti tangibilia ferentis adventum, quietem per eius recessum. Gustus vero per saporem hec discernit et ad eius opus adiuvat tactus; unde numerum conprehendit per diffusionem multorum saporatorum circa organum. Olfactus vero debilis est in eorum apprehensione et ipsorum per odorem cognoscit, et dat anime viam estimationis circa ipsa. Visus autem per colorem eam conpletius ac familiarius discernit. Auditus vero ea sonum ad ipsa conferendo discernit. cum autem sunt plura, omnia per motum dicuntur apprehendi eo quod motus est dispositio ea consequens sensui manifestior qui per posteriora procedit accidentia.

38

Figura igitur per magnitudinem discernitur, numerus autem per continuationis partium magnitudinis privationem in ipsarum separatione consistentem cognoscitur, magnitudo vero per motum, et quies per ipsum sicut privatio per habitum, et motus ac quies per accessum rei subiecte sensibilis et recessum.

39

Singuli igitur sensus ea apprehendunt, obiecta propria ad ipsa conferentes, ut auditus sonum magnum ex magno procedere corpore iudicat, et visus quantitatem superficiei secundum coloris distensionem diiudicat.

40

Set in hac operatione contingit in ipsis sensibus deceptio, quamvis circa propria obiecta sit eorum infallibilis certitudo, eo quod illa sicut extranea eis presentantur. cum autem hec conmunia sensibilia propriis sensibus non approprientur et omnis obiecta concomitentur propria, necesse est ipsa virtuti conmuni adaptari, in qua omnes proprie conmunicant et ad quam omnia obiecta propria spectant, et ideo hec conmuni sensui deputantur.

41

Similis autem est ordini in rebus exterioribus dispositio ordo rerum apud animam existentium et eius virtutibus.

42

Sicut igitur omnia obiecta [fol. 35r, col. 2] propria ad conmunia reducuntur et in ipsis fundatur atque concorditer uniuntur, similiter illa conmunia virtuti conmuni respondent, in qua omnes proprie iudicantur et cui concordant, ad ipsam reducte.

43

Non solum autem propter eorum apprehensionem conmunis virtus creata est, set propter alias operationes, ad hanc enim forte proprii sufficerent sensus.

44

Quoniam autem horum conmunium noticia a propriis sensibus trahit ortum, quippe cum propriorum notitie sit annexa, sensus conmunis ipsa cum propriis suscipit obiectis; ea igitur accepta cognoscit diiudicat ac discernit.

45

Sunt autem multa obiecta conmunia ad illa quinauqe reducta, ut distantia obiectorum ac situs eorum, locus et termini eius et positio et eius differentie que ad magnitudinem reducuntur et tempus temporisque differentie que ad motum reduci habent et hec omnia conmuni sensu ac propriis discernuntur.

46

Nulla autem virtus particularis suam per se apprehensionem apprehendit, unde visus per se non videt suam visionem eo quod singuli (?) sui organi in tempore obumbrantur ut suam operationem non sentiant presentem, et operatio differt ab ipsarum obiectis; non enim visio coloris habet naturam; quilibet autem ad proprium obiectum determinatus est et singulorum apprehensio motus est quidam et motus est obiectum conmune; non igitur apprehensio sensus propii proprie cognitioni appropriatur.

47

Creditur autem quod eis suarum apprehensionum conpetat cognitio eo quod aut eadem virtus visibile et suam visionem aut alia. Si eadem tunc habetur quesitum; si alia in infinitum abire contingit, nam cum illa videt se videre, tunc videt et tunc eadem procedit questio ad infinitum deducendo, melius igitur est in primo stare sensu.

48

Ratio autem dictat quod virtus conmunis habeat apprehensionem et cognoscat et ad ipsam est status omnium operationem et non est in infinitum processus.

49

Si hec operatio virtuti que in sensibilium genere collocatur convenit, nam obiectum est sensibile virtutum apprehensio et animalibus intellectu carentibus inest, et absque ipsa virtutes sensibiles non attingerent conplementum; virtuti igitur conmuni sensibili appropriatur.

50

Set cum omnium apprehensionum cognitio in singulis operatoinibus et particularibus fundentur, virtus conmunis in singulis eorum apprehensiones cognoscit. Unde in visu et eius apprehensione videt visum videre, et in hoc opere applicata cuilibet per ydemptitatem ac sinultatem procedit per singulas discurrendo.

