Text List

Liber 1

Liber 1

Caput 1

Mnes homines natura scire desyderant. Signum autem est sensuum dilectio. nam & absque Vsu propter seipos amantur, prae caeteris autem, qui per oculos fit. non enim vt agamus solum, verum etiam nil acturi, ipsum videre prae omnibus alijs, vt ita dicam, eligimus. causa autem est, quod sensuum hic vel maxime nos cognoscere quicquam facit, multasque * differentias manifestat.

Natura itaque animalia sensum habentia fiunt, a sensu vero qui¬ busdam eorum non innascitur memoria, quibusdam Vero innascitur. & ob hoc alia prudentia, alia disciplinarum capaciora sunt, quam illa, quae memorare non possunt. Prudentia quidem absque eoque discant, quaecunque scilicet audire sonos non possunt vt apes, & si quod aliud animaltum genus simile est. Discunt autem quaecunque vna eum memoria hunc quoque sensum habent.

Caetera igitur imaginationibus, ac memorijs viuunt: experientia vero parum participant. humanum autem genus ar te etiam, ac ratiocinationibus. Fit autem ex memoria experien¬ tia hominibus. multae etenim eiusdem reim memoriae vnius experientiae vim efficiunt. Quare experientia penem simile quid scientiae, ac arti esse videtur. per experientiam autem ars. & scientia hominibus efficitur. experientia. enim vt recte ait Polus, artem effecit: inexperientia vero fortinam. Fit autem ars, cum est multis experimentalibus conceptibus vna de similibus vniuersalis opinio fiat. opinari etenim quod quod Callie hoc morbo laboranti hoc conduxit: similiter Socrati, ac sigillatim aliis multis, experientiae; quod autem omnibus huiuscemodi secundum vnam speciem determinatis hoc morbo laborantibus conduxit: vtpote pituitosis, aut biliosis, aut febre ardente febrici tantibus: hoc artis proprium est.

Ad agendum itaque nil videtur experientia differre ab arte. quinimmo videmus expertos magis id: quod intendunt, consequi quam illos: qui rantionem absque experientia tenent. Causa vero est: quod experiern tia singularium, ars autem vniuersalium cognitio est. actiones autem, ac generationes omnes circa singulare sunt. non enim hominem, nisi per accidens sanant qui medetur, sed Calliam, aut Socrantem, aut alium quempiam eorum, qui sic dicuntur: cui accidit hominem esse. Siquis itaque rationem absque experientia teneant, & vniversale quidem cognoscat, quod autem sub eo particulare est ingnoret: saepe numero errabit a sanando. id enim magis sanabile est: quid singulare est. Nihilomi nus scire: & cognoscere magis arti. quam experientiae: et arbitramur inesse: ac eos, qui artem tenent, quam eos: qui experientiam habent. sapientiores esse putamus: eo quod sa perientia propter scientiam magis omnes sequitur. hoc autem quoniam illi quidem sciunt causam, hi vero minime. experti eterim sciunt quidem quod est, propter quid autem nesciunt: illi vero propter quid, & causam cognoseunt. Quare & eos, qui in quaque re Architecti sunt honorabilores & doctiores, ac eis, qui manibus operantur. sapientiores putamus: quoniam causas eorum, quae fiunt, sciunt, illi vero, sicut & quaedam inanimata, faciunt quidem, sed nescientia faciunt ea, qu faciunt, vt ignis comburit. sed inanimata natura quandam horum singula faciunt: manibus laborantes, propter consuetudinem. tanquam sapientiores sint, non prout acti ui sunt, sed prout rationem habent, causasque cognoscunt. Et prorsus signum scientis est posse docere quamobrem magis artem qua experientiam scientiam esse puta¬. mus. illi enim possunt, hi vero minime possunt docere.

Praeterea sensum nullum putamus sapientiam esse. tametsi singularium hae maxime propriae cognitiones sunt, de nullo tamen dicunt propter quid, vt propter quid calidus ignis: sed solum quod calidus.

Primum itaque cuiuscunque artis su¬. pra communis sensus inuentorem, non solum quoniam vtile esset: quod inuen tum erat, verum etiam vt sapientem, & caeteris praestantem (vt verisimile est) homines admirabantur. Cum autem plures artes inuenirent, quarum aliae ad necessaria, aliae ad degendum essent, semper tales sapientiores illis esse putamus, quod eorum scientiae non ad vtilitatem essent. Quo fit, vt huiusmodi iam omnibus institutis, illae sapientiarum, quae neque ad degendum voluptarie, neque ad necessaria conducunt, inuentae sint: & in illis locis primo, vbi vacabant, quare circa Aegyptum Mathematicae artes constitutae sunt, illic enim gens sacer dotum vacare permissa est.

Dictum autem in Moralibus est, quaenam sit artis & scientiae differentia, ac caeterorum, quae eiusdem generis sunt. Cuius autem gratia nunc sermonem facimus, illud est quod appellatam Sapientiam circa primas causas, & principia omnes arbitrantur versari. Quare, vt dictum est prius, expertus quidem sensum quencunque habentibus sapientior esse Videtur: artifex Vero expertis, architectus etiam manibus laborante: speculatiui autem factiuis. Quod igitur sapientia circa aliquas causas, et principia scientia sit, patet.

Caput 2

QVoniam autem hanc scientiam quaerimus, hoc vtique fuerit consyderandum circa quales causas, & qualia principia sclentia sapientia est. Si itaque repetat quisquam quas de sapiente opiniones habemus fortassis ex hoc magis appareat. Primo igitur opinamur sapie tem maxime omnia, vt possibile est scire, non habentem singulariter eorum scientiam. Deinde illum, qui difficiliora, neque scitu facilia homini cognoscere possit, sapientem existimamus, sentire enim omnibus commune est. quamobrem facile, & neutiquam sapi es est. Item illum, qui certior, ac magis docere valens cau sas reddat, sapientem in omni scientia esse. Scientiarum quoque illam quae gratia suijpsius, & propter ipsum scire, quam illam, quae aliorum gratia eligenda sit, magis sapientiam esse. Et principaliorem, quam ei sub ministrantem, potius sapientiam esse non enim vt sapienti praecipiatur, sed vt ille praecipiat: nec vt ille ab altero, sed vt ab eo minus sapienti suadeatur decet.

