Text List

Prev

How to Cite

Next

INCIPIT [TRACTATUS] DUODECIMUS: DE ORGANIS ET EORUM DISTINCTIONE

1

Notitia quidem virtutum anime absque scientia organorum quibus sua complent opera, minime consummatur. Verum quia de eorum certitudo ad negotium animalium et menbrorum pertinet, de ipsis sermone succincto ac summario pauca et necessaria pertractentur. Menbrorum autem anathomia ex alia cognoscitu facultate. Hic autem tractatus duodecimus ex novem capitulis integretur.

2

In primo igitur de generalibus menbrorum dispositionibus et mediorum et contentorum. In secundo de calore naturali. In tertio de spiritu. In quarto de generali distinctione menbrorum. In quinto de menbris vite et operibus deputatis. In sexto de menbris nutritivis virtutibus deputatis. In septimo de menbris cognoscitivis et motivis virtutibus deputatis. In octavo de menbris generativis virtutibus deputatis. In nono de contentis in viventibus.

CAPUT PRIMUM [DE GENERALI DISPOSITIONE MEMBRORUM]

3

In omnium regimine ordinato a primis ad ultima per media virtutes et opera devolvuntur. Virtutibus igitur anime respondent menbra principalia et media et ultima ut ab hiis ut a fundamentis emanantes per hec et ad alia procedant in omnibus sua opera exercentes et quia ipse et ipsarum opera sunt varia distinctione disposita menbra eis diversa dispositione contexta nature industria adaptavit. Horum autem que in corporis cedunt constitutionem quedam sunt menbra homogenea et organica, quedam media ut calor et spiritus, quedam vero contenta quibus menbra et media reguntur ut quatuor humores et humiditates.

4

Ad cuiuslibet vero menbri constitutionem decem genera perficientia et totidem destructiva concurrunt. primum est elementorum primorum vel proximorum ut spermatum mixtio cui opponitur inpermixtio. Secundum eorum prima ac ordinata secundum situm partium coniunctio cui contraria est dissolutio. Tertium partium ad invicem in toto et in singulis unionis continuatio cui contraria est continuitatis solutio. Quartum est complexio sub qua equalitatis et inequalitatis contrarietas continetur. Sextum forma specifica menbro dans essentiale ac specificum complementum. Septimum virtus hanc formam sequens operis officium exercens. Octavum virtus corporalis regitiva particularis que ex principiorum concursu ex [fol. 63v, col. 2] nature industria ad eius regimen confertur. Nonum est virtus anime que ipsum perficit atque regit. Ultimo vero anime substantia actum primum vite conferens collocatur.

5

Organicis autem appropriatur compostio organizationis sub qua figura, quantitas, numerus et positio continentur et ideo utrique generi unio est conmmunis cui continuitatis est contraria solutio; officialibus vero compositio et omogeneis complexio appropriatur; sub hac autem compositionis equalitas et inequalitas, sub illa vero temperantia ac distemperantia continentur.

6

Predicta vero genera triplici differentia distinguuntur: prima est particularis singulari menbro propria qua singula ad invicem distinguuntur. Secunda est communis ex omnium concursu particularium aggregata. Tertia autem has duas naturaliter antecedit que dat toti ratione cuius totum sue perfectionem vite et operibus et speciei proprie ciaptatur et hanc singula communicant menbra cuius gradum non exeunt sicut individua metam non transeunt speciei.

CAPITULUM SECUNDUM [DE CALORE NATURALI]

7

Vite quidem actus in continuo interno motu consistens ab anima procedens in ipsa spiritualis ardoris continui et inextinguibilis proportionali calore fulcitur in quo et opera et motus posteriores instinctu pervigili continuam excitationem suscipiunt que spiritualia desid[er]ia mortificando defectat; corpus igitur vitan ab anima participans calorem corporalem habet in quo vita fundatur in actu motus interni ac continui persistens et in quo opera perficiuntur cui stupor frigoris corporalis contrarius vitam extinguit atque opera defectat. Calor autem dupplicem tenet differentiam: quidam enim est qualitas complexionalis que totius viventis est corpus et media ac contenta disponit et ad temperamenti punctum secundum multam latitudinem accedit. alliud est substantia in corpore generata calida humida substantie vaporose aeree seimilis ad vite sustentationem deputata que anime vite, virtutum et operum media in corpore iudicatur. Est autem hic calor substantia calida humida ex primo spermate aut nutrimentali materia generata actum primum vite ab anima suscipiens et tanquam medium corpori tribuens, menbra corpus et contenta ut medium instrumentum ex virtutum anime industria regens et omnes operationes exercens ab anime a corporis virtutibus emanantes (sic totum).