51

Hec autem operatio inest multis animalibus carentibus intellectu; aliter enim eorum essent apprehensiones inperfecte et esset obiectum sensibile absque perceptione sensibili et nullum ipsorum iudicaret de satisfactione obiecti ex quo non iudicaret se ipsius acceptionem habere, et numquam ab eius acquisitione absque quiete desisteret et sic non perciperet delectationem perfectam circa suam apprehensionem, fere igitur omni animali hec operatio inest set in homine ab intellectu conpletur.

52

Quoniam autem virtus conmunis radixest particularium sensuum, ad ipsas dirigitur eis vigorem influens et, cum ad ipsas declinat [fol. 35v, col. 1] ipsas excitans, aperto meatu cellule spiritus ad organa irradiat et virtutes ad opera appropriantur.

53

Cum autem hec virtus extrahitur et spiritus ad interiora coliigitur, omnes particulares sua organa relinquentes cum ea ad interius confugiunt domicilium et inpressiones formarum sensibilium ad ipsam reportantur.

54

Accidit autem deceptio in huius virtutis apprehensionibus circa obiectorum distinctiones propriorum et conmunium et maxime circa formas subiectorum particularium formas sensibiles presentantium que sunr sensibilia per viam accidentis et sunt extranea sensuum propriorum et conmunium iudicio et discretioni.

55

Ab hac autem virtute conmuni habent ortum multe operationes in exterioribus non reperte, sicut apparentia motus girativi in omnibus rebus astantibus, sicut patet in vertigine qui fit propter vaporum ascensum conmoventium spiritum qui huic virtuti deservit, et cum resolvitur homo in circuitu, omnia videntur circumvolvi propter motum spiritus et organi eius. et quandoque false apprehensiones interius secuntur exterioribus sensibus non operantibus sicut in sonitu aurium et in colorum apparentia intrinseca palam est, et aliis cessantibus sensibus apparent simulacra sensibilia quasi presentia, quia hec virtus inpressiones habet formarum sensibilium, ut colores appareant clausis oculis. Ex huius virtutis opere accidit quod unum duo esse iudicet, licet hoc alias habeat causas, nam cum sit in ipso inpressio prima rei et nondum deletur virtus exterior in suo situ, rem accipit et hec in alio priori quod iam dimisit, sicut patet in motu alicuius corporis et ex hoc accidit ut corpus quod secundum motum rectum movetur, videatur moveri circulariter, cum alterum movetur simul circulariter propter apprehensionem suam exteriorem, que aliter et alibi corpus accipit et formativa utramque accpetionem coniungit, et propter sedulam retractionem huius virtutis et collectionem aliarum exteriorum et suarum formarum ad ipsam accidit, ut homo exteriorum usum non excerceat, et sensibilia organis applicentur, nec tamen discernat.

56

Et propter ligationem operis eius et sue extensionis ad exteriores ablationes accidit aliarum cessatio in suis operibus, sicut in sompno, et propter repletionem cellule sue et eius clausionem, ut ipsa et eius spiritus ad organa nequeant emicare, et propter retractionem nervorum et spirituum et sue influentie, cum a nocumento irritatur, accidit perturbatio in omnibus virtutibus particularibus sicut in epiliepsia contingir.

CAPITULUM SECUNDUM: DE YMAGINATIONE

57

Quoniam autem sensibilium formarum inpressiones interius recepte retentione indigent permansiva, sensus autem conmunis per naturam qua eas suscipit ad ipsarum conservationem non suffcit, rerum ordinatrix natura virtutem statuit que ymaginatio dicitur, ut eas in sensu conmuni receptas in decenti permanentia conservaret, nam sicut aqua figure inpressionem recipit et non retinet per suam naturam set per alteram sicut per coagulationem, similiter et sensus conmunis inpressiones sensibiles recipit et ipsas retinere non valet, nisi per opus ymaginationis.

