Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 3

Caput 1

1

Necesse est nobis consyderare primo quaestiones difficiles dicendas in hac scientia, & sunt illae, de quibus quidam existimauerunt existimationes diuersas, & alia, quae dimiserunt. prima enim actio eorum, qui volunt comprehendere scien tiam rerum, est perscrutari de dificilibus quidnibus, non enim compraebenduntur ea, quae sunt post, nisi per dissolutione quiodnum difficilium. quae sunt ante. Et non potest dissob uere ex modo ligamenti qui ignorat ligamentum. & hebetudo intellectus demonstrat quod hoc est sic. hebeti autem contingit simile et, quod contingit ligato. hebes aut non potest intelligere, neque liga tus ire. Et ideo perscrutandum est prius de quionibus omnibus difficili bus, & propter hoc, quod diximus qui enim quaerit cognoscere aliquid, antequam perscrutetur primo de difficultate eius, assimilatur ei, qui ingnorat locum pedum per viam aequalem. & cum hoc, qui nescit quaesitum, nescit ipsum, quae do inuenitur, finis eorum igitur, qui non perscrutantur de difficilibus, V est ignotus, & finis eorum, qui per scrutantur de eis, est manifestus, necessario. Et bonum est vt apud audientem, omnium sermonum al firmantium & negantum sint propositioes necessariae, & sufficientes.

2

Et prima quaestio quaestionum, sifficilium est, de aua quae siuimus in prologo istius libri primi vtrum consyderatio de omnibus generibus causarum est vnius scientiae, aut plurium. Et utrum est scientia consyderatio de principiis substantiae tantum, aut est etiam eius con syderare de principiis, ex quibus fit demonstratio cuiuslibet. v.g. vtrum possit idem esse affirmatiuum & negatiuum insimul, aut no, & ta lia similia. v.g. vtrum aequalia eidem sint aequalia. Et etiam, si scientiae est consydetatio de substatia, vtrum illa scietia est eadem omnibus scientus, aut plures. Et, si fuerint plures scientiae, vtrum natura earum est consimilis in genere, aut debet quae dam dici Philosophia, & quaedam aliud. Et etia persrutandum est, vtru oporteat nos dicere quod substantiae sunt sensibilia tantum, aut sunt aliae substantiae ab istis sensibilibus. Et vtrum substantiae habeat vnum geneus, aut plura, sicut dixerunt ponentes formas, & ma thematica, quae sunt inter ista & sensibilia. oportet enim nos persrum tari de omnibus istis rebus, sicut diximus. Et vtrum consyderatio est tantu de substantuis, aut etiam de accidentibus. Et cum hoc oportet nos perscrutari de eodem & de diuerso, & de dissimili & simili, & de contraris, & de ante & post, & de omnibus aliis rebus consimi libus istis, de quibus Logici perscrum tantur, qui ponunt opiniones suade opinionibus laudabilibus, et no bilibus. Et et perscrutadum est d. omnibus accidentibus, quae accidunt omnibus istis, & de vnoquoque, eorum quid sit. & non de hoc tantum, sed vtrum contradicant sibi adinuicem. Et vtrum principia, & elementa, & genera sint per se, aut sint per singularia, in quae diuiduntur. Et, si sint genera vtrum genera quae dicutur de indiuiduis. sint prima genera, aut vltima. v.g. vtrum animal, aut homo est magis primum, quam idiuidua singularia, aut no. Et et oportei nos multum perscruta ri, vtrum sit alia causa per se, praeter materia, aut non. Et vtrum ista cau sa differat a materia, aut non. Et vtru ista causa sit vna in numero, aut plures. Et vtru est aliquid praeter totum & dicere est totum illud, per quod disponitur materia) aut non est aliud, aut in quibusdam re bus est aliud a toto, & in quibusdam non, & quae sunt ista entia, Et vtrum principia sint determinmata in numero, aut forma, & locoEc vtrum principia corruptibilium sint principia incorruptibilm, aut diuersa. & vtru omnia principia non corrupuntur, aut corrumpuntur principia corruptibilium. Et etiam perscrutadum est de quaestione ma Vgis difficili omnibus istis quaestionibus, vtrum vnum & idem est sub stantia omniu entium, & non est aliud sicut dixerunt Pythagorici, & Plato: aut non, sed est aliud sub iectum, sicut dixit Empe. amicitia, & alius ignem, & alius aquam, & alius aerem. Et vtrum principia sint vniuersalia, aut sint sicut singularia rerum particularium. Et vtrum sint potentia, vel actu Et vtrum sint principia alio modo, aut sunt principia per motum. istae enim quaestiones sunt difficiles, & valde intricatae. Et cum hoc oportet nos perscrutari, vtrum numerus & longitudo, & etia sigura, & puncta sint substantiae, aut non. Et, si sunt substantiae, vtrum sint abstra ctae a sensibilibus, aut sint in eis. Difficultas enim non tantum est in coprehendere veritatem istarum re rum omniu, sed non est facile quaerere de eis secundum difficultatem, earum secundum sermonem valde

