Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 4

Caput 1

1

Vnius quidem scientiae scientiarum, est consyderatio de ente, & de rebus, quae sunt entis per se. Et ista. scientia non est vna earum, quae dicuntur particulares, quoniam non est alicuius scientiae particularis con syderatio de ente vniuersali, sed scientiarum particulariu est consydera tio de accidenti, quod accidit alicui parti partium entis diuisae ac eo, sicut faciunt scientiae Mathematicae. Si igitur inquisitio principio rum, & causarum vltimarum est a nobis, manifestum est quod necesse est vt ista principia sint sicut principia alicutus naturae per se. Et, cum quaesierunt ista principia illi, qui quaerebant elementa entis, necesse est vt non sint ele menta entis modo accidentali, sec sint essentialiter. Et ideo oportet nos qurere causas, quae sunt in ente.

Caput 2

2

Et ens dicitur multis modis, et non dicitur aequiuoce, sed attribus tur vnirei, & vni natura, sicut omne sanans attribuitur sanitatiquoddam enim dicitur sani, qui coseruat sanitatem: quoddam autem sic, quia facit sanitatem: & quoddam, quia significat: et quoddam, quia recipit. Et similiter at tribuitur esse medicum medicinae. quoddam enim dicitur medicum, quia acquirit medicinam: & quoddam, quia conuenit medicina: et quods dam, quia facit actionem medicunae. & secundum hunc modum possibile est nobis inuenire res attribuuntur vni rei, sicut ista, quod diximus. Et similiter et ens dicitur multis modis. sed omnes illi mo di attribuuntur vni primo. quaedam enim dicutur entia, quia sunt substantiae: & quaedam etiam, quia sunt passiones: et quaedam quia sunt viae ad substantiam, aut ad relat ionem, aut quia sunt non ens, aut qualitates, aut agentes: aut generantia substantiam, aut aliud eorum, quae dicuntur esse in substantia, aut quia negant aliquod istorum accideutium, aut substantia Et similiter dicimus etiam de eo quod non est ens, vnum quod non est ens. Quaemadmodum igitur scien tia sanorum est vna, sic scientia alii rum similm. Quonia non est vniuscientiae consyderatio de rebus, quae dicuntur de vno tatum, sed etiam consyderatio de rebus, quae attribuuntur vni naturae. Et, quia ista dicuntur de vnoquoque, modo, manifestum est igitur, quod vnius scien tiae est consyderatio de entibus vn uersaliter. Et scientia, quae est scientia in rei veritate in omnibus rebus, est scientia rei prioris, per quae continuantur aliae res, & propter quam vocantur, & dicuntur. S igitur hoc prius sit substantia, ma nifestum est, quod cognitio principiorum, & causarum substantia debet. esse in Philosopho. Sed vnum quodque genus habet vnam scientiam: verbi gratia scientia vociest vna, & debet consyderare in omnibus vocibus. Et ideo dicimus, quod consyderatio de omnibus formis entis vniuersaliter est vnius scientiae secundum geneus. formae ait tem sunt formae formarum.

3

Vnum autem & ens cum sint idem, et habeant eandem naturam, consecutio vtriusque, ad alterum est sicut consecutio principii & causae vnius ad alterum, non quia eadem definitio significat vtrunque. Nulla autem differentia est inter ea, & si existimantes fuerimus tali existimatione. Sermo enim dicentis homo vnius, aut homo est, aut homo iste, idem significat, & non diuersa significat apud iterationem. Manifestum est enim quod sermo dioens homo iste, & homo vnus, & homo est, non significat diuersa: cum non sit differentia inter dicere homo iste, & homo, neque, in generatio ne, nueque, in corruptione. et similitet est etiam de vno. Manifestum est igitur quod additio in istis significat idem, & non significat vnum aliud ab ente. Et etiam substantia cuiuslibet est vna non modo accidentali: et ideo dicimus, quod substantia cuiuslibet vnius cois est esse eius. Manifestum est igitur quod formae vnius sunt secundum nu merum formarum entis, & vniuscientiae est consyderatio similiter de istis formis scilicet quod vnius scientiae est consyderatio de conuenienti & simili, & de aliis rebus similibus. & vniuersaliter omnia cotraria attribuuntur huic primae scientiae.

4

Et nos perscrutabimur de hac opinione, cum distinguemus contra ria. Et diuisiones, & partes pPhilo sophiae sunt secundum numerum sub stantiarum. manifestum est igitur, quod istae substantiae habent vna substantiam priorem illis, & altiorem omnibus necessario. & prima genera sunt vnum & ens: & ideo scientiae consequuntur haec ge nera. Philosophus enim assimila tur Mathematico. scientia eninmathematica habet partes. & istarum scientiarum Mathemat carum hoc est primum, & hoc est secundum. & similiter de aliis secundum hunc modum. Et, cum vnius scientiae est consyderatio de substantus secundum oppositione aequalem, & aequaliter oppositum vni in sitiest multitudo, manifestu est igitur quod vnius scientiae e cosyderatio de ne gatione & priuatione. consyderatio enim de vtroque, est vna, & vnius, aut erit negatio, aut erit priuatio, qua dicitur simpliciter, quod non est hoc, aut alicui generi. inter igitur vnum, & negatione est differentia, quia negatio est ablatio vnius, priuatio autem habet naturam subte ctam sibi, de qua dicitur priuatio, cum igitur fuerit oppositum in situ vnum multo, manifestum est quod opponetur in loco diuersum & dissimile, & non aequale, & alia, quae dicuntur hoc modo, aut modo multitudinis. Et, cum scientiae, quam diximus, et cognitio vnius & contrarietas est vnum istorum, & vnum dicitur multis mo dis, manifestum est, quod haec contraria dicuntur etiam de multis speciebus. Et vnius scientiae est cognitio omnium, sicut est cognitio vnius, quoniam, si ista dicuntur de multis speciebus, tunc cognitio omnium nonus est plurium scientiarum: sed cognitio eorum erit plurium scientiarum cum non fuerit proprium eis, sicut diximus ali quid vnu, & non dicentur de vno, Cum igitur attributio omniu contrariorum est primo, quod est primum eorum, verbi gratia, quod omnia, quae dicuntur vnum, attribuun tur vni priori. & similiter dicimus de illo, quod dicitur idem & diuersum, & de contraris. oportet igitur determinmare primo secundum quot modos dicitur vnum quodque, istorum, & attributio eo rum suis principiis, & narrare quomodo attribuuntur eis omnia praedicamenta. quoddam enim dicitur primum, quia. habet primum quoquo modo: & quoddam dicitur prmum, quia agit aliquam actione primi quo quo modo: & quoddam dicitur primum alio modo istorum modorum. Manifestum est igitur quod oportet scire ista, & declara re definitionem eorum, & defininitionem substantiae. & ista quaestio est vna earum, de quibus perscrum tati fuimus in capitulo quaestionum.

