Text List

Liber II, Quaestio 1

QUAESTIO I.

Primo quaeritur an Deus alicui creato vel creabili possit communicare potentiam creandi.

Rationes principales

Et videtur quod sic. Et primo ex parte termini ad quem: 1. Omnis effectus finitus potest fieri ab aliqua causa finita, tum quia talis effectus finitus non excedit in infinitum effectus causarum finitarum, tum quia causa quae sic potest in illud finitum quod non potest in maius est necessario finita; sed non solum unus, immo et unusquisque effectus creatus est finitus; ergo unusquisque eorum potest creari a causa finita. - Dicebatur quod licet effectus sit finitus, modus tamen faciendi est infinitus. - Contra: aut ille modus est aliquid factum seu aliquid ponens in ipso effectu aut non. Si sic, ergo aliquod infinitum est creatum, et sic omnis creatura esset infinita. Si non, ergo adhuc stat argumentum, quia quicquid est in effectu est finitum.

2. Item, quod in infinitum exceditur a potentia alicuius agentis, nihil inconveniens si ·fiat ab illo, saltem per speciale donum Dei; sed quicquid est in corporalibus terminus seu per se effectus creationis est in infinitum minus quacunque substantia et potentia intellectuali ; ergo et cetera.

Secundo, ex parte termini a quo, scilicet de nihilo: 3. Ubi enim nulla est distantia nec resistentia, nulla est realis magnitudo aut infinitas distantiae et resistentiae; sed inter nihilitatem praecedentem rem creatam et inter eius entitatem vel esse nulla est realis distantia intermedia, nec praefata nihilitas potest realiter resistere causae activae illius esse; ergo videtur quod longe minoris potentiae sit facere rem de nihilo quam facere illud de contrario seu de subiecto eius contrarium in se habente.

Tertio, ex parte subiecti passi vi actionum creatarum: 4. Patiens enim, in quantum patiens, nihil agit; ergo, in quantum tale, in nullo coadiuvat actionem potentiae activae, in quantum est agens; ergo absque omni patiente et absque omni ordine ad patiens potentia activa creata poterit suam actionem agere et maxime cum supernaturali dono vel auxilio Dei; sed hoc non est aliud quam de nihilo creare; ergo et cetera.

Quarto, ex praecellentia formae ad materiam: 5. Ex qua videtur quod maius sit facere formam quam materiam; sed multa agentia efficiunt formas; ergo multo magis possunt efficere essentiam materiae, saltem per singulare donum Dei; sed hoc est creare; ergo et cetera.

Quinto, ex factione primarum influentiarum cuiuscunque agentis: 6. Quae, ut videtur, necessario fiunt de nihilo, cum naturaliter praecedant eductionem quae fit de materia seu de aliquo.

Sexto, ex parte divini posse et sui possibilis: 7. Deus enim potest omne illud in quo non cadit contradictio; sed in hoc quod creatura creet non includitur contradictio, tum quia ex hoc creatura non ponitur esse infinita, immo potius limitata a Deo ad certa creabilia et ad terminatum modum sic vel sic creandi - utpote dato quod non possit creare nisi capras, et hoc nisi centum, et hoc tantum per decem dies -; tum quia ex hoc multo minus ponitur esse Deo aequalis, immo ponitur esse sub Deo, et in hoc ipso est dependens a Deo, et hoc ipsum accipiens a Deo; tum quia ex hoc creaturae sic creanti non debetur illud genus latriae seu adorationis quod competit soli uni et summo Deo, quia ex hoc non habet nec dicitur habere rationem summi creatoris, sed solum subsecundarii et instrumentalis.

Septimo, ex praecellentia actuum liberorum seu libertatis creatae: 8. Si enim naturae corporales vel naturae non liberae potuerunt hanc potestatem a Deo accipere quod ad earum actus sequantur in rebus aliis mirabiles effectus, utpote quod de aere fiat ignis vel productiones arborum et animalium: multo magis, ut videtur, potuit ipsam a Deo accipere voluntas angelica et eius imperiosum velle; sed perinde est quod ad solum imperium sui velle arbor vel animal de nihilo producatur sicut et si de aliquo producatur, quia illud de quo educeretur in nullo iuvat velle, et quia ita fit in instanti, et quia illud velle non oportet quod plus contingat illam materiam de qua fiet arbor quam ipsum nihil de quo fieri dicitur; unde et videmus quod apud Deum aequalia sunt suo solo velle facere aliquid de aliquo et facere aliquid de nihilo.

9. Item, ratio cui quidam innituntur non videtur valere. Dicunt enim quod si aliqua creatura crearet aliquod ens, tunc eo ipso posset creare omne ens; quia creans non dat solum esse in hoc particulari, sed etiam dat seu facit ipsum esse absolute. - Contra hoc enim arguo: quia videmus quod lux generans radium dat sibi totam essentiam et tamen non propter hoc potest generare omnem radium eiusdem generis nec etiam eiusdem speciei, quia non potest generare radium genitum vel generabilem ab alia luce sibi consimili. - Praeterea, unde sequitur: potest creare hoc esse vel esse in hoc, ergo potest creare omne esse? hic enim ex singulari infertur universalis; et ita est ibi, ut videtur, fallacia consequentis.