Opiniones itaque tales, ac tot de sapientia, & sapientibus habemus. Horum autem hoc quidem, omnia inquam sci re, illi, qui maxime vniuersalem scientiam habeat, necesse est inesse, hic. enim quodam modo omnia subiecta scit. Fere autem & difficillima hominibus cognitu sunt ea, qui maxime yniuersalia sunt, siquidem remotissima sunt 8. sensibus, scientiarum autem illae certiores sunt, quae maxime primorum sunt, nam quae sunt, ex paucioribus certiores ijs sunt, quae ex additione dicuntur: Vt Arithmetica quam Geometria. At vero illa magis docet, quae causas speculatur. ii. enim docent, qui cau sas singulorum dicunt. Intellige re autem & scire eorum ipsorum gratia, illi praecipue scientiae inest, qua eius est: quod maxime scibile est. qui enim scire eius ipsius gratia eligit, eam, quae maxime scientia est: praecipue eliget. talis autem est eius: quid maxime scibile. maxime autem scibilia sunt ipsa prima & causae: propter haec. enim & ex ijs caetera cognoscunt, sed non haec per subiecta. Principalissima autem scientiarum, & principalior subministrante est, quae cognoscat id, ob quid quodque agendum sit. hoc autem est bonum cuiusque, & vniversaler quod in omni natura optimum est. Ex omnibus itaque dictis, in eandem scientiam cadit, quid quaeritur, nomen oportet etenim primorum principiorum, & causarum eam speculatiuam esse. nam & bonum, & cuius gratia vna de causis est.

Quod autem non factiua, etiam ex primis philosophantibus patet. propter admirantionem. enim & nunc, & primo coeperunt homines philosophari. a principio quidem, admirando ea, quae de dubitandis faciliora erant: deinde paulatim vlterius procedentes, etiam de maioribus dubitando, vt de passionibus Lunae, & eorum, quae cirea Solem, & stellas fiunt, ac de generatione vniuersi. Qui vero dubitat & admiratur. putat se ingnorare, quare Philosophus amator fabularum quodam modo est: eo quod fabula ex mirandis constat. Quare, si propter fugam ignoram tiae philosophati sunt, patet quod eam cognoscendi, & nullius vsus gratia ipsum scire prosequebantur. Testatur autem id ipsum, quid contingit. fere enim omnibus inuentis, quae ad necessaria, & facilitatem, ac ad degendum conducant, huiusmodi prudentia quaeri coepta est. Patet itaque, quod ob aliam nullam vtilitatem quaerimus, sed quemadmodum dicimus, liber homo de eo, qui suijpsius, & non alterius gratia est: ita & haec, sola scientiarum libera est: siquidem sola haec suijpsius gratia est.

Quare merito non huma na eius possessio putabitur. natura etenim hominum in plerisque serua est Quapropter secundum Simonidem Deus vtique solus hanc habet dignitatem. Hominem vero indignum non quaerere illam, quae sibi conuenit, scientiam. Quod siquid Poetae dicunt, & natura comparatum est vt diuinitas in uideat, in hoc maxime id verissimile est contingere: & infelices omnes esse, qui altiora se quaerunt. Sed nec diuinam naturam inuidam esse conuenit. Poetaeque, secundum prouerbium, multa mentiuntur. Nec aliam quam huiuscemodi decet honorabilorem putare, quae enim diuinissima, eadem etiam honorabilissima est. Talis vero bifariam duntaxat vtique fuerit. nam & illa, quam maxime Deus habeat diuina scientiarum est: & siqua est, quae di uinorum sit. haec autem sola vtrunque consecuta est. Deus etenim tum causa omnibus esse videtur, tum quoddam principium: & talem aut solus, Aut praecipue Deus habet. Caeterae itaque omnes magis ea necessariae sunt, nulla uero melior.

Oportet autem quodam modo eius ordinem in contrarium nobis inquisitionum, quae a principio fiebat, constitui. incipiunt etenim omnes, vt diximus, ab admiratione, an sic se habeat. sicut de praestigiosis, quae per se ipsa mouent, illi, qui nondum speculati sunt causam, aut de solstitijis, aut de diametri incommensurabilitate. admirabile enim omnibus ui detur, siquid, cum non sit minimum, non mensuretur. decet autem in contrarium, & in melius, secudum prouerbium, consumare. quemadmodum in his fit, cum discant, nil enim magis vit Geometricus admiraretur, quam si diameter commensurabilis fieret.

Quaenam igitur natura eius scientiae, quae quaerit, & quae intentio, quam debet quaestio, & totus tractatus consequi, dictum est.

Caput 3

vm autem manifestum sit, quod primarum causarum oportet scientiam accipere (tum enim scire vnunquodque dicimus, cum primam causam nos nosse: et arbitramur) causae vero quandrifariam dicantur, quarum Vnam quidem causam dicimus esse substantiam, & ipsum quid erat esse: nam ipsum quare primum refert ad rationem vltimam, causa autem & principium, ipsum guare primum: Vnam vero materiam, & subiectum: Tertiam autem, vnde principium motus: Quartam vero oppositam ei causam, & cuius gratia, & bonum. hoc enim finis totius motus, & generationis e. de his autem omnibus & si satis in de Naturalibus speculatum sit, nihilominus tamen illos quoque, qui ante nos ad entium perscrutationem venerunt, & de veritate philosophia ti sunt, asciscamus, patet enim, quod illi etiam principia aliqua, & causas dicunt. Proderit itaque profecto huic tranctatui nunc, si illa breuiter repetemus, aut enim aliud causae gens inueniemus, aut certe magis illis credemus, quae nunc dictae sunt.

Plurimi igitur eorum, qui primo philosophati sunt, solas illas existimarunt omnium esse principia, qua in materiae specie sunt. ex quo enim omnia entia sunt, & ex quo primo fiunt, & ad quod vltimum corrumpuntur, substantia quidem permanente, mutata vero passionibus, hoc elementum, & hoc omnium entium esse principium aiunt. & ob hoc nihil fieri, neque corrumpi opinantur, tanquam huiuscemodi natura semper comseruata. quemandmodum neque Socratem, quandom formosus, aut musicus efficitur, simpliciter fieri dicimus, neque, cum istos habitus amittat, corrumpi: eo quod subiectum ipsum Socrates permanet. ita & caeterorum nihil oportet enim aliquam naturam aut vnam, aut plures esse, et quibus caetera fiunt, illa conseruata.

Pluralitatem tamen & speciem huius principii non eandem omnes dicunt. Sed Thales quidem huiusmodi Philosophiae princeps aquam ait esse, quare terram quoque quid super aquam asserebat esse. Fortassis hanc habuit opinionem, quia nutrimentum omnium humidum esse videbat, ipsum quoque calidum ex eo factum, eoque animal viuere, ex quo autem fit, id esse principium omnium. propter hoc igitur hanc habuit opinionem. & quoniam cunctorum semina naturam humidam sortita sunt: aqua vero naturae principium humidis est.

Sunt autem quidam, qui etiam Antiquissimos illos, & ni mis a praesenti generatione remotos, & primos theologizantes sic arbitrantur de natura sensisse. Oceanum nanque, & Tethyn gene rationis parentes esse cecinerunt Iusiurandum quoque deorum aquam esse, stygem ab ipsis Poetis appellatam. honorabilissimum enim quod antiquissimum est. iusiurandum autem honorabilissimum est. Si igitur antiqua ista & vetusta de natura opinio est, fortasse nen est manifestum. Thales tamen hunc in modum de prima causa dicitur asseruisse. Hipponem etenim nemo dignabitur cum istis comnume rare, propter intellectus eius simplicitatem.

