Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibetum 1 : Utrum in aliqua re formalitas et realitas distinguantur
Quodlibetum 2 : Utrum actio agentis differat realiter ab agente.
Quodlibetum 6 : Utrum anima intellectiua sit immediate principium operationis suae.
Quodlibetum 8 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliqua similitudo creata
Quodlibetum 9 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliquis habitus, vel lumen creatum
Quodlibetum 10 : Utrum videns diuinam essentiam videat necessario, quicquid repraesentatur per eam.
Quodlibetum 11 Utrum virtus inquantum virtus sit ens per accidens.
Quodlibetum 16 : Utrum formae miscibilium qualitatatum differant realiter a sua actualitate.
Quodlibetum 4
Utrum distinctio secundum quid inter essentiam et proprietates, vel identitas inconvertibilitatis sufficienter tollat contradictiones, quae in diuinis videntur occurrere, absque alio modo unitatis vel indivisionis.Quarto quaerebatur: Vtrum distinctio secun- dum quid inter essentiam & proprietates, vel identitas inconuertibilitatis sufficienter tollat contradictiones, quae in diuinis videntur occur- rere, absque alio modo vnitatis vel indiuisionis.
Et videtur, quod sic: illud enim, quod saluat identitatem realem perfectam essentiae diuinae cum tribus propositionibus, & cum hoc saluat, quod aliquid possit vere dici de essentia, quod non de proprietate, & e conuerso, illud itaque competenter excludit contradictiones, quae videntur occurrere in diuinis: sed ista est distinctione secundum quid & de identitate inconuertibili: ergo per ista sufficienter tolluntur omnes contradictiones, vt videtur absque eo, quod ponantur plures indiuisiones, seu modi vnitatum in diuinis Mi nor probatur quantum ad vtramque sui partem, quo ad distinctionem secundum quid. probatur ista. quoniam attributa habent distin ctionem aliquam saltem secundum quid extra intellectum de quibus minus videretur, per quam distinctionem competit, eis vt contradictiua de eis possint verificari. Quando enim aliqua sic se habent, vt circunscripto omni mo do grĂ£maticali vnum connotat aliquid, quod aliud non connotat, ex sua propria ratione illa videntur ex seipsis differre sicut patet. Si A. connotat B. C. autem non connotat b. necesse est, quod a & c distinguantur. Sed intelle- ctus diuinus inquantum diuinus aliquid con notat, quod voluntas inquantum est diuina non connotat, propter quod conceditur, quod Deus intelligit mala, & non vult mala: malum quidem non est obiectum diuinae voluntatis, inquantum diuina est, nec sibi repugnat inquantum voluntas est in communi, sed inquantum diuina: ergo voluntas, & intellectus & differunt in Deo, non ex modo significandi, aut intelligendi, immo ex natura rei, & multo fortius essentia & paternitas. quo ad entitatem vero inconuertibilitatis probatur eadem minor, nam essentia ratione identitatis erit omnino eadem tribus proprietatibus, & ratione inconuertibilitatis, quae non non est aliud quam essentia, in plus aliquid poterit dici de essentia, quod non dicetur de proprietate, & e conuerso: ergo talis indistinctio secundum quid, vel saltem identitas inconuertibilis multum est accommoda in diuinis.
Sed contra distinctionem secundum quid videtur definire Concil. extra de sum. Trin. & fid. cat. Capite. Firmiter, pronuncians, quod Deus est simplex omnino. Contra inconuertibilitatem vero esse videretur, quia sancti Doctores non multum approbauerunt rationem totius vniuersalis, & partis subiectiuae in diuinis, & ita nec conuertibilitatem, nec inconuertibilitatem, sicut Magister probat primo lib. distinctione 19. Per quod patet quod ab vsu talium nominum videtur esse ab. stinendum propter suspicionem, dato etiam quod in eis homo habeat bonum intellectum.
ISTA quaestio mota est propter duassolemnes opiniones de quibus quia multa dicta sunt alias, ideo caeteris dimisis nunc tantum pertractabitur, quantum ad tria dicta, in quibus videntur positores eorum potissime residere. Primo quidem ostendetur primum dictum omnino stare non posse, quod pertinet ad distinctionem secundum quid.
Secundo etiam ostendetur, quod nec secundum sufficit, quod pertinet ad idem. Tertio quoqueprobabitur, quod nec tertium dictum, quod perti. net ad identitatem inconuertibilitatis.
Est igitur primo sciendum, quod positores dist inctionis secundum quid in diuinis accipiunt quasi pro fundamentali intellectu suae positionis, quod rationes, quibus videretur posse probari, quod in diuinis non potest esse distinctio secundum quid, quando ibi sit aliqua res, secundum quod omnes soluuntur per hoc, quod multitudo est sundamentum distinctionis, non autem entitas sub. strata multitudini. Et quia in diuinis non est multitudo nisi secundum quid, res, quae sunt ibi, sint res simpliciter.
Primum quidem, quod diuisio fundetur super multitudinem, & non super entitatem substratam: impossibile est enim, quod idem fundetur super se, sed multitudo nihil ad res multas, nisi diuionem earum inter se, vt patet ex allegatis super articulo primo praecedentis quaestionis. Res. n. multae sunt res diuisae, & uiultitudo earum est diuisio earum, rem enim multiplicare est rem diuidere, & e conuerso: ergo nihil est dictu, quod diuisio fundetur super multitudinem.
Secundum vero, quod stare non potest cum simplicitate personae patris, est, quod sint in ea res multae secundum quid. Nec video, quod infinitas alterius extremi videlicet essentiae, propter quam transeunt omnia in iuentitatem realem simpliciter, aliquo modo saluet simplicitatem, quam fides confitetur in persona diuina esse, ex quo relinquit aliquam multitudinem, & distinctionem secundum quid, quantumcunq. relinquatur minima multitudo. Vnde arguo.
Primo sic: Ju persona diuina est personalitas perfectissime, & in summo in modo infinito: ergo est ibi infinitas infinite perfectissime, & in sumuo, & tunc vlterius infero: ergo nulla est multitudo quantuncunque minima, vel secundum quid. Antecedens est fidei, quia pater est simplex omnin o sicut & Deus. Et iterum simplicitas est perfectio: omnis autem perfecto simpliciter, & modo infinito, & summo est in Deo. Consequentia prima tenet per locum ab inferiori nobilissimo ad superius, licet enim non sequatur, est nobilissima magnitudo: igitur nobilissimus color; tamen bene sequetur de albedine, habens enim summam albedinem habet, etiam summum colorem, quia nullus color potest esse maior summa albedine. Similiter in proposito, quamuis non sequatur, summe continuum: ergo summe vnum, continuitas enim non est summa vnitas, sicut simplicitas: tenet ergo consequentia, quod vbi summa simplicitas ibi summa vnitas. Con sequentia vero secunda tenet, quia summa vnitas, & multitudo secundum quid contradicunt sicut albedo in summo, & nigredo in aliquo gradu, vt patet.