10. Item, non videtur valere quaedam alia ratio qua dicitur quod illud quod non agit se toto non potest facere totum; non enim agit per id quod est in eo materiale seu passivum vel potentiale, sed solum per id quod est in eo activum et formale. Ex quo videtur quod non possit agere nisi formam, non autem materiam, et praecipue quia nihil agit nisi sibi simile. - Contra hanc enim rationem arguitur: primo, quia dato quod forma miraculose, fiat sine materia, sicut de formis accidentium fit in sacramento altaris, tunc ad minus forma illa aget se tota; ergo saltem tunc poterit creare; constat autem quod forma non est minus potens in sua materia quam existens extra suam materiam; ergo et cetera. - Secundo, quia ex hoc non probatur quin saltem forma possit creare formam, sicut creatur forma gratiae a Deo in mentibus nostris. - Tertio, quia non omnibus constat quin a Deo possit fieri aliqua pura forma, nulla egens materia; et tunc videtur quod videtur quod illa ageret se tota. - Quarto, quia nullum agens agit se toto, id est, secundum totalem ambitum suae virtutis, nisi quando in uno actu facit totum illud quod facere potest; sicut dicimus quod fit in productionibus Dei personalibus; unde Deus in creando hanc vel illam rem non explicat totum ambitum sui posse; non videtur ergo quod ad actum creandi exigatur quod creans agat se toto.

11. Item, actio quae fit in speciebus sacramenti altaris nullum penitus habet recipiens, quia nulla est ibi materia ac per consequens nec potentia materialis; ergo illa fit penitus de nihilo et per modum creationis; sed illa fit ab agente creato; ergo et cetera. - Dicebatur quod agens illud exigit certum aspectum ad locum specierum et ad species ipsas et quod aspiciendo eas quodam modo habet aspectum ad materiam speciebus debitam. - Contra: quia quod non eget patiente propter receptionem suae actionis non eget loco vel forma patientis, in quantum est patiens; cum etiam materia specierum sacramentalium non sit ibi secundum se, idem est aspicere ad eam quod aspicere ad omnino nihil. - Praeterea, ad quid oportet quod aspiciat species, nisi dicatur quod ipsae recipiunt actionem eius et ita quod vere habeant rationem materiae et subiecti primi?

12. Item, quicquid potest Deus velle potest facere; sed potest velle dari alieni potentiam creandi, immo et potest velle quaecumque contradictoria, ut probabo; ergo et cetera. - Probatio minoris: quia Dei velle est tanti ambitus quanti est suum scire seu cogitare; sed ipse cogitat omnes contradictiones et optime novit eas et earum compositiones; ergo non solum potest eas velle, sed et vult eas. - Dicebatur quod Dei velle et scire sunt aequalis ambitus respectu eius in quo sunt seu respectu suae essentiae, non autem respectu eius ad quod sunt seu respectu obiectorum suorum. - Contra: maius est illud quod respectu sui et respectu obiecti est maioris ambitus quam illud quod altero modo solum. - Praeterea; infinitum non potest excedi, quia eo ipso esset finitum; si ergo Dei voluntas habet obiecta infinita, ergo non potest excedi ab obiecto scientiae Dei. - Dicebatur aliter ad primum, scilicet quod Dei scientia respicit quaedam per modum quidditatis, sciendo scilicet rationes seu quidditates eorum, in quibusdam vero ultra hoc scit eorum existere, utpote scit quod sunt vel erunt seu fient vel fuerunt et quod consimiliter divinum velle se habet ita quod illa quae Deus scit ut quidditates solum, non autem eorum existere nec eorum fieri vult solum ut quidditates, quorum autem scit existentiam vult et eam. - Contra: Deus scit peccatum aliquod esse futurum et fiendum vel factum et tamen non vult nec potest velle quod illud fiat vel sit vel fuerit. - Dicebatur et aliter quod illa quae Deus cogitat ut vera potest velle, quia illa sola cogitat cum assensu, ilia vero quae cogitat ut falsa et cum dissensu non potest velle. - Contra: Nulla Deus cogitat ut falsa, quin apud se cernat compositionem praedicati cum subiecto, utpote cum cogitat falsum esse vel a me dictum esse quod homo non est homo; sed quoscunque terminos potest divinus intellectus componere tot potest et suum velle; ergo et cetera.

[Respondeo]

Circa quaestionem hanc fuit opinio Magistri Sententiarum quod Deus posset alicui communicare potentiam creandi, non tamen suam propriam quae est increata, sed aliam factam ab eo. Unde libro IV, distinctione V ubi quaerit an Christus potestatem remittendi peccata interius, scilicet emundando vitia a cordibus, potuerit dare alieni, dicit quod "potuit, non quidem ipsam eandem qua ipse potens est, sed creatam, ita quod quicquid operaretur faceret Deo auctore" Et subdit: "Quod ita etiam posset Deus per aliquem creare aliqua,non tanquam per auctorem principalem, sed tanquam per ministrum cum quo et in quo operaretur." Subdit tamen quod "si quis melius aperire possit, non invideo."

Haec autem opinio communiter non tenetur nec est, ut credo, aliquo modo tenenda. Unde Damascenus, libro II, capitulo De Angelis, dicit: "Quicunque aiunt angelos conditores cuiuscunque essesubstantiae, hi sunt patris sui diaboli; creaturae enimexistentes non sunt conditores." Item Augustinus, libro III De Trinitate, capitulo 7, dicit: "Nec sane illi mali angeli dicendi sunt creatores, quia per illos magi ranas et serpentes fecerunt; non enim eos ipsicreaverunt, sed ex occultis seminibus rebus a creatore inditis illos eduxerunt." Et post hoc subdit: "Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas creatores frugum, ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare creatores." Et post: "Itaque Apostolusdiscernens interius Deum creatorem atque formantem ab operibus creaturae quae admoventur extrinsecus et de agricultura similitudinem assumensait: "Ego plantavi, Apollorigavit, sedDeus incrementum dedit."Sicut ergo mentem nostram iustificando formare non potest nisi Deus, praedicare autem extrinsecus evangelium et homines possunt, ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur, exteriores autem operationes per alios revera adhibet. Quapropter ita non possumdicere angelos malos creatores fuisse ranarum, sicut non possum dicere homines malos esse creatores segetum." Et plura de hoc dicit per totum capitulum illud et sequens. Ubi notandum quod utramque opinionem Magistri, de creatione scilicet et de iustificatione, simpliciter negat.