Anaximenes autem, & Diogenes aerem priorem aqua, & maxime simplicium corporum principium statuunt. Hippasus autem Metapontinus, & Heraclitus Ephesius ignem. Empedocles autem, quatuor, vnam cum praedictis super addens etiam terram quartum. haec enim semper permanere, nec fieri nisi pluralitate, & paucitate coniuncta, & disiuncta in vnum, & ex vno.

Anaxagoras autem Clazomenius, aetate quidem illo superior, operibus vero inferior, infinita dicit esse principia. fere enim omnia, quae consimilium partium sunt vt aquam, vel ignem, ita fieri, & corrumpi ait* coniunctione & dis iunctione solum. aliter vero nec fieri neque corrumpi, sed perpetua permanere.

Ex his itaque solam quis causam illam, quae in materiae specie dicitur, putabit. [indent 47]Veterum opiniones de causa effi¬ [indent 69]ciente. Cap. 2. Oc autem modo procedentibus: ipsa res eos duxit, & coegit vlterius quaerere. Nam, & si quam maxime omnis corruptio, & generatio ex aliquo vt ex vno, aut ex pluribus sit, cur hoc accidit, & quae causa est? Non enim ipsum subiectum sese muta ri facit, vt puta, dico quod neque lignum, neque aes causa est, vt vtrunque eorum mutetur. neque lignum quidem lectum, aes vero statuam facit, sed aliud quippiam mutationis causa est. hoc autem quaerere, aliud principium quaerere est, perinde atque id, quod nos vnde principium motus dicimus. Qui igitur omnino a principio istam viam attigerunt, vnumque esse subiectum asseruerunt, nil difficultatis sibiipsis reliquerunt. Verum quidam eorum, qui vnum constituerunt, quasi deuicti ab hac quaestione, ipsum vnum immobile dicunt esse, naturamque totam non solum secundum generationem & corruptionem hoc enim vetus est: & cui omnes consenserunt) sed etiam secundum reliquam omnem transmutationem. & hoc eorum est proprium. Illorum igitur qui vnum solum esse dixerunt ipsum vniuersum, nulli contingit talem inspicere causam, nisi fortassis Parmenidi. & huic eatenus quatenus non solum vnam, verum etiam duas quodam modo ponit causas esse. Illis vero, qui plura faciunt, magis acc idit dicere. vt puta illis, qui calidum, aut frigidum aut ignem, & terram. vtuntur enim igne, tanquam motiuam habente naturam: aqua vero et terra, & huic scemodi, econtrario.

Post hos autem, & huiusmodi principia tanquam non sufficientia, vt entium naturam generarent, rursus ab ipsa verita te, vt diximus, coacti, illud, quod sequitur, quaesiuerunt principium, vt enim entia bene se partim habeant, partim fiant, nec ignem fortassis, nec terram, nee aliud huiuscemodi quicquam verisimile est cam esse: nec illos verisimile est arbitrari: nec rursus casui, & fortunae tantam attribuere rem probe se habet. Quare, qui vt auimamalibus ita in natura intellectum inesse causam mundi, totius quod omni dinis dixerat, quasi sobrius comparatus ad Antiquiores vana dicentes, apparuit. Istas autem rationes qui palam attigit. Anaxagoram fuisse scimus. attamem Hermotimus Claxomenius dicitur causam prius dixisse. Qui igitur ita arbitrati sunt, principium entium posuerunt simul tam causam ipsius bene, quam illam: vnde motus entibus inest

Caput 4

Suspicaretur autem aliquis Hesiodum primum hoc quaefiuisse, & siquis alius amorem, aut desyderium in entibus, vt principium posuit, sicuti Parmenides. etenim is vniuersi generationem monstrando. Primum quidem inter omnes Deos amorem, ait, produxit.

Hesiodus vero, an omnia fuisse chaos Deinde terram spatiosa, atque amorem Qui inter omnes immortales elucet Tanquam opportunum sit, vt in entibus aliqua causa insit, quae res ipsas moueat atque coniungat. Hos autem quo modo ordinare oportet, quis scilicet eorum primus sit, liceat posterius iudicare. Cum autem contraria quoque bonis inesse naturae appare ret, nec solum ordo, & pulchrum, verum etiam inordinatio, & turpe, pluraque mala quam bona, & turpia quam pulchra ideo alius quidam amicitiam introduxit, & contentionem, vtrumque vtriusque horum causam. siquis enim sequatur, & secundum sententiam accipiat, non secundum ea, quae balbuti ens Empedocles dicit, inueniet amicitiam quidem bonorum causam esse, contentionem vero malorum. Quare, si quis dicat quodam modo dicere, & primum Empedoclem dicere malum, & bonum esse principia, fortasse bene inquiet: siquidem bonorum omnium causa ipsum bonum, ac malorum ipsum malum est.

Hi quidem, vt diximus, & hucusque duas causas, quas nos in de Naturalibus determinauimus attigerunt, materiam, & vnde motus. obscure tamen, & non clare, sed quemandmodum inexercitati in praelio faciunt. etenim illi circumeuntes, egregias plerumque plagas infligunt. sed nec illi ex scientia, nec isti videntur scire quid dicant. Fere etenim nullo modo videntur his vti, nisi paulum quiddam. nam & Anaxagoras, tanquam machina vtitur intellectu ad mundi generationem, &, cum dubitat propter quam causam necessario est, tunc eum attrahit. in caeteris vero magis caetera omnia, quam intellectum causam eorum, quae fiunt, ponit.

Et Empedocles plus quidem isto causis vtitur: neque sufficienter tamen, neque in his reperit: quod se quitur. multis enim in locis apud eum amicitia quidem disiungit, contentio vero coniungit. cum enim in elementa per contentio nem vniuersum dissoluitur, tunc ignis in vnum coalescit, & caeterorum elemen torum vnunquodque: cum autem rursus per amicitiam in vnum conueniant, necesse est iterum particulas vniuscuiusque separari. Empedocles itaque, praeter alios Antiquiores, primus hanc causam diuidens, introduxit, nec unum motus principium, sed diuersa fecit, & contraria. & adhaec elementa, quae in materiae specie dicuntur, quatuor esse primus asseruit. non tamen eis vt quatuor vtitur, sed tanquam, duo essent sola, igne quidem per seipsum, oppositis vero terra, aere, & aqua tanquam vna natura. comprehendat autem quispiam idipsum, ex eius carminibus contemplans.