Caput 2

3

[indent 31]Dicamus nunc primo de prima quaestione, vtrum consyderatio de omnibus generibus cuusarum est vnius scientiae, aut plurium. Et quomodo est possibile vt vna scien tia, principia sciat, quae non sunt contraria. Manifestum est igitur quod omnia multa principia non sunt omnium entium. Quia non dicimus quo modo potest esse principium motur in rebus non mobilibus: et quomodo natura boni est in omnibus rebus immobilibus, si omne, quod est bonm per se & per suam naturam, est finis & complementum, & est secundum hunc modum causa. rei enim sunt propter illud finis enim & illud, propter quod fit, aliud est i complementum alicuius actionis, [indent 22]& actiones omnes fiunt per motum. Notum est igitur quod impossibile est quod iste finis sit in re bus immobilibus, et in eis aliquod bonum per se non est. Et ideo in scientuis Mathematicis nihil declaratur per istam causam. et nul la demonstratio sit per illam, neu quia est melior, neque quia est vilior. Et vniuersaliter nullus hominum inuenit istam talem causam in mathematicis scientiis. Et idequidam Sophistarum dimiserunt sicut fecit Aristippus, in aliis au tem artificus, verbi gratia Carpentaria & Sutoria, illis dicitur melius et vilius, et artifices istiuartis non perscrutatur omnino d.¬ bonis, & malis. Manifestum est igitur, quod scientiae causarum multae sunt. & omni, causa, & principium habet aliam scientia, scilicet principium alterius scien tiae. Quaerendum est igitur, qualis, scientia istarum est digna, vt dicatur Philosophia: & qualis sciens est dignus vt vocetur Philosophus. & sic notificabitur illud, quod quaerendum est hic. impossibile est enim vt species omnium causari sint eiusdem rei, sicut domus. causa enim domus, ex qua fit motus, est artificium, & aedificator: & cau sa, propter quam sit domus, est opes ratio: & materia domus est lu¬ tum, & lateres: & forma domus est terminus eius. Secundum igitur quod distinximus, & dixcimus qualis scientia debet voca ri philosophia, contincet vt omnis scientia vocetur Philosophia. philosophia autem alia & prior & nobilior, quam scientiae aliae consequutur, necesse est vt sit cau sa complementi, & boni. aliae enim causae sunt propter istam causam. Et iam diximus primo, quod Phi losophia primarum causarum, & illud, quod est valde scitu, est scientia substantiae. Ees enim multis modis scitur. & plus quod scitur est de sua substantia. Et, cum voluerimus scire vnamquanque, rerum habentum, demonstrationem, nos existimabi mus notificare eas, quando sciemus quid sunt. v.g. quid est quadratura. dicemus igitur, quod qua dratura est mediu inuenire. & similiter de aluis. Generationes autem, & actiones, & omnis trans mutatio sciuntur a nobis, quando sciuerimus principium motus. & ista causa est alia a causa complementi. Manifestum est igitur quod cognitio vniuscuiusque, istarum causarum, habet aliam scietiam.

4

Et etiam vtrum principia demonstrationis sint vnius scientiae, aut plurium, est dubium. Et dico principia demonstrationis illud quod est acceptum de propositionibus vniuersalibus, ex quibus quaeritur demonstratio super omne quid. v.g. dicere quod de quolibet affirmatio, vel negatio: et impossibile est affirmare, & negare insimul: et aliae propositiones sim les sibi. Nos igitur perscrutabiniur, vtrum scientia istorum principiorum, & scientia substantiae sint eaedem, aut diuersae. &, si non sint eaedem, quae scietia istarum debet dicinone scietiae quasitae in hoc loco: non enim necesse est vt omnia sint vnius scientiae, Et cum hoc, quo erut ista vnius scientiae. scimus enim esse mo vniuscuiusque v earum, & aliae scietiae vtutur eis. sicut cognitione nota. Si igitur habent demonstrationem, oportet vt habeant aliquod. genus subiectum eis, & quaedam sint magis latentia, & quaedam manifesta vniuersalia. impossibile est enim vt omnia habea. demonstratione, quia necesse est vt demonstratio fiat ex quibusdam rebus, & ad quaedam, aut vnum eorum. Manifestu est igitur quod accidit, vt vnum geneus sit subiectum om nium rerum habentium demon strationem. omnes enim modi demostrationis vtutur propositionib. manifestis vniuersalibus. Et etia, si scientia substantiae est alia a scien tia principiorum demonstrationis, quae scientia istarum est prior alio nobilitateur & quae earum est fixa per suam naturamur propositiones enim vniuersales sunt principia omnium scietiarum. Si igicur ista propositiones non sunt Philosophi, cuius sunt igitur?

5

Et omnia accidentia habent vnam scicntiam scientiarum demonstrationis, cum omnis demonstratio ex vni- uersalibus propositionibus notificat accidetia singularia in aliquo subiecto. Manifestum est igitur, quod scientia demonstrationis notificat ex propositionibus vniuersalibus accidentia singularia, quae accidunt vni generi. Quoniam, si scien tiae fuerit cognitio demonstrationis, & alterius scientiae est cognitio ex quibus rebus est illud, & ille est scientia, aut demonstrationis cognitio, aut alia, manifestum est, quoniam cognitio accidentium est, au scientia demonstrationis vniuer salis, aut vnius modi modorum de monstrationis.