Ad videndum autem, quare in creatura nullo modo possit talis potentia recipi nec esse, ex actione actus creationis et concomitantium aut consequentium ipsam portet nos deduci seu manuduci. Creatio enim proprie sumpta, quantum est ex se et ex parte creantis, non eget aliquo recipiente aut sustentante vel terminante actionem eius; et multo minus, quantum est ex se, eget aliqua materia de qua vel ex qua faciat illud quod facit. De ratione etiam eius est quod creans possit in totum esse et existere sive in totam essentiam, existentiam et subsistentiam eius quod creatur.

Ex his autem probatur quod orime creans habet perfectiones soli summo Deo competentes ac per consequens quod est summus Deus. Constat autem quod Deus nulli alii a se potest dare aliquid in quo includatur quod faciat eum summum Deum et idem quod ipsum.

Quod autem omne creans habeat huiusmodi perfectiones divinas, utpote, summam absolutionem, summam immensitatem et illimitationem, omnipotentiam, simplicitatem, summam dominationem et imperiositatem, summam independentiam et causalissimam ac radicalissimam in omnibus intimitatem et consimilia sic probo.

Et primo de summa absolutione: Quod enim nullo patiente aut obiecto terminante nec aliquo materiali ad suam actionem eget potest agere et agit absque omni aspectu, id est, absque virtuali protensione et conversione seu determinata sui applicatione ad quemcunque locum vel ad quodcunque forinsecum vel ad quemcunque realem terminum sui virtualis aspectus terminativum. Patens est autem quod iste est modus absolutissimus, ita quod ex parte obiecti vel effectus non potest absolutior dari. Constat autem quod absolutissimus modus agendi et virtutis activae respectu eius exigit absolutissimum modum existendi ac per consequens et absolutissimam essentiam. - Rursus, quod est absolutum ab omni aspectu ad quodcunque extrinsecum nullam habet partialem colligantiam cum aliqua parte universi, sed potius ad omnia se habet, quantum est ex se, uniformiter et absolutissime; ergo oportet quod vel ad ipsa se habeat ut omnia modo divino absolutissime circumplectens aut quod nec per modum totius nec per modum partis aliquam coordinationem habeat cum partibus universi. Quocunque autem horum dato, licet utrumque sit impossibile, oportet quod sit abstractissimum ab omni conditione particulari seu partiali ac per consequens quod sit universalissimum ac per consequens et imparticipatum.

De immensitate etiam, praeter hoc quod iam dictum est, secundario probo: Quod enim in agendo ad nullum locum est conversum seu applicatum ita potest agere in uno sicut in alio, et qua ratione in uno eadem ratione in omnibus, et qua ratione in locis actu existentibus eadem ratione in cunctis locis possibilibus; ergo eius potentia actu se extendit ad omnem locum possibilem esse et ita habet potentiam immensam. - Praeterea, cum omne agens sit immediate praesens suo effectui immediato et omni suo effectui, dum fit, sit praesens mediate vel immediate: oportet quod omne agens, absolutissime potens in omnia loca actualia et possibilia, omnibus absolutissime sit praesens et in illo nunc in quo potest in quolibet immediate agere oportet quod sit immediate; et cum nulli possit adesse mediate, nisi ipsum determinate aspiciat per aliqua intermedia - cuius contrarium datur in proposito -: praedictum agens seu creans oportet quod omnibus quibus est praesens sit praesens immediate. - Rursus, cum agens prius naturaliter sit quam suus effectus: qua ratione oportet quod agens sit praesens loco in quo aliquid creat oportet quod prius naturaliter sit ibi praesens quam ibi aliquid ab eo fiat. Ex hoc autem sequitur quod creans praefatum sit in omnibus locis possibilibus, antequam aliquid sit actu factum in eis ac per consequens et antequam ipsa sint actu, quia ipsa loca nihil reale ponunt praeter illa quae sunt in eis. Quis autem dubitet quin talis modus praesentialitatis et immensitatis competat soli Deo? - Amplius, effectus totam suam essentiam et existentiam praedicto modo accipiens a sua causa semper eget praesentia suae causae; ergo quocunque transferatur, habet suam causam immediate praesentem nec ex ratione suae localis translationis variabitur habitudo eius ad praefatam causam essentiae suae; ergo, nulla locali mutatione facta in creante, oportet ipsum esse ubicunque sua creatura feretur aut poterit ferri. Ex quo iterum sequitur quod creans sit simul ubique, non solum in locis actualibus, sed in omnibus ad quae sua creatura poterit quomodocunque transferri. Et ultra hoc sequitur quod non solum aspectus eius ad creaturam suam sit abstractus ab omni respectu situali et locali, sed etiam quod eius effectus ad ipsum habeat respectum abstractum ab omni lege situali et locali. - Praeterea, omne quod dat totam essentiam et existentiam sui effectus et quicquid est reale in ipso oportet quod det sibi omnes reales respectus qui in ipso inveniri possunt; sed omne dans respectus reales oportet quod attingat terminos illorum respectuum; ergo omne creans oportet quod attingat omnes illos terminos qui realiter possunt inesse suo effectui; sed illi sunt infiniti; si enim creat materiam vel quamcunque potentiam passivam, tunc oportet quod attingat ad omnes formas modosque formales quos illa potest recipere. Et multo fortius oportet quod non solum praesentialiter sed etiam causaliter attingat omnia quae ex ipsa possunt educi, ac per consequens quod causaliter attingat omnem virtutem activam cuiuscunque agentis quod de re ab ipso creata potest aliquid educere. Si autem creat formam, tunc oportet quod attingat omnes materias quas illa quomodocunque posset informare; et cum forma sit causa formalis suae materiae et materia sit causa materialis seu supportativa suae formae, tunc oportet quod non solum praesentialiter sed etiam causaliter attingat omnes materias donabiles suo formali effectui et omnes formas donabiles suo materiali effectui. Constat autem quod omne tale est immensae causalitatis ac immensae potentiae et essentiae. - Praeterea, si creans, sicut iam probatum est, potest in omni loco creare, ergo quando creat aliquid in hoc loco, potest simul aliquid eiusdem speciei facere in· alio, et ita in infinitis locis possibilibus potest facere infinita eiusdem speciei; nec curo quod fiant simul, sed quod ipse habet simul totum illud posse. Videtur ergo quod non solum habet potentiam infinitam ad individua eiusdem speciei, sed etiam quod habet posse super totam speciem, quia sub specie illa non possunt plura dari aut intelligi quam illa quae ponuntur ab isto posse fieri. Ex hoc autem ulterius arguo: quia secundum hoc totam speciem cuiuscunque materiae vel formae ab ipso creabilis vel creatae habet sub sua potentia et causalitate; sed species primae materiae vel priorum formarum continet sub se innumeras species formarum seu differentiarum sequentium; ergo et creator eius continebit sub sua potentia omnia illa. Loquor autem hic de specie quae competit materiae vel prioribus formis ex sola ratione suae simplicis essentiae per quam essentialiter et realiter differt ab omni essentia aliarum formarum sibi annexa. - Praeterea, creans secundum praedicta non limitatur in agendo ex parte patientis aut alicuius forinseci nec ex effectu quem fecerit limitatur ad simile peragendum, cum eadem potentia creativa remaneat sibi nec illa quae facit in se recipiat tanquam in materiam vel subiecto ipsorum, et ita nunquam plus vel minus in se repleatur per plurificationem illorum; ergo stante primo effectu ut iam facto potest in secundum; ambobusque stantibus potest in tertium; tribusque stantibus potest in quartum et sic infinitum; ergo omne creans habet potentiam infinitam. - Praeterea, omne creans est exemplar sui effectus, non enim potest facere nisi sibi simile; si ergo creat materiam et formam et varias proprietates sui effectus, oportet quod omnium sit exemplar; sed constat quod materia non potuit creari a materia aut a potentia passiva, in quantum passiva, ergo oportet quod forma seu potentia creativa ipsius creantis sit talis et tanta quod possit esse exemplar materiae et omnium proprietatum materialium et universaliter omnium quae sunt in effectu; sed talis forma est immensa et supra omne genus et ad nullam speciem determinati generis limitata; ergo et cetera. Intellige autem quod ipsa potentia creativa erit necessario hoc exemplar, quia ipsa est principium formale et activum creandorum vel creatorum ab ea. - Praeterea, nullum creans potest creare aliquid sibi univocum, quia nulla essentia ab altero totaliter exiens et dependens est eiusdem speciei aut generis cum illa, cum in infinitum transcendatur ab illa et cum sit quaedam participatio et quaedam influentia seu influxa similitudo illius, ita quod eius esse est umbratile et volatile respectu esse suae causae; ergo creans habet transcendentiam analogam super omnia genera en tis ab eo creati vel creabilis; sed omne tale est immensissimum et omnipotentissimum et ens summe supremum; ergo et cetera. - Rursus, cum naturaliter non determinetur ad illud genus creandum plus quam ad aliud ergo sicut potest in illud analogum, sic et in alia.