Is igitur, vt diximus, ita, & tot principia asseruit. Leucippus vero, ac eius samiliamris Democritus elementa quidem plenum, & vacuum esse aiunt, dicentes hoc quidem ens, hoc vero non ens: & rursus, ens quidem plenum & solidum, non ens autem vacuum etrarumQuare nihilo magis ipsum ens quam ipsum non ens esse aiunt, quia neque vacuum quam corpus. haec autem causas entium, vt materiam esse. Et quemadmodum qui vnum faciunt subiectam substantiam, caetera passionibus eius generant, rarum, & densum paf sionum statuentes principia, simili modo hi quo qued differentias causas caeterorum aiunt esse. Has autem tres esse dicunt, siguram, ordinem & situm. differre etenim ens aiuntem duntaxat rhysmo diathige, & trope. quorum rhys mus quidem sigura, diathige vero ordo, trope autem, situs est. differt autem A ab N, sigura: A N vero aN A, ordine: * autem ab N,situ. De motu vero. vnde, vel quomodo existentibus inest, & hi, perinde atque alii, per negligentiam omiserunt.

Hactenus itaque de duabus causis, vt dicebamus, videtur quaesitum a prioribus fuisse.

Caput 5

& Nter hos vero, & ante istos qui appellati Pythagorici A primi Mathematicis operam dederunt, haec praeponebant, & in eis nutriti, eorum principia, entium quoque cunctorum esse putarunt principia. Cum autem numeri priores his natura sint, in numeris etiam plures similitudines tum ad exstentia, tum ad ea, quae fiunt, magis quam in igne, in terra, & in aqua contemplari videbantur. talis etenim Evt puta numerorum passio iust tia, talis vero anima, & intellectus, alia vero tempus, caeterarum quoque, vt ita dicam, vnaquaeque similiter ltem cum harmoniarum in numeris inspicerent passiones, ac rationes, quoniam caetera quidem viderentur in omnibus numeris assimilari, numeri vero totius naturae primi, numen rorum elementa, entiu quoque cunctorum elementa esse putarunt, totumque celum harmoniam, & numerum esse: & illa quidem, quae de numeris, & harmonijs consentanea passionibus, & partibus coeliac vniuersi dispositioni monstra re poterant, colligentes applicabant. Quod siquid alicubi deerat supplebant, vt totus eius tractatus consentaneus esset. dico autem veluti, quoniam denarius perfectus esse videatur, totamque numerorum naturam comprehendere, ideo & ea, quae in coelo feruntur, decen esse aiunt. cum vero nouen solummodo sint, quae manifeste apparent, decimam oppositam terram faciunt. Determina tum autem est a nobis alibi de his D. magis exquisite.

Sed cuius gratia haec repetimus, haec est, vt & ab his etiam accipiamus, quae ponunt, esse principia, & quomodo in dictas causas incidunt. Apparent etenim est isti numerum existimare principium esse, vt materiam entibus, et vt passiones, ac habitus, numeri autem elementa, par, & impar. quorum alterum finitum, alterum infinitum. vnum vero ex ambobus his esse, par etenim & impar esse, numerum autem ex vno. numeros vero, vt dictum est, totum coelum.

Horum autem alii decen aiunt, inter se coordinata esse principia. finitum, infinitum: impar, par: vnum, plura: dextrum, sinistrum: masculinum, foemininum: quiescens, motum: rectum, curuum: lumen, tenebras: bonum, malum: quandratum, longius altero latere. Quemadmodum est Alcmaec Crotoniates purasse vnietrer. & aut iste ab illis, aut illi ab isto hano mutuati sunt opinionem. fuit epenim aetate Alcmaeo Pythagorae iam senioris. Asseruit autem istis similiter in duo nanque plerumque humanas res ait distingui, contrarietates dicens, non tamen, vt illi, distinctas sed quascumque. vt puta album, & nigrum: dulce, amarum: bonum, malum, paruum, magnum. itaque indistinctum de reliquis effudit sermonem. Pythagorici vero quot etiam, & quaesunt contrarietates, asseruerunt.

Ex ambobus igitur his tantum accipe re est, quod contraria principia entium sunt. quot autem, & quae illa sint, ex caeteris solum, verum quo modo & illa ad dictas causas applicentur clare quidem ab eis non est deter. minatum: videntur tamen, vt in materiae specie ponere elementa.

ex his enim tanquam intrinsecis constare, ac singi substantiam aiunt. Veterum itaque, ac plura elementa naturae dicentium mentem ex his satis speculari licet. Opiniones ponentium vniuersum esse vnum, nonnullaque de ijs, quae antea recitatae sunt, opinionibus. Cap. A n Vnt autem qui de vniuerso Qqu tanquam si vna natura esset, ita asseruerunt. non tamen modo eodem omnes, neque eius, quod bene, neque eius, quod secundum naturam est. In praesenti itaque causarum consyderatione nullo modo conuenit sermo de eis. Nom enim, vt quidam Physieorum, vnum supponentes ipsum ens, nihilominus ex vno tanquam ex materia generant, sed alio modo hi dicunt. illi enim, cum generent vniuer sum, addunt tamen motum. hi vero immobile esse aiunt. Attamen aliquatenus praesenti perscrutationi proprium est. Parmenides etenim vnum secundum rationem, attigisse videtur: Melissus vero secundum materiam. Quare & id ille quidem finitum, hic vero infinitum ait esse. Xenophanes autem, quanquam prior istis, vnum posuerat (nam Parmenides eius au ditor fuisse dicitur) nihil tamen clarum dixit, & neutrius horum naturam attigisse videtur. sed ad totum coelum respiciens, ipsum vnum ait esse Deum. Hi igitur, vt diximus, in praesenti quaestio E ne om:n ttendi. duo quidem, & penitus tanquam paululum agrestiores, Senophanes, atque Melissus. Parmenides vero magis inspiciens, dicere, quo quo modo vi detur. quod enim est praeter ipsum ens ipsum non ens nihil iudicans esse, necessario vnum putat ipsum ens esse, & nihil aliud. de quo clarius in de naturalibus diximus. Coactus vero illa, quae apparent, sequi, & vnum ratione, plura vero secundum sensum putans esse, duas causas rursum, ac duo principia ponit calidum & frigidum, velut ignem & terram dicens. Horum autem alterum, calidum scilicet cum ente, alte, rum vero cum non ente collocat

Ex dictis itaque, ac ab illis, qui rationi incubuerunt, sapientibus, ista accepimus. A primis quidem & corporeum principium. aqua nanque, & ignis: & similia corpora sunt. & horum, a quibusdam vnum, a quibusdam plura corporea principia. vtriusque tamen ista vt in materiae specie ponentibus A caeteris vero & hanc causam & cum ista etiam eam vnde motus statuentibus. & hanc a quibusdam vnam, a quibusdam duas. Posuerunt principium cuius libet speciei corporum vnum quasi species materiae. Quidam, autem posuerunt istam causam & coniunxerunt illud, ex quo fit motus. & quidam posuerunt ista do, & quidam vnum.