5

¶ Et oportet Philosophum habere posse cosyderadi in omnibus istis. Quonia, si hoc non est Philosophi, quis igitur deuet perscrutari de sermone dicentis, quod Socrates est sedens et de sermone dicentis quod Socrates est stans: &, si isti duo sermones sunt idemen &, si vnum est contrarium alteri, quid est contrariu, & secundum quot modos dicitur, & similiter de aliis similibus cum igitur ista, & similia sint ac cidentia vnius solius, & passiones entis simpliciter, & non sunt passiones vnius & entis, secundum quod sunt numerus, aut linea, ani ignis, manifestum est, quod scientia, quae notificat vnum & ens, de bet scire quid sit vnum & ens, & quae sunt accidentia, quae occidnt, eis. Perscrutates igitur de talibus rebus non peccant, quia non persri tantur de rebus Philosophiae, sed percant, quia non percsrutatur de substantiis istarum rerum, quae sunt priores. Quaemadmodum enim numerus, secundum quod est numerus habet accidentia propria. scilicet par et impar, & aequale & inaequale & addens & diminuens, & ist. sunt numeri, per se, & sibi adinuicem, et similiter substantia mbilis & immobilis, & graue & Vnon graue, habent alia accidentia prima propria, sic & ens simpliciter habet accidentia propria. et ista accidentia sunt, de quibus Philosophum oportet perscrutari. Et signum eius est, quonia Logici et So phistae laborant in hoc, quod Phile sophus debet laborare. Scientia enim So phistica est scientia deceptoria tantumLogici aut loquuntur de omnibus rebus. et ens est scientia communis omnibus. Et manifestum est, quod isti loquuntur de istis rebus, quae sunt propriae philosophiae. scietia enim Sophistarum et Logicorum reducuntur in vnum geneus, scilicet geneus philosophiae. sed differt philosophia ab altera illarum modo virtutis, ab alia autem per consyderationem regiminis vitae. Logicus enim scit illud, quod scit philosophus: Sophista autem existimat scire, & nescit in rei veritate.

6

Et etiam, quia priuatio est vn diuisionum contrariorum, & omnin, quae attribuuntur enti & non enti, & vni & multo, sicut que. attribuitur vni, & motis multo. Et omnes dicunt, quod entia, & substantia componuntur ex contra rus. & omnes loquentes dicunt, quod principia sunt contraria, quo rum quidam dicunt, quod principia sunt par & impar, & quidam calidum & frigidum, et quidam, finitum & infinitum, et quidam, litem & amicitiam. & hoc apparet quod omnia ista & alia at tribuuntur vni, & multo. & ideo sciendum est cui attribuuntur ista. principiorum autem aliorum ab istis ista sunt quasi genera. Et manifestam est ex his, quod vnius scientiae est consyderatio de ente. omnia enim aut sunt contraria, aut ex contrarijs. et principia contrariorum sunt vnu & multum. & vna scientia habet consyderare de istis, & si dicuntur de vno, & si non dicuntur. & videtur quod iste sermo convenit veritati. Sed si vnum dicitur multis modis, tunc omnes modi eius attribuutur vni primo, sicut alia contraria attribuuntur primo. Et iste sermo est possibilis, & si ens, et vnum non fuerint idem vniuersale praedicabile de omnibus etiam, & si non differunt ab aliis. videtur enim quod non est sic: sed quaedam attribuuntur vni, et quaedam ei, quod consequitur vnum Et ideo Geometra non habet dicere quid est contrarium, et quid est, vnum, & quid perfectum & idem es diuersum, nisi secundum modum arocenis. Manifestum est igitur, quod vna scientia habet consyderationem de ente simpliciter, & quod ista scientia habet consyderare non de substantus tantum, sed de his, quae sunt substantiarum etiam, scilicet praedictis, & ante & post, & genere & forma, & vniuersali & particulari, & aliis similibus.

Chapter 3

7

Et quaerendam est, vtrum vna scientia habet consyderare de vniuersalibus, quibus vtutur scientiae Mathematicae, & consyderat de substantus, aut scientia de primis proponibus est alia a scientia substantiarum. Manifestum est igitur, quod consyderatio de istis est vnius scicie scilicet scientiae Philosophiae. Ista en sunt omnium entius, & non sunt vnius gene ris proprum. & omnes scientiae vtutur istis, quia sut entis simpliciter. & geneus cuiuslibet istarum est ens. & scientiae vtutur istis secundum quatitatem sufficiente. & ista quatitas est secundin modum eorum, quae cotinentur sub genere, quod volunt demtare. Manifestum, et icitur, quod istae dignitates vniversales sunt omnium scientiarum vir, & ens communicat, istis scilicet quod illud, quod notificat ens simpliciter, notificat ista etiam. cognitio enim eorum est vna. Et io nullus consyderati de particularibus intromittit se ad dicendum in eis aliquid, neque, vere, neque, non vere, neque Geomo tra, neque, perspectiuus. sed quidam, Naturales dixerunt in hoc aliquid:, quia isti soli existimant se persrutari de cognitione vniversalis naturae, & entis. Sed, cum alia scientia e magis alta Naturali scientia natura enim est vnum genus generum entia) & ideo cosyde randum est de istis ab eis, qui perscrutatur de cognitione totius, & de prima substantiarum. scientia enim Naturalis est vnius modorum scien tiaru, sed no est prima scientia.