Tertio probo hoc ipsum de omnipotentia: Omne enim agens naturale seu naturaliter et necessario est ab altero applicatum et inclinatum et, ut ita dicam, impulsum ad agendum suos effectus; sed, ut iam dictum est, talis modus agendi differt a creatione et a modo creandi; ergo impossibile est actum creationis esse ab aliquo naturaliter et necessario suum effectum agente; ergo oportet quod sit a solo imperio alicuius liberae voluntatis; ergo omne creans n creat per solum liberum imperium sui velle; sed omne tale potest creare quaecunque potest velle creare et quaecunque potest libere disponere et cogitare creanda potest etiam illa facere sub omni mensura et modo quam eis taxare voluerit; omne autem tale est omnipotentissimum; ergo et cetera. - Praeterea, potentia quae omnino eadem manens potest in opposita est potentia liberrima; sed omnis potentia creans est huiusmodi, quia absque sui variatione potest effectum quem creat annihilare : alias nihil posset creare nisi sibi coaevum et etiam vehementer esset arctata ad agendum, si nunquam posset illud non agere; constat autem quod non potest fieri potens ad agere et non agere per successivam variationem sui aspectus, cum ponatur agere sine omni protensivo et applicativo aspectu. - Praeterea, potentia creans non potest esse mota aut applicata ab aliqua potentia superiori sicut nostrae potentiae inferiores moventur et applicantur a voluntate, quia omnis talis potentia agit sub determinato aspectu et impulsu sibi ab altero dato; ergo omnis potentia creans est necessario potentia libera et suprema et nulli alii potentiae subiectibilis vel subiecta. - Praeterea, quod creat et conservat in aliis per se existentiam summam et firmissimam debet in se habere per se existentiam tanquam causalem et exemplarem illarum rerum quas facit et facere potest; sed omnis existentia non libera nec personalis est incomparabiliter minor quacumque libera vel personali et omnis libera quae non potest alteri dare vel dare per se existentiam est incomparabiliter minor illa quae hoc potest; ergo omnis potentia creans est quaedam personalis et libera per se existentia in infinitum transcendens nostram personalitatem et libertatem. - Praeterea, constat quod omnis forma corporalis aut sequens leges corporis nihil potest agere nisi sub certo aspectu, aliquo modo respiciendo determinatum situm et locum; ergo impossibile est quod potentia creans sit aliqua talis aut quod insit alicui tali formae; ergo potentia creans est necessaria potentia intellectiva et libera. Ex quo ulterius arguo: Omnis potentia intellectiva vel volitiva cuius actus differt ab ipsa nunquam potest operari suos actus nisi sub determinato aspectu ad immediata obiecta suorum actuum; oportet enim quod tam potentia quam eius actus fortissime applicentur alicui rationi obiectivae; si autem respectu actus intrinseci oportet earn per certos aspectus protendi, ergo multo magis hoc oportebit respectu vel effectus extrinseci; sed talis modus repugnat modo creationis et rationi eius; ergo oportet quod omnis potentia creativa sit talis potentia intellectualis quod ipsa sit suus actus, ita quod sit suum intelligere et suum velle; sed sicut alibi est probatum, omne tale est summus Deus; talis etiam potentia nihil operatur extra nisi per suum liberum velle et per suam liberam excogitationem et dispositionem fiendorum seu creandorum; ergo et cetera. - Praeterea, potentia creans est in infinitum altior quacunque potentia quae eget patiente vel obiecto terminante ad hoc quod aliquid agat; ergo omnis potentia creans est in infinitum altior omni intelligentia et voluntate creata quae utique eget tam obiecto terminante quam intrinseco patiente, in quo scilicet sua actio recipiatur; sed nulla potest has potentias in infinitum excedere nisi sola potentia omnipotens quae est Deus; ergo et cetera.