6

Et etiam perscrutandum est, vtrum scientiae huius quaesit ae hic sit consyderatio de substantus tantum, aut est eius consyderatio et deaccidentibus contingentibus substantiis. Verbi gratia, si corpus est substantia, & lineae, & superficies, vtru cognitio substantiarum, & cognitio accidentium, quae accidunt vnicuque generum, quae declarant scientia Mathematicae, sunt vnius scientiae: aut cognitio acciden¬ tium est scientia alterius a scientia substantiae. Quoniam, si cognitio eorum fuerit vnius scientiae, tunc scien tia substantrarum etiam erit ex scien ts demonstrationis. sed non non existimamus quod sermo, in quo dicitur, quid est hoc, habet demonstra tione aliquam. Et, si scientia accidentium est alia a scientia substan tiarum, tunc expositio istius sermo nis est valde difficilis.

7

Et etiam perscrutandum est vtrum oportet dicere, quod substan tiae sensibiles habeant esse tatum aut aliae substantiae sint ab istis. sen sibilibus. Et vtrum geneus substan tiarum est vnum, aut plura, sicut illi dicunt, quod illa, quae sunt intel formas & sensibilia, sunt substan tiae, & quod scientiae Mathemati eae sunt istae substantiae, quae sunt inter formas, & sensibilia. Nos ai tem iam diximus in sermonibus quos diximus de formis, quomodo dicimus, quod formae sunt substan tiae, & causae. Sermonibus autem istorum contingit inopinabilitas multis modis, & maxime sermonibus dicentiu, quod aliae sunt sub stantiae a substatus, quae sunt intra coelum, & quod illae substantiae sunt sicut substantiae sensibiles, praeter. quam quod illae sunt aeternae, hae autem sensibiles. sunt corruptibiles. Fincunt enim quod homo in illis, substantiis est sicut homo sensibilis hic, & similiter equus, & taurus. sermo igitur istorum est similis set moni fingentiu Deos esse, & quod formae eorum sunt sicut formae hominum. illi enim nihil dixerunt aliud, quam quod homines sunt aeternm. & isti etiam sic dixerunt. Et etiam, si aliquis finxerit substa tias esse inter formas, & substantias sensibiles alias a formis sensibilibus, contingunt ei quaestiones multae difficiles. Quoniam, si aliae: substantiae sunt inter formas, & sensibilia aliae ab eis, manifestum est, quod sic etiam erunt lineae aliae a lineis formarum, & a lineis sen sibilibus. et similiter vnumquodque, aliorum generum. Si igitur scientia Stellarum est vna istarum rerumerit etiam aliud coelum a coelo sensibili, & alius Sol, & alia Luna, et sic de aliis, qui sunt in coelo sensibili. Sed quuodo oportet nos credere istis non enim est rectu, vt illud coelum, quod fincunt, sit immobile. & etia impossibile est omnino vt sit mobile. Et similiter dicimus de rebus, quibus, vtitur ars Perspectiua, & quibus vtitur Musica. impossibile. enim est vt istae res sint aliae a rebus sensibi libus, propter eas, quas diximus, quoniam, si fuerint res sensibilesint er formas & ves corporeas, ma nifestum est quod sunt etiam sensus, & animalia inter formas, & res corporales.

8

Et rectum est, quod aliquis quae rat quaestionem difficilem, & dicat in quibus rebus oportet quaere re istas scientias. Quoniam, cum fuerit differentia inter Geometria, & Medicina, quod vna earu est scientia media rerum sensibilium & alia in sensibilium, manifestam erit, quod erit alia ars Medicinae ab arte Medicinae sem sibili, & erit alia Me dicina inter Medicina, quod est in formis, & hanc Medicina sensibilem & similiter de vnaquaque, aliarum scientiaru, Sed quo potest hoc esses quoniam, si possibile fuerit, vt Me dicina alia sit a Medicina sensibi li, & vt sit etiam agens sanitatem, aliud ab agente sensibili, necesse est vt sint res recipientes sanitatem aliae a rebus sensibilibus, & vt sit etiam aliud principium a principio sensibili. Et cum hoc dicimus, et quod sermo dicentium quod Medicina est scientia eorum corporis sensibiltum corruptibilium, non est verus. quoniam si ita esset, tunc corrumperentur per corruptionem corporum corruptibilium. Neque etiam scicntia stellarum, & celi istius est corporum sensibilium. Non enim sunt lineae sensibiles, sicut ponis Geometer. nulla enim res rerum sensibilium est linea recta, aut rotunda, sicut ponit Geometer. curculus enim non tangit mensuram per punctum, sed per lineam, sicut di xit protagoras in sua redargutio ne contra Geometras, neque motus coeli, & circulus eius sunt, sicut disponit Scientia stellarum. ne que conueniunt puncta cum stellus in natura.