Secundo arguo sic: sicut se habet multitudo simpliciter ad rationem simplicitatis, sic se habet multitudo secundum quid ad auferendum secundum quid rationem simplicitatis, quia sicut simpliciter ad simpliciter, sic secundum quid ad secundum quid, sed multitudo simpliciter aufert simpliciter rationem simplicitatis. Vnde propter hoc dicunt isti, quod essentia, & paternitas non sunt multae res simpliciter, vt persona remaneat simpliciter simplex: propter hoc etiam aceruus lapidum non est simplex simpliciter, quia constitutiua sunt simpliciter multa: ergo si remanent in diuina persona constitutiua multa secundum quid, sequetur, quod persona secundum quid sit non simplex: hoc autem est impossibile, quia nullum oppositum perfectioni simpliciter est in Deo secundum quid; non est enim Deus bonus simpliciter, & secundum quid non bonus: aut secundum quid sapiens, & simpliciter non sapiens, quare non potest poni secundum quid non simplex, cum simplicitas sit perfectio sim pliciter.
Tertio sic. Vnumquodque ex hoc constituiturquia constitutiua vniuntur, & quanto ad maiorem vnitatem conueniunt, tanto perfectius dicitur illud constitui, quod patet, quia constituunt aliquod tertium, per compositionem perfectius constituunt quam per solam aggregationem. Sed manifestum est, quod constitutiua personae diuinae perfectissime illam constituunt; alioquin sequeretur, quod personalitas constituta esset imperfecta, & diminu ta: ergo necesse est dicere, quod ad perfectissimam vnitatem concurrunt: quare non relinquetur etiam minimam multitudo, vel aliquis gradus non vnitatis.
Quarto sic: Vnitas siue indiuisio, quae conuertitur cum re, &ente, oritur ex perfectione rei. Res nĂ£q. perfectiores magis de vnitate habent: vnde maior est vnitas substantiarum absractarum vnitate corporum & vnitas rei adhuc est maior. Cum enim vnitas conuertatur cum ente, vbi maior est entitas, ibi potior est vnitas, sed quaelibet persona habet entitatem in summo: ergo vnitatem habebit in summo, & ita non patietur aliquam multitudinem secundum quid.
Quinto sic: vnumquodque constitutiuum in tantum dissoluitur, & corrumpitur, inquantum diuiditur, sicut patet, quod si compositum diuidatur in componentia, statim corrumpitur, quia saluabatur ex vnitate: sed si persona diuina diuiditur secundum quid in multa, quamuis vniatur simpliciter: ergo secundum quid eius personalitas erit dissoluta, & dissipata & diminuta.
Sexto sic: persona diuina non est aliquid multiplex secundum intellectum probo, quia nihil, quod fit vere Deus, erit secundum quid multiplex Deus, & multiplex Creator, & multa alia, quae concedi non possunt: sed si persona diuina esset multa secundum quid, esset multiplex secundum quid: ergo illud poni non potest. Et confirmatur, quia simplex & mul tiplex opponuntur.
Septimo sic: Cum dicitur de essentia & paternitate, quod vnum sunt simpliciter, & multa secundum quid, quaero quid intelligatur per vnum simpliciter: quia vel totaliter sicut album simpliciter dicitur, quod nullam partem habet nigram, aut quod nullam partem nigritudinis sine diminutioue albedinis habet in se, vel inter vnum simpliciter, idest partialiter secundum partem principalem eo modo, quo Ethiops dicitur niger simpliciter propter partes principales in quibus habet nigredinem, quamuis in dentibus sit albus. Sed non potest dici, quod in diuinis essentia & paternitas sint vnum simpliciter, idest partialiter, quia non est ibi pars, & pars, immo se totis sunt vnum, nec etiam demitur ab eis aliqua pars, seu portio vnitatis, quia tunc non dicerentur vnum simpliciter: nam simpliciter additum vnitati excludit suum oppositum, scilicet multitudinem secundum quid, sicut simpliciter additum albedini excludit nigredinem secundum quid.
Octauo sic: sicut se habet indiuisum simpliciter ad non diuisum simpliciter, sic indiuisum vniuersaliter ad non diuisum vniuersaliter, sed nulla est repugnantia secundum istum Doctorem, quod paternitas sit res simpliciter, & per consequens indiuisa simpliciter, cum res, & vnum conuertantur, & tamen cum hoc non diuisa simpliciter a re essentiae: ergo nec erit inconueniens, quod res paternitatis sit indiuisa absolute in se, nec tamen aliquo modo diuisa a re essentiae.
Nono sic: omnis multitudo requirit vnitatem, & multitudo secundum quid vnitatem secundum quid: sed constat, quod paternitas non habet vnitatem secundum quid, quia non est res secundum quid, & iterum sequeretur, quod haberet duas vnitates, vnam simpliciter, secundum quam est res simpliciter, & aliam secundum quid, sic apparent fundamenta alia & alia istarum vnitatum, & ita ha beo propositum, quod erunt plures vnitates, & indiuisiones quam substrata: igitur isti concedant mihi intentum.
Vltimo non video, quod iuuet eos multitudo secundum quid ad tollendum contradictionem in diuinis. Arguo enim sic: Quaecunque vni, & eidem similiter sunt eadem, & diuersa secundum quid, inter se simpliciter sunt eadem, & secundum quid diuisa: sed paternitas & filiatio sunt eadem simpliciter cum essentia, sed diuersa secundum quid iuxta istam positionem: ergo inter se erunt eadem res simpliciter, sed diuersa secundum quid, & per consequens paternitas & filiatio non opponentur simpli citer, nec distinguentur inter se, nisi secundum quid, & eo modo, quo vterque ab essentia, quod dici non potest.
Rursum etiam constat, quod haec propositio vera est simpliciter: importata per essentiam simpliciter communicantur, & non solum secundum quid. Et similiter ista: res paternitatis est non communicata simpliciter, & non solum secundum quid: igitur si aliqua distinctio exigitur ad contradictionem istam tollendam, illa erit distinctio simpliciter, & non secundum quid faciet aliquid in diuinis. Sed forte dicetur ad omnia praecedentia, quod in diuinis non ponuntur aliqua multitudo secundum quid, sed multitudo formalis.
Sed tunc quaero an ista multitudo includat diuisionem aliquorum etiam minimam extra intellectum, & tunc erit realis tamen minima, cum omne, quod est extra intellectum, sit res; & secundum hoc procedunt omnes inductae. aut huiusmodi multitudo non includit aliquam diuisionem, & tunc im plicatur contradictio, cum multum & diuisum sint idem 1o. met. & adhuc habeo propositum, quod essentia & paternitas nullam habent diuisionem, & tamen constat, quod habent alium modum indiuisionis ab illo modo, quo essentia est eadem sibiipsi, aut paternitas sibi ipsi.
