Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 11
An in Daemonibus sit fidesbonaventura in 2. Sent. Dist. 2S. quaest. bs: suam sententiam proponit de fide Daemonum, his verbis: Habent (inquit) aliquam notitiam de articulis, & credibilibus, quae quidem dici potest fides, sive credulitas, propter hoc, quod non est in iis visio aperta: & illa quidem cogniti o, partim fuit iis indita in creatione, partim uero ex acquisitione. A prima enim creatione sua habuerunt cognitionem aliquam de articulis pertinentibus ad Trinitatem, quae etsi non meretur dici fides, imo potius cognitio contemplationis, propter oba scuritatem Aenigmatis, peccato tamen superveniente, & Aenigmate subsequente, illa cognitio meruit dici fides, cum sit cognitio Aenigmatica de his quae spectant ad divina. Quantum autem ad articulos spectantes ad humanitatem, est in iis cognitio acquisita per multa miracula & experimenta, & quasi extorta necessitate quadam. Dum enim vident Daemones aperte, eos qui in Christum credunt, non posse damnaris manifesta ratione coguntur credere, fidem credentium in Christum veram esse: & per hoc, ex consequente credunt, omnia esse vera, quae credunt Christiani, & ex hoc etiam perterren¬ tur: propter quod dicit sacobus, quod credunt & contremiscunt. Haec Bona ventura.
2 Ex his verbis patet, Bona venturam non tribuere Daemonibus fidem historicam proprie dictam, hoc est, assensum historicum nitentem Dei authoritate, sed potius assensum historicum experimentalem, h. e. nitentem experimentis & miraculis: notitia autem experimentalis, non tam ad fidem quam ad scientiam pertinet. Eandem sententiam profitetur Estius, Zib. 2. dent. Dist. 22. Verba eius haec sunt.
S Est (inquit). ad veram seu Christianam. fidem, necessaria: quaedam voluntatis propensio, qua intellectus. ducatur ad assentiendum qus, verbis, in cuius authoritate animus, credentis acquiescit. Habet enim hoc proprium actus fidei, ut, ex quadam. humili rexerentia erga Deum, intellectus cedat, eius authoritati, suscipiatque firmiter at que obedienter ea quae dicuntur, etiamsi ratione minus ea perspiciat. Si quis ergo, vel sola, naturalis ingenii sagacitate, vel argumentorum aut rationum pondere, vel sensus aut etiam signorum tantum, exidentia convictus, assentiatur tis, quae, sunt dixinitus rexelata, non pertinebit ille:ssensus ad fidem Christianam. Cum, igitur Daemones, subtilitate suae naturae: & perspicacitate ingenii, videant dogmata religionis nostrae non repugnare veritati sibi naturaliter cognitae, videantque: eadem confirmari miraculis, naturae facultatem, ipsis probe perspectam, excedentibus, experiantur denique virtute Christianae doctrinae plurimos e suo regno & potestate eripi, atque his similibusque adducti & convicti, cogantur fateri verissimam esse religionis Christianae doctrinam: cum nulla sit in iis alioquierga veritatem divinam spontanea voluntatis submissio atque obedientia, non potest iltorum de rebus divinis assensus, proprie fides appellari, sed certa quaed im cognitio, per experientiam, & rerum vel signorum exidentiam extorta.
A Doctissimus Pareus contrariam sententiam amplectitur: nam parte 2. explic. Cutech. quaest. 2I. historicam fidem proprie dictam Daemonibus tribuit, eamque sic describit: Historica fides, est agnoscere & statuere quod verum sit omne Dei verbum, &c. Idque propter ipsius Dei authoritatem, & asse verationem, de qua nobis constat.
sS Merito igitur hic quaeri potest de assensu Daemonum: utrum nitatur Dei authoritate, an vero tantum sit notitia experimentalis, per signorum exidentiam extorta. Huius quaestionis determinationem tribus assertionibus proponam:
o Prima assertio sit haec er Daemonum notitia, est vera & proprie dicta fides historica: hoc est, nititur etiam Dei authoritate, & non tantum experimentis, aut miraculis: ratio huius assertionis est, quia illi persuasissimum habent, Deum non posse mentiri, aut falsum dicere, ideoque necessario assentiuntur toti verbo divino, propter ipsius Dei authoritatem:
Secunda assertio: Fides historica electorum, hoc est, notitia sacrae Scripturae, quam electo habent, quatuor modis differt a fide Historica Daemonum. Primo, quod fides historica electorum, habeat adiunctam fiduciam & ayplicationem gratuitae temissionis peccatorum, fides vero Daemonum adiunctam habeat contrariam persuasionem: hoc est, applicationem iustitiae vindicatiyae. Secundo, quod illorum fides, ut postea patebit, oriatur ex pia inclinatione & reverentia voluntatis, ducentis intellectum captivum in obsequium seu. obedientiam Christi, horum vero fides coniunctam habeat voluntatis rebellionem, qua cuperent falsum esse id quod verum fateri coguntur. Tertio, quod electi veritatem, cui assentiuntur, ament. Daemones vero eam odio prosequantur. Quarto, quod illorum assensus adiunctum habeat gaudium, & delectationem: hi vero non sine dolore & horro- re assentiantur.
S Tertia assertio: Deus Opt. Max. hanc fidem hist oricam, Daemonum intellectus in prima creatione indidit, eamque post Daemonum lapsum non sustulit aut abolexit, sed con¬ ser vapit, non quidem ut hoc pacto eos ornaret & bearet, sed contra ut miseriam ipsorum augeret. irae enim, potentiae, & iustitiae di vinae consideratio, damnatis illis spiritibus ineffabilem horrorem & pavorem incutit.
9 Quarta assert. Fides Daemonum, ante ipsorum lapsum, fuit splendida & insignis virtus, nunc vero mali & vitiosi habitus rationem habet, non per se, sed per accidens, (ut bene notat Pareus:) quia videlicet coniunctam habet rebellionem voluntatis, & immane odium, quo veritatem, cognitam prosequuntur.
On this page