9

Et fingunt quidam, quod ista, quae dicuntur esse inter formas & sensibilia, habent esse, sed non sunt separata a sensibilibus, immo sunt in sensibilibus. Sed, si voluerimus numerare omnia impos sibilia con tingentia sermonibus istorum, indigebimus multis sermonibus. sed contenti sumus in hoc, quod dixcia, mus. Non enim est necesse, vt haec media sint in sensibilibus tantum, sed manifestum est quod, si fuerit pos sibile vt ista media sint in sensi bilibus, pos sibile etiam erit vt formae sint in sensibilibus, sermo enim de formis & medus est idem. Et etia, si ita fuerit, continget vt duo corpora sint in eodem loco & Vt M sint media immobilia in sensibilibus mobilibus. Et dicimus vniuersaliter, propter quam causam fingit aliquis haec media esse, & esse in sensibilibus: & cum hoc, quod diximus, quod contingit sermonia, bus istorum, accidit etia eis aliud impos sibile, scilicet vt coelum sit aliud ab hoc coelo, non separatum ab eo, sed cum eo in eodem loco. & hoc difficile potest esse magis eo, quod dixcimus. Istae igitur sunt res val de difficiles in comprehendendo veritates eorum.

Caput 3

10

Et difficultas est etiam in tegni. tione principiorum. perscrutadum est enim vtrum existimandum sit quod elementa, & principia sunt genera, aut sunt illa, ex quibus fiunt omnia. verbi gratia vtrum elementa vocis & principia eius. sunt ista, ex quibus componuntur, omnes voces, aut sit vox vniuersalis. & vtrum elementae propositionum sint propsitiones, quarum demonstratio habet esse cum demon stratione aliarum propositionum: aut elemeta eorum est demonstratio, quae est omnium propositionum, aut plurium. Et etiam qui fingunt, quod elementa sunt plura, & qui fingunt elementa esse vnum, dicunt, quod principia corporu sunt ea, ex quibus componuntur & constituuntur, sicut dicit Empedo. fingit enim, quod elementa sint aqua, & ignis non vniuersalia eorum, & quod composita sunt ex eis, & in eis: sed non dicit, quod ista elementa sunt sicut genera entium. Et cum hoc, si aliquis voluerit scire naturas rerum, debet perscrutari ex quibus componuntur. verbi gra tia, si aliquis voluerit scire naturam lecti, perscrutabitur ex quibus componiiur lectus. cum igitur sciuerit ex quibus partibus compsnitur, & quo constituitur, tuc scies naturam eius. Ex istis igitur sermonibus declarabitur, quod genera entium non sunt principia. Si aute scimus omnia ex definitionibus r rum, tuc necesse est, vt genera sinprincipia rerum definibilium. Et si possibile est vt entia cognoscantur per formas, per quas disponuntur entia: & genera sunt principia formarum: tunc genera erunt principia scientiae entium. Et vide tur, quod quidam eorum, qui fingunt, quod elementa entium sunt vnum & ens, & magnu& paruum, faciunt ea quasi genera. Sed impossibile est, vt principia dica tur duobus modis. definitio enin substantiae est eadem. & si dictum fuerit quod principia sunt duobus modis, continget vt definitio, quae est ex generibus, sit alia a definitione, quae definit rem ex rebus, ex quibus est, & sunt in definitioneius. Et cum hoc, si fuerint genera principia, consyderandum est quae gi nera sunt principia, vtrum prima. aut vltima, quae numeratur numero, habet enim dubiu. Quoniam, si vni- uersalia sunt magis prima quam alia, manifestum est, quod principia sunt genera altissima. haec enim g. nera conueniunt, idest vniuoce dicuntur de omnibus, quae sunt sub eis. Numerus igitur principiorum entum, erit secundum numerum primorigenerum. Et erunt vnum, & eni principia, & substantiae entium haec enim in maiori parte dicuntur de omnibus entibus. Sed impossi bile est ut geneus entium sit vnum, aut ens. differentiae vero omnium generum rerum habent esse necessarium. & omnis differentia est vna numero. & impossibile est vt genus praedicetur de formis diuersis, neque geneus praedicatur nisi de formis, quae sunt omni. Manifestum est igitur, quod si vnu & ens sunt genera, non necesse est vt aliqua differentia sit vnum & ens. sed. si vnum & ens non fuerint genera, non erunt principia, cum principia sint genera.

11

Et etiam perscrutandum est de eis, quae sciuntur cum differentiis, & sunt inter altissimum genus et indiuidua, vtrum sint genera, aut existimatur, quod quaedam sunt genera, & quaedam non. Et cum. hoc, vtrum differentiae sunt magiprincipia, quam genera. quonia, si differetiae fuerint principia, erunt principia secundum hunc sermoneninfinita. & iste sermo sequitur dicentes, quod principia sunt prima genera. Et etiam, si vnu est magis primum quam aliud: & vnum est indiuisibile: & omne diuisibile diuiditur, aut secundum quantitatem, aut secundum formam: & quod diuiditur secundum quantitatem est ante illud, quod secundum formam diuiditur: & genera secundum forma diuiduntur et forma secundum quantitatem: erit igitur vnu praedicabile postremu ma gis vnu quam aliud. hom enim non est genus cuius libet hominum. Et etiam dicamus, quod genera rerum haben tium ante & post, impossibile est vt sint aliud, nisi formae illarum rerum v.g. quod, si primus numerorum est dualitas, tunc numerus ni hil aliud est quam formae numere rum. & similiter nulla sigura est, ni si forma sigurarum. Et, si ita sit, impossibile est vt genera sint aliud, N nisi formae suae. existimatur enim in maiori parte quod genera sunt formae: indiuidua aut non sunt ante adinuicem. Et et ea, quoris quaedam sunt nobiliora, & quaedam viliora, semper nobilius est ante vilius. Manifestum est igitur, quod ge nus non est primu secundum hanc intentionem et: immo declaratur nobis ex istis intentionibus, quod praedicabilia de idiuiduis sunt prin cipia generum. Et et dicamus quo M est existimandum quod istae formae sint principia. iste enim sermo non est facilis. primum enim & causa debet esse aliud ab eis, quorum est primum & causa, & vt habeat essentiam, quando fuerint separata a rebus. Sed quo potest aliquis existimare aliquod tale praeter ge nus vniuersale praedicabile de omnibus: Si igitur rectum est dicere quod vniuersalia sunt principia quia sunt vniuersalia, tunc necesse est vt principia sint ea, quae sut magis vniuersalia, quam forma & secundum hoc erunt principia genera prima.