8

Est autem valori celesti vivifico similis ad vitam conservationem et operationes vivientium congruentis sicut spiritus luminis celestis gerit effigiem et cum calor celestis cum hoc in viventibus sue virtutis inprimit effectus (sic totum).

9

Non est autem igneus qui ad conservationem set ad comsum- ptionem viventium operatur set est substantia post primam elementorum commixtionem et post multas confractiones miscibilium ex proximorum principiorum electis partibus per distantiam a contrarietate ex nature industria generata.

10

Cum autem sit medium vite susceptivum que per ipsum ab anima corpori confertur naturam sue originis ex corporis sumit principio, causa autem eius effectiva ex corpore et materia (?) procedit. Virtus igitur naturalis corporalis complexionali utens medio ad eius exitum operatur, set anime virtus corporis virtutem et medium [ fol. 64r, col. 1] regens eius procurat complementum. et sic ex concursu virtutis corporalis et animalis unionem in actionis ordine observantis ex materia producitur corporali.

11

Anima autem vitam ei et per eum corpori tribuens in spirituali calore proprio consistentem ei et per eum corpori hunc calorem communicat spiritualem et natura corporis ipsum ex materia corporali generans ipsi caliditatis dispositionem exhibet corporalis ut ipse ex corporali et spirituali natura vivifica componatur set cum ex corpore et anima per compositionem una fiat substantia et ex utriusque virtute virtus uma constet ordine et mediorum intercidente conformi natura caloris spiritualis ac corporalis in naturali calore non (?) constituunt subiecta. propter hanc autem ipsam compositionem ipse proprietates anime et corprois participat.

12

In morte autem dispositione anime destitutus evanescit et secundum materialis fundamenti exigentiam corpus frigiditatem ingredi percipitur cuius calor non valet amplius permanere.

13

Similiter vero vivificus celestis naturam spiritualem vivificam et corporalem participans in viventibus vite actum et regimen atque operum influit et in non a simili generis calorem inferiorem naturalem procurat ex utraque natura constitutum qui in eis est vite operum medium fundamentum (sic totum).

14

Calor in viventibus duplex censetur: unus fixus radicalis cuilibet parti proprius cuius ortum natura singulis partibus insita et anime virtus procurant. alius est influens a primo fundamento ut a corde ad partes singulas delegatus.

15

Particularis autem et proprius dupplex est: unus enim est radi- calis ex ortu contractus et hic ex seminis proportionibus proportionalibus ex virtutis naturalis corporee et animalis officio procuratur proprietates complexionis corporalis et dispositionis vitalis snime retinens et per hunc substantiam anime vitam exhibens menbris per presentiam inheret et per ipsum virtutes eius fixe et innate et naturales corporales menbris adaptatis ministrant (?) et in eis propria opera exercent- alius est fluens qui ex nutrimenti partibus generatur post viventis consitutionem et hic per restaurationem alterius efficitur ex virtutis naturalis corporalis et animalis opere primi instrumentaliter officio concurrente et hic continue fluens restauratur, primus autem fixus absque restaurationis reditu devastatur.

16

Similiter autem et calor a fundamento influens principali duplex distinguitur: unus primus ex primo ortu contractus qui principio radicalis animalis dirigit influentem et hic ex virtutis corporis et anime ex primo semine producitur et cum eo vita influens ad partes a principio dirivatur et cum eo virtutes ad omnes partes ceteras ab eo continue delegantur et hic naturam partium regit, excitat, roborat et conservat et innatum regit ac proprium calorem ex virtutum officio cum ipso influentium quo cessante in omnibus postremis accidit defectio et dissolutio; alius autem fluens ex nutrimenti partibus per officium virtutis corporalis et animalis primo concurrente radicali genitus (?) qui similiter fluens restaurationem recipit cum primus fixus irreme [di]abiliter consummatur.

