Text List

Sectio 2

Sectio 2

An ex suppositione mundi conditi vel voluntatis reparandi hominem lapsum et reducendi ad finem suum supernaturalem necessitatus sit Deus ad incarnationem?

SECTIO II An ex suppositione mundi conditi vel voluntatis reparandi hominem lapsum et reducendi ad finem suum supernaturalem necessitatus sit Deus ad incarnationem?

Primi membri triplex potest esse sensus. Primus: an ex suppositione voluntatis Divinae efficacis de producendo hoc mundo cum omnibus suis partibus quibus nunc constat necessaria fuerit Incarnatio? Cuius quaestionis facilis est resolutio affirmativa, quia de facto huius universi pars praecipua seu caput est Christus. Secundus: an ex suppositione volun tatis Divinae, qua subiecto mensura de facto assignata, voluit propagari gloriam suam extrinsicam per hunc mundum, fuerit necessaria Incarnatio? Et huius facilis est resolutio affirmativa. Quia non dato Christo, ne fuisset Deus glorificatus operibus teandricis. Deus autem non moraliter sed metaphysice necessitatur ad ponenda media necessaria in ordine ad optinendum finem efficaciter intentum, alioqui imprudenter procederet quod repugnat Deo. Tertius sensus esse potest an ex suppositione voluntatis Divinae efficacis de existentia mundi, put complectitur 4 elementa, animalia rationalia et irrationalia, Caelos et Angelos, necessario Deus voluerit Incarnationem, ita ut moraliter ne potuerit esse voluntas de aliis obiectis, nisi coniuncta cum hoc mysterio? Ad hoc dubium respondendo.

Dicendum primo. Ex suppositione voluntatis de mundo condendo non fuit Deus necessitatus ad Incarnationem. Est communis. Probatur. Quia inter Verbum Incarnatum et reliquas partes universi nec est ulla connexio essentialis, nec Incarnatio ad statum connaturalem mundi huius et partium illius est pertinens, cum sit bonum quo ad substantiam supernaturale, naturae rerum indebitum, ordinemque naturalem transcendens. Ergo, etc.

Dicendum secundo. Quamvis convenientissimum fuerit, ut Deus per Incarnationem repararet lapsum humanem, non tamen id omnino necessarium fuit etiam ex suppositione voluntatis de illo reparando, et ad finem suum supernaturalem reducendo. Est communis Theologorum. Probatur authoritate S. Augustini qui Libr. 13 de Trinitate cap 10 dicit "Verum etiam ostendamus non alium modum possibilem in Deo defuisse, cuius potestati omnia aequaliter subiacent, sed sanandae miseriae nostrae convenientiorem alium modum ne fuisse." Probatur ratione prima pars conclusionis ducta a congruentiis, quarum summa est, quod per talem reparationis modum, homo optime praemoveatur ad bonum et finem suum supernaturalem, et avocatur a malo, atque bonitas caeteraque attributa Dei, luculentius sic manifestantur. Ex quo sequitur quod quamvis Incarnatio ne fuerit simpliciter necessaria ad redemptionem generis humani, sicut cibus necessarius est ad sustentandam vitam fuit tamen necessaria, sicut equus necessarius est ad iter commodius peragendum, hoc est, ad melius et convenientius reparandum hominem.

Secunda pars conclusionis probatur authoritate SS. PP. Leonis Gregorii et aliorum apud Suarez, est quibus S. Augustinus Lib. De agone Christi cap 11: "sunt (inquit) stulti qui dicunt non poterat aliter sapientia Dei liberare humanem, nisi susciperet humanem." Probatur secundo ratione: si enim ob aliquam causam posset necessaria esse Incarnatio ad reparationem nostram esset maxime ob hanc, ut ex perfecta iusticia satis fieret Deo pro peccato. Sed hoc non fuit simpliciter necessarium nam ut inquit S. Cyprianus Sermone de passione Christi et sine hoc holocausto poterat Deus tantum condonasse peccatum, est enim Dominus iuris sui contra peccato rem acquisit: vel etiam potuit minorem aliquam satisfactionem exigere et acceptare, reliquum autem liberaliter condonare. Haec planiora sunt, difficultas iam instat gravior in suppositione condigne satisfactionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 2