Caput 4

12

Et sequitur hanc quaestionem difficilem alia difficilior omnibus quae necessario est consyderanda, et est ista. Quoniam, si nihil fuerit aliud a rebus particularibus, & particularia sunt infinita, quomodo est possibile vt comprebendatur scientia infiniti scimus enim omnia per vniuersale vnum permanens in sua dispositione. Si igitur iste sermo est necessarius vt aliud sit a particularibus, necesse est vt vlti ma genera, & prima sint alia a particularibus. & iam diximus quod hoc est impossibile. Et etiam, quando oportet affirmare vniuersale esse aliud ab omnibus particum laribus, dicamus igitur, quando ali quid dicetur de materia, vtrum il iud sit aliud ab omnibus particularibus, aut est aliud a quibusdam aut non est aliud a quibusdam, aut non est aliud ab auiquo eorum. Quo niam, si non fuerit aliud a particu laribus, nihil erit intelligibile, sed omnia erunt sensibilia: & impossibile erit vt aliquid sciatur per scientiam, nisi aliquis fingat quod sensus est scietia. Et etiam erit impossibile aliquid esse aeternum, & immobile. omnia enim sensibilia sunt corruptibilia. Sed, si nihil fuerit aeternum & immobile, impossibile erit generationem esse, nece, se enim erit generationem esse, & ex quo sit generatio, & vt principia istorum sint ingenerabilia, si cessent. Et est impossibile vt aliquid sit ex nihilo. quoniam, si gene ratio est, necesse est vt motus habeat finem. nullus enim motus est infinitus, sed omnis motus habet fit nem & complementum. & impossibile est vt sit illud, quod impossibile est vt fiat, illud autem, quod fit, est possibile in primo, quod sit necessario. Et etiam, si res vni- uersalis est materia, quia non generatur, necesse est vt substantia sit magis prima quam materia. Quo niam, si vniuersale non fuerit materia, neque substantia comprebensibilis nihil erit omnino. siicitur non fuerit hoc, erit vniuersale, quod est aliud ab istis particulari bus forma, & sigura necessario, Si igitur finxerit aliquis hoc, continget ei aliquod inopinabile. non enim potest dicere, quod hoc est possibile in omnibus rebus, sed in quibusdam esse, in quibusdam non manifestum est enim quod impossibi le est hoc esse in omnibus rebus. enim eni dicimus, quod domus sit aliud a domibus sino ularibus.

13

Et cum hoc perscrutadum est, vtrum substantia omnium hominis est vna, aut no. Si enim dixerimus quod substantia eorum est vna. cotinget inopinabile. quoniam om nia, quorum substantia est vna, sunt vnum. &, si dixerimus quod substantiae eorum diuersae sunt, hoc etiam erit impos sibile. Et cum hoc quo modo potest esse ut materia sit in aliqua hora quaelibet istarum. cum omne sit vtrunque, scilicet vni uersalia & particularia.

14

Et quaerendum est etiam quaestionem difficilem de principis quoniam, si principia sint vnu in forma, nihil est vnum in numero. neque, unum generabile.Eet siita sit, & nullum vnum sit praedicatum de omnibus rebuss uomodo est scien tia, aut cognitios Si autem omnia principia sint vnum in numero, et non fuerint principia quorundam alia a principiis quorundam, sicut, principia rerum sensibilium, v.g quod ista litera & alia est vna in forma, et principia earum suntvna in forma, & diuersa in numo ro. Si igitur principia entium non fuerint talia, sed vnum numere non erit aliud ab elementis, nulla enim est differentia inter dicere sermonem dicentem vnum in numero, & dicentem vnum partici lare. ab vno autem particulari non nisi vnum particulare, quare nequ ab vno numero non nisi vnum numero. dicimus enim in omni esse parti culare in eo, quod est vnum in numero: & dicimus vniuersale de i. lo, quod praedicatur de istis particularibus. v.g. quod si elemeta vocis essent terminmata i numero, tuo omnes literae essent secundum n merum elementorum, neque, multiplicarentur, neque, magis essent.