17

Censetur autem radicalis [fol. 64r, col. 2] tam innatus quam influens ex calore generantis naturali per quamdam decisionem et influentiam segregari sicut semen ex humiditate subiecta a generante segregatur anime radice et virtutibus absque decisione per influentiam et multiplicationem emanantibus ab anima generantis.

18

Naturali vero calor vivificus ad vitam, ad regimen, ad opera viventium operatur et ideo menbra ad intrinsecis et extrinsecis protegit nocumentis et ab ipsis menbris humoribus et humiditatibus superfluitates inmundas segregat ut omnia in sua pura ac perfecta natura subsistant et hec agit ex virtutis anime et regitive imperio corporalis.

19

Habet autem proprium ut omnia inpugnantia corpus calida frigida humida et sicca tanquam omnibus agens contrarium fuget, eis obviet et expellat eoque non tenet naturam neque virtutem penitus corporalem set cum corporali vitalem anime annexam et quia per distantiam contrarietate super elementarem complexionem elevatur et quia ex industria virtutis anime et corporis regitive gubernatur.

20

Ipse vero absque humiditate proportionali persistere non valens in radicali fundatur et ex nutrimentali fovetur et prima ex eius actione consumpta ipse ad executionem tendit.

21

Hic autem calor cum omnibus insit viventibus in imperfectis per perfectorum et maxime hiĀ«ominis dispositiones est eius notitia perquirenda causas et proprietates in singulis scilicet conformem methaphoram assignando.

CAPITULUM TERTIUM [DE SPIRITU]

22

Substantia anime lucis spiritualis vivifice cognoscitive ac discretive decore corpori vitam et opera sequentia prebens in eo lucem exigit corporalem sibi et sue conformem per quam ei corporis dispositio adaptetur et hec est spiritus inter animam et corpus mediam nature conditionem tenens. Est autem substantia corporea luci similis inter animam et corpus media utriusque iuncturam disponens vitam et opera a virtutibus emanantia susceptans et omnibus partibus conferens et in eius ex virtutum officio opera cucnta et sensum ac motum exercens.

23

Lucis vero celestis gerit effigiem. Nam sicut in maiori mundo lux celestis conferente virtute caloris celestis vivifici vitam, opera et rerum manifestationes procurat et virtutum superiorum est baiula, sic spiritus cum calore naturali in vivente vitam et omnes virtutes et opera sustentat. Non est autem lux celestis set lux inferior ex materia corporali per partium subtilitatem purificationem et mundiciam procreata celestis effigiem gerens cum qua causat (?) celestis lucis virtus sicut caloris celestis cum naturali censetur annexa.

24

Non est autem lux ignis nec alicuius elementi licet dicatur igni similis sicut calor aeri set post multas mixtionis elementorum confractiones est substantia ex nature opere elevato super elementorum naturas ex elementari mixtione resultans. Generationis vero eius materia est seminis aut nutrimenti proportionalis pura et subtilis portio. Virtus autem corporea naturalis activa ex complexionali medio ad eius exitum operatur et virtus anime exhibet complementum et [fol. 64v, col. 1] ex utriusque virtutis officio uno ordine unite unus emanat effectus.

25

Natura autem corporalis secundum materie exigentiam ei conditionem tribuit corporalem; anima vero vitam et actus in corpore conprimens et profundans per spiritum cum lucis sue spiritualis per sui complexionem claritatem ei infundat. spiritui huius lucis spiritualis et vivifice et cognoscitive materiam confert et ideo ipse naturam et conditionem compositam tenet. Ipse vero spiritus modo caloris distinctionem recipit in differentias proprii spiritus et influentis et utriusque radicalis et ex nutrimento fluentis.

26

Spiritus autem primus geniti ex generantis spiritu creditur cum semine segregari aut ex subtulibus ouris et aptis spermatis partibus ex virtutis corporalis et animalis officio genrari sicut ex utriusque opere ex grossis eius partibus menbrorum radicalium machina gubernatur. Secundus autem ex nutrimenti conformibus partibus ex nutritive virtutis opere sicut ex grossis eius partibus menbra quedam dignoscitur generari.