58

Sensus autem conmunis duos habet aspectus: unum af exteriores virtutes particulares ad quas extenditur et a quibus recipit formas sensibiles in illis et cum illis in singulorum organis [fol. 35v, col. 2] simul operans; et alium secundum quem ad interiorem ordinem retrahitur cessante operatione exteriori et ad formas receptas convertitur suo aspectui presentatas; et secundum diversas naturas hic duplex aspectus ei attribuitur. Sed secundum aspectum primum virtutis conmunis habet officium, ergo necesse est ut secundum alium habeat aspectum secundum et est per rationem ymaginationis per quam forme recepte interius conservantur ad cuius iudicium ipse convertuntur. Prima igitur facies anime sensibilis per quam ad exteriores sensus particulares convertitur, est sensus conmunis, secunda autem per quam interius speculatur est fantasya.

59

In virtutibus vero apprehensivis rectus est ordo, ut exteriores interioribus et inetriores priores posterioribus famulentur. cum igitur exteriores reddant inpressiones senui conmuni, cum ille ad ulteriores perveniant virtutes, necesse est ut sensus conmunis aliis ut fantasie, estimationi, ac memorie reddat set per viam que eas suscipit ipsas reddere non valet, cum secundum hanc viam ad exteriores virtutes et organa et obiecta inclinentur, et secundum illam eas conservet et ad interiora retrahatur; ergo per aliam naturam hoc officium excercet, et ideo ordinata est necessitas virtutis ymaginative formas in sensu conmuni ab exterioribus receptas retinens et aliis virtutibus superioribus reddens ut species in ipsa moram faciant quousque ad alias transferantur; est igitur prima facies anime sensibilis qua ad sensus exteriores inclinatur sensus conmunis, et secunda qua ad exteriores regreditur ymaginatio. Est autem ymaginatio virtus sita in interiori extremitate anterioris cellule cerebri ordinata ad receptionem iipressionum formarum sensibilium receptarum in sensu conmuni ex quinque sensibus particularibus in ipsa post sensibilium absentiam permanentium.

60

Dicitur autem hec virtus ymaginatio eo quod rerum solas ymagines ipsis absentibus retinet et discernit et quasi eas presentes per similitudinum presentiam iudicat; dicitur autem formativa, quia rerum simulacra in earum absentia disponit ac format; dicitur autem sensus conmunis eo quod per aspectum exteriorem ad omnes sensus extenditur et ab omnibus omnes sensibiles recipit inpressiones.

61

Est autem forte virtus conmunis et ymaginatio virtus una in substantia et inter ipsas est diversitas in natura, ordine, respectu, officio et operatione.

62

Hec autem virtus omni animali videtur inesse, quamvis sua operatio in ipsis secundum maiorem et minorem perfectionem diversetur. Organum eius est anterior cellula cerebri in qua sensus conmunis habet situm et quod ab illa sensus particulares et organa et spiritus que eus deserviunt et ad illam regrediuntur et in illa fiunt primi occursus sensibilium inpressionum ab organis exterioribus et virtutibus ad interiora prorrumpentium set sensus conmunis situm habet in huius cellule prima extremitate ad exteriora vergente eo quod eius aspectus ad exteriores virtutes inclinatur per quas discernit, et a quibus formas recipit. Situs vero ymaginationis est in extremitate eius inferiori ad interiores virtutes et cellulas ver- gente eo quod eius aspectus ad interius ordinatur in formarum conservatione et anime conversione ad interiorem speculationem et ad virtutes interiores alias que ab ipsa formas sibi conmissas accipi dirigitur ut secundum diversos discursus diversi situs aspectibus adaptetur.

63

Accidit igitur ut parte cerebri anteriori nocumentum patiente apprehensio omnibus obiectorum perturbatur ac eorum [fol. 36r, col. 1] retentio secundum quod nocumentum in diversis locis aut in tota redundat parte eo quod operationes sensus conmunis et ymaginationis que in hac parte situm habent aut dimunuuntur aut destruuntur aut innaturali via procedentes in contrarium permutantur.

64

Sunt autem obiecta ymaginationis omnium sensibilium forme tam propriorum quam conmunium que sibi per operationem sensus conmunis presentatur et cum organi corporali sit annexa, ad nullum obiectum determinantur, nec organi natura ipsam coartat, inmo ipsum omnium est receptivum atque retentivum; ad omnia igitur sensibilia hec extenditur virtus.

65

Consistit autem ymaginationis operatio in retentione omnium formarum sensibilium et ei non videtur iudicium atque discretio attribui, set sensui conmuni, set in sola retentione eius consistit officium.