8

Quidam autem loquentes intro mittunt se ad declarandum veritatem, & quomodo scienda est ve ritas: sed non possunt hoc, quia nesciunt Analytica. sed oportet addiscentem verum primo scire ista, & non quaerere ea, cum quaeretur ab eo de eis. Manifestum est igitur ex istis principiis, quod Philosopbus, debet consyderare de rebus, qui sunt magis altae omnibus sustantiis in rei veritate, & debet perscruta¬. ri de principiis syllogismi. & qui habet cognitionem alicuius generis debet posse narrare, quae sunt principia illius generis permanentia in rei veritate. & ideo oportet illum. qui habet cognitione entium simpliciter vt possit narrare quae sint principia eorum in rei verita te. Philosophus autem habet cognitionem entium simpliciter, & ipse potest narrare principia vera Et primum in rei veritate, quod est magis permanens quam alia principia, est illud, in quo deceptio non est possibilis. Necesse est enim vt istud principium sit valde ma nifestum, et notum. homines enim non decipiuntur, nisi in eo, quod ne sciunt. Et oportet illum, qui habet cognitionem alicuius entis, scire primum in rei ueritate sine anaron. hoc enim primum non habet anaron, sed necesse est concedere il lud illum, qui habet cognitionem entis. hoc enim necessarium est ei. Manifestum est igitur quod primum verum permanens magis quam alia principia est, quod narrauimus. Et paulo post narrabimus, quod est primum.

9

Sed oportet nos distinguere pri mo, quod impossibile est vt vnum sit in du.bus insimul, & omnimo do, & alia similia istis, quae erunt distincta a nostra indigentia in quaestionibus Logicis difficilibus, hoc igitur est primum, quod est ma gis firmum omnibus principiis. in eo enim est distinctio dicta. Nullus enim hominum posset existimar, quod affirmatio & negatio sunt idem, sicut quida existimant quod Heraclitus dicebat. non enim est, necesse quod illud, quod aliquis di cit, existimetur esse verum necessario. Quoniam, si hoc fuerit sic, possibile ex it vt contraria sint in eodem. & ideo oportet nos distinguo re primo in hac propositione etianquod assueti sumus distinguere quoniam, si contradictori o opponis tur sibi adinuicem, manifestaum est, quod impossibile est, ut aliquis ext stimet vt affirmatio & negatio sint insimul. contingit enim peccantibus hoc peccato obinari quod cotrarietas est simui. Et ideo omnes, qui vtuntur hac demonstratione, perueniunt ad hanc dignitatem per vltimam. ista enim dionitas prior est omnibus dignitatibus vniuersa libus communibus naturatis.

Chapter 4

10

Et quidam, sicut dixcimus, singunt possibile esse existimare quod affirmatio & negatio sint simul idem. sicut narrauimus & dicunt hoc multi Naturales. Nos auteio iam dixcimus quod impossibile est vt al firmatio & negatio sint simul. & ideo declarauimus quod hoc principium est firmisimum omnium principiorum. Et quidam laborat, ad declarandum hoc primum per demonstrationem propter suam igno rantiam, & paucitatem suae instructionis. Est enim male instructus, qui nescit in quibus oportet quaerere demonstrationem & in quibus non oportet. impossibile. enim est vt demonstratio sit in omnibus rebus vniuersaliter. quonia, si hoc esset possibile, tunc res essent infini tae: & secundum hunc modum non erit demonstratio etiam. Si autem sunt aliqua, de quibus oportet quaerere, & aliqua, de quibus non oportet quaerere demonstratione, neque potest aliquis dicere quod aliud principium est sicut istuo principium, sed neque aliud prius eo. Et possibile est, vt aliquis accipiat demonstrationem secundum modum erroris, quod hoc est impossibile, si aliquis dicat a quo quae ritur in hoc. Si autem nihil dicit, rectum est deridere illum quaerei, tem sermonem, a quo nullum sermonem habet. quoniam qui est ta lis, similis est plantis in hac dispo sitione, secundum duam est. Et, si finxerit quod differentia est intel demonstrationem secundum hunc modum erroris, & demonstrationem simplicem, quia ille, qui indic cit demonstrationem, si existima uerit quod inducit eam ex primnoto, & causa est aliud, hoc eris error, & non erit demonstratio. et omnia ista sunt concessto, quod ser mo aut affirmat aliquid, aut negat aliquid.

11

primum igitur omnium istorum est concedere, quod sermo aui negat aliquid, aut affrmat aliquid. & dignum est existimare quod hoc primum solum manife¬ stum. Et necesse est vt sermo loquentis sit signum de aliquo apud ipsum, & apud alium, si aliquio, dicit. Quoniam, si hoc non fuerit. non poterit disputare neque secum, neque cum alio. Si igitur aliquis, concesserit hoc, erit demonstratio. concedet enim aliquid esse terminatum finitum. & causa essendi hoc est inducens demonstrationem., sed ille, cui contingit concedere, quod negat loquelam, contingit et concedere loquelam. Manifestum est igitur primo, quod iste sermo est verus. nomen enim est signum ad affirmandum aliquid aut negandum. &, si ita sit, affirmatio alicutus, & negatio non est simul. Et etiam, si hoc nomen homo signi ficat vnum, sit illud vnum animla bipedale: & dico, quod hoc non men homo significat hanc vnam, intentionem, si dicitur hoc esse hominem, secundum quod est homo in rei veritate. Et, si aliquis dixerit, quod hoc nomen significat muta, sed illa sunt terminmata, non erit differentia inter sermonem eius. & inter primum sermonem. impossibile enim est ponere multa non mina de vnaquaque verum nome conueniens definitioni rei. verbi gratia: si aliquis dixerit, quod hoc nomen homo non significat, vnum, sed multa, & quod vnumquodque illorum multorum habet definitionem, & habet rationem, dicentem animla bipes, et finxerit, quod hoc nomen homo significat illud, quod definitur per hanc ratione, & alia multa, quae definiuntur per alias rationes, sec illa sunt terminmata numero, dicemus, quod possibile est ponere nomen proprium vnicuique istorum, secundum quod contingit suae definitioni. Si autem aliquis dixerit quod impossibile est ponere nomo proprium vnicuque, istorum, secundum quod convenit definitioni eius & finxerit, quod vnum nomen significat multa infinita. manifestu est, quod illud nomen non est defini tio omnino. quod enim non significat vnum, ion significat aliquid. et si nomina nihil significant, destrue tur sermo, & loquela inter nos: et in rei veritate destruetur nostra consyderatio, qui enim non intelligit aliquid esse vnum, impossibile Vvest vt aliquid intelligat omnino Qui autem intelligit aliquid esse vnum, possibile erit vt ponat vni nomen huic alicut intellecto.