Vsque ad ltalicos igitur, & absque illis mediocrius caeteri de eis dixerunt. nisi quod, vt diximus, duabus causis vsi sunt. & harum alteram vnde motus quidam vnam, quidam duas faciunt.

Pythagorici vero duo quidem eodem modo dixerunt principia. tantum autem addiderunt, quod & proprium eorum est, quod finitum & infinitum, & vnum non puta¬. runt vllas alias esse naturas, vtputa ignem, aut terram, aut aliud simile, sed ipsum infinitum, & ipsum vnum substantiam horum esse, de quibus praedicantur. qua re & numerum substantiam omnium esse.

In hunc itaque modum & de his asseruerunt. & de ipso quid est incoeperunt quidem dicere, et definire, sed valde simpliciter tractarunt. definiebant nanque * perfunctorie. & cui primo dicta defifinitio inesset, hoc esse substantiam rei putarunt: perinde ac siquis putaret idem esse duplum, & dualitatem, quoniam primum dualitati duplum inest. sed non est idem fortassis duplo, et dualitati esse quod si non, ipsum vnum erit multa. quod illis quoque accidebat. A prioribus igitur, & caeteris tot licet accipere.

Chapter 6

POst dictas vero philoso& phias disciplina Platonis superuenit, in plerisque quidem istos secuta, quaedam autem, est propria, vltra ltalicorum habens philo sophiam. Cum CGratil lo nanque ex * recenti conuersatus, et Heracliti opinionibus as suetus, tanquam omnibus sensibilibus semper defluentibus, & de eis non existente scientia, haec quidem etiam postea ita arbitratus est Cum vero Socrates de moralibus quidem tractaret, de tota vero natura nihil.

In his tamen vniuersale quaereret, & primus mentem ad de¬ finitiones applicaret, illum ob E hoc laudans, putauit de aliis, & non de aliquo sensibilium hoc fieri. impossibile enim definitionem, communem cuiuspiam sensibilium esse, quae semper mutantur. & sic talia entium ideas appellauit. sensibilia vero praeter haec, & secundum haec, omnia dici. secundum participationem nanque haec multa vniuocorum esse speciebus aequiuoca. participationem vero secundum nomen solum mutauit. Pyt hagorici etenim imitatione numerorum aiunt entia esse: Plato vero, nomen mutando, participatione. participationem vero, aut imitationem formarum, quaenam sit, communiter quaerere omiserunt. ltem praeter sensibilia, & formas mathematicas res ait medias esse, a sensibilibus quidem differentes, eo quod perpetuae & immobiles sunt: a formis vero, eo quod illae quidem multae quaedam similes sunt, forma vero ipsaquaeque vna sola. & quoniam forma causae caeteris, illarum elementa omnium putauit entium elementa esse. et vt materiam quidem magnum & paruum esse principia, tanquam vero substantiam ipsum vnum.

Ex illis enim participatione ips sius vnius formas numeros esse Ipsum tamen vnum, vt substantiam esse, et non aliquid aliud dici vnum esse, quemadmodum Pythagorici. dicebat quo que numeros causas caeteris substantiae esse, si militer atque illi.

Sed pro infinito tanquam vno dualitatem facere, infinitum vero ex magno, & paruo, hoc eius proprium est. Item is quidem numeros praeter sensibilia, illi vero numero ipsas res esse aiunt, & mathematica in medio horum non ponebant. Ipsum igitur vnum & numeros praeter res facere, & non vt Pythagorici, & introductio specierum, propter eam, quae in rationibus fit perscrutationem euenit. Priores enim Dialectica expertes erant. Dualitatem vero fecisse alteram naturam, propterea quod numeri, praeter primos ex ea aptissime velut ex quandam effigie generantur. Atqui accidit econtra. non enim verisimile est ita fieri. nunc etenim ex materia multa faciunt: formas vero semen generat solum. appa¬ ret ant ex vna materia vna mesa.

Qui vero formam inducit, quae vna est, multas facit. Similiter. autem & masculus ad foeminam se habet. haec etenim ex vno congressu impletur, masculus vero multas implet. at ista imitatios nes illorum principiorum sunt. Plato igitur de propositis quaestionibus ita determinauit. PPatet autem ex dictis, quoduabus cau sis vtitur solum, ea, quae ipsius quid est, & ea, quae secundum materiam. formae enim caeteris ipsius quid sint causae sunt, formis vero ipsum vnum. & quae subiecta materia, de qua formae, illae quidem in sensibilibus, ipsum vero vnum in formis dicitur: quia dualitas haec est, magnum & paruum. ltem ipsius bene, ipsiusque male causam elementis attribuit vtrisque vtranque: quod etiam primorum quosdam Philosophorum Empedoclem, & Anaxagoram magis dicimus quaesiuisse.

Caput 7

Breuiter igitur, & summatim percurrimus, qui nam, & quomodo locuti sunt de principiis: & ipsa veritate. Tantum tamen ex eis habemus, quod eorum, qui de principio & causa dixerunt, nemo quid quam praeter ea, qua in de natura, libus determinata sunt, dixerit. sed omnes obscure quidem, illa tamen aliquatenus vsi sunt attingere Quidam enim vt materiam princ pium ponunt, siue vnam, siue plu res supponant. & siue corpus, siue incorpoream ponant, vt Plato magnum, & paruum dicens, ltalici infinitum, Empedocles ignem, terram, aquam, & aerem, Anaxagoras vero infinitatem similium partium. Hi igitur omnes talem causam perstrinxerunt. & ad haec quicunque aerem, aut ignem, aut aquam, aut igne quidem de sius, aere vero tenuius, etenim tale quidam dixerunt primum elementum esse. hi igitur hanc atti gerunt causam solam. Alii vero quidam vnde principium motus quicunque scilicet amicitiam & contentionem, intelsum, aut amo rem principium faciunt. Ipsum vero quid erat esse: & substantiam clare quidem nullus assignauit, Maxime vero dicunt, qui formas ponunt, nec. enim vt materiam sensibilibus formis, & ea, quae in formis sunt, neque tanquam illinc principium motus fieret: putant. immobilitatis enim causa, & quietis magis eis esse aiutem. sed ipsum quid erat esse vnicuique caeterorum formas attribuunt, formis ant ipsum vnum. Ipsum vero, cuius E gratia actiones, mutationes, & motus quodammodo quidem dicunt causam, non autem ita dicunt, vt aptum esse natum est. Qui enim intellectum, aut amicitiam dicunt tanquam bonum quoddam haec ponunt, non tamen tanquam horum causa quicquam entium, aut sit. aut fiat, sed tanquam ex his motus eorum essent. ita dicunt. Siliter & qui vnum, vel ens esse hanc naturam aiunt, substantiae quidem causam esse dicunt, non tamen huius causa, aut esse, aut fieri. Quare contingit eius quodammodo dicere, & negare bonum esse talenon enim simpliciter, sed secundum accidens dicunt.