27

Distinguitur autem triplex spiritus: vitalis primus qui a corde sumens initium vitam influentem et virtutes vitam continentes ad menbra singula a suo dirigit fundamento. et naturalis secundus qui ab epate incipiens virtutes naturales nutritiva ad omnia menbra delegat et animalis tercius qui a cerebro sumens ortum virtutes sensibiles ac motivas ad omnia menbra transportat. Censetur autem anima in homine cum quodam modo una sit unum medium commune exigere sibi conforme quo corpori uniatur et hic est spiritus. Verum et similiter propter sui actualem unitatem et generationis spiritus communis necessitatem unum creditur menbrum primum requirere ur cor cui primo adheret in quo est prima spiritus minera cuius genitura omnia precedit a quo ad cetera ipsa absque essentie distensione ac divisione ad omnia perficienda procedit, a quo cunctas varias virtutes transmittit, a quo variorum spirituum delegatio habet ortum; nam cum spiritus in sua origine unus sit diversas naturas dispositiones ac conditiones exigit ut diversarum virtutum officiis adaptetur. Calor autem et spiritus in plantis et in animalibus inperfectis secundum conformem methaphoram attendantur.

CAPITULUM QUARTUM [DE DISTINCTIONE MEMBRORUM]

28

Menbrorum vero distinctiones ad sex divisionum genra reducuntur primum in substantia. Secundum in ortu. Tertium in domino. Quartum in necessitate. Quintum in participatione virtutum. Sextum in earum distributione consistit. Secundum primum igitur genus quedam sunt consimilia que eamdem naturam et rationem in toto et in partibus communicant et quedam organica que in toto et partibus naturam participant diversam. Consimilia vero sunt [decem] et septem notabilia os, cartillago, nervus, corda, ligamentum, arterie, vene, panniculus, caro, glandula, pinguendo, medulla, nucha, cutis, abusive capillus et unguis cum cornu. Organica sunt tringinta sex: cor, pulmo, pectus, trachea, diafragma, epar, stomachus, ysophagus, fellis, cutis, splen, renes, vesica, caput, ocupus, auris, caruncule olfactus, naus, lingua, palatus [fol. 64v, col. 2], gula, collum, splondilia, humerus, spatule, coste, adiutorium brachium, manus, nates, anus, crux, tibia, pes, testiculi, vasa, virga.

29

Iuxta secundum genus quedam sunt principalia ut cor, epar, cerebrum et testiculi inter que cor primum optinet principatum. quedam orta a principalibus ut arterie a corde, vene ab epate, nervi a recebro, vasa seminaria a testiculis.

30

Iuxta tertium genus quedam sunt prima fundamenta quedam eis deservientia.

31

Secundum quartum quedam sunt necessaria ut illa in quibus machina consistit corporis, quedam replentia ut caro, quedam et pinguendo, quedam conservantia ut humores et humiditates, quedam ornantia et protegentia ut pili ungues et cornua.

32

Secundum quintum genus quedam habent virtutes innatas tamquam ex proprie virtutis industria reguntur, quedam innatas et influentes ut que proprias possidentes ab aliis primis suscipiunt influentes quas aliis transmittunt.

33

Iuxta sextum genus quedam sunt virtutes mandantia solum ut principalia et precipue cor, quedam recipientia et mandantia ut media principalibus famulantia, quedam recipientia solum ut ultima.

34

Omnibus cum ultimis virtutes a primis creduntur influere licet via mediorum et influentia non sit penitus manifesta.

CAPITULUM QUINTUM [DE MEMBRIS VITAE]

35

Primum virtutum intellectualium et aliarum omnium fundamentum cor est cui menbra cetera ei communicantia famulantur cuius substantia ex diversis est consimilibus partibus constituta, ex carne dura robori apta, ex nervis substantiam contexentibus, ex multis (?) motum procurantibus, ex parte cartillaginosa debita fixione, eius autem figura sperica piramidalis motui et perfectioni ab offendiculis apta cuius latitudo versus caput et conus versus pedes dirigitur. In ipso autem duo thalami continentur dexter et sinister. In sinistro spiritus et eius nutrimentum sanguineum. In dextro sanguis eius substantiam nutriens continetur et inter utrumque est meatus per quem fit contentorum mutuus incessus ad thalamos. In eius vero basi duo orificia continentur venosa tusberosa flexibilia et per dextrum sanguis, per sinistrum aer in ipso suscipitur. Eius autem situs in medio pectoris consistit. eius tamen declinatio ad sinistram magis rescernitur in parte.