Nunc secundo sciendum, quod positores distinctionis secundum quid in diuinis, vt saluare possint perfectam simplicitatem in qualibet persona diuina non obstantibus rationibus supradictis, complent intellectum rationis dicentes, quod duplex est mul titudo quaedam partium componentium, & haec opponitur simplicitati, quae est perfectio, simpliciter: quaedam vero rationum perficientium, & hoc non repugnat simplicitati, aut perfectioni alicui; immo quantum res est perfectior, tanto pluribus modis perficitur & pluribus rationibus.
Prima ergo multitudo repugnat Deo: secunda vero non, & per hoc soluuntur nouem rationes meae quibus probaui, quod nulla multitudo realis quan tumcunque minima, & quid stat cum simplicitate omnimoda quam habet persona diuina. sed hanc re sponsionem non possum capere, vt satisfacientem argumentis praedictis.
Quod probo primo sic: Augustinus dicit in lib. de triplici habitaculo in fine verba, quae sequuntur: gapientia Dei, & veritas, & aeternitas non diuersa sunt inter se, sed vnum sunt, sicut & omnia. Sapien- tia enim Dei non magis sapientia, quam veritas est, & non magis veritas lest, quam caetera Dei omnia: vnum enim sunt in Deo, sed non aliud sunt, quam ipse Deus, hoc ille: sed manifestum est, quod haec vera non essent si inter attributa extra intelle, ctum esset aliqua distinctio, ac multitudo rationum perficientium, quantumcunque minima, & secundum quid. Certum est enim, quod tunc quaelibet illarum rationum magis differret ab altera, quam a seipsa: nam sapientia est sapientia realiter, & formaliter, simpliciter & secundum quid, & nullam penitus multitudinem facit secum: ergo vel falsum est verbum Augustini, vel in diuinis non est multitudo rationum perficientium, quantumcunqueminima, vel secundum quid, vel formaliter.
Secundo sic in diuinis non possibilis multitudo partium componentium secundum istam viam: Sed essentia & paternitas non se habent sicut rationes perficientes personam diuinam, cum proprietates non dicant perfectionem secundum sic ponentes: vnde habent magis rationem constituentium, quam perficientium rationem: ergo solutio illa non iuuat quin remaneat persona composita, scilicet constituatur ex multis, quantumcunque minimis, aut secundum quid multis, & per consequens remanent rationes, quas supra induxi.
Tertio sic Multitudo partium componentium repugnat diuinae simplicitati, secundum istam viam: sed multitudo rationum perficientium est multitudo partium componentium: ergo etiam ista multitudo diuinae simplicitati repugnat. Minorem probo dupliciter, primo quidem, quia vbicumque est mul titudo rationum perficientium: istae constituunt vnam totalem, & integram perfectionem: non enim quaelibet est ratio perfecta, sed pars perfectionis tetalis, & per consequens perfectiones istae erunt par tiales, ex quibus resultabit vna totalis: secundum hoc ergo totalitas diuinae perfecttionis composita erit ex multis perfectionibus.
Secundo vero, quia rationes perficientes constituunt cum perfectibili vnum perfectum: nam vbi differt perfectio a perfectibili aliquo modo, idest. perfectum componitur ex perfectibili, & sua perfe. ctione. Ex quo patet, quod ponere multitudinem rationum perficientium, est ponere multitudinem partium componentium.
Quarto sic: Diuinae perfectioni repugnat multitudo rerum perficientium, alioquin non habet totam suam perfectionem per vnam simplicem realitatem, sed multitudo rationum perfectionum quantumque minima, & secundum quid, dum tamen fuerit extra intellectum, est multitudo rerum perficientium, quia quicquid est extra intellectum, est res, iuxta illud Augustini r. de Doct. Christ. cap. 3. quod omnino nulla res est, penitus nihil est. & Ansel. de Incarnat. Verbi: Solemus rem dicere, quod omnino aliquid est: ergo multitudo rationum perficientium existens extra intellectum omnino repugnat Deo, sicut & multitudo perficientium rerum.
Quinto sic: Commentator quinto metaph. com. 11. omne quod est, illud quidem in vnoquoque generum est simplex, dicit, quod illud, quod sic estt vnum, quia non diuiditur vniuersaliter aliquo modo diuisionis. Et tale in genere quantitatis si habet situm, est punctus: si vero non, est vnitas, quae est principium numerorum. Et ibidem dicit, quod illud, quod in genere substantiae est tale, illud est dignissimum hoc nomine vnum; per hoc innuens primum motorem, qui declaratur esse mensura omnium substantiarum 10. metaph.
Ex his potest sic argui: Jllud, quod est simplex in vnoquoque genere, & praecipue in genere substantiae, non diuiditur vniuersaliter aliquo modo diui⸗ sionis, vt Commentator ait: sed quod diuiditur in plures rationes perficientes, diuiditur aliquo modo diuisionis: ergo non est omnino simplex: Vnde patet, quod aeque repugnat Deo multitudo rationum persicientium, sicut etiam partium componentium, quoniam illa istam includit. Quin immo repugnat amplius, cum in Deo nihil sit perfectibile, quod indigeat rationibus ipsum perficientibus extra intellectum: nec ex hoc, quod aliquid est perfectius, oportet, quod habeat plures perfectiones ex natura rei distinctas; immo haberet eas perfectiori modo, si coinciderent in eandem rem simplicem, & eandem rationem: sicut declaratum est dum ageretur de attributis, habere namqne aliquid modo disperso, est illud habere modo imperfecto.
Vltimo sic: Nullum constitutum ex multis, est omnino simplex eo modo, quo illa sunt multa, Si enim secundum rationem sunt multa, non erit simplex secundum rationem: Si vero sint multa discreta, sicut in aceruo, adhuc non esset simpliciter discre tum. Si vero multa in potentia, & vnum in actu, sicut in continuo, non erit simplex. Si vero multa secundum quid, non erit secundum quid, aut si multa simpliciter, non erit simplex simpliciter, & vniuersaliter.
Haec propositio non potest negari, cum teneat ex terminis, quia simplex dicitur quasi sine implicatione cuiuscumque constitutiuae multitudinis, Sed persona diuina est simplicissima & constitutiua, & est constituta ex proprietate & essentia: ergo inter proprietatem & essentiam nulla est multitudo quantumcumque minima, aut distinctio secundum quid, aut aliqua alia.