Quod igitur de causis, & quot, & quales sint recte determinatum sit, testari nobis etiam isti omnes videntur, cum non possint aliam attingere causam. et ad haec quod principia, aut ita omnia, aut horum aliquo modo quaerenda sint, patet.

Quo vero pacto horum quisque dixerit, & quomodo de principiis se res habet, dubitationes, quae contingere possunt de his ipsis, deinceps percurramus.

Caput 8

Vicunque igitur vniuersum vnum, & vnam quandam esse natuallram, vt materiam ponunt, & hanc corpoream, & magnitudinem habentem, patet quod multipliciter errant. Corporum enim elementa solum ponunt, in corporeorum vero minime, cum est incorporea sint. Cumque de generatione & corruptione causas dicere conarentur, & de natura omnium rationes reddere, motus causam perimunt. Item substantiam nullius causam ponendo nec ipsum quid est.

Et ad haec facile simplicium con porum quodcunque principium esse, terra excepta: non consyderantes mutuam inter ea generationem, quonam modo ponunt. dico autem ignem, terram, aquam, et aerem. quaedam enim congregatione, quaedam vero disgregatione inuicem fiunt. hoc vero vt prius & posterius sit, multum differt.

Id etenim apparere possit maxime omnium elementale, ex qui primo congregatione fiunt. tale vero illud fuerit profecto, quod partium minutissimarum, subtilissimumque corporum sit. Quapropter quicunque ignem principium statuunt, maxime convenientes huic rationi dicent. tale autem ca terorum quoque quisque fatetur elementum corporum esse.

Quare nemo posteriorum, qui vnum ponebant, terram elementum existimauerat, scilicet propter partium magnitudinem. Trium vero quodcunque elementorum habuit authorem aliquem. quidam. enim ignem, quidam aquam, quiadam aerem hoc aiunt esse. At cur non dicunt & terram, vt multi hominumu omnia etenim terram esse dicunt. Hesiodus quoque primam corporum terram ait esse, tam vulgarem & publicam accidit hanc opinionem esse. & Secundum hanc itaque rationem siquis aut quicquam horum, excepto igne, dicat aut aere quidem densius, aqua vero tenuius hoc ponat, non recte, profecto inquiet, Quod si id generatione posterius natura prius sit, quid vero digen stum. & congregatum generatio ne posterius sit, contrarium his esset vtique, aqua quidem aere prior, terra vero hac ipsa aqua.

De his igitur, qui vnam, qua sem diximus, causam ponunt, haec dicta sint. Idipsum autem & siquit haec plura ponit, vt Empedocles quatuor corpora ait esse materiam. etenim huic partim eadem partim propria necesse est accidere. Nam & quod inuicem fiunt, vt demus, tanquam non semper igne & terra manente eodem corpore, dictum autem de eis in de Naturalibus est. Deque causa mouentium, vtrum vnum, an duo ponenda sint, neque recte, neque irrationabiliter omnino arbitrandum est dictum fuisse. Et simpliciter alterationem, auferant necesse est, qui ita dicunt. non enim ex calido frigidum, nec ex frigido calidum erit. Quid enim ipsa contraria patiuntur, & quaenam vna natura sit, quae ignis & aqua fiate quod ille minime inquit.

ANaxagoram vero siquis putauerit duo dicere elementa, maxime secundum rantionem arbitrabitur: quam ille quidem ipse non digessit, necessario tamen secutus fuisset eos, qui eam inferrent. Quandoquidem & aliter cum absurdum sit dicere a principi o omnia mista esse, tum quoniam accidit inmista oportere antea esse, tum quoniam non est natura aptum quodcunque cuicunque misceri, & ad haec, quoniam passiones, et accidentia separarentur a substan tijs: eorundem enim est mistio, & se paratio, siquis tamen sequatur, digerens vnam cum eo quae dicere vult, fortassis videbitur quaedam non ua decentius dicere.

Quando enim nil erat separatum, patet quod nilerat vere de illa substantia dicendum. dico autem quod neque album, neque nigrum, aut fuscum, aut alium colorem, sed quod colore. vacans necessaria esset. alioqui nanque aliquem horum colorum haberet. similiter etiam sine sapore eadem ratione, nec aliud quicquam similium, nec enim quale quid possibile est illud esse, neque quantum, neque quid. formarum enim, quae in parte dicuntur, aliquae ei sane in essent. hoc vero impossibile, si mista sint omnia. essent enim iam separata

Ait autem omnia esse mista intellectu excepto: hunc vero solum impermistum, & purum. Ex his vero accidit principia di cere, & ipsum vnum (hoc enim simplex & impermistum) & alterum tanquam ens, quale inde terminatum ponimus, ante quam determinetur, & aliqua participet forma. Quare dicit quidem neque recte, neque clare, vult autem simile quiddam & ijs, quae posterius dicunt, & ijs, quae nunc magis apparent.

VErum hae quidem illarum, quae circa generationem, et corruptionem, & motum sunt rationum, propriae sunt solum. fere enim de tali substantia & principia, & causas inuestigant solumQuicumque vero de cunctis quidem entibus speculantur, entium autem, quaedam sensibilia, quaedam non sensibilia ponunt, manifestum est, quo de vtrisque generibus perscrutant. Quare magis immoretur quispiam de ijs quid bene, quidue non bene dicant, ad eorum, quae nobis proposita sunt, inquisitionem.

Qui itaque Pythagorici appellantur, principiis quidem, & elementis alieniori modo qua Physiologi vtuntur. Causa vero est, quoniam ea non ex sensibilibus acceperunt. Entium enim quae mathematica sunt, sine motu sunt, praeter illa, quae circa Astrologiam sunt, disputant tamen, & tractant omnia de natura. etenim generant coelum, & circa eius passiones, partes, & opera obseruant quod accidit, & principia, & causas in his consumunt, tanquam caeteris Physiologis conuenientes: quia ipsum ens hoc est, quod cunque sensibile est, & quod continet id, quod vocatur coelum

Causas vero, & principia, sicut diximus, sufficientia, vt dicunt, etiam vsque ad superiora entium transcendere, & magis quam de natura sermonibus conue nientia. Ex quo vero modo motus erit, finito & infinito, & pari & impari solum suppositis, nihil aiunt,

Aut quomodo possibile est sine motu & mutatione generationem & corruptionem esse, aut actiones eorum, quae in coelo feruntur. Item siue quis eis concedat ex his magnitudinem essee siue monstretur hoc, quo modo tamen quaedam corporum leuia quaedam grauitatem habentia erunt sest quibus enim supponunt, & aiunt, nil magis quam mathematicis corporibus de sensibilibus dicunt, quare de igne, aqua, aut de huiusmodi caeteris corporibus nihil dixerunt, tanquam nil de sensibilibus proprium dicentes.