36

Menbrorum vero servitutis ei debiti sunt sex modi: primus aeris amministratio, secundus spiritus delatio, tertius nutrimenti preparatio, quartus eius delatio, quintus protectio, sextus mundificatio.

37

Aeris vero ministratio plurima deputantur: orificium oris per quod aer ingreditur ad canales et concavitas nasi cum foraminibus per que aer ad oris concavitatem devolcitur. Secundus uvila que est menbrum carneum spongiosum super orificium vie aeris et cibi situm aeris multe quantitatis transitum temperans et menbra subiacentia ab offendiculis defendens, demum sequitur epiglo- tum (sic) quod est corpus cartillaginosum in extremitate canne situm aerem [fol. 65r, col. 1] modulans, post ordinatur canna ex cartillaginosis partibus et anulosis contexta per quam aer ad pulmonem transit post quam sequuntur canales pulmonis aerem recipientes et pulmoni mandantes, demum sequitur pulmo aerem contentum cordi ad caloris regimen amministrans, demum sequitur tota pectoris concavitas aerem et membra ei deservientia continens. Hec autem omnia per motum inspirationis attrahendi aeris officio deputantur, per exspirationem autem aerem ut in adventu alterius fiat renovatio emittit cum quo fumose inmunditie ex nutrimenti fece contracte calori et spiritui conmixte egrediuntur ut eorum substantia depuretur et ad hoc idem officium accedunt omnes arterie per poros cutis aerem attrahentis et per dilatationem eum refrigerio cordis, caloris et spiritus reddentes et per constrictionem ipsum per egressum cum fumis superfluis expellentes.

38

Menbra vero spiritus delativa sunt arterie quorum a sinistra auricula oritur fundamentum et earum rami secundum maximas et minimas divisiones ad menbra singula delegantur in quibus spiritus et calor et virtutes a corde emanantes et sanguis horum et earum virtutum ad omnia transmittuntur. Nutrimentum ei preparant epar et elementa ei deservientia preparatoria a servitude et vene. Nutrimenti delativa sunt vene et arterie sanguinem quo naturalis calor et spiritus mittitur per singulas partes ferentes, oriuntur autem arterie a sinistra et dextra est venarum baiularum sanguinis ab epate susceptiva. Spiritum autem protegunt ossa pectoris et costarum super spondilia fabricata et pectoris velamina lacertosa et diafragma ipsum a menbrorum inferiorum sordibus protegit spiritualis a nutrivis separans menbris. Mundificationi eius et contentorum ipso deserviunt aselle fumorum et sordium ex naturalis virtutis industria transmissarum receptive et expulsive et ad hoc accedunt omnia aeri, spiritui et calori deputata per constrictionem illud complentia et cum in corde sit virtus vitalis et naturalis nutritiva, quedam horum huius, quedam illius, quedam utriusque officio famulantur.

39

Epar vero virtutum nutritivarum est precipuum fundamentum cuius substantia ex carne molli ad sanguinis coagulati instar plurimis et minutissimis venis contexta, panniculo ei sensum et tutamen dante involuta distinctiones in partibus habens in parte dextra collocata. Menbrorum autem ei famulantium quinque sunt modi. Primus in preparatoria. secundus in transmissoria. tertius in contentoria, quartus in delegatoria, quintus in mundificatoria servitute consistit. Nutrimento primo preparatoria sunt os et eius contenta ut labia, lingua et palatus; diserventia dentes incidentes frangrantes et molentes et lingua resolvens; demun ysophagus trahens deferens et stomacho reddens; stomachi vero officio ipsum appetit attrahit, continet, dirigit atque mundat et in ore eius appetitus, in fundo autem digestio viget cuius constitutio ex tunica interiori et exteriori contexitur in cuius substantia villi lon- [fol. 65r, col. 2]gitudinales virtuti active, latitudinales expulsive et tranversi contentive deputati disponuntur. Nutrimentum in stomacho prepratum et chilum conversum intestina gracilia recipiunt epati committendum a quibus vene meseraice (?) epati inserte ipsum sugunt et epati uniendum transmittunt.