Quarto de summa simplicitate hoc probo: Primo, quia omne compositum ex partibus est limitatum ad certum locum et agit sub certo aspectu, quia si partes intra se per aspectus mutuos sibi invicem applicantur, multo magis ad exteriora ferri non possunt sine determinato et speciali aspectu. - Secundo, quia omnis potentia habens partes aliam partem sui effectus agit per unam partem et aliam per aliam et alium aspectum habet una quam alia quae omnia repugnant modo creationis et potentiae creantis. - Tertio, quia quod omnibus locis et suis effectibus simul ad est et cuilibet parti eorum oportet quod sit simplicissimum. - Quarto, quia potentia creandi est necessario idem quod tota essentia creantis: si enim esset eius pars formalis aut eius accidens, tunc necessaria haberet respectum partialem ad alias partes vel accidentalem ad principalem existentiam seu subsistentiam sui subiecti; et tunc non posset operari modo absolutissimo; tunc etiam non posset creare aliquam per se existentiam, ex quo ipsa per se et in se non haberet eam; tunc etiam non posset creare materiam nec aliquid quod non esset similitudo suae partialis vel accidentalis quidditatis. Ex hoc autem et etiam ex omnibus praecedentibus potes videre qualiter et quare est verum verbum dicentium quod omne creans agit per se toto et quod illud quod non agit se toto non potest creare.

Quinto de summa dominatione hoc probo, licet ex praemrssis de omnipotentia et immensitate hoc satis elucescat: Summum enim dominium super res est solo nutu eas facere et annihilare et in quodcunque res est vertibilis subito eam vertere; tale autem est creans super suum effectum; quod ex praemissis diligenter animadversis aperte probari potest: omnis enim variatio et variabilitas possibilis in esse creaturae subiacet plenarie potentiae ipsius creantis, et si potuit facere eam de nihilo absque alicuius materia auxilio, multo magis de ipsa iam facta poterit facere omnia illa quorum ipsa est quomodocunque susceptibilis. - Rursus, si omne creans, ut iam dictum est, est necessaria ens intellectuale et liberum, multo magis aut saltem aeque poterit creare entia participantia suam intellectualitatem et libertatem sicut et corporalia; et tunc habebit omnipotens dominium in illa. Cum enim formalis et finalis perfectio creaturarum dependeat a suo creante, non solum sub ratione causae efficientis sed etiam sub ratione causae exemplaris et finalis, quia omne totaliter originatum et substantificatum ab altero perficitur in continuatione et immediata coniunctione sui ad illud, ut, sicut ab illo totaliter exit sic illi totaliter cohaereat et in ilium totaliter redeat: oportebit quod illorum finalis et totalis perfectio sit in unione immediata sui ad ilium et ita eorum finalis beatitudo et formalis iustificatio erit illi subiecta sub ratione triplicis causae. Et si dicatur quod per hoc uniuntur illi, scilicet creanti, secundum quod uniuntur et Deo: nihilominus tanta dominatio cuiuscunque creaturae super quamcunque naturam vel personam intellectualem nullatenus est ponenda, et maxime quia soli illi essentiae quam ponet eius potentia creativa competet totaliter praedicta dominatio et dominativa perfectio et triplex causalis habitudo paulo ante praemissa. Et tunc oportebit quod essentia suae potentiae creativae sit caritas et iustitia et gloria talis ac tanta quod suae creaturae possint per eam iustificari et beatificari et summo Deo tanquam obiecto beatifico uniri; quae nullatenus stare possunt.

Ulterius quaero an aliquod aliud creatum poterit aliquid agere vel destruere in re creata ab illo. Si non, ergo omnis eius effectus est sibi in tantum summe subiectus quod nullum creatum praeter ipsum potest aliquid in illud; et praeter hoc sequitur quod res ab eo creatae nullam penitus connexionem habeant cum aliis rebus. Si sic, tunc duo inconvenientia sequuntur. Quorum primum est superius tactum, scilicet quod omnia quae agent in rem ab ipso creatam erunt eo ipso subiecta potentiae illius creantis, ita quod erunt tanquam illius instrumenta ab ipso intime possessa et mota. Secundum est quod potentia omnium talium agentium erit in infinitum minor potentia illius creantis, quia illa in agendo super rem ab illo creatam egent patiente et determinato aspectu super rem illam et immutando illam invenient aliquam contrarietatem et resistentiam; quorum nullum potest dari in creante respectu suae creaturae, unde nec ab ea nec ab aliquo altero potest vel ad modicum impediri quin facillime de ea faciat quicquid vult aut quicquid inde quomodocunque facere potest; si autem habet potentiam in infinitum maiorem potentiis aliorum agentium, tunc non solum est infinitum, sed in infinitum praevalens super illa. - Praeterea, si res ab eo creatae possunt agere in alia quaevis non creata ab illo, eo ipso sequitur quod sint ea subiecta, ita quod longe altiori modo potest in illa quam possint res ab eo creatae, quia illae nihil agunt aut agere possunt nisi ut instrumenta illius ab ipso intime possessa et acta.