Item, quo modo passiones quidem numeri, & ipsum numerum putandum causas eorum esse, qui sunt a principio, ac de nouo in coelo fiunt: numerum vero aliu praeter hunc numerum, ex quo mundus constat, nullum esses

Cum enim in hac quidem parte opinio eis, & tempus sit, paululum vero desuper aut deorsum iniunria, & disiunctio, aut mistio probationem autem afferant, quo horum quidem vnumquodque numerus est, contingit autem in hunc locum multitudinem iam constitutarum magnitudinem esse, eo quod passiones hae sequunt singula loca, vtrum iste est idem numerus, qui in coelo, quem oportet accipere: quod horum vnumquodque est, an praeter istum alter?

[indent 41]Plato etenim alium esse ait, at ille quoqued numeros putat, & illa esse, & horum causas., sed intelligibiles quidem causas, hos vero sensibiles. De Pythagoricis itaque praetermittamus modo sufficit enim in tantum eos attigisse.

Caput 9

QVi vero ideas * ponunt, primum quidem, cum quaererent horum existentium causas habere, caetera aequalia his numnero attulerunt. velut siquis numerare: volens, cum quidem pauciora existant. arbitretur non posse, plura vero ea faciat, & ita numeret. Fere etenim formae aequales, aut non pauciores ijs sunt.

Ex quibus, dum de eis causas quaererent, ad illas processerunt. nam secundum vnumquoque aequiuocum quid est: & praeter substantias caeterorum quoque in multis et vnum & in his, & in sempiternis,

Item quibus modis ostenditur, quod formae sunt, secundum nullum eorum apparent. E quibusdam nanque non est necesse fieri syllogismum, est quibusdam vero etiam, quorum non putamus, horum formae fiunt. secundum nanque rationes, qua ex scientiis, formae erunt omnium, quorum scientiae sunt, secundum vero vnum in multas, & negationum. at secundum quod intelligitur quippiam eo corrupto, etiam corruptibilium: siquidem quicquam est horum phantasma.

Insuper rationum, quae magis certae sunt, quaedam quidem eorum, quae ad aliquid sunt, ideas faciunt, quorum non dicimus esse per se genus: quaedam vero tertium hominem dicunt. & simpliciter hae de formis rationes il laperimunt, quae magis esse quae ipsas ideas esse volunt, qui dicunt formas. Accidit enim non dualitatem esse prima, sed numerum & quod ad aliquid eo, quod per se est: & cuncta, quaecunque, cum quidam sequerentur de ideis opiniones, aduersati principiis sunt.

Item secundum existimationem, secundum quam esse dicimus ideas, non solum substantiarum, sed multorum etiam aliorum formae erunt. Etenim vnus conceptus non solum de substantiis, sed de caeteris etiam est. & scientiae non solum substantiae, sed etiam aliorum sunt. & caetera huiuscemodi accidunt infinita.

Secundum vero necessitatem & opiniones de eis, si formae participabiles sunt, necesse est substantiarum solum esse indeas, non enim secundum accidens participatio earum est, sed eatenus oportet vniuscuiusque participe esse, qua tenus * non de subiecto dicitur. Dico autem vt siquid ipso duplo partio pat, hoc etiam aeterno participat, sed secundum accins, accidit enim duplo, aeterno esse, quare formae substantia erunt. hae autem hic, & ibi substantiam significant. An quicquam erit dicere esse aliquid praeter has vnum in multis. Et si eadem species est idearum, & participantium, erit aliquid commune. Cur enim magis in corruptibilibus dualitatibus, & pluribus quidem dualitatibus, sed aeternis, dualitatem esse vnum, & idem sit, quam in hac, & quandanms Et si non est eadem species, aequiuocatio erit profecto: & simile, ac siquis & Calliam, & lignum hominem appellarit, quorum nullam inspexerit communicationem.

Potissimum vero dubitabit aliquis, quidnam formae conferant sempiternis sensibilium, aut illis, quae fiunt & corrumpuntur, nec enim motus, nec alicuius trans mutationis eis causae sunt. At nec ad scientiam aliorum prosunt, nec enim horum illae substantiae sunt: in his etenim essent nec ad esse, cum non insint participantibus. ita etenim fortassis causae putabuntur esse, vt album mistum albo. Sed ista ratio facile redargui potest, quam Anaxagoras prius. Ludoxus vero posterius, & quidam alii dixerunt. facile enim est multa, & impossibilia ad hanc opinionem, congerere. At nec ex formis caetera sunt, secundum vllum illorum modorum, qui dici solent.

Dicere vero exemplaria eas esse, & caetera eis participare, vaniloquia, & metaphoras poeticas dicere est. Quod enim est, quod agit, ad ideas inspiciens possibile enim est & esse, & fieri quod. E cunque simile, etiam non ad illis imaginem. quare & existente Socrate, & non existente, fiet vtique qualis Socrates est, similiter autem etiam si Socrates sempiternus esset. At eiusdem erunt plura exemplaria, ergo etiam formae. veluti hominis, animal, & bipes, simul autem & ideamlis homo.

Item non solum sensibilium exemplaria formae erunt verum etiam ipsarum, vtputa geneus, tar quam geneus specierum. quare idem erit exemplar, & imago. Item videri possit impossibile esse separa tam substantiam, & cuius est sub stantia, quare quomodo ideae, cum rerum substantiae sint, separatae fue rinte in Phaedone autem ita dicitur quod tum ipsius esse, tum ipsius fien ri formae causae sunt.

Quanquam formis existentibus, non tamen participantia fiunt, si non sit, quod moueat. At multa alia fiunt, velut domus, aut annulus, quorum non dicimus esse formas. quare pater posse contingere caet era quo que & esse, & fieri, etiam propter tales cau sas, quaeles eorum, quae nunc dicta sunt.

Item, si formae numeri sunt quomodo erunt causae* Vtrum quoniam ipsa entia sunt diuersi numeri, vt puta hic quidem numerus homo, hic vero Socrat, hic autem Callias, Cur igitur illi his causae sunt etenim si hi quidem aeterni, hi vero non, nihil differt.

Quod si quoniam promportiones nu merorum ea, quae hic, aut consonantia, patet quod vnum quiddam erit quorum proportiones sunt. Si igitur hoc materia est, manifestum est quod ipsi etiam numeri. proportiones cuiusquam alterius ad alterum erunt. Dico autem vt si¬ Callias proportio est in numeris ignis: terrae, aquae, & aeris, et ipse homo aliquorum aliorum subiectorum erit. et idea numerus, ac est ipse indealis homo, siue aliquis numerus sit, siue non, erit tamen proportio in numeris aliquorum, & non numerus. & non erit aliquis propterea numerus.