40

Ipsum autem continent vene in epatis substantia intercate (?) et eius pori et vene sibi propria que dum eius in chimum conversio celebratur.

41

Delegatoria actione utuntur vene quarum origo ab epate incipit, secundum plurimas dicens, per menbra singula diffundantur eis humorum massam ad eorum nutrimentum cum calore et virtute naturali influere delegantes. Videtur autem virtutes naturalis nutritiva a corde primo summere fundamentum et epati ab eo conferri nec mirum quia eius ortus a corde, sua vero operatio et materia in epate fundatur et sic videtur a corde eius origo incipere et ad epar extendi in quo in materia nutrimenti suum complet opus et demum ad cor cum materia nutrimenti acquisitione redire; vene igitur ei respondentes inter cor et epar medie existunt que vel a corde vel ab epate in se incipientes ad cor cum nutrimento perveniunt. Recte autem creditur ab epate earum substantia inchoare et ad cor dirigi ut ab eo virtutem cum calore et spiritu transmittant et demum ad ipsum post actionem in epate redire cum preparatione materie nutrimenti. Similiter autem vene meseraice ab epate sumentes originem ad stomachum transmittuntur ut succum chili hauriant quarum officium ad epar reddit ei materiam ministrando in humorum substantiam convertendam et virtus nutritiva epati collata ab eo procedit ad stomachum in quo primo operatur primam preparans materiam nutrimenti, demum redit ad epatis fundamentum. Tertie digestionis consummatio in omnibus perficitur menbris in quibus humiditas in poris contenta gignitur et in menbrorum substantiam transformatur. Mundificationi membrorum servientium quedam serviunt preparatoriis et sunt grossa intestina egressiones chili in stomacho confecti expuganantia et anus qui est extrinsecas ultimi cum musculorum officio expellens; alia superfluitates masse humorum expurgant ut cutis fellis ex dextera parte coleram et spleni ex sinistra melancoliam superfluam attrahit et expellit. Renes vero eam ab inutili mundant aquositate que recipiens vesica per foramen virge expellit. Inguina vero proprias epatis superfluitates spongiositate suscipiunt; tertie vero digestionis superfluitates in fumos ac sudores redactas pori cutis eliminant; omnia autem menbra sibi nutrimenti potionem ad sui sustentationem suscipiunt et residuum transmittunt ad singula nutrienda.

CAPITULUM SEPTIMUM: [DE MEMBRIS COGNOSCITIVIS ET MOTIVIS]

42

In ordine vero menbrorum virtutibus animalibus servientium cerebrum primum obtinet principatum cuius substantia ex materia molli alba spongiosa constituta est et habet tres ventriculos distinctos inquibus sunt vie meatui spiritus deputate et in eius substantia interiores virtutes a quibus est regimen et origo inferiorum particula- [fol. 65v, col. 1] rium site sunt. Menbrorum vero ab eo emanantium et ei servientium genera sunt novem. Primum preparatorium. Secundum preparatorium nutrimenti. tertium defensorium. quartum defensorium et sustentatorium orientium ab eo. quintum delatorium virtutis sensibilis. sextum operibus sensibilibus destinatum. septimum delatorium virtutis motive. octavum eius operibus deputatum. nonum purgatorium.

43

Spiritus virtutibus interioribus et exterioribus famulantis preparatorium est rete ex arteriis contextum in parte anteriori situm in quo spiritus a corde procedens virtutibus cerebri coaptatur. Nutrimenti preparatorium est genus venarum extra eius substantiam sitarum ei sanguinem ministrantium.

44

Defensioni deserviunt primus panniculus ipsum contegens mollis et eius substantiam non offendens et secundus durus carneo adherens et carneum cum sua cute.