12

Sit igitur nomen significans ali quid, sicut diximus primo, & sit nomen alicui vni. Et si itae sit, impossibile est, vt hoc nomen homo, sei cundum quod est homo, significet non hominem. cum hoc nomen hamo non significat vnam intentionem tantum, sed significet etiam aliquod vnum. Et non dico quod pradicetur de vno, quoniam secundum hunc modum significat musicus, & albus, & homo idem. ista igitur nomina efficiuntur vnum non men insimul, & non sunt vnu nomen, nisi in rebus conuenientibu, nomine, & definitione. & impos¬ sibile est vt vnum sit & non sit simul, nisi secundum aequiuocationem. verbi gratia quia possibile est vt alii vocent non hominem illud, quod nos vocamus hominem. Sed illud, de quo perscrutamur modo non est vt nomen hominis sit & non sit simul, & in eadem dispositione, sed perscrutamur vtrum sit possibile vt homo sit & non sit simul, & in eadem dispositione. Si igitur non fuerit ita, & vnum no men significet hoiem, & non homi nem, manifestum est quod nomen, quod significat non hominem, significat hominem. & erit sermo dicentis, hominem significans non hoinem & erunt isti duo sermones vnum, & multa nomina sunt vnum, quae do definitiones & rationes eorum sunt vnum, vt tunica, & vestis. Si igitur isti duo sermones sunt vnis, tunc dicere hominem, & non hominem significat vnum. sed ian declarauimus quod isti duo sermo nes significant diuersa: necesse est igitur vt oe, quod nominatur hono, in rei veritate sit animla bipes, quia hoc nomen homo sionificat hoc. Et, cum hoc est necessariu, impossibile est vt sit aliud ab animali bipede.

13

Si igitur aliquis dixerit, quod necesse est dicere, vt hoc nomen ho mo significat hoc, quod impossibile est vt non sit homo. si igitur ita sit, impossbile est vt sit veru dicere quod idem est homo, & non homo insimul. Et iste sermo possibilis est etiam in sermone dicentium non homine. dicere enim hominem significat aliud ab eo, quod significat dicere non homine: sicut dicere album significat aliud ab eo, quod significat homo. sed haec nomina homo et non homo sunt contraria in situ valde, magis quam haec nomina album & homo. manifestum igitur, quod vtrunque, eorum significat aliud. Si igitur aliquis dixerit, quod haec nomina album & homo significent idem, dice mus ei et, quod primo diximus, omnia enim secundum huc sermonem sunt idem, non contraria tantu, sed om nia. Si igitur hoc non fuerit sic, accidit quod diximus, si loquens responderet de eo, quod quaeritur ab eo. Si autem quaerit simpliciter de negatiuis, non respoderet ad quaesitum. quoniam sic possibile est vt idem sit homo & albu, et alia multa. Sed, cu quaesitum fuerit ab aliquo, vtrum sit verum dicere de hoc esse hominem, aut non esse, debet respondere per nomen, quod significet vnu eorum, de quibus quaeri tur, et non addere in suo sermone, dicendo, quod hoc dicitur homo, et album, & magnum. impossibil enim est numerare omnia accidentia, cum sint infinita. & ideo oportet, ipsum aut numerare omnia infini ta, aut non dicere aliquid eorum Et similiter etiam, si quaesitum fuerit semel, siue multotiens, vtrum ali quid vnum sit homo, & non ho mo, oportet respondere si illud est homo, quod est homo, aut quod non est homo, si non est homo. et similiter cum hoc oportet respodere dealiis si sunt, aut non sunt, qui igitur hoc facit, non naturaliter quaerit

14

[indent 53]Et vniuersaliter dicentes hunc sermonem negant substantiam, quam declarat definitio manifestae definitionis, quae sit. & coguntur ad dicendum, quod omnia sunt accidentia, & dicere de homine. quod est ho, et de atali quod est animlal etc. et quod non est etiam. Quoniam, si. aliquid est hominis secundum quod est, hom, hoc non erit eius, cu non fuerit ho, mo, aut secundum quod non est ha mo. negationes enim istius sunt tales. quonia, si significat aliquid vnum & illud est substantia alicuius, et. non significat nisi substantiam ali qua, scilicet quia significat essentiam eius, & non essentiam eius. Si igitur habet quod habet essentiam hominis, ergo aliud ab eo ha bet, quod habet aliud al homine, aut quod habet essentia eius, quod non est homo. Necessario igitur di cerent quod nulla est definitio talis, sed omnia sunt modo accidentali. & in hoc differt substantia ab accidente. albedo enim est accidens homin, quia est albus, non quia. est illud, quod est albedo.

15

Et, si omnia dicuntur modo accidentali, nihil erit primum vniuer sale. Et, si accidens est. semper pradicabile de aliquo subiecto, necessa rio exibit hoc in infinitum. sed hoc est impossibile: non igitur congregabuntur in vno. accidens enim non per accidens est accidens, sed vtrumque accidit eidem & hoc est, sicut dico, quod album est musicum, & musi cum album, quia vtrunque, accidit, Vhomini. Socrates autem non est mu sicus hoc modo, scilicet quia vtrunque accidit eidem. Cum igitur quaeda accdentia dicutur secundum hunc mo dum, & quaedam secundum aliu modum. omnia enim, quae dicuntur, suut album Socrati dicitur, impossibile est vt sint infinita in superio vibus, sicut accidens, quod accidit Socrati de albedine. e enim aliud, & non erit vnum ex omnibus: & non erit accidens aliud ex eis, quae sunt alba, sicut musicus. hoc enim per accidens non est magis quam illud nea illud quam istud, & habent differentiam. Quaedam enim accidunt secundum hunc modum, & quaedam accidunt, sicut musicus Socrati. Quod igitur est secundum hunc modum, non est accidens, modo accidentali, sed quod est secundum illum modum. non igitur omnia dicuntur modo ac cidentali, sed ali quid est, quod significat significationem substatiae. &, cu ita sit, manifestum est, quod impossibile est, vt contradictoria praedicentur de eodem.