Sic igitur ex praedictis rationibus moueor ad ne gandum omnem diuersitatem extra intellectum se quendo rationem, non imaginationem: nam dubium non est, quin via facilior & magis consona imaginandi esset ponere distinctionem aliquam, dum tamen congrueret primo grincipio & suae simplicitati: sed non videtur congruere talis multitudo philosophico, nec dicto theologico. Philosophico quidem, quia expraesse dicit Commentator 12. metaph. comm. 50. quod primum est simplicius alijs intelligentijs abstractis. Est enim vnum simplex absque aliqua multiplicitate. & 3. de anima com. 18. dicit, quod in sola prima forma idem est essentia & quidditas eius. Aliae sunt autem formae, quae diuersantur quoquo modo in quidditate, & essentia, & vbique nostros Philosophos horruisse, qood ipsi Deitati extra intellectum sit aliqua intentio addita
Theologico vero modo, Deo etiam videtur congruere, cum expresse definiat Concil. quod Deus est simplex omnino, & quod in diuinis non est quaternitas aliquo modo: vnde & Hilar. 6. lib. de Trin. dicit, quod Deus qui spiritus est, ex disparibus non est formaliter, & alibi ait, quod Deus non ex disparibus constitutus est, sed viuens ipse per totum. Et Boetius 1. de Trin. dicit, quod Deus vere vnum est, in quo vniuersalis est numerus, nullum in eo est aliud praeter id, quod est.
Sed adhuc nituntur aliqui probare, quod ponen di modus indiuifonem, feu identitatem relatiuam sit omnino impossibilis, pro eo, quod repugnat diuinae simplicitati.
Arguunt ergo primo sic: Accipiatur res indiuisa in se, quam dicis a quadam re non diuisam: aut igitur ista res illi rei est eadem, aut non eadem.
Si non eadem: ergo alia & diuersa, quia idem, & diuersum sunt differentiae immediatae dliidentes ens. Si vero sit eadem: ergo illa. res, & ista sunt indiuisa indiuisione absoluta, sicut aliquid idem est sibi: igitur tua relatiua indistinctio est nihil.
Secundo sic: res illa ad quam ponis rem quandam non esse diuisam, aut est alia, aut non aliam: sralia: ergodiuisa: ergo contradicis cum ponis eam non diuisam. Tertio sic:aut reperitur eadem res, aut non eadem res, cum dicitur res a quadam re non diuisa. Si reperitur eadem res: ergo sunt indiuisa indiuisione absoluta. Si non eadem res: ergo erit diuisa, & implicans contradictionem.
Quarto sic: quandocunque aliqua conuertuntur accipiendo vnum pro indiuisione absoluta per te, & multis indiuisionibus absolutum, necesse est entia multiplicari: ergo essentia & paternitas, erunt duo entia, & duae res, ex quo habent duas vnitates, quae conuertuntur cum ente & cum re.
Quinto sic: Jmpossibile est manente simplicitate essentiae, quod aliquod existens in Deo diuertat ab essentia, sed si paternitas est aliquo modo indiuisa ab essentia, quam essentia a se ipsa quodammodo diuertit ab essentia, quia non erit indiuisa, ni si quodammodo relatiue, & quasi erit essentia indi recte: ergo talis indistinctio repugnat diuinae simplicitati.
Sed in oppositum est, quod simplicitati nil repu gnat, nisi quod multitudinem aliquam, siue distinctionem ponit, quantum ad aliquid positiuum, sed ex superioribus patet, quod haec duplex indistinctio relinquit multitudinem, aut distinctionem: ergo non repugnat simplicitati diuinae.
Et ideo sciendum, quod valde mirabile est, quod non potest videri, quomodo essentia potest habere propriam indistinctionem, in qua non communicabit paternitas: & similiter paternitas propriam, in qua non communicabit essentia non obstante, quod sint omnino inter se non diuisa, quod non videatur inquam ab illis, qui concedunt aequipollentia; immmo ea de quibus omnino miuus videretur.
Arguitur ergo sic primo: Non plus repugnat paternitati habere propriam negationem non obstante, quod ab essentia non diuidatur habere propriam affirmationem: Non enim plus ponderat negatio propria, quam affirmatio, nec magis scindit vnitatem, aut rumpit ipsam ab essentia, sed isti possunt videre, & habent concedere, quod paternitas habet propriam affirmationem in qua n n commu nicat essentiae: opponitur enim filiationi, distinguitur a filiatione refertur, & est ad filiationem, essentia vero in istis non participat, nec cum hoc rumpitur, aut scinditur paternitas, nec in hoc secum paternitas communicat, immo affirmationes istae propriae sunt essentiae, & illae paternitati, nec tamen sic ponderant vt eas ab inuicem scindant: ergo nec Ă£pparet ratio, quare non possit paternitas portar suam propriam indiuisionem, absque hoc, quod non diuidatur ab essentia, & similiter es- sentia suam propriam.
Secundo sic: Non plus repugnat paternitati habere istam negationem sibi propriam, quae est indiuisio suae relationis, absquem hoc, quod diuidutur ab essentia, quam habere alias proprias negationes, scilicet, quod est res incommunicabilis, & res non absoluta, & res non ad se, & res quae conuertitur cum re essentiae, sed e conuerio, & multa alia quae ipsi concedunt: ergo ipsi habent concedere, quod & ista negatio, quae est propria indiuisio, non repugnet paternitati.
Tertio sic: Paternitatis est aliquid incommunicabile extra intellectum, hoc non obstante, quod ab essentia nullo modo diuidatur: est igitur incom municabilis in sua propria aliquitate: habet igitur propriam aliquitatem, habet propriam indiuisionem, cum esse aliquid sit esse indiuisum; & non esse essentia. Igitur paternitas habet propriam indiuisionem absque hoc, quod ab essentia diuidatur.
Quarto sic: Non plus repugnat tribus proprietatibus in diuinis habere proprias vnitates, in quibus non communicat essentia, quam habere propriam multitudinem, cum ex multitudinibus multitudo resultet. Sed manisestum est, quod tres proprietates habent propriam multitudinem, quam non participat essentia: non enim sunt ibi multae essentiae, sicut multae proprietates: ergo non apparet, cur debeat negari, quod quaelibet ex proprietatibus propriam habet vnitatem, quia sit indiuisa in se, & ab alia propria diuisa.
Quinto sic: illa vnitas, quae ingreditur multioui nem, non esteadem cum illa, quae non ingreditur: sed vnitas cuiuslibet proprietatis ingreditur quundam multitudinem in diuinis, cum sint ibi multae proprietates, quarum multitudo consurgit ex proprijs vnitatibus cuiuslibet proprietatis. Vnitas vero essentiae non ingreditur aliquam multitudinem tanquam pars multitudinis: igitur dici non potest, quod vnitas essentiae sit eadem vnitas cum vnitate cuiuslibet proprietatis. Adhuc autem sunt rationes plurimae, quam decem superius inductae propositione quarta, & quinta, quae supra positae sunt in hoc secundo articulo versus principium.
Sed forte dicetur, quod immo essentia est illa res quae habet proprias affirmationes, quae attribuuntur paternitati. haec autem solutio non va let, tum quia confirmat propositum, quia pari ratione est illa res, quae habet propriam indiuisionem, non tamen illa indiuisio est indiuisio eius, sicut nec affirmationes erant affirmationes eius: habetur ergo propositum, quia propria affirmatio non exigit substratum diuisum, sicut nec proprie ipsae affirma tiones: tum quia fallacia est accidentis arguere, si essentia sit paternitas, quod ex hoc indiuisio essentiae sit indiuisio paternitatis: non enim sequitur: indiuisum est indiuisum: ergo indiuisio est indiuisio: vnde essentia, cum sit positiuum summe est, sua indiuisio, quia affirmatio non est negatio.