45

Ortorum (?) ab ipso et sustentationi deserviunt ossa omnia, nam a carneo oriuntur spondilia nucham regentia et ab illis coste super que pectoris est fabrica collocata et crurium et tibiarum et pedum; post hec oriuntur ex pare superiori spatularum humorum adiutorium ulnarum ossa procedunt in quibus machina cor-poris sustentatur sine quorum fixione menbrorum aliorum mollities corrueret; cartilla autem ossa cum carne tamquam medium ligat et in quibusdam loco ossis sustentationem et flexibilitate, operatur, ligamentum aytem ossis extremitates secundum revolutionem coniungit et corda ex nervis contexta menbri machinam ad dilatationem et constrictionem circumvolvunt. Unde musculi ex nervis et carne simplicia ad quos accidunt vene sanguinem et arterie spiritum deferentes, compositi ossibus sustentatibus circumvolvuntur.

46

Virtutum sensibilium delatores sunt nervi sensibiles a parte anteriori in qua hee virtutes tenet situm orientes et secundum divisiones plurimas ad menbra singula cum hiis virtutibus et spiritu delegati.

47

Virtutum autem exteriorum sensibilium excercent organa quinque: organum tactus in omnibus nervis tamquam in organo receptivo et mandativo et in carne et cute ut in receptivo consistens, cutis autem discretionem tactus habet propter sue complexionis equalitatem. Secundum est organum gustus et est lingua ex carne spongiosa glandosa et quatuor nervorum partibus constituta cum palati panniculo quibus amigdale cum humore serviunt salivali. tertium est organum olfactus in duabus carunculis cartillaginosis in anteriori parte sitis consistens cui nasi concavitas in odorum presentatione deservit ad quod nervorum perarmium delgatur. quartum est organum visus ex duobus oculis constitutum ad quod duo nervi convexi delegantur. quintum est organum auditus in nervo petroso cui auris deservit consistens ad quod unum par transmittitur nervorum.

48

Virtutis motive baiuli sunt nervi motum a parte posteriori orti cum nucha spondilibus contenta a cerebri substantia exorta sicut spondilia a carneo qui cum virtutibus motivis et spiritu per plurimas divisiones ad menbra singula diffunduntur. Motibus deputantur [fol. 65v, col. 2] omnia menbra organica ut manus, pedes, pectus et reliqua secundum dilatationem et contractionem virtutum motibus deputata.

49

Censetur autem animalis virtus sensibilis et motiva a corde primum contrahere fundamentum a quo cum spirituali animali ad cerebrum delegatur in quo principale sue permanentie habitaculum sumunt et sui operis principium. Nam et hoc in naturalis ortu et delegatione contingit et sensitiva communis in qua omnes particulares virtutes colliguntur a cerebro habet ortum a qua omnes alie emanant et ad singula organa transmissa ad ipsam cum suorum operum et obiectorum acquisitione revertuntur. Nervi igitur qui sunt medii in cerebrum et cor, putantur a corde ad cerebrum et e contrario transmitii. verum recte estimantur a substantia cerebri in prima generatione originem sumere et ad cor transmitii ad virtutem assumendam a corde cerebro collatam. que cum in cerebro sua complet opera ad cor redit cum suorum operum acquisitione ex cuius operibus motibus cordis et accidentibus ex diversis virtutum passionibus provenit diversitas multiformis, purgationi cerebri conferunt nasus palatus auris et oculus et ideo idem menbrum diversis officiis deputatur.

CAPITULUM OCTAVUM: [DE MEMBRIS GENERATIVIS]

50

Generativa vero in omnibus menbris constans sue nature fixionis et operis in generativis obtinet fundamentum que in masculo ex testiculis, vasis et virga integrantur. Testiculi vero ex eius venis arteriis et pellicula constituti sunt; ova vero constant ex carne molli glandosa spongiosa alba ad similitudinem mamillarum quam arterie spiritum et calorem naturalem et vene sanguinem deferentes multis anfractibus circumvolvunt, ipsam vero pelliculam tegit. In hiis vero menbris materia spermatis in eius essentiam convertitur eorum albedinem sequens. Vasa vero sunt menbra concava spermatis materiam virge delegantia. Virga vero est menbrum nervosum cuius origo est ex carne pectinis ut testiculi ex siphat insurgunt. Verum nervi ex spondilibus procedentes in eius substantiam profundatur, ipsam vero pellicula circumvolvit et circumdat arteriarum et venarum multitudo cui spiritus, calor, ventositas et virtus erectionis a corde. sensus motus animalis appetitus a cerebro et nucha. sanguis et naturalis appetitus ex epate delegatur. licet appetitus origo a corde procedat. In hoc ordine distinguuntur menbrum principale ut testiculi, menbra mandantia ut omnia reliqua et precipue principalia menbra receptiva et delativa testiculis ut vene et arterie menbra receptiva ab eis et delativa virge ut vasa seminaria, virga vero ab hiis recipit materiam quam in ma[ fol. 66r, col. 1]tricem transmittit in qua tres signantur meatus spermatis, pollutionis et urine.