15

Et nos dimisimus perscrutari de quaestione non minus difficili praedictis. & est vtrum principia con ruptibilium sint principia incorrum ptibilium, aut alia. Quoniam, si principia corruptibilium suerinprincipia incorruptibilum, quomodo quaedam erunt corruptibilia, e. quaedam incorruptibiliatum & quae res Epicurei autem, & omnes loquentes in Diuinis laborant ratio cinando, vt sufficerent animae sua tantum, non nobis. Ponunt enim principia esse Deos, & ex Deis: et fingunt quod principia, quae non potauerunt de sublimatione, & non gustauerunt de manna, & nectare, moriutur. Manifestu est initur, quod ipsi dixerut ista, & sunt non ta apud eos. sed hoc, quod posuerus de istis causis, quonia gustant & potant, est extra rones nostras, quae niam si receptio eorum est propter veluptatem, tunc nec nectar, nec. manna est causa alicuius permane tiae. & si illa receptio est vt essentiae eorum remaneant, quo erunt aeterna, & indigent cibo est Et ideo non oportet perscrutari de sermoni bus eorum, quorum Philosophia est similis picturae. Sed oportet perscrutari, & quaerere a dicentibus illud, quod dixerunt, secundum de monstrationem, quare, si principia rerum sunt conuententia, accidit, quod quaedam sunt semper perma nentia, & quaedam corruptibilia. & non est necesse, vt ista sint sic, cu non dabunt cam in hoc. manifestum est igitur, quod principia entium non sunt conuenientia. Si igi tur aliquis existimauerit se dicere aliquid in hoc, cotinget ei quod conicit Empedocli. Emper enim finxcit, quod us est causa corruptionis, & principiu eius. & existimat quod ista lis generat omnia praeter vnum. & omnia praeter Deum facta sunt ab hac lite. Fingit enim in suo sermone manifestum esse, quodexli te est generatio omnium, quae fuerunt, & quae sunt, & quae erunt. & quod ex ea nascuntur arbores viri, & multeres, & pisces, quorum nutrimentum est in aqua, & Du, quorum vita est longissima, & alia. Et fingit quod, si lis non esset in rebus omnia essent vnum lis enim cum fuerit cum rebus, disperget eas, & non dimittet eaquiescere. Accidit igitur ex hoc sermone vt Deus, qui est perfectus in forma, sit minoris scientia quam aliud, cum nesciat omnia elementa. quia lis non est in eo, et simile cognoscitur per simile. vebi gratia, terra per terram, & aqua per aquam, et amicitia per amicitiam, & lis per litem. Ma nifestum est igitur quod accidit, ex suo sermone, vt lis sit causa corruptionis, non causa generationis. et secundum hunc modum ac. cidit, vt amicitia non sit causa ge nerationis, quoniam, cu congrega ta fuerint aliqua in vnum, corrumpentur alia. & cum hoc Emped non narrauit, quae est causa transmutationis rerum, sed finixcit quod natura earum est ita. & finxcit quod cum lis, quae est maxima, fuerit interfusa in membris, & ad mixta in eis erunt generata, erit generans in fine temporis illud, V quod transmutatur, & transmutat res, & abstrabit eas a termino. Et secundum hunc sermonem apparet quod transmutentur res necessario: neque, narrauit quae est causa huiusmodi necessitatis, sed tantu dicit hunc modum sermonis, quasi esset manifestus. &¬ non fingit quod quaedam entia corrumpuntur, & quaedam non corrumpuntur, sed fingit quod omnia en tia sunt corruptibilia praeter elementa. Nostra autem perscrutatio, & quaestio difficilis est, quare quaedam corrumpuntur, et quae dam non, si sint ex eisdem principiis. Et hoc, quod diximus, sufficit in hoc, quod principia rerum non sunt eadem. Si autem principia sunt diuersa, contingit etiam quaestio difficilis, vtrum ista principia corrumpantur, aut no. Manifestum est igitur, si corrumpantur, quod sunt ex aliis necessario, omnia enim corrupta vadunt ad ea, ex quibus sunt. & sic accidit vt principia habeant alia principia. quod est impossibile. hoc enim procedit in infinitum. Et etiam, si principia corrumpantur, & confundantur, quomodo erit generatio re rum corruptibilium EEt etiam siprincipia non corrumpuntur, quomodo ex quibusdam principiis non corruptibilibus fiunt corruptibi¬ lia, & ex quibusdam incorruptibilia. hoc enim non est rectum: sed aut impossibile est hoc esse, auindiget multo sermone ad confirmandum hoc. Et etianm nullus dixit, quod principia sunt diuersa sed omnes finxerunt, quod principia omnium sunt eadem, & voluerunt perscrutari de praedicta quaestione, vt illi, qui perscruta¬. ti sunt de hac quaestione.