Non procedunt ergo rationes in oppositum. Pri mae tres quidem non, quia peccant per fallaciam consequentis. Concesso enim, quod res a quadam re non diuisa sit eadem, & non alia: Cum infertur: ergo est eadem identitate absoluta, arguitur a superiori ad inferius affirmatiue, & sic committitur fallacia consequentis, quia probatum est supra, quod omnimoda vnitas quaedam est absoluta, quomodo essentia est absolute eadem sibiipsi, quaedam est rela tiua, quae exigit duas tales in extremis, quomodo tia dicitur esse eadem paternitati. Item concesso, etiam, quod non sunt eadem absolute, non consequitur: ergo aliae, immo est faliacia consequentis a duabus causis veritatis ad vnam. Quod. n. non sint eaedem absolute, potest prouenire, vel quia caedem relatiue, vel quia sunt aliae & diuisae. Supra vero ratio non procedit, pro eo quod nũ- quam concedo, quod in diuinis multiplicetur vnum, quod conuertitur cum ente in concreto, sic quod sint multa vna, aut indiuisa, sed in abstractis concedo, quod sint ibi multae diuisiones: non multiplicatur ergo ibi vnum, quod conuertitur cum ente, sed vnitas, quae connectitur cum ente. Ad multiplicandum autem ens, non sufficit multiplicare vnita tem rei in se, aut indiuisionem: sed exigitur ibi diuisio, quam tollit non diuisio. Regula est. haec omnia superius sunt dicta.
Vltima quoque ratio non procedit, quia paternitas non dicitur dimittere ab essentia incipiendo in alietate, aut aliam diuersitatem, sed potius incipiendo in alium modum identitatis: nam paternitas non est illo modo eadem esse, quo est eadem sibi. Vnde alidentitate absoluta dicitur diuertere incidendo in relatiuam, aut non absolutam.
Sed adhuc mouentur a diuersis diuersae difficultates, & maxime contra modum ponendi indiuisionem relatiuam, vel vnitatem.
Prima est haec: Sicut se habet multitudo ad multitudinem, sic vnitas ad vnitatem cum multitudo non sit, nisi quoddam ex vnitatibus aggregatum, sed multitudo paternitatis, per me aliud est a multitudine essentiarum, & e conuerso: ergo vnitas paternitatis est alia ab vnitate essentiae. Vnitas autem idem est, quod res, & per consequens res paternita tis est alia a re essentiae aliquo modo.
Secunda est haec: omnis indistinctio est relatiua: ergo contradictio est dicere indistinctionem absolutam. probatur consequentia, quia relationem dicere absolutam est contradictio. probatur antecedens, quia indistinctio, cum sit priuatio, sumit qualitatem & numerum ab opposito habitu: sed omnis multitudo est relatiua, es enim inter multa tanquam inter extrema: ergo umnis indistinctio erit relatiua. Tertia est haec: Philos. 3. met. dicit, quod ide & aliud sunt opposita secundum situm. quod exponens Comment. com. 11. dicit, quod idem, & diuersum sunt opposita in situ, quia cum alterum po nitur, aufertur reliquum, & e conuerso: sed iuxta po sitionem istam ausertur identitas aliqua ab essentia & paternitate, quia dicitur, quod non eadem absolute: ergo necessario ponitur, quod sunt aliquo modo diuersa. Et confirmatur, quia Phil. dicit ibidem, quod omne ens, & vnum conuertuntur, sed de ratione vnius est, quod sit indiuisum in se, & ab alio diuisum: eadem. n. res est in se indiuisa, & a quocũq. diuisa, vt Com. 4. met. dicit: ergo impossibile est rem aliquam reperiri, quae sit in se diuisa absolute, & cum hoc sit a re aliqua non diuisa, vel indiuisa relatiue, imo est contradictio, vt videtur. Quinta est haec: nulla impertectio realitatis potest attribui rei alicui, quae sit in diuinis, praesertim essentiae, cum sit quaedam summa res incomprehensibilis & immensa, vt probatur extra de sum. Trin. & fi. cat. in c. damnamus, sed esse rem nen diuisam videtur imperfectionem im portare: nam talis res non videtur per se esse, sed cum alio esse praecise sibi competit ratio essendi: ergo abso num est dicere, quod essentia in diuinis sit res non diuisa, vel indiuisa a quadam re, & idem de proprierate.
Sed in oppositum est, quod Com. de cael. & mun, com. 29. ait3. loquens de realitate materiae, dicit. nquod dif sert a nihilo, pro eo, quod est in ente in actu non distin ctum, nec indistinctum: igitur secundum Comm. nulla est additio, quod sit res aliqua, quae sit in sae diuisa absolute, & cum hoc etiam indiuisa a quadam re relatiue
Ad difficultates ergo inductas in principio. Ad primam quidem, quod si accipiatur multitudo in abstracto, & vnitas in abstractto, totam rationem concedo: est enim pro me, quia ego volo, quod paternitas habeat suam propriam vnitatem aliam ab es sentiae vnitate, & tunc cum infertur, P res substrata vnitati est alia a se substrata, nego, hoc enim erat probandum, & conclusio principalis, vnde ratio pe tit principium.
Si uero accipiantur multitudo, & unitas pro re, quae est multa, & pro re quae est una, tunc neganda est minor, quia si essent plures essentiae, & plures pa ternitates in abstracto uni multitudini, siue diuisioni, non essent plures seu diuisae a rebus substratis alteri multitudini: quaelibet ergo res unius mul titudinis non esset aute diuisa a re alterius multitudinis.
Ad secundum dicendum, quod indistinctio esseu tiae in se pro tanto dicitur absoluta, quia nullo modo extra intel lectum exigit extrema. Indistinctio uero essentiae a paternitate est relatiua, quia exigit extrema etsi non distincta, tamen alio modo identitatis eadem, quam sit essentia sibiipsi.
Et cum probatur, quod omnis indistinctio sit re latiua, quia priuat multitudinem, omnis autem multitudo est relatiua: dico, quod multitudo potest comparari, uel ad rationem quae multiplicatur, ut tres homines, uel ad extrema quae inter se distincta sunt & multa. In prima acceptione multitudo dicitur absoluta, in ordine ad rationem, quae plurificatur. In secunda uero acceptione est relatiua, quia si tol lantur omnia extrema, & remaneat ratio omnino indiuisa, huiusmodi indiuisio dicetur absoluta, & sic est de indiuisione paternitatis in se, aut essentiae in se, quia etsi priuetur multitudo paternitatum, nihilominus non remanent paternitates sub. suis indiuisionibus eo modo, quo res essentiae & paternitatis uere manent in diuinis modo quodam non eadem.