16

Et etiam manifestum est, quod secundum hunc sermonem omnia erunt idem. sit igitur nauis, & logitudo & homo. & possibile est etiam vt dicatur affirmatiua de omnibus rebus, & similiter ne gatiuia: sicut cogetur ad dicendum qui dicit sermonem protagorae. isti enim dicunt, quod homo non existe matur esse nauis. & manifestum est, quod homo non est nauis. & si duo extrema contradistionis sunt vera, est nauis. contingit igitur ex hoc, quod d. Anaxao. quod omnia, sunt simul, & nihil est in rei veritate. Et isti videntur dicere serinonem suum sine termino, & exi stimant dicere quod est, & dicunt, quod non est. quod enim est in potentia & non est in actu, est sine termino. Quaeramus igitur ab eis vtrum affirmatiua & negatiua dicatur in omnibus de eodem. non enim oportet in omnibus vt dicantur de eodem, sed affirmatiua dicitur de aliquo, & quod non dicatur de alio. v.g. quod, si dicere quod homo & non homo fuerit verum, manifestu est etiam quod non est nauis. quoniam, si affirmatiua fuerit, necesse est vt2 negatiua sit etiam. & si affrmatiua non fuerit, negatiua quae est eius: dignior est vt sit. si igitur illa fuerit, erit etiam eius, quod est nauis. & si ista fuerit, erit etia affirmatiua. Hoc enim accidit dicentibus huc sermonem, & accidit vt dicant, quod non est necessarium vt affirmatiua & negatiua sint de omnibus rebus, quonia, si fuerit verum, quod homo, & quod non homo est, mani¬ festum est, quod est verum quod non homo, & quod non non ho. ambae enim sunt negat iuae. si igitur illa est vna duarum, ista etiam est vna opposita in situ.

17

Et etiam aut erit in omnibus se: cundum hanc dispositione, & erit album & non album, & en & non ens, & secundum hunc modim in aliis affirmatiuis etia non erit sed erit in quibusdam, & in quim busdam non. Si autem non fuerit in omnibus: hoc est concessum. Et, si fuerit in omnibus, dicemus etia, aut negatiuia dicetur de omnious, de quibus affirmatiua dicitur, & affirmatiua etiam dicetur de omnibude quibus dicitur negatiua: aut in quibusdam rebus dicetur de omn bus, de quibus affirmatiua, & no dicetur de omnibus, de quibus di¬ citur negatiua omnino. & si fuerit secundum hanc dispositionem tunc erit aliquid, quod non est ens: & ista opinio est fixa & firma. et si illud quod est per negatiuam, est aliquid firmum & notum, tuc sermo contrarius secundum situm erit manifestior eo. Et, si affirmati ua dicitur de omnibus, de quibus dicitur negatiua, etiam necesse est vt sermo diuidentis & dicentis, verbi gratia omne album non est album, erit verum aut non verum Et, si non fuerit verum, quod dictum est per hanc diuisionem, & dicantur ista, & non quae sunt entia, erit dictuns, & nominatum idem. Et sic omnia erunt idem, sicut dixcimus prius, et erunt idem homo, & nauis, & Deus, & negatiua istorum. Et si sermo de vnoquoque istorum fuerit idem, tunc non differt aliquod eorum ab altero, & aliquo modo. quoniam, si diuersatur, erit illud in rei veritate semper. Et accidit hoc, quod prius dixcimus, si fuerit possibile vt diuisio sit etiam vera. Et cum hoc accidit, etiam vt omes veridicent, et omnes falsent, & loquens concedit etiam super se, quod falsat. Et manifestian est etiam cum hoc, quod disputa¬. tio cum isto est in eo, quod non est. quoniam non dicit hoc esse, & hoc non esse, sed dicit hoc & non hoc insimul, & negat, & omnia ista. & si hoc non esset, esset sciens quod omnia habent aliquid terminatum.

18

Et etiam, si affirmatiua fuerit vera, negatiua erit falsa, etcum ista fue rit vera, & affirmatiua erit fal sa, tunc noe verum vt affirmatiua & negatiua dicantur de eodem insimul. & videntur dicere hoc ee primu subiectum. Et etiam, si ille, qui existit mat quo sunt res, & quo non sunt, cotingit ei falsum, & qui existimat vtruque, veridicat, tuc sermo de hoc est, quod natura entiur est ta lis. Et, si non veridicat, sed veridicat magis quam ille, qui opinatur, hac opione, ille qui existimat quo & sunt entia, tunc hoc etiam erit ve¬ [indent 43]rum, & non verum. Et, si omnes falsant aequaliter, & non dicunt, verum, tunc dicens tale non habe. sermonem. dicit enim aliquid, & nihil dicit insimul. Et si non existit mat aliquid, sed existaimatio eius & non existimatio idem est, in quo igitur differt a plantis?

19

¶Et ex hoc declarabitur quod nulus opinatur hoc neque, de caeteris ha minibus, neque, de eis, qui hoc dicunt, Qui enim ambulat, ambulat & non stat. & si opinaretur quod am bulandum est, & non iret per via ad putcum stantem in via, manifestum, quod euitaret ipsum. scire. enim quod casus in puteo & non casus non est idem. & existimatio eius in bono & malo ali cuius non est idem. declaratu est igitur quod ip se opinatur quod quoddam illius est bonum & quoddam non bonum. Et cum ita sit, scit igitur quod quae dam sunt homo, & quaedam non ho, & quaedam dulcia, & quaedam non dulcia. non enim existimat quod omnia sunt idem, neque aequaliter quaerit in omnibus, sed existimat quod potus aquae est melior: et aspi cere hominem, si hoc quaerit. & si essent idem homo, & non homo, sed sicut dictum fuit, nihil videret nisi ad conseruandum se ab hoc, & non ab hoc. Cum igitur declaratum est quod cognitio vniuersaliter est in omnibus rebus, & si non fuerit in omnibus rebus, sed est in eo, quod est bonum, & quod est malum, est ens. Et, si ista cognitio non fuerit per scientiam, sed per existimatio, nem, tunc dignius est perscrutari de veritate, quemadmodum apparet infirmum perscrutari de panitate, magis quam sani. existimas enim non est certus in respectu scien tis. Et, si omniain maiori parte sunt secundum hanc disposiotonem, aut secundum aliam, tamen magis et minus sunt de natura entiu. Non enim diximus quod duo & tria sunt numerus par. & non est error, existimantis quatuor esse quinque sicut error existimantis ipsum esse mille. Si igitur error eorum est mil nor, ergo est maioris veritatis. Et si illud, quod est magis propinqui, & maius est minus, tunc erit aliquid de veritate, cui est propinquu verum maius. Et, si hoc no fuerit erit firmius, & magis verum, & quiescemus ab hoc sermone, qui ni hil determinmat & impedit intellectum, vt terminet aliquid.