Item est multis numeris vnus numerus fit, ex speciebus vero, quomodo species vna Quod si nec ex his, sed ex numerabilibus, vt ex decen millibus, quomodo se habent vnitates: Siue enim eiusdem speciei sunt, multa inconvenientia sequentur. siue non eiusdem speciei, nec eaedem inuicem, nec caeterae omnes omnibus

Quo nanque different, cum impassibiles sintc haec enim nec rationabilia sunt, nec intellectioni com sentanea. Item necesse est aliud quiddam numeri genus ponere circa quod Arithmetica.

Et omnia, quae media dicuntur a quibusdam quae quomodo, aut ex quibus principiis sunt, aut cur ista sunt, quae media illorum, & horum erunt *

Item vnitates, quae in dualitate sunt, vtraque ex aliqu priore dualitate. at hoc impossibile est. Item cur vnum est numerus collectus

ltem adhaec, quae dicta sunt, si vnitates * differentes sunt, oporte ita dicere. sicut quicunque qua tuor, aut duo dicunt elementa. Etenim horum singuli non dicunt elementum, quod commune est: vt puta corpus, sed ignem, & terram, siue commune quid sit corpus, siue non, nunc autem dicitur, ac si vnum ita esset (vt ignis, aut aqua) similium partium. quod si ita sit, nume ri non erunt substantiae. Sed si ipsum vnum aliquid est: et hoc principium est, patet quod vnum multipliciter dicitur. aliter nanque impossibile est. Volentes autem substantiam referre ad principia.

Longitudines quidem ex lon Ego & breui ponunt, ex quodam paruo & magno: planum vero ex lato & stricto: corpus autem ex alto & humili.

At quomodo aut planum habebit lineam, aut solidum lineam atque pla numus aliud nanque geneus latum & strictum, altum & humile. Quemadmodum igitur neque numerus est in eis, eo quod multu & paucum ab his, aliud est: ita manifestum est, quod nec aliud quicquam superiorum inferioribus inerit. At vero nec latum genus alti est. etenim corpus esset planum quid. Item puncta, ex quo insunt AAt huic generi aduersabatur Plato, tanquam existenti dogmati Geometrico. sed nomi nabat principium lineae, hoc vero saepius ponebat lineas indiuisibiles. atqui necesse est harum aliquem esse terminum, quare ex qua ratione linea est: punctum quoque est.

Et omnino cum Sapientiae sit de manifestis causam quaerere, hanc quidem praetermisimus, nihil eni de causa dicimus, vnde principium transmutationis. substantiam vero eorum dicere putantes alias substantias esse dicimus. Quomodo vero illae horum substantiae, incassum dicimus, participare namque, vt prius diximus, nihil est. Nec illam etiam quam scientijis esse causam videmus, propter quam omnis intellectus, & omnis natura facit: nec illam causam, quam vnam de principiis esse dicimus, ipsae formae attingunt. sed qui hac aetate sunt his Manthemata facta sunt Philo sophia, quamuis dicant aliorum gratia ea oportere tractare.

Item subiectam substantiam vt materiam magis mathematicam, quis profecto putauerit, ac magis praedicari, & differentiam substantiae, ac materiae esse veluti magnum, & paruum, sicuti aiunt Physiologi rarum, & densum primas subiecti dicentes has differentias esse, haec etenim ex cessus quidam, & defectus sunt. De motu autem, si haec quidem motus erunt, patet quod forma mouebuntur.

Quod si non, vnd euenit *(tota etenim de natura consyderatio perit. Et quod facile probare vt, quo omnia vnum non fit expositione etenim non fiunt omnia vnum. Sed ipsum vnum siquis concedat omnia, nec hoc quidem, nisi quis vniuersale concedat esse genus, hoc autem in quibusdam impossibile. Nullam autem rationem habent, nec illae, quae post numeros, longitudines, plana, & solida sunt, nec quomodo sunt, aut futura sunt, nec siquam vim habent, haec. enim nec formas possibile est esse, non enim sunt numeri, nec media (mathematica enim illa sunt nec corruptibilia.

Sed rursus quartum aliud quoddam hoc geneus apparet. Et omnino elementa quaerere entium non diuidendo, cum multiplici ter dicantur, impossibile est inuenire: praesertim cum hoc modo quaerant, ex quibus elementis est. ex quibus enim ipsum agere aut ipsum pati, aut ipsum rectum, non est accipere, quod si est substantiarum solum esse potest. quare aut quaerere, aut putare habere omnium existentium elementa, non est verum. Quomodo vero aliquis cunctorum elementa discet V Manifestum est enim, quod non est possibile quicquam eum cognoscere prius, quem admodum enim ille, qui Geometriam discit, aliqua quidem praescire contingit: quorum vero illa scientia est, & quae docer dus est nihil praescit. ita & in caeteris. Quare si qua cunctorum est scientia, vt quidam aiunt, nihil profecto is praecognoscetur posset.

Atqui omnis disciplina per praecognita, aut omnia, aut aliqua est: & aut per demonstrationem, aut per definitiones. ex quibus enim definitio est, illa praecognoscere oportet, ac nota esse. simili liter & quae per inductionem.

Atsi innata nobis est: mirum est quo niodo nos fugit, optimam scientiarum habentes. Item quo pacto quis cognoscet, ex quibus est, & quo modo manifestum erit. etenim hoc habet ambiguitatem. Dubitabit enim quispiam, sicuti & de quibusdam syllabis, quidam enim syllabam SMA ex S & M& Aaiunt esse: quidam vero alium sonum esse dicunt, & nullum ex notis. Item quorum sensus est: ea quomodo quis noscet sensum non habensr atqui oporteret. siquidem eadem cunctorum elementa sunt, ex quibus, sicuti compositae voces, ex proprijs sunt elementis,

Chapter 10

Quod igitur illas, quae in na turalibus dictae sunt, causas cuncti quaerere videantur, & praeter illas nullam aliam dicere habeamus, ex illis, quae dicta sunt, prius patet. sed eas obscure dixerunt. quodam modo enim omnes dictae sunt prius, quodammodo minime. Falbutienti enim af similata fuit prima Philosophia de omnibus, tanquam in principiis noua existens.

Nam & Empedocles os ait ef se ratione. Hoc autem est quod quid erat esse: & rei substantia. At vero similiter necesse est etiam carnis, caeterorumque singulorum esse rationem, aut nihil esse. propter hoc enim & caro, & os, cae¬ terorumque vnumquodque est, & E non propter materiam, quam ille ignem, terram, aquam & aerem ait. sed & his, altero dicente, necessario consensisset profecto, clare tamen non dixit. De his igitur & antea manifestum est. quodcunque autem de his quispiam dubitauerit, rursus repetamus, fortassis etenim ex eis aliquid facultatis habebimus, ad futuras dubitationes.

Back to TopNext