66

Veritas vero dictat quod ipsa iudicat ac discernit formas, set iudicium exterius sensus conmunis per inclinationem ad sensus particulares excercet; ymaginatio vero interius iudicium in obiectorum absentia operatur.

67

Est igitur eius opus conversio super rerum ymagines ipsas ut res considerando.

68

Ex ipsa vero multe emanant operationes sicut diversi modi formandi ymagines rerum ut apparet in apparenti continuatione gutte pluvie paulative cadenti et in baculo circulariter moto.

69

Accidit autem deceptio in suis operibus et maxime cum ad sensus exteriores non respicit a quibus obiectorum accipit certitudinem, et cum ab intellectu recto in homine non dirigitur, set sibi solivage relinquitur et cum circa formas errore devio evagatur.

CAPITULUM TERTIUM: DE FANTASYA

70

Postquam vero forme sensibiles ab exterioribus virtutibus orientes ad conmunem sensum deferuntur et ymaginatione reponuntur, eget anima sensibilis usu iudicii, discretionus, unionis, diversitatis, distinctionis, conpositionis circa ipsas, ut hec opera interius prima opera exteriorum virtutum conpleantur. Ad hec autem virtus creata est fantastica, que hec omnia opera excercet.

71

Et cum virtutes alie interiores intentiones sensibiles et insensibiles accipiant, egent hac virtute que eis formas presentat ex quibus intentiones eliciuntur.

72

Huius autem virtutis operationes manifestantur in profundis cogitationibus exteriorum usu cessante et in sompniis.

73

Est igitur fantasya virtus sita in media cellula cerebri ordinata ad conpositionem et divisionem excercendas circa formas ymaginatione presentatas secundum nutum inclinationis sue.

74

Nominatur autem hec virtus nominibus diversis; dicitur enim fantasia eo quod formas apparentes format ac diiudicat conponendo et dicidendo; dicitur autem visio nomine visus proportionali propter visus subtilitatem et luminis operationem; dicitur autem ymaginativa (25) eo quod formarum ymagines ab ymafinatione receptas discernit, dstinguit, conponit ac dividit; dicitur autem cogitativa eo quod considerationi et speculationi circa formas sensibiles deputantur et cum anime sensibilis nutum sequitur et precep- tum dicitur ymaginativa (26); cum autem intellectus inperium, ccogitativa vocatur.

75

Eget autem hev cirtus organo corporali eo quod est virtus a materiali subiecto dependens et formas recipit corporales, que sicut materie corporali inprimuntur, similiter earum similitudines corporali organo inprimuntur. Est autem sita in media cellula cerebri eo quod inter virtutes interiores medium locum tenet, nam ipsa formas in ymaginatione a sensu conmuni emanando repositas recipit et receptas conponendo ac dividendo confert et estimative et memorative eas offert et ipse ab eius officio eas recipiunt.

76

Situm autem tenet in prima extremitate ad interioris [fol. 36r, col. 2] cellule ultimam extremitatem declinante, ut ymaginationi qua formas recipit proxima sit; cum igitur hec pars bocumentum incurrit eius operationes leduntur aut deficientes aut omnino aut ad contraria deviantes.

77

Est autem via media secundum foraminis apertionem per quam spiritus ab anteriori cellula ad illam mediam irradiat que officio eius ministrat, et quo forme ex ymaginatione fluentes ei presentantur.

78

Est autem hec pars ad omnium formarum sensibilium receptionem indifferenter ordinata, et ideo hec virtus nec ex se nec ex organa ad sensibilium obiectorum aliquod coartatur, sed ad omnia valet extendi.

79

Eius igitur obiecta sunt omnes forme sensibiles que in sensu conmuni representate in ymaginatione reponuntur tam proprie quam conmunes, omnes enim iudicat, distinguit, componit ac dividit.

80

Operatio autem eius in earum formarum conpositione ac divisione consistit, nam ipsa in absentia sensibilium obiectorum has format, conponit ac dividit et circa ipsarum conpositionem et divisionem inducit iudicium.

81

Quandoque vero eius vigor intenditur et tunc format ymagi-nes conponens ipsas ac dividens que in re existentiam non habentes nunquam fuerunt exterioribus sensibus presentate.