Caput 5

20

Et sermo Protagorae est de sen monibus eorum, qui opinatur hoc, & coguntur ad dicendum res esse, aut quod nihil est. Quoniam si omne, existimationes sunt verae, necesse est vt omnia sint vera & falsa in simul. multi enim homines existis mant contrarium eorum, quae existimant alii, & opinantur, quod qui non opinatur illud, quod islli opnantur, peccant, necesse est igitur vt idem sit & non sit. &, si ita sit, ne cesse est vt omnes existimationes sinverae. errantes enim existimant co traria. &, si entia sunt huiusmod dispositionis, tunc verificatur omnes, Et manifestum est, quod isti sermo nes, & similes sunt ab vna cogni tione. Et ars in disputatione cum omnibus istis non est vna. Sed quidam indigent sufficientia, & quidam vt cogantur in disputatione ad concedendum. Qui igitur existimauerit hoc propter difficultatem comprehensionis & suum errorem in ea tunc sua ignorantia habebit medi cinam. disputatio enim cum istis non est per verificationem sermonis, sed per verificationem rationis. Qui au. E tem dixerunt per verificationem sermonis, medicina eorum erit, vt incipiamus in verificatione significationis vocis, & nominis. Et accidit ista existimatio remouentibus se a sensibilibus, quibus contingit, dicere contradictoria esse, & contraria esse insimul, quia opinaban tur quod contraria erant ex vno. & si impossibile est, vt fiat illud, quod non est, necesse est vt res aut sit communis ex vtroque: sicut dixcit Ana M xagoras, qui dixit quod omne sit admistum cum omni. & similiter. dixit Democritus, talem enim ser monem dixcit in parte, quae est ex vacuo & pleno, licet hoc sit ens, & hoc non ens.

21

Nos igitur dicamus cum istis, qui existimant istas turpes existimationes, quod sermo eorum est verus aliquo modo, & aliquo modo impossibilis. contrarietas enim dicitur duobus modis. est igitur aliquo modo possibile vt aliquid fiat ex nihilo, & possibi le est vt non fiat alio modo. & possibile est vt insimul ens & non ens diuidantur duobus modis: non ens, quod fit ens existens, scilicet quod homo fiat terra, neque ens, sicut entia, sed non sunt idem. possibile enim est vt con traria sint in eodem insimul pe tentia, actu autem non. Dice tur igitur eis ad opinandum, quid entia habent aliam substantiam etiam, quae non habet motum neque corruptionem, neque ge nerationem omnino.

22

Et similiter non crediderunt quidam veritatem cognitionis in rebus manifestis sensibilibus. Et impossibile iudicare verum per multitudinem, aut paucitatem idem enim sentitur a quibusdam, dulce, & a quibusdam amarum. et, si omnes homines essent infirmi, aut transmutati intellectus, sani aut essent duo vel tres, aut haben tes intellectu essent duo, aut tres tunc existimarentur isti esse infir mi & transmutati intellectus, et quod residui non sunt va. Et etia pluribus animalibus apparent re econtrario illis secundum quod sunt, & nobis etiam apparet hoc, quod vnicuique, in se apparent aliqua in sensu econtrario illi, quod existit matur. & non sunt ita. Et non manifestatur eis, vtrum sint vera, aut falsa. ista enim non red duntur contraria magis quam il la, sed sunt consimilia in eo quod reddunt. & ideo dixcit Democritus, quod aut nihil est verum omnino, aut non manifestatur nobis, Et vniuersaliter, cum existimaue runt quod intellectus est sensus, et sensus est certitudo, dixerunt quod verum necessario apparet per sensum. Et ex istis opinionibus crediderunt existimationes Empedo, cles, & Democritus, et vnusquisque aliorum. Empedocles enim dixit, quod ille, cuius compositio transmutatur transmutabitur suus intellectus. Et Parmenides etiam dicit, quod intellectus appropria tur homini secundum complexionem membrorum vniuscuiusque hominum. Et quidam socu dixerunt sermonem Anaxagorae, in quo dicit, quod entia apud homines sunt secundum existimatio, nem eorum. Et dicitur, quod Ho merus prius videbatur opinari hoc, dixit enim in suis versibus He ctorem, & dixit quod, cum fuit percussus, valde timuit & amisit intellectum proprium, & intel lexit alio intellectu: quasi videret, quod qui perdit suum intellectum, intelligit etiam. Et non est ita. et est manifestum quod, si in vtraque dispositione habebat itellectum. tame intelligebat quod entia sunt simul, & quod sunt in aliqua dispositione, & in suo contrario insimul. Et accidit ex vtraque dispositione aliquid difficile. si igitur quod isti viderunt, est pos sibile de veritate, magis quam alii sunt solliciti in quaerendo eam, & si existimationes istorum secundum hanc diuersitatem, & sermones eorum sunt tales in cognitione veritatis, quomodo non oportet illum, qui vult incipere in phi losophia, quod quiescat sua volunm tas (quoniam, si ita fuerit, tunc quaerere veritatem est simile ad currere ad volantem.

23

Et causa in existimationibus istorum est, quia quaerebant perscrutari de veritate entiu, & exstimabant quod entia sunt sensib, lia tantum, & naturae istorum se sibilium non sunt terminmatae, & maximam habent diuersitatem & omnia entia, quae sunt eiusdem dispositionis etiam. & ideo assimi lantur dicere veritatem, sed no di cunt veritatem. oportet enim hoc dicere, sicut dixerunt errantes in & enophane. Et et cum viderunt totam istam naturam moueri, & quod nihil dicitur in rei veritat. de rebus, quae non transmutantur existimauerunt impossibile ee al. quid dici in rei veritate aliquo mo do de rebus, quae transmutantur se cundum totum. Et ex ista opinione ramificatae sunt opiniones Heracliti. Heraclitus enim in fine vitae suae opinabatur quod non oportet ali quid dicere, sed tantum mouebat digitum, & reprehendebat Sticum in hoc, quod dixcit, quod impossibi le est tangere aquam fiuminis cur rentis bis. dicebat enim quod nec se mel est hoc sensibile. Nos autem dicamus in hoc sermone etia, quod illud, quod transmutatur, habet apud transmutationem aliquem sermonem, qui vere dicetur de eo, & existimatur, quod non est, & si hoc est dubium. Qui enim negat aliquid, necesse est vt habeat aliquod esse, quod possibile est negare. necesse est igitur, vt aliquod esse habeat illud, quod est. & vniuersaliter, si aliquid corrumpitur, habet esse. & si generatur, necesse est vt habeat esse illud, ex quo generatur illud, quod ex eo generatur, & illud per quod generatur & quod hoc non sit infinitum. Sed dimittamus ista, & dicamus, quod transmutatio secundum quam titatem non est eadem cum tranmutatione secundum qualitatem. & scientia non est tantum per quantitatem, sed omnia cognoscuntur per formas.