16

Et nos videmus, quod difficilior istarum quaestionum, & magis necessaria ad sciendum veritate est, vtrum ens & vnum sint substantiae entium, & vtrum non attribua tur alii, sed hoc est ens & hoc est vnu: aut oportet quaerere quid est, ens, & quid vnu tali quione, quasi alia natura esset eis subiecta. Quidam enim homines existimant, quod natura eorum est talis, & quidam aliter. Plato aut & Pythacorici no finxerunt ens & vnu esse aliud sed finxcerunt quod natura eorum haec est, & substantia eorum, vt sinvnu, & ens. Naturalis autem, sicut Emp. attribuit vnu alii maninifestiori, & fingit quod vnum est ens. & forte dicit, quod illud vnum est amicitia. & finxcit, quod hoc vnu est amicitia, quae est ca, per quam omnia sunt vnu. Et alii singunt haec vnum & ens esse ignem, & alii aere, ex quo facta sunt omnia entia. Et similiter illi, qui finxcerunt elementa esse plura. isti enim coacti sunt ad dicendu, quod vnu & ens signi ficant plura secundum numerum principiorum, quie dicunt esse. Et, si aliquis, finxerit, quod vnu & ens non sunt substantiae rei alicuius, accidit vt nihil aliorum vniuersalium sit substantia alicuus rei. vnum enim et ens sur vniuersalia magis, quam alia. Si autem vnum non fuerit existens per se, similiter neque, ens est existens per se, nullum enim aliud est existens per se, nisi particularia. Et etiam, si vnum non fuerit substantia, ma nifestum est quod non est num erus abstractus a numeris, quasi aliqia natura separata ab entibus, nume rus enim vnitas est. vnum aut est aliquid existens per se, solitarium. Et cum aliquid sit vnum & ens, necesse est vt sit substantia, quoniam, de eis non dicetur aliquid vniuersale, sed illa dicentur de se. Et non est possibile, si aliquis dixerit quod vnum & ens sunt idem. multae enim sunt quaestiones difficiles cotra illum. quarum vna est, quo est possibile, vt aliquid aliud ab istis sit, scilse. qumodo est possibile, vt generationes sint plures vna. generatio enim non est nisi entis. & ideo accidit vt entia sint vnum necessario, sicut dixit parmenides, & vt istud vnum sit ens. Secundum igitur vtrulibet istorum duorum modorum dicatur, hoc difficile est & graue, quoniam, si di xerimus quod vnum substantia non est, & si dixerimus quod vnu est, aliquid existens per se, impossibile erit vt numerus sit substantia, si vnum non fuerit substantia. Si au tem aliquis dixerit, quod numerus est substantia, in hoc quidem erit quae stio difficilis. & est quaestio quaerens de ente vtrum sit aliud ab vno, aut est vnum. & necesse est vt ens omne non sit vnum. & ne¬ cesse est etiam vt sit, quia omnia aut sunt vnum, aut plura composta ex vnis. Et, etiam si hoc vnu est indiuisibile, erit secundum hoc, quod & eno opinabatur, nihil esse omnino. Eingit enim, quod illud, quod non augmentatur apud additionem, neque diminuitur apud diminutio nem, non est entium. manifestum est igitur, quod entia secundum sui sigmentum sunt magnitudines si igitur entia sunt magnitudines, sunt magnitudines corporales: qui niam magnitudo corporalis est ens, omnibus modis. aliorum autem quae dam sunt, quae quando componuntur, sit ex eis magnitudo: & quae dam sunt, quae quando componuntur, non fit magnitudo, secundum quod diximus, finxcit enim quod supe¬. ficies & linea, quando componurtur, faciunt magnitudinem, punctus autem, & vnum non faciut magnitudinem. Quia igitur ist. geno errat in suo sermone & tenet opinionem tortuosam, & posst bile est vt aliquid sit indiuisibileoportet nos respondere isti sermonaliquantulum. & dicamus, quod quado vni additur aliquid non ma ius erit, sed plus: & ideo non erit magnitudo. Quoniam quo modo est possibile vt magnitudo sit ex talivno, & ex pluribus, quae non sunt vnume Et dicens hoc, est similis di tenti lineam componi ex punctis. Et, si aliquis existimauerit hoc es. se, & quod numerus sit ex hoc vno, & ex alio, quod non est vnum, sicut quidam dicunt, quaeratur ab eo, quare hoc non est in numero in quibusdam generibus numerus, et in quibusdam magnitudo, si illud, quod non est vnu, est aequale vni, & habeat candem naturam. Nom enim est manifestum, quomodo ni meri fiunt ex vno, & ex alio, quod non est vnum: neque quo modo est possibile vt magnitudines sint ex aliquo numerorum & ex hoc, quod non est vnum.