Sexto de summa independentia hoc ipsum probo: Omne enim cuius esse est essentialiter purum et summum necesse et summe indefectibile et invariabile nullo modo potest ab aliquo alio dependere, saltem sicut a creante vel conservante; sed omne creans est huiusmodi, cuius probatio ex omnibus praecedentibus patet: quia omne cuius esse est immensum et imparticipatum et absolutissimum et omnipotentissimum oportet quod sit in agendo actualissimum et validissimum. - Praeterea, cuius essentia et esse habet firmitatem in infinitum stabiliorem esse creato oportet quod sit in infinitum distans a possibilitate non essendi; constat a utero quod esse creantis est in infinitum firmius quam esse cuiuscunque rei ab eo creatae vel creabilis ac per consequens et quam esse cuiuscumque rei eiusdem generis praedicamenti cum rebus ab eo creabilibus vel creatis aut quam quodcumque esse quod non est in infinitum firimius quam sit esse rerum ab eo creatarum; ergo et cetera. - Praeterea, cuius essentia et esse et posse simul et praesentialiter attingit omnia praeterita et futura, praesentia et totam possibilitatem temporum in ante et post ipsum est essentialiter aeternum ac per consequens et essentialiter increabile et increatum et est in essendo summe necessarium; sed ut ex praedictis et specialiter ex dictis de immensitate et de omnipotentia et praedominatione patet: omne creans est huiusmodi; non enim eius potentia aliter est omnipotenter et in immensum potens super omnia eiusdem genens vel speciei cum suis creatis nec aliter posset in immensum super omnem locum possibilem fore. - Praeterea, detur quod Deus iam diu ante creaverit aliquam rem cuius species est subiecta potentiae huius secundi creantis: constat quod eo ipso quod habet nunc talem creatricem potentiam potest in creationem et conservationem illius rei a Deo iam diu creatae; sed hoc est impossibile, nisi eius praesentia praesentialiter attigerit eam in praeterito tempore quo fuit creata; ergo et cetera. - Praeterea, si omne creans, ut probatum est, creat per solum imperium sui velle, constat autem quod suum velle ita libere potest ferri super praeterita et futura sicut et super praesentia: ergo eius creatrix potentia ita praesentialiter attingit praeterita et futura sicut et praesentia.

Septimo probo hoc de causalissimo et radicalissimo et intimissimo illapsu eius in omnia:

Et primo patet hoc de his quae ponuntur ab eo creata; cum enim ab eo fiant absque omni protensione ad extra, oportet quod absolutissime faciat omnia intra se; sicut facit Deus; oportet etiam quod absolutissime adsit toti suo effectui et cuilibet parti eius et quod adsit ei tanquam causa statuens et intime tenens totam radicem suae essentiae et sui esse et suae per se existentiae sive subsistentiae. Ex praedictis autem de immensitate et omnipotentia patet quod etiam praedicto illapsu sit praesens universaliter omnibus.

Ex praedictis igitur satis, ut puto, patet et, si ab aliquo plenius pertractentur, poterit copiosius apparere quam impossibilis est positio praedicta et quantum derogat honori divino et omnium creaturarum quae potentiae secundi creantis subicerentur. Praeiudicat etiam omnibus quae secundum fidem tenentur de causalitate gratiae et gloriae, quod ad praesens in speciali pertranseo, quia ex tactis in materiis de gratia et gloria faciliter patere potest impugnatio praedictae positionis quoad hoc quod ponit potentiam iustificativam mentium, id est, potentiam infusivam internae iustitiae mentium, posse communicari creaturae.

Solutio Obiectorum

1. Ad primum igitur in contrarium dicendum quod prima est falsa. Ad id ergo quod in eius probatione primo affertur, scilicet quod nullus effectus finitus excedit in infinitum effectus causarum finitarum, patet: quia hoc dupliciter est falsum, primo, loquendo de effectu non secundum id quod ponit in se, sed secundum hoc quod necessario exigit fieri a sola causa infinita et per modum agendi infinitum; secundo, quia plura sunt finita quae excedunt in infinitum plura finita, ut linea cubitalis est in infinitum maior puncto et punctus in infinitum simplicior ipsa et substantia intellectualis est in infinitum nobilior omni corpore. Sic etiam creatio passio et omnis creatura, in quantum est terminus creationis, excedit in infinitum omnem effectum agentis creati quantum ad suum fieri, in quantum illud accipit ab agente creato. - Ad id etiam quod secundo affertur patet: quia licet potentia creans non possit in aliquem unum effectum infinitum propter contradictionem implicatam ex parte talis effectus, potest tamen in infinita numero. Et licet illa infinita non possint fieri simul, Dei tamen posse quo in illa potest est totum simul. - Ad minorem etiam potest dici quod licet uno modo sit vera, loquendo scilicet de absoluta entitate creaturae, non tamen loquendo de ea in respectu ad causam et ad modum agendi suae causae. Sicut enim dicimus culpam esse infinitam, non quia habet essentiam infinitam, sed quia meretur poenam infinitam et quia offendit infinitum bonum scilicet Deum: sic effectus creationis potest dici infinitus, pro quanto non potest fieri nisi per causam infinitam et per modum agendi infinitum. Et pro tanto potest concedi ille modus respondendi qui subdebatur; quamvis enim modus faciendi nihil ponat absolute infinitum in creatura nihilominus ponit ibi quendam respectivum ordinem ad causam infinitam, scilicet ad ipsum creans et ad suum modum agendi infinitum, qui pro tanto potest dici et dicitur infinitus, pro quanto ex parte termini a quo non potest habere nisi terminum infinitum.