82

Et hec devistio ei accidit, cum ad sensus exteriores non inclinatur, nec regimen suscipit intellectus.

83

Sed et multe operatones ex ipsa emanant que in multis egritudinibus et in sompno et in profundis cogitationibus fiunt et multi ex ipsa errores trahunt ortum.

CAPITULUM QUARTUM: DE ESTIMATIONE

84

Non solum autem animalis regimen ac perfectio in perceptione ac iudicio formarum sensibilium consistit, set in discretione formarum insensibilium que ex sensibilibus eliciuntur, sicut sunt bonitas ac malitia, amicitia et inimicitia, et ideo cum ad sensibilium conprehensionem virtutes exteriores et interiores sensus conmunis ymaginatio et ymaginativa destinentur, ordinatur alia que estimativa dicitur ad insensibilium apprehensionem.

85

Cum autem anima sensiblis regens animal ipsum a nocivis removet et ad iuvativa approximat, ab ipsa necesse fuit hanc emnare virtutem per quam iuvatium et nocivum, bonum et malum, conveniens et inconveniens discernit et necesse est hanc virtutem esse interiorem eo quod ex exterioribus solis emanat regimen et ordo.

86

Hee autem forme acculte non cadunt in apprehensionem exterioeum virtutum cum sint ipse ad propria genera obiectorum determinare, nec ad ipsa sensus conmunis, ymaginatio, extenduntur cum solum hic recipiat, illa vero retineat que exterioribus presentantur, nec ymaginativa eo quod solas formas sensibiles sibi a sensu conmuni et ymaginatione oblatas conponit ac dividit; igitur virtus superior illas occultas conprehendit quam estimativam vocant.

87

Non est autem illarum formarum discretio a solo intellectu eo quod anima sensibilis esset in virtutibus et operibus inperfecta et non esset ab ea perfectum regimen nec defensio a nocivis et proficuorum executionis deliberatio et multa animalia intellectu ca- rentia harum formarum discretionem participant quibus estimationem necesse est inesse.

88

Est igitur estimatio virtus sita in extremo medie cellule cerebri ordinata ad apprehensionem [fol. 36v, col. 1] et iudicum intentionum non sensibilium que cum singulis sensibilibus occurunt.

89

Organum autem eius situm est in media cellula ut in medio collocata ex formis sensibilibus a fantasya pertractis insensibiles eliciat intentiones et ipsas in memorie thesauro reponendas conmittat.

90

Set in eius extremo primo sit sita fantasia ipsa, sicut habet in ultimo, ut fantasie ex una parte vivina ex alia memorie coniungatur, ab hac recipiens et illi mandans; propter hanc autem vicinitatem extremitatis medie cellule et ultime creditur ipsa in ultima cellula simul cum memoria collocari ut ipsa in prima extremitate et memoria un ultima sit sita.

91

Eget autem organo corporali eo quod virtus est annexa materie corporali et formas a materia corporali natas dependere accipit. Sed eius irganum ad omnium earum receptionem aptum est et ipsa ad omnes ab inpedimento organi extendi potest.

92

Cum igitur accidit nocumentum medie cellule estimationis operationes inpediuntur, ut vel diminuantur vel destruantur aut ad contrarium transmutentur. Sunt autem huius virtutis obiecta forme insensibiles ex sensibilibus elicite, et cum ipse sint sensibilibus colligate, simul utrumque accipit genus et unum ab altero separat ac discernit: Quedam enim sunt que ex natura sua non cadunt in sensus apprehensionem, sicut inimicitia ovis et lupi, et amiticia agni; alie sunt que ex sua natura cadunt in sensum set sensus eas in hora iudicii non discernit, sicut cum videt visus substantiam albam, iudicat anima esse lac dulce, non tamen hoc iudicium redditur ex sensu in hora apprehensionis eius.

93

Ad hanc vero virtutem reducuntur virtutes particulares substanciarum individuarum corporalium sensibilibus accidentibus velatarum.