Ad tertium dicendum, quod qui recedit ab eudem, accedit ad diuersum, secundum illum modum quo recedit ab eodem accedit ad diuersum: minc autem essentia & paternitas non recedunt ab iden titate aliqua positiua, sed ab indistinctione absolute negatiun, & ideo accedunt ad diuersas indiuisioues negatiuas, sed ad diuersas realitates. nullo modo.
Ad quartum dicendum, & essentiam habere aliam & qui remonet huiusmodi identitates, aut indiuisiones, & postea enunciat paternitatem, & essentiam esse non eadem, conatur retinere effectum formalem forma remota, quod est omnino impossibile.
Ad quintum dicendum concessa maiore cum accipitur in minori, quod essentia prius aspicitur ad esse ad se quam suam indiuisionem, & quod in illo priori habet non identitatem ad paternitatem: quando esse ad se & esse ad aliud non sunt eadem? Dicendum, quod non sunt eadem simpliciter, & substratiue, & hoc habent ex se, quod sint simpliciter non eadem. sed quod esse ad se, & ad aliud sint sormaliter ipsa non identitas est manifeste falsum: immo ilia non identitas est carentia alicuius non identitatis, quia reciproce (ut dictum est saepel) & ita cum remouetur haec non identitas, & confideratur essentia, & paternitas vt ad se, & non ad aliud: in illa consideratione habentur quidem praecisa fun damenta non identitatis, sed actualis non identitas non habetur, nisi illud, quod primo remotum est, re ducatur. Quod vero additur, quod non potest pone re statum, qui dicit primam non identitatem essentiae & paternitatis formaliter esse duas identitates reci procas, aut indiuisiones absolutas, ex hoc quod nul la negatiua est prima, quare haec propositio: paternitas non est plures: reducetur ad aliquam affirma tiuam in paternitate? Dicendum, quod reducitur originaliter haec indiuisio ad realitatem paternitatis afirmatiuam, & positiuam, & ibi est status. Et cum dicitur, quod non ex hoc, quod nihil habet op positioni ad diuisionem, nisi diuisio, & e conuerso. Dicendum, quod verum est formaliter, sed virtualiter & originaliter vtique sicut dicimus, quod aqua repugnat calori virtualiter, & frigiditas formaliter & propter hoc frigiditas aquae reducitur ad aquam, nec exigitur aliquid prius.
Consimiliter in proposito: indiuisio paternitatis reducitur ad ipsam affirmationem paternitatis, sicut indiuisio repugnat diuisioni, sed virtualiter & fundamentaliter, vt patet.
Ad sextum dicendum concessa maiori, cum acci pitur in minori, quod humanitas Sortis prius est alia a Platone, quam sit vna vnitate numerali. Dicendum vtique quod inquirendum est, quid intelligitur per vnitatem numeralem. Aut enim vnum, quod est principium numeri, quod non importat solam indiuisionem in se, & diuisionem ab alio, sed addit determinatum subiectum; est enim indiuisibile summe & mensurae, sicut punctus indiuisibilis positionis, & sic non est dubium, quod vnitas naturalis est posterior Sorte: nec sic vnquam facta est mentio inter nos de vnitate numerali ad istum intellectum. Aut accipitur vnum numero in sua generalitate pro eo, quod est in se in diuisum & ab alio diuisum. Et sic dixi, quod est contradictio, quod aliquid sit prius alio ab alio ipsa vnitate numerali, esset. n. aliud sine alietate, & distinctum sine distinctione immo nec humanitas Sortis est haec, nisi vna vnitate: ex hoc namque dicitur hoc, quia est humanitas in se indiuisa, & a quacunque alia diuisa.
Ad septimum dicendum, cum accipitur de paternitate, quod vel fundat indiuisionem propriam ratione realitatis, quae est eadem realitati essentiae, vel quae non est eadem: dicendum vtique quod ratione realitatis, quae est eadem, non tamen ratione identitatis, nec ratione non identitatis; immo indiuisio propria quam fundat, pro eo quod est alia ab indiuisione quam fundat essentia, est formaliter ipsa non identitas: Vnde simile argumentum potest fieri de quocunque quod ponitur distinctum, aut ab alio: aut. n. fundat distinctionem inquantum distinctum ab illo: aut inquantum idem: non potest dici hoc, quia tunc non plus fundabit istud, quam illud: ergo inquantum distinctum & per consequens distinctio prae exigit distinctionem. Dicendum ad hoc, quod nec inquan tum idem, nec inquantum distinctum.
Ad octauum dicendum, cum accipitur in maiori, quod paternitas est indiuisa a filiatione, quo secum non communicat essentia, quae non est diuisa a filiatione: dicendum, quod immo eo toto est diuisa a filiatione paternitas, quo toto est eadem paternitas cum essentia: nam tota sua realitate paternitas est eadem essentiae diuisa a filiatio- ne, & tamen essentia non est diuisa a filiatione. Et quod non sit contradictio, facit non identitas reciproca, & absoluta, quae est inter essentiam & paternitatem. Vnde maior est neganda, si ly teneatur formaliter. Si vero teneatur concomitanter, potest concedi, quod ex hoc paternitas potest esse diuisa a filiatione, absqoe hoc, quod essentia diuidatur ab ea, quia non communicat in quadam identitate, & diuisione. Vnde haec ratio aeque concludit contra om nem opinionem, quia si ponatur distingui sola ratione paternitas ab essentia, probabitur, quod sola ratio est fundamentum distinctionis paternitatira filiatione: si vero formaliter, probabitur, quod formalitas sola sit fundamentum: si vero secundum quid probabitur, quod ipsum secundum quid sit fundamentum distinctionis paternitatis, & filiationis ad indiuisiones, quam alij reducant ad secundum quid, vel formalitates, vel rationes factas ab intelle ctu, vt manifeste patet.
Sed adhuc contra illud, quod est de indiuisione relatiua essentiae ad quamlibet proprietatem, indu cuntur difficultates a quibusdam, quod ex vi huius indiuisionis non sit alia non identitas essentiae ad seipsam, & alia essentiae ad proprietatem: essentia enim non est essentia magis, quam paternitas, aut e conuerso, vt August. in lib. de diu. nomin. dicit, & in lib. de gaudijs electorum, siue de triplici habitaculo superius allegato. Sed essentiae ad essentiam nulla est non identitas; immo est eadem sibiipsi omnibus modis: ergo & essentia paternitati erit eadem omnibus modis, &, nec erit alia identitas essentiae ad seipsam ab illa, quae est essentiae ad paternitatem.
Sed contra est, quod Aug. dicit 7. de Trin. ait. n. quod non eo verbum quo Sapientia dicitur, eo quip pe filius quo verbum, & eo verbum quo filius, sapientia vero eo quo essentia. ex quo innuit, quod non eo modo proprietas verbi vel filij est essentia, quo sapientia est essentia. Et ita alia est identitas sapien tiae ad essentiam, aut essentiae ad scipsam ab illa, qua filiatio eadem est cum ipsa.