51

In femina vero generativa menbra in testiculis, matrice et eius collo consistunt; testiculi vero ex ovis, venis et arteriis componuntur quibus vasa seminaria respondent. Matrix vero concavitatem continet fetus susceptivam. Vollum vero est virge viri respondens concavum ad interiora protensum ut virga ad exteriora protenditur. In hoc vero similiter ordine omnia menbra principalia sunt delegativa que materiam seminis et sanguinis menstrui et spiritus caloris naturalis ac virtutum sunt redditiva, vene et arterie receptiva et generationis redditiva, testiculi spermatis generativa, vasa eius ad profunditatem matricis delativa udque ad colli initium in quo virili spermati commiscetur; collum vero spermatis a virga viri delati receptivum et concavitavi matricis redditivum.Menbra vero generativa naturam habent nervosam propter magnitudinis sensus participationem ut ex nimia delecatatione in sensibili perceptione consistente ad generationis officium stimulentur. In matrice vero hec natura detensionem receptaculi procurat.

52

In animalibus vero generantibus cum sint generationis menbrorum varie dispositiones et per perfectorum dispositiones, precipue hominis, consignentur.

CAPITULUM NONUM: [DE CONTENTIS IN VIVENTIBUS]

53

Quedam in viventibus ad constitutionem non operativa ad conservationem conferunt. Inter que humorum massa ex chilo in atomacho ex cibis confecto producitur quam virtus epatis virtutis cordis amminiculo concurrente cum caloris et complexionis actione transmittat sex distinguens substantias sanguineam, colicam, flegmaticam, melacolicam, fecem melancolie colicam adiustam et aquositatem ad ciborum decoctorum similitudinem et succorum in quibus substantie predictis conformes inveniuntur; colere vero portionem superfluam fellis cutis attrahens unam eius partem ad fundum stomachi et alteram ad intestina mediantibus superfluis transmittit, melancolie partem apleni attrahens eam reducit cuius pars quedam per venas ad omnis stomachi appetitus confortationem delegatur; aquosam substantiam attrahunt et vescise transmittunt per virge orificium expellendam urinis et vero reliqua pars tendit cum sanguine propter necessitatem ut ex colera colica ex melancoia menbra melancolia nutriantur et propter utilitatem pro colera sanguinis fiat penetratio et per melancolie grossitiem retentio et portio aquositatis cum eo discurrens sua liquiditate ipsius per menbra uniat expansionem. Ex sanguine vero mundo in singulis menbris virtus nutrtiva ex suarum ministrarum opere gignit humiditates ex quibus menbra nutriuntur et earum pura portione residua spermatis substantia generatur; aquositas vero ad exteriora per cutis poros exiens in sudorem redigitue et ad exteriora remeans ad ypostasim transmutatur. Cum autem humiditas in carnem vertitur eius portio ad pinguedinem conver- [fol. 66r, col. 2] titur cum a calore nequit consumi et alia ad carnem gladosam et in ossibus est medulla in concavitatibus ex sanguinis superfluitate procreata sicut pinguendo in carne. Capili autem et ungues et cornua ex superfluitatibus procrantur ad ornatum et defensionem operantia et eorum non est regimen ex virtutum industria set sola productio naturalis. Sunt autem in plantis nutrimentalis et seminarie materie animalium matricis conformes et in omnibus viventibus horum non in omnibus sunt conformes methaphore attendende.

54

EXPLICIT TRACTATUS DUODECIMUS

PrevBack to TopNext