2. Ad secundum dicendum quod prima propositio non est universaliter vera, quia ad hoc ut aliquid possit fieri ab altero et maxime per modum creationis non sufficit quod illud excedat eum, sed oportet quod hoc sit aptum fieri ab illo et tali vel tali modo; unde licet corpus brutale vel lapideum sit incomparabiliter vilius angelo vel anima rationali, non tamen potest informari ab eis nec voluntas posset in se generare actum oculi nec illum immediate elicere, quamvis sit incomparabiliter dignior oculo et eius visu.

3. Ad tertium dicendum quod quando dicitur quod inter ens et omnino nihil est infinita distantia, non est intellectus quod inter illa sit aliqua quantitas infinita, sed quod per nullum gradatum ascensum agentium creatorum vel finitorum potest uterque terminus sic attingi quod ens de omnino nihilo educere possit. Unde nulla magnitudo potentiae finitae attingit ens vel factibile in relatione ad omnino nihil nec e contrario. - Rursus, falsum est quod subditur, scilicet quod facilius est facere rem de termino realiter non distanti nec repugnanti quam de termino realiter non distanti et repugnanti, nisi hoc intelligatur ceteris paribus. Plus enim importat subsidii sola praesentia passiva vel mobilis quam afferat impedimenti contraria forma vel dispositio ipsius mobilis. Plus etiam est nullo egere passivo subiecto nec posse habere aliquod vel modice resistens quam posse vincere sibi resistens; unde Dei omnipotentia tanta est quod nihil eam impedire vel sibi difficultatem resistentiae aut violentiae dare potest. Licet enim dicamus quod voluntas mala sibi resistit, hoc non est per hoc quod Dei potentiam retundat aut quod in iis quae illa in omnem eventum vult fieri sibi aliquo modo resistere possit.

4. Ad quartum dicendum quod licet patiens, in quantum patiens, nihil agat, proprie sumendo agere, scilicet pro efficere: nihilominus vere cooperatur seu coadiuvat, et hoc in tantum quod agens creatum nullo modo est potens vel aptum agere nisi cum aliquo et in aliquo patiente quod terminet aspectum virtutis activae ipsius agentis et recipiat ac substantificet influxum ipsius.

5. Ad quintum dicendum quod agens creatum nullam formam potest de materia facere seu educere tanquam de omnino nihilo nec eo modo quo fit, quando creatur a Deo de omnino nihilo. Et hoc duplici ex causa: primo scilicet, quia magnum subsidium dat materia agenti ex hoc solo quod terminat eius aspectum et suscipit ac supportat eius influxum; secundo, quia formae de materia educibiles pro tanto sunt a Deo in creatione materiae concreatae, pro quanto ipsa est creata mobilis ad illas. Unde agens creatum nihil facit in eductione huiusmodi formarum nisi solum quod movet materiam ad illas, ipsam autem movere non posset, nisi ipsa esset mobilis ad illas. Et ideo Augustinus, III De Trinitate, capitulo 7, optime dicit quod "creationem rerum visibilium Deus interius operatur, exteriores autem operationes ceterorum agentium rerum natura adhibet, quemadmodum agriculturam agri vel terrae." Ideo etiam praemisit quod " ApostolusDeum interius creantem atque formantem discernens ab operibus creaturae quae admoventur extrinsecus assumpsit similitudinem de agricultura, quando ait "Ego plantavi, et cetera"" Et tamen rationabiliter tenetur quod formas naturales Deus facit utens ad hoc natura creata tanquam instrumento; et sic facit naturale incrementum plantarum. -- Rursus, sciendum quod licet forma quantum ad determinatum modum entis et esse sit nobilior materia non tamen quantum ad esse radicale seu quantum ad subsistentiam et continentiam potentialem. Ex quo ulterius sequitur quod factio materiae non potuit aliquo modo includi in aliqua potentia praeiacenti, sicut potuit forma. Non est etiam universaliter verum quod omne vilius possit fieri a viliori vel aeque ignobili causa, utpote quando illud vilius in se includit defectum omnis subsidii vel auxili creati aut cuiuscunque subsidii necessarii ad agendum talem vel talem effectum.

6. Ad sextum dicendum quod illae influentiae non fiunt simpliciter de nihilo nec unquam agens intendit earum factionem absolutam, ut scilicet det eis esse in se ipsis; sed potius intendit suum patiens afficere et afficiendo sibi assimilare; unde lux proprie non facit lucem, sed potius ipsam patiens facit esse lucidum. Et intellige quod non sufficeret quod patiens solum se haberet ut locus influentiae fiendae, immo oportet quod se habeat ut formabile et quod tandem sit ut formattum. Et pro tanto potest vere dici quod lux fit de ipso illuminabili, sicut et vere dicimus quod de non lucido fit lucidum et de illuminabili illuminatum. Unde et Augustinus vult formas primas, in primo nunc creationis mundi materiae datas, factas fuisse de materia. Ait enim, libro XIII Confessionum, capitulo ultimo: "Opera tua a te facta suntde concreata, id est, simul a te creata materia; quia eius informitatemsine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit caeli et terrae materies aliud caeli et terrae species: materiem quidem deomnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia simul tamen utramque fecisti, ut materiam formanulla morae intercapedine sequeretur."

7. Ad septimum patet ex praedictis in quibus ostensum est quam multiplex contradictio et in Deum contumelia et contumeliosa aequalitas ibi includatur. Et patet etiam ex praemissis quod potentia creatrix non potest in aliquo poni ut limitata ad certum numerum vel ad certam speciem creandorum.