Respondeo, suppono, quod essentia in diuinis sit res summa, illimitata, & iufinita, & quod hoc habet ex hoc, quod est tota entitas eminenter subsistens, & quod ex hoc est communicabilis; nihilominus necesse est dicere, quod inter essentiam, & proprietatem non sit illa identitas, quae est inter essentiam, & essentiam, aut inter proprietatem, & seipsam, & hoc propter multas rationes superius inductas; & nunc resumo vnam. Constat enim, quod idem praedicatum vere affirmatur de essentia, & negatur de proprietate, vt communicari; aut ergo est affirmatio, & negatio de eodem, sicut aliquid idem est sibiipsi, ita vt saluetur tota definitio elemchi: nec hoc est impossibile propter impossibilitatem essentiae diuinae: aut non est affirmatio, & negatio de eodem, quia de diuerso, vt non remaneat elenchi definitio: aut est affirmatio, & negatio de non eodem aliquo modo, quamuis non diuerso aliquo modo: sed medium non potest dari scilicet, quod de diuerso, propter rationes superius inductas.
Nec etiam primum potest dari, quia si contradi ctoria verificantur in Deo propter infinitatem, tollitur omnis veritas &omnis certa cognitio de Deo, vt patet 4. met. Et iterum nihil erit in Deo impossi bile, cum quicquid est impossibile, hoc sit propter repugnantiam & implicatione contradictionis, & ita pote rit idem gignere se, & esse idem Pater, & filius; nec erit via ad impugnandum Sabellium, & vniuersa- liter istud est pessimum genus errandi circa diuina, vt Augustinus dicit 1. de Trin. ergo necesse est dari tertium, scilicet, quod essentia aliter sit idem sibiipsi extra intellectum, & aliter paternitati. Et similiter paternitas aliter sibi ipsi, & aliter essentiae, & per consequens haec identitas non est illa.
Sed forte dicetur, quod non concluduntur plures identitates, sed plures modi eiusdem identitatis: vnde eadem est identitas essentiae ad seipsam & essentiae ad proprietatem, quamuis sit inter extrema inconuertibilia. Sed si ita dicatur, stare non potest. Arguo enim primo sic: Identitas essentiae ad proprietatem est inconuertibilium extremorum: sed identitas essentiae ad seipsam non est inconuertibilium extremorum: ergo haec identitas non est illa
In secunda figura. Vel si fuerit, sequitur, quod eadem identitas est inconuertibilium extremorũ; & non est conuertibilium extremorum, quae est expraesa contradictio.
Secundo sic: plures modi identitatis, vel sunt po sitiui, vel sunt priuatiui, sed positiui non possunt esse: esset enim aliqua diuersitas positiua inter essen tiam & proprietatem: ergo necesse est, quod sint priuatiui, & per consequens aliae, & aliae indistinctiones, siue non identitates.
Tertio sic: plures modi hominum sunt plures homines, & plures modi identitatum sunt plures identitates, & multis alijs vijs Conclusio ista probata est frequenter.
Ad argumentum in oppositum dicendum, quod istae identitates non differunt secundum gradum ma iorem vel minorem positiuum, quia nulla diuersitas ponitur: differunt ergo secundum modum, quia vna identitas est reciproca, & quasi absoluta eiusdem ad se, alia vero indiuisio relatiua, nec reciproca. Verum est igitur, quod Augustinus dicit, quod non magis essentia est essentia, quam proprietas, quĂ£- uis aliter & modo alio.
Et si dicatur, quod impossibile est duos modos identitatis esse aequales & summos, quia quod per superabundantiam dicitur, vni soli competit: dicen dum, quod quantum ad priuationem multitudinis positiuae aequales sunt, non autem quo ad priuationem multitudinis negationum. Identitas enim relatiua non excludit multitudinem indistinctionum reciprocarum, & absolutarum; immo coexigit, nec etiam paternitas & essentia essent indistin ctae relatiue, nisi quia paternitas sua indistinctione reciproca eadem est sibiipsi, alia identitate recipro ca: indistinctio ergo relatiua aequalis est in ordine ad diuersitatem positiuam, quia omnem excludit, non autem in ordine ad non identitatem, aut multitudinem indistinctionum, quia illam non excludit.
Nunc tertio pro alia parte quaestionis sciendum est, quod positores conuertibilium, & inconuertibi lium in diuinis, vt per hoc tollant contradictiones, dicunt essentiam conuertibiliter eandem cuilibet proprietati, nec tamen volunt confiteri duos modos indiuisionum, vniatum, seu identitatum: ostendo igitur primo, quod omnino coguntur, quae negant po nere contra adducta sua, quod probo quadruplici ratione.
Prima est haec fundamentum, & terminus identitatis, quo fundamentum est idem sibiipsi, excludit & tollit inconuertibilitatem, cum sit impossibile idem esse inconuertibile sibiipsi: vnde repugnat fundamento, quod sit inconuertibile sibi propter modum illum identitatis, quem habet a se. Jdentitas autem illa quam habet fundamentum cum termino, non excludit inconuertibilitatem, immo patitur eam: quare ista identitas, & illa non sunt eaedem, nec eius dem modi; alioquin qui dem repugnaret vni, & alteri non repugnaret: sed essentia est fundamentum inconuertibilitatis, & paternitas terminus. Quod patet ex hoc, quod essentia denominatur eadem inconuertibiliter paternitati: illud autem est fundamentum, quod denominatur tale, & illud terminus respectu cuius dicitur tale, vt linea inaequalis alteri dicitur fundamentum inaequalitatis: ergo impossibile est, quod essentia, quae est fundamentum inconuertibilis identitatis, & paternitas quae est ter minus, sint illo modo idem quo essentia est eadem sibiipsi.
Sed forte dicetur, quod essentia non est fundamem tum totius huius identitatis inconuertibilis, sed es sentia est simpliciter eadem paternitati, inconuertibilitatem autem illius identitatis fundat filiatio: Vnde propter hoc est eadem paternitati inconuertibiliter, quia cum hoc eadem est filiationi, quae pa ternitati opponitur.
Contra istam euasionem arguo primo sic: Ex eo habet essentia, quod sit inconuertibilis, ex quo habet, quod sit communis, & communicabilis, & in plus, quia hoc est esse inconuertibile etiam secundum eos: sed manifestum est, quod essentia habet ex se, quod sit communis, communicabilis & in plus, non autem dat hoc sibi filiatio, nec paternitas, nec aliqua proprietas, nec etiam omnes simul, cum omnes sint inconuertibiles. Vnde constat, quod esssentia non trahit a proprietatibus, quod sit communicabilis, sicut nec trahit, quod sit essentia; immo hoc habet ex se, praesertim cum communicabile non det alteri, quod sit communicabile: ergo impossibile est, quod essentia trahat a filiatione, quod sit inconuer tibilis; immo hoc habet ex se.