24

Et etiam contradicendi sunt existimantes istas existimationes quoniam, cum viderunt in rebus sensibilibus, quod pauciores suntta lis dispositionis, iudicauerunt de to to coelo. locus enim sensibilis, in quo est generatio & corruptio, est ille, qui continet nos tantum. & ist possibile est, vt aliquis potest dice re, vt non sit in respectu totius par: sensibilis. Fectius est igitur negare a toto, quod est in istis paucis quam affirmare in toto, quod affir matur de eis. Et manifestum est et, quod dicendum est de istis, quod prius diximus in aliis, & demonstremus eis sufficienter natura esse immobilem. et si accidit dicentibus quod dignius est affirmare & ne gare insimul, dicere quod omnia sunt quiescentia, quam dicere mobilia. non est enim aliquid, in quo transmutetur aliquid, quoniam in quolibet est quodlibet.

25

Sermo autem eorum in sensuveritate non omne, quod apparet est verum. Primo, quia falsitas non appropriatur sensiu, sed phatasiae, qui non est eadem cum sensu. Miradum est igitur de eis, qui ambigunt in istis rebus, & qurunt vtru magnitudines, & colores sint in illa aispo sitione, in quae videntur ex remoto aut in illa dispositione, in quae videm tur ex propinquo. & vtrum sint se cundum quod sani videntur, aut in firmi: & in grauitate, vtrum sint secundum quod debiles, aut secundum quod fortes. & in veritate, aut in falsitate, vtrum sint secundum quod sunt apud dormientes aut apud vigilantes. Et manifestu est quod impossibile est hoc: nullus enim potest existimare modo album, sicut Plato. Et consilium Me dici sapientis in rei veritate non est simile consilio nescientis, in eo quod sanat de infirmitate, et in eo quod non sanant.

26

Et etiam dicamus hoc in ipsis sen sibus, quoniam sensus rei proprius non est simul in rei veritate ei, qui est alterius, & non est simul sensus propinquus rei propriae remota alterius. visus enim est colorum, non saporum: gustus autem est saporum, non colorum. & vnusquisque eorum sentit aliquid in vno tem pore, & nuquam affirmat aliquis, sensus, vt aliquid sit in sua dispositione, & alia contraria insimul, ne que in alia contraria etiam, neque in alio tempore etiam. Fixa aut de passionibus, v. g. quoniam existimatur, quod transmutatio est ex eodem, sicut vinum ex sapore et existimatur, quod trasmutatio, est propter diuersitatem complexionis corporis gustantis, & sic existimatur, quod vinum quandoque est dulce, & quandoque, non dulce. & non est rixa in ipso dulci, cum fuc rit dulce, nec quado trasmutatur sed si sermo verus est in eo, & eris necessario dulce illud, quod erit secundum hanc dispositionem. Et, si isti sermones negant secundum haec. omnia, & similiter negant vt non sit substantia etiam alicuius rei, & vt nihil sit necessario omninoquod enim est necessario, impossibi le est vt sit alio modo. si igitur aliquid fuerit necessario, impossibile est vt sit in hac dispositione, & in sua contraria, & alio modo. Et, si sensibile est relatiuum, tunc sensibile solum non est alicuius, si non est animatorum, quoniam non erit sensibile. & est verum, quemadmodum non erunt sensibilia etiam. sunt enim passiua sentientis. Et impossibile est, vt subiecta facientia sensum sint, si sensus non fuerit. Sesus enim nihil aliud recipit quam sensum & est prius sensu necessario. motor enim est prior moto natura. &, si ista dicuntur relatiue, tunc neutrum eorum erit sine altero.

Caput 6

27

Et quidam contenti sunt per ista, & dicunt istos sermones, & quae runt quis est ille, qui quaerit, & ve ridicat, & scit omnia secundum vritatem. Et istae quaestiones ambi guae sunt similes quaestionibus am bigentium in hoc tempore in vior lia & somno. & vis omnium ista rum quaestionum vna est. isti. enim dicunt, quod omnia habent causas, primo enim quaerunt quid, deinde quaerunt comprehendere hoc perdemonstrationem. Quoniam autem, non sunt contenti, manifestum est ex suis operationibus. sed infirmitas istorum est, quia quaerunt ter minum in quo non habet terminumnon enim habet demonstrationem principium demonstrationis. Et medicinatio istorum est facilis, et comprebendere hoc non est difficile. Illi autem, qui quaerunt sermonem tantum, & quaerunt victoriam, quaerunt impossibile. volunt, enim dici sermones contrarios, & illi in illa hora dicunt sermones contrarios. Si autem non omnia dicuntur relatiue, sed quaedam sunt per se etiam, tunc non omnia, quae apparent sunt vera. quod enim apparet, aliquid apparet. quod enm dixcimus quod omnia apparentia sunt vera, facit omnia entia relatiua. Et ideoportet praeseruare nos ab eis, qui quaerunt victoriam per disputatio nem, & cum hoc dicunt quod illud, quod apparet, non apparet illud quod est, sed apparet illud, quod est secundum illud, cui apparet, & in hora, in quae apparet. Et existima aliquid dicere, sed non est ita. accidit enim eis a propinquo dicere contrarium. possibile enim est vt idem appareat visui esse mel, et gustui no mel. & similiter duo oculi cufuerint diuersi, non videbunt vnum illis igitur, qui dixerunt in istis quae apparent causas praedictas, si Graeco album. ista apparent et no apparent eadem, sed apparent contraria multotiens in eodem tempo re. sensus enim existimatur duo apud mutationem digitorum, & visuidem, & non quod terminmatur, et inuenitur. et quod est per vnu sensum, & vno modo, & secundum vnam dispositionem, & in eodem tempore, & hoc est verum

28

Et dignum est vt cogantur ad licendum hoc, qui non dicunt ambigendo, sed disputando tantum, quod hoc non est verum, sed verum per hoc. & sicut prius fuit dictum, necesse est vt dicens hoc, faciat om nia relatiua ad existimationem, & sensum esse. Ergo non fuit aliquid, nec erit si aliquis prius non existimauerit. &, si res sunt iam generatae aut erunt, manifestu est quod non omnia reseruntur ad existimationem. Quoniam aut refertur vnum ad vnum, & ad terminmatu, & ao idem, & similiter duplu, & aequa le, et non refertur aequale ad duplum, & cum hoc, si refertur homo, & exstimant per illum ad sua existima tione ad illud, quod existimatur, et finxcerunt ambo idem, tunc illud, quod existimat, non est ho, sed existi matur per illum et. Et, si vnaquaec reru refertur ad illud, quod existimatur, tunc illud, quod existimatur, refertur et ad res infinitas in forma. Iste igitur est sermo nostes in istis sermonibus suis, & quar sermo eorum est huiusmoi. Et, si est impossibile vt duo contradictoria vera Vinsimul sint in eodem, manifessu est, quod impossibile vt contraria sininsimul in eodem etiam. alterum enim eorum est non esse. & non esse no. est minus substantia, & non esse est negatiuu de aliquo genere terminato. Et si impossibile e dicere, quod affirmatio & negatio sunt insimul, rectum videtur vt sit imposibile vt contraria sint insimul. & forte dicetur aliquid ex vtroque, & forte alteru eorum dicet modo simplici.