8. Ad octavum dicendum quod velle nostrum alium habet ordinem ad obiectum seu ad volitum, in quantum volitum et alium ad suum effectum; effec:tus enim sui non possunt ab eo fieri nisi suo determinato aspectu ad aliquod patiens, sive illud patiens sit extrinsecum sive intrinsecum. Et tamen hi non possunt ab eo fieri quomodocunque vel quanticunque, sed solum iuxta limitem suae naturalis seu formalis efficaciae. Et ideo, si vult obiecta sua fieri ultra mensuram suae naturalis efficaciae aut sine mediato vel immediato aspectu sui ad idoneum et determinatum patiens, nihil per hoc penitus efficiet aut efficere potest. Verumtamen praesupposito hoc ordine potest a Deo recipere longe maiores efficacias quam sol modo habeat. Unde voluntas Angelorum vel animae Christi per efficacem motum sui et suarum potentiarum motivarum mirabilia possunt in universo, plus quam nos comprehendere vel extimare possemus. Recipere autem sub primo ordine esset idem quod recipere potentiam creatricem, quia tunc quicquid posset velle et quomodocunque, totum pro libitu posset mox efficere.

9. Ad nonum dicendum quod illa quidem ratio realiter bona est, sed tamen vis suae consequentiae eget clarificatione ulteriori; quam pro posse tetigi in rationibus supra scriptis et specialiter in quibusdam de immensitate.

10. Ad decimum consimiliter patet et specialiter per illud quod tactum est in rationibus de simplicitate. Cum enim dicitur quod creans agit se toto, sensus est quod agit per potentiam simplicissimam quae est ipsum totum et perfectum ens. Forma autem creata, quomodocunque ponatur in esse, non agit hoc modo se tota; quia nec ipsa est simplicissima nec ipsa vel eius potentia est ens totum et perfectum, in se comprehendens totales rationes omnium factibilium et creandorum.

11. Ad undecimum dicendum quod sicut tangebatur, agens creatum non potest agere nisi sub certo aspectu ad aliquod determinatum obiectum et, quantum est ex parte sua, semper in agendo aspicit determinatum patiens; quod vero eius aspectui et actioni aliquando de facto non subsit fit per supernaturalem potentiam Dei. - Quod vero subinducitur quod si potest agere sine patiente, multo magis sine aspectu ad locum vel ad species vini vel panis quae per actiones huiusmodi vanantur: dicendum quod duplici ex causa potius eget loco vel speciebus quam patiente. Prima est, quia ablato omni loco eo ipso aufertur aspectus ad quodcunque locale obiectum; ablato autem patiente, remanente tamen loco vel aliquo quod possit obici aspectui agentis non aufertur aspectus ad locum vel ad obiectum. Secunda est, quia in actionibus variativis transmutationi formarum coniunctis praeexigitur necessaria forma quae corrumpitur seu variatur et cum hoc subexigitur forma quae per actionem huiusmodi generatur; et ideo quando per actionem ignis sacramentales species variantur, oportet ipsas species ibi adesse. Potest etiam dici quod licet forma non habeat proprie rationem patientis, ut scilicet tanquam materia ab eo quod recipit informetur, quasi prius esset informis: pro tanto tamen potest esse patiens, pro quanto quaedam formae vel accidentia non possunt in materiam recipi aut fieri, nisi convertantur ad quasdam formas priores, tanquam ad sibi quodam ordine formali substratas et substernendas. Non est etiam verum quod idem sit referri ad materiam quae actu non subest quod referri ad nihil, quia ex parte eius quod refertur ad illam est quasi subsistens. Unde et per miraculum posset Deus facere quod ignis ageret in loca quae sunt post se, quamquam essent omnino annihilata, ita quod nihil esset ibi nisi sol us influxus ignis; sicut et Deus posset movere supremum caelum supra vel infra ac si esset ibi ulterior locus; quia tunc as pectus agentium et mobilium ita dirigitur ad extra sicut si ibi essent determinata patientia et obiecta.

12. Ad duodecimum dicendum quod in Dei voluntate non solum includitur velle sed etiam nolle, id est, velle affirmationis unius et negationis alterius. Et iterum haec duo includunt in se alia duo, quia est velle simplicis approbationis et nolle simplicis odii, quod tamen non obsistit existentiae aut factioni eius quod odit. Et potest sumi sic quod obsistat ei quod non vult et quod omnino esse faciat id quod vult. Voluntas igitur Dei, prout haec omnia in se includit, aequatur suae scientiae, non solum in essentia sed etiam in obiectis. -- Ulterius, sciendum quod quando paucitas obiectorum non provenit ex aliquo defectu aut coarctatione actus vel potentiae, tunc nullam minoritatem ponit in actu vel potentia, sed solum in ipsis obiectis. Quod ergo Dei velle, prout fertur super affirmationem, non habet tot obiecta sicut Dei scire, quia hoc non pro venit ex coarctatione divini velle, sed potius ex eius amplissima libertate et bonitate: idcirco suorum obiectorum paucitas non minus attestatur eius magnitudini quam pluralitas obiectorum attestetur magnitudini scientia Dei. - Amplius, sciendum quod licet infinitum non sit maius infinito, secundum quod est infinitum, est tamen secundum quod est finitum. Obiecta autem divini velle sunt finita secundum illum respectum secundum quem exceduntur ab obiectis scientiae Dei, eo modo quo et dicimus quod infiniti binarii respectu latitudinis secundum quam possent excrescere in ternarios vel quaternarios exceduntur ab infinitis ternariis, quamvis non excedantur ab eis secundum linearem sui protensionem in longum. - Quarto, sciendum quod quaedam compositio terminorum potest in ratione divinae scientiae includi quae non posset in divino velle, nisi pro quanto Deus vult illam compositionem esse per modum obiecti in scientia sua; scire enim istum peccare est verum et bonum et tamen velle ipsum peccare est malum. Si tamen compositio terminorum sumatur sive sub negatione sive sub affirmatione, sio in tot potest Dei voluntas per suum velle et nolle sicut potest scientia Dei per scire compositiones terminorum esse veras vel falsas.

Back to TopNext