Caput 5

17

Et istam quaestionem consequitur alia difficilis, & est, vtrum numeri, et corpora, & superficies & lineae, & puncta sint substan tiae, aut non Quoniam si non fuerint substantiae, tunc recedet a nobis co gnitio, quae sit subiecto, & quae est substantia entium. Motus autem & passiones, & species relationis, & dispositionum, & dictionum existimantur non significare substantiam alicuius, quia omnia dicuntur de subiecto, & nihil eorum di citur, quod est hic. Illud autem quod existimatur in maiori parre significare substantia est aqua & terra, & aer, & ignis, ex quibus constituuntur omnia composita corpora. caliditates vero, & figiditates in istis rebus, & similia sunt passiones substantiae. corpuvero e illud, quod determinmat istapassiones solum, quia est ens aliquid, & alia substantia. Sed cor, pus est minus superficiae in substan tialitate, & superficies minus quam linea, & linea minus qua punctum. & vnum corpus definitur [indent 475]es per ista. ista enim existimantur se sine corpore: & hoc possibile est corpus aut impossibile est vt sit si ne istis. Et ideo existimabant An tiqui pbilosophorum quod substantia, & ens est corpus, et quod alia sut passiones istius corporis. et ideo isti existimauerut quod principia cor porum sunt principia entiu. alii au tem, qui reputabantur sapientiores illis, existimauerunt, quod substan tia, & ens est numerus. Sicut igitur diximus, si ista, quae dixcimus, non sunt substantiae, nulla est substantia omnino, neque, ens, quoniam rectum non est vt accidentia, quae accidunt istis substantiis, dicatur substantiae & entia. Sed, cum sit ma nifestum quod longitudines, et pu cta, quae sunt corporis, sunt maioris, substantialitatis quam corpus, & non videmus ea esse substantias ex quibus igitur corporibus sunt substantiae entium: & impossibi le est vt sint ex corporibus insensibilibus, aut forte nulla substantia omnino est. Et etiam videmus, quod omnia ista sunt dimensiones corporis. quaedam enim sunt latitudinis, quaedam spissitudinis, & quaedam longitudinis. Et cum hoc dicitur, quod ista sunt in corporibus, sicut ficurae sunt in eis. corpus enim necesse est vt habeat aliquam siguram. Si igitur possibile fuerit, vt corpus non habeat siguram possibile erit vt non habeat dimensionem, verbi gratia, quoniam, si fuerit possibile vt ficura Mercurum non sit in idolo Mercuru, possibile est vt sigura semigrandi nis sit in tota sigura grandinis. Et cu hoc, quod diximus, accidit istis error, cum perscrutati fuerimus de rebus, quibus contingit generatio & corruptio. Existimant enim quod substantia non primo fuit, deinde fuit: aut fuit primo, deide corrum pitur: & quod passiones contingut et apud generatione & corruptionem, puncta autem, & lineae, & su perficies impossibile est vt habeat generationem & corruptione, aut vt sint quandoque, & quandoque, non Corpora. enim continua & discreta apud continuationem adunantur, & apud discretionem fiunt duo. & nihil corrupitur, nisi corruptio accidat ei. & ea, quae diuiduntur, non sunt sine generatione, punctus autem, si non diuiditur, non sit due puncta: & si veneratur, & corrumpitur, est necessario ex aliquo illud.

18

Et rectum est quaerere de quaestio ne difficili, quare quaerendae sunt aliae substantiae a sensibilibus, & a medijs, scilicet formae, quae fingun tur esse. Quonia, si quaerimus istasubstantias propter hoc, scilicet quod ma thematica distinguutur a sensibilibus per aliud, non distingitntur al eis per hoc, quod sut multae formae sicut istae formae. manifestum est igi tur, quod princepia istorim non erus terminmata tan numero, quem admodim principia qualitatis, quae sunt hic, tio sunt terminmata in numero. prin¬ cipia enim cuiuslibet qualitatis non sunt terminmata in numero, sed forma. nisi principia literae compositae ex duabus literis, aut principia vo cis compositae ex duabus vocibus, principia enim istius literae sunt terminmata forma, & numero. & similiter erit etia in rebus mediis. Si igitur non fuerint aliae substantiae, aliae a substantiis sensibilibus, & a substantuis mathematicis, sicut quidam dicunt, manifestum est, formam non esse. Sed, si concesserimus formas esse, & principia esse terminmata numero no forma, iam narrauimus, quod contincit ex hoc necessario, & quod est impossibile omnino.

19

Et assimilatur istis quaestionibus dictis ista quaestio, vtrum elementa sint potentia, aut alio modo. St igitur alio modo, quomodo est posesibile, vt aliquid sit ante elementa, & sunt principia. potentia enim est ante illam aliam causam. illud au tem, quod non habet potentiam, non est ante potentiam necessario. Si autem elemeta fuerint potentia, tue possibile erit vt elementa non sint aliquod entiu. illud enim quod habet potentiam vt sit, nondum est. & non fit nisi illud, quod non habet esse. & nihil erit, quod non ha bet potentiam vt sit. Hae igitur quaestiones sunt difficiles, de quibus persrutandum est in cognitio ne principiorum.

20

Et etiam perscrutandum est vtrum principia sint vniuersalia, aut particularia. Si vniuersalia, non sunt substantiae. comunia enim non dicuntur esse hoc singulare, sed exemplaria haec. substantia autem dicitur esse hoc sinculare. Si ioitur dicitur praedicabile de rebus modo communi, quod ex hoc tunc Socrates erit multa animalia, scilicet Socra. et homo, & animal. quoniam vnumquodque, eorum signi ficat quod est hoc vnu. Ista igitur accidentia accidunt, si principia fue rint vniuersalia. Si autem non fue rint vniuersalia, & fuerint sicut principia particularia, tunc scim non habebit esse. scientiae enim om nium sunt vniuersales. manifesto est igitur, quod, si fuerit possibile. vt ista principia cognoscantur, quod alia principia sunt vniuersalia an te particularia, quae praedicantur de particularibus.

PrevBack to TopNext