94

Eius igitur operatio circa predicta formarum genera exercetur, set eius operatio triplici via procedit: prima est naturalis cautela a divina provisione proveniens ordinata ad omne iuvatium aut nocivum, et hec est in puero qui nondum visum habet, intellectus, vita, regimen corporis, et statim cum nascitur, pendet ex uberibus et cum ad standum erigitur, timet casum inminentem, propter mollitiem et debilittaem menbrorum alicui innititur, ut preservetur et cum nutrix intendit eius oculum a lipa purgare claudit ipsum propter eius costudiam, et hee operationes ei accidunt absque intellectus discretione et multis animalibus intellectu carentibus hee et consimiles secundum hanc viam adveniunt ex naturali provisione anime sensitive. Nam quidam aspectus sunt ordinati inter animam et virtutes eius et sunt principia (?) rerum ipsas inmiutantium qui sunt duces non cessantes animam dirigere preter notitiam casus qui debet contingere vel non contingere et fit hec previsio absque operatione et electione intellectus, et tamen fit secundum similitudinem considerationis intellectus et subiti mentis aspectus. Unde anime cautele naturales sunt insite, per quas preservatur a rebus nocivis et non est mirum cum in rebus animatis sit quedam naturalis discretio per quam loca sibi [fol. 36v, col. 2] eligunt propria sue saluti deputata, et contraria fugiunt et vegetabilis anima, licet cognitione careat, in corporis regimine convenientia attrahit et nociva expellit. Habent igitur anime virtutes ad res aspectum mutuum, quas absque deliberatione discernunt et per has cautelas estimatio percipit intentiones insensibiles formis sensibilibus connexas, in quibus proficuum atque nocivum discernit, unde omnis agna lupum timet, licet ipsum numquam viderit et nullam lesionem ab eo pertulerit et multa animalia leonem et aves multe accipitrem.

95

Sicut ergo natura omnium rerum provida ordinatrix quibusdam rebus virtutem nocivam atque proficuam inseruit, per quam nocumentum atque iuvamentum animalibus inferrent, similiter virtuti anime discretionem exibuit atque cautelam, per quam eius occursum sentientia ipsarum nocumentum atque iuvamentum participent et ad iuvamen inclinentur et fugerent nocumentum.

96

Secunda via est per experientiam procedens secundum quam animal ex aliqua re sensu percepta delectatione atque dulcedine consequitur aut iuvamen sensibile aut nocumentum que sun connexa forme sensibili que in ymaginatione describitur cum iuvamento et nocumento et aliis que cum ipsa adveniunt, et deinde in memoria reponitur ipsa et eius intentio ac iudicium et aspectus eius ad intentionem et ad ea que ad eam consequentur, tunc cum iterum illa forma animali presentatur, memoria apprehendit omnia ei connexa et tunc forma animali presentatur, memoria apprehendit omnia ei connexa et tunc forma illa presentatur in ymaginativa et tunc movetur ad ea que illi sunt coniuncta, sicut conditiones proficuas et nocivas, et tunc procedit memoria inquirendo per modum motus perscrutationis procedentis a virtute ymaginative et tunc operatio estimativa per se discernendo deveniet ad notitiam intentiorum consequentium illam formam inducentium iuvamen et nocumentum et per hanc viam lapides ac baculos timent fugientes.

97

Tertia via est per materiam similitudines per proprietates procedens, nam cum res sensibilis habet formam coniunctam cum intentione qua diiudicat estimatio quando forma sensui presentatur cum omnibus appenditiis suis, devenit estimatio ad notitiam intentionis, ut cum infectio pannosa faciei sit signum inpregnationis in femina, cum apparet iudicat estimatio unpregnationem, et cum calor flavus sit signum maturationis in pomo cum apparet pomum flavum estimatio ipsum maturum iudicat.

98

Per has igitur vias estimatio incedens ab ymaginativa formas accipit sensibiles et ab ipsis intentiones elicit insensatas, sicut grana a corticibus, et ad thesaurum memorie discurrens formas et intentiones in ea repositas considerat, et circa ipsas iudicium deliberat.

99

Quoniam vero secundum eius iudicium et perscrutationem regituru animal, ipsa regit virtutem motivam et aad eius iudicium motiva vertitur (?) ad suas actiones ad prosequendum et fugiendum secundum debiliberationis eius nutum.

100

Eius autem actio ad intentiones sensibiles ex sua natura dirigitur que, licet in primo occursu non sentiantur, tamen ex consequenti sentiuntur; ipsas igitur similiter ex sensibilibus elicit formis et consimiliter eas iudicat ac discernit et per hanc viam canis rem albam sibi proiectam videns credit esse panem et rubeam carnem.