Caput 7

29

Et etiam impossibile est vt aliquid, sit inter duo cotradictoria, sed necessario aut affirmatiua, aut nega tiua altera earum erit de aliquo vno, postquam verum & falsum prius determinmantur. Dicere enim quod eni no est, aut illud, quod non est, est, fal sum: & dicere, quod illud, quod non est, non est, et verum. dicens igitur quod hoc est, & non est, veridi cat & fal sat: & dicens hoc non dicit quod ens, no est, neque, illud, quod non est. Et etiam si aliquid est inter contraria. v.g. pallidum inter album & nigrum. et hoc erit verum in homine. Quonia secundum hanc dispositionem erit, transmutatio. & videtur quod il lud, quod transmutatur in bonum, aut hoc in eo, quod non est bonu. &¬ hoc no est manifestum modo, quonta non est transmutatio, nisi ad res oppositas in situ, & media etia. si igi tur medium fuerit secundum hanc dispositionem, tunc erit aliquid, quod transmutatur in album ex non albo. & hoc non videtur modo. Et etiam omne cogitatum, & intellectum aut affurmatur, aut negatur. & hoc manifestum est ex definitione, vtrum sit verum, aut falsum. quoniam, cum conuenerit aut affirmatiue aut negatiue, erit verum: cum autem non conuenerit erit falsum. Et etiam oportet vt illud sit in omnibus contradictorus, si non fuerit dictus ser mo tantum. & si hoc, contincet vt aliquis non veridicet, neque, creda. tur etiam. & erit hoc in ente & non ente etiam. & erit trasmutatio alia a generatione & transmuta. tione. Et oportet et vt hoc sit in om nibus generibus, in quibus accidit, contrarium ex negatiua, v.g. in ni meris, & vt in eis sit numerus, neque par, neque, impar: quod est impossibile. Et est manifestum, quod de numero proceditur in infinitum & erunt res non totum, neque, medietas tantum. Et cum quaeritur si est album, et dicit quod non est aliud, tunc dicet negatiua, non quia est negatiua, aut quae non est.

30

Et cotingit ista existimatio ha minibus sicut aliae opiniones mira biles, quia non potuerunt dissoluere sermones aduersariorum, & ideo dixerunt sermones illorum, & vrificauerunt argumentationes illorum. Quidam igitur dicunt isto, sermones propter istam causam, & quidam, quia quaerunt rationem, in omnibus rebus, & principium in omnibus istis rebus erit ex definitione. et definitio est illa, quae significat rem necessario. & definitio est illa ratio, quam nomen significat. Et videtur quod sermo Heracliti affirmat quod omnia sunt, vera, & quod non omnia sunt vera. Sermo autem Anaxagorae affirmat aliquid esse inter duo extra contradictoria. omnia igitur sunt falsa, quoniam, cum admiscen, tur, mixtum non erit bonum, neque non bonum. ergo impossibile est vt aliquid dicatur vere.

Caput 8

31

Et, cum ista sint distincta, declaratum est quod impossibile est vt res sint illa, quae dicuntur eodem mo do, & neque, quae dicuntur de omni, sicut quidam dixerut. quidam enim dixerunt quod nihil est verum, & nullum. Album in Graeco. isti sermones sunt sicut sermones Heracliti. Qui enim dicit eos esse veros et falsos, non diuidit inter istos duos sermones, & dicit vtrunque esse. &, cum illa impossibile est vt sint ista, & manifestum est quod impossibile e. Et hoc declarabitur etiam ex hoc, quod contradictoria sunt illa, quae impossibile eest vt sint insimul vera, aut falsa omnia: etsi existimetur ex praedictis hoc esse impossibile. Sed oportet vt sint cotradictiones super omes, qui sunt, sicut isti secundum quod praedictum fuit in sermonibus praedictis aliquid ex & non esse, sed significat aliquid, & tunc disputabimus cum eis ex definitione, cum iuenerimus quid significat verum

32

Dicamus igitur, quod non est verum aliquid, nisi quod, cum affirmatiua sit vera, & negatius sit falsa, impossibile est igitur v. omnia sint falsa, quoniam necesse vt alterum duorum extremorum contradictionis sit verum. Et etiam. si affirmatiua & negatiua dicuntur de omnibus rebus necessario, necesse est vt non omnia sint vera. quoniam alterum duorum extremorum contradictorie est falsum Ablatio in Graeco. Et in alia trai slatione inuenitur loco huius dim. nuti sic. Sed qui dicit contraria esse, existimat quod omne, quod dicit, est verum, & quae sunt contrariorum omnia sunt faisa. & ipse veridicat se. Si ergo destruunt sermnes contrarios, necesse est sermonem non esse: & ipse affirmat suin sermonem, qui non est falsus. & hoc quod accidit non est duninuens, si fuerit quesitum ab eis omnia infinita vera & falsa. & qui dicit in sermone quod est verus, illud quod dicit, est verum. & hoc procedi, in infinitum. Manifestum est igi¬ tur, quod neque qui dicit quod omnia sunt vera, dicit verum, neque qui dicit quod omnia mouentur, Quoniam, si omnia mouentur, & semper sunt idem, quoniam videtur hoc transmutari, & ille, quidicit quod non, quia dicimus quod non est, erit. Et etiam impossibile est qui dicit quod omnia, & nihil est veru. omnia igitur sunt falsa. Et etiam declaratum est hoc esse impossibile, necesse est enim ens, transmutari, & transmutatio est ex aliquo. Neque, si etiam quiescant, & mouentur. Et post album in Graeco.

PrevBack to TopNext