101

Similiter autem eius actio versatur circa intentiones individuales [fol. 37r, col. 1] formis accidentalibus per se sensibilibus velatas. Unde ipsas formas delegit et iudicat et distinguit. Universales autem intentiones soli intellectui debentur; per hanc viam vanis inter homines dominum suum discernit et leo doctorem.

102

Accidit autem error in actionibus in investigatione formarum, maxime quando a sensuum iudicio deviat nec regitur inperio intellectus.

CAPITULUM QUINTUM: DE MEMORIA

103

Intentiones vero consequentibus sensibilibus formis velate quas estimatio discernit post quam anime presentantur, egent conservatione ne ab eius aspectu labantur et cum labuntur eorum presentia remaneat et ad ipsarum iteratam investigationem redire cogatur; ad hanc igitur conservationem ordinata est memoria que intentiones sibi conmissas conservat, cum sit sicut thesaurus estimationis.

104

Est autem memoria virtus sita in posteriori cerebri cellula ordinata ad conservationem inpressionum ex intentionibus insensibilibus provenientium quas estimatio ex singulis sensibilibus accipit.

105

In motu vero memorie et addiscentie conmuniter est processus ab incognitis ad cognita, set addiscentie est processus ab incognitis ad cognoscenda per viam inventionis vel doctrine incedens non ut prius scita in preterito iterentur in futuro, set ut absolute ignota in futuro in notitia habeantur. Memorie vero processus est a rebus incognitis in presenti quorum notitia est habita in preterito, acquirendis in futuro, ut eorum cognitio et eadem habeatur in futuro quorum et que habita est in preterito.

106

Similiter autem et reminisci sicut et rememorari est motus a rebus in preterito cognitis ad hoc ut eorum iterata cognitio habeatur in futuro, set reminisci est motus requisitionis formarum et intentionum a memoria interventu oblivionis lapsarum cum appetitu et ingenio revocationis earum per similitudines et circumstantias ut reducatur ad memoriam res desiderata per tempus, locum et similis presentia; memorari vero est simplex specierum ac intentionum revocatio ad statum similem pretenso in futuro. Unde in reminiscentia percipit anima quod aliquid prius scitum deficit memorie, et ideo ad eius requisitionem laborat; set in rememoratione simplici non cadit hec perceptio et ideo reminiscentia soli inest homini, ad solam enim virtutem rationalem spectat perceptio defectus rei precognite a memoria dereclite, et ingenium revocandi firmam per oblivionem amissam cum desiderio investigationis. Memoratio vero aliis inest animalibus absolute in quibus si forma labitur a memoria ipsam requirere non desiderant, nec circa eius inquisitionem cogitant nec laborant; si autem hec investigatio alii virtuti sensibili insit, estimationi inest et soli illi que intellectu ac ratione illustratur.

107

In ymaginatione vero, sicut et in memoria, formarum conservatio consistit; set in ymaginatione est retentio formarum sensu particularium ac conmuni perceptarum; in memoria vero est retentio intentionum insensibilium cum formis sensibilibus advenientium que estimationi presentate sunt et ideo sicut ymaginatio ordinatur ad conservationem formarum sensibilium que a sensu conmuni in particularibus inprimuntur, similiter et memoria destinatur conservationi intentionum insensibilium in estimatione receptarum.

108

Sed virtus retentiva formarum et intentionum est duplex: quedam est eas continue retinens [fol. 37r, col. 2]; alia est retinens intercise, et prima dicitur simplex conservativa, secunda vero memoria. Unde conservativa est memorativa continua, et memorativa conservativa intercisa; est enim rememoratio intentionis in preterito conprehense cuius intercisa est retentio, reversio in presenti; conservatio est intentionis in preteriro conprehense retentio continua in presenti ac futuro et utraque est una virtus in solo modo operationis diversa.

109

Non est autem memoria in omnibus animalibus, set in illis in quibus est virtus sensibilis corpus corporisque differentias percipiens ac discernens, et in quibusdam eius operatio perfecta invenitur. Organum vero memorie est posterior cellula cerebri eo quod ipsa est virtutum ultima cui ultimus situs merito censetur, et ideo cum hec pars patitur nocumentum, actio memorie secundum no- cumenti quantitatem aut destritur aut inpeditur aut ad contrarium permutatur.

110

Memorie vero obiecta sunt intentiones insensibiles quas conservat. Sed cum ipse formis sensibilibus sint stipate cum eis formas sensibiles retinet.

111

Ei autem rei preterite perceptio conpetit eo quod est intentionis preterito tempore accepte in presenti accpetio iterata.

112

non solum sutem rem preteritam discernit, set tempus et temporis fluxum diiudicat.

113

Eiusdem vero rei aptatur acceptio memorie et ymaginationis si ymaginatio rem sub consideratione accipit absoluta ut ymaginem Herculis pictam sub sua forma et accidentibus, memoria vero ipsum sub collatione ad intentionem rei quam representat, ut operans ymaginem ad Herculem et ad intentiones insensibiles ipsum conservantes.

114

Operatio vero eius circa intentionum discursum consistit, quas conservat, que cum elabbuntur, ad ipsas movetur et ad pristinum intentionis atatum reducit.

115

Ipsa vero ad estimationem aspectum dirigit et ad virtutes reliquas devenit ad formam intentionis perquisita. Ad eius vero vigorem ac perfectionem confert cogitationum frequentia et sollicitudinum inspectio ac ipsarum sollicita collatio.

116

Dispositio vero vigoris memorie secundum organi exugentiam diversatur, quippe cum ipsa organo sit annexa formas ei inpressas suscipiens, sicut radius aque influxus motum aque sibi representatum suscipit, et ideo necesse est ipsam naturam organi mutari, et quia variatur organum secundum causas naturales et accidentales, ad earum occursum memoria diversatur, et ideo habentes cerebri partem multum humidam, propter velocem inpressionum delecattionem labilem patiuntur memoriam, siccam autem habentes firmam quamvis inpressiones cum difficultate suscipiant et pueri lapsum memorie propter fluxum augmenti, senes autem propter fluxum decrementi pati dicuntur.

117

Vigoris igitur ac debilitatis memorie septem sunt cause: prima est cerebri humiditas naturalis superflua. Secunda accidentalis ut in senibus naturaliter siccum habentes cerebrum et accidentaliter humidum propter reumata indigesta quarum utraque retentioni inpressionum resistit et ideo pueri et senes labilem habent memoriam. Tertia siccitas [fol. 37v, col. 1] superflua que quia inpresionum receptionem adimit actum memorie ex consequrnti perturbat. Quarta multarum formarum consideratio ad quas aspectus anime dispersus in stabilitatem memorie incurrit. Quinta multa agitatio organi propter calorem motus agitatem inducentem. Sexta multa frigiditas humiditate concurrente actionem virtutis extinguens, ut accidit in litargia. Septima circa formarum inspectionem negligentia et ideo iuvenes et provecti quandoque debiliter memorant cum formarum inspectioni animos non applicent; pueri vero multum memorant eo quod circa formarum aspectum multum admirantes eas sollicite conspiciunt, et ex earum acceptionibus firmiter afficiuntur eis diligitatem credulitatem adhibentes, et ideo propter maiorem inpressionem magis viget memorie retentio. Cause autem contrarie ad vigorem memorie operantur.

118

Propter hoc autem est diversitas in hominibus in addiscentia et memoria, nam ad addiscentie perfectionem inpressionum facilis exigitur receptio ad quod mollities naturalis ab humiditate inducta operatur, et idcirco habentes humidum cerebrum in acceptione doctrine sunt perfecti. Memorie vero perfectio in inpressionum retentione consistit, ad quam durities a siccitate generata operatur, et ideo habentes cerebrum siccum in memorie vigent operatione, quamvis in addiscentia deficiant. Similiter autem reminiscentie vigor in multitudine et agilitate motus consistit, per quam ad diversa anima respiciens per diversas collationes pervenit ad quesitum. Ad hec autem operatur calor et multitudo cogitationum, et ideo habentes cerebrum calidum perfecte reminiscuntur et maxime cum circa cogitationes et rerum collationes sunt exercitati et in quorum cerebro simul humidum cum calido dominatur ingenio vigentes addiscentie et reminiscentie obtinet principatum, licet in eis memorie actio minuitur.

119

EXPLICIT TRACTATUS SEPTIMUS

PrevBack to TopNext