Secundo sic: Si filiatio fundat inconuertibilitatem, aut sic eam sundat, vt efficiatur ipsa inconuer tibilis; aut vt efficiat essentiam inconuertibilem: sed primum est impossibile; filiatio uamq. opponitur paternitati, nec est conuertibilis cum ea, nec incon uertibilis, immo nihil esset dictu, quod conuertatur, aut non conuertatur cum ea: ergo oportet dari secundum, & habetur propositum, scilicet, quod essen tia erit inconuertibiiis, & fundamentum, & per con sequens non erit illo modo idem paternitati, quo sibi ipsi, ex quo filiatio non dat paternitati, quod sit inconuertibilis, & tamen hoc dat secundum istos essentiae.
Tertio sic: Jdem est fundamentum alicuius, & mo di intrinseci illius (illud. n. quod fundat similitudinem, fundat etiam modum similitudinis & gradum) sed essentia ex hoc, quod essentia fundat identitatem cum paternitate, inconuertibilitas autem est modus istius identitatis: Igitur hoc totale, identitatem scilicet inconuertibilem essentiae fundabit.
Quarto sic: essentia per se, etsi sit eadem, non tñ habet ex se, quod sit inconuertibilis, nisi filiatio in hoc sibi suffragetur: igitur aliquo modo est idem essentia sibiipsi, quo non est eadem filiationi, alioquin non indigeret eius auxilio, & adiutorio ad fundan dum inconuertibilitatem.
Adhuc forte dicetur, quod filiatio non facit essentiam inconuertibilem, sed identitas eius cum filiatione hoc efficit: nam si non esset filiatio in diui nis, nec passiua spiratio, tunc essentia esset paternitati conuertibiliter eadem.
Si vtique sic dicatur, non valet, quia confirmatur propositum; nam identitas essentiae cum tribus est idem, quod sua communitas, & sua incommunicabilitas, quare necesse est quod illud quod sic est con mune, & communicabile, alio modo sit idem sibiipsi, cum identitas illa non sit communitas, sed potius coaequatio, & indistinctio absoluta in se; & alio modo sit idem illis tribus, cum illa identitas sit quaedam communitas, & adaequatio ad quodlibet per se sumptum.
Secunda ratio principalis est haec: Conuertibile, & inconuertibile circa identitatem vel sunt modi intrinseci, & differentiae essentiales ipsius identitatis; sicut rationale, & irrationale ipsius animalitatis, vel modi extrinseci, & accidentales tanquam proprij sicut album, & non album hominis, nec posset pluribus modis variari. Sed quodcunque istorum detur, necessario arguunt aliam, & aliam identitatem, & alium modum indistinctionis, cum sit impossibile, idem animal esse rationale, & irrationale; aut idem animal risibile, & non risibile; aut idem animal masculinum, & foemininum, secundum candem partem, aut eundem hominem album & nigrum in eademmet parte: ergo impossibile est eandem identitatem esse conuertibilem, & inconuertibilem per quemcunq. modum, cum conuertibile, & inconuertibile determinent identitatem.
Sed forte dicetur, quod identitas paternitatis in se est identitas essentiae, non tamen conuertibiliter, sicut paternitas est essentia, non tamen conuertibiliter.
Contra hoc arguo ostendendo, quod est impossibile. Primo sic: Jmpossibile est vnum oppositum praedicari de alio cum denominatione eius, alias enim animal rationale non est animal irrationale irrationabiliter: sed identitas conuertibilis, & inconuertibilis oppositos modos habent: ergo impossibile, quod identitas conuertibilis sit identitas inconuertibilis inconuertibiliter: ac si diceretur, quod animal risibile est animal irrisibile irrisibiliter. Vnde si modus iste dicendi non esset derisorius, nullus posset probare mihi, quin rationale esset irrationale irrationabiliter: dicendum enim ad omnia media, quod probant de illo, quod est rationale rationabiliter, non autem irrationabiliter.
Secundo sic: Si identitas inconuertibilis sibi sit iden titas conuertibilis inconuertibiliter, procedetur in infinitum nam cum, haec identitas sit illa conuertibiliter, ipsa est eadem sibiipsi inconuertibiliter. Quaedam ergo de identitate conuertibili primae identitatis, & iterum de identitate istius identitatis, & sic procedetur in infinitum in conuertibilitatibus, & inconuertibilitatibus, quare illud dici non potest.
Vlterius forte dicetur, quod non est inconueniens eandem identitatem esse conuertibilem, & non conuertibilem respectu diuersorum, nam essen tia est eadem sibi conuertibiliter. Sed si sic dicatur, habetur propositum, quia erit aliqua non identitas inter paternitatem, cui essentia est eadem inconuer tibiliter, & intra essentiam, cui ponitur eadem conuertibiliter ipsarum essentia: non erit ergo ille modus identitatis ratione, nec indistinctionis.
Ad hoc forte dicetur, quod identitas inconuertibilis non est aliud quam communicabilitas, non est autem inconueniens, quod aliquid sit commune alicui, & non commune sibi. Sed hic confirmatur propositum, nam omne commune est aliter sibi idem, & alium modum indistinctionis habet ad se, quam ad illud, quod respicit, quasi particulare, vel partem subiectiue. Sed per te essentia eadem est paternitati identitate seu indistinctione, communis cum parte subiectiua, sibi autem non est per istum modum indistincta aut eadem, igitur illa indistinctio est alia ab ista.
Tertia ratio principalis est haec: Jllud quo tollun tur contradictiones, quae videntur occurrere in diuinis, est in Deo circunscripto omni opaere intellectus, non enim indiget Deus, vt intelligamus ipsum ad hoc, quod ipsum purgemus a contradictionecum magis sit immunis a repugnantia quam alia natura. Et hoc confirmatur, quia positores opinionis (de qua nunc agitur) dicunt solutionem illam antiquam non sufficere, qua dicebatur, quod essentia, & proprietas sunt eadem realiter, sed differunt ratione: hoc quidem non sufficit, quia oportet ad vltra ponere quam opus intellectus: sed manifestum est, quod conuertibilitas non sit in Deo circunscripto omni opere intellectus, & hoc idem ipsimet asserunt: ergo.
Quod confirmo, quia sequeretur, cum conuertibilitas, & inconuertibilitas sint quaedam habitudines, & relationes, quod essent reales, si ponerentur in Deo circunscripto opere intellectus, & ita non essent tantum relationes reales istae, quae assignantur a doctoribus. Et sequeretur vlterius, quod essentia referretur realiter ad seipsam, cui est conuertibilis, & ad paternitatem, cui est non conuertibilis, & multa alia absurda ponerentur. Vnde manifestum est, quod sicut identitas eiusdem ad se non est relatio realis, sed aptitudo rationis, sic nec conuertibilitas eiusdem ad se, nec inconuertibilitas essentiae ad paternitatem: ergo euidenter apparet, quod ad tollendum contradictiones, quae videntur occurrere in diuinis, oportet plus dicere quam conuertibile, & inconuertibile, aliquid scilicet ponendo in Deo sine opere intellectus, vnde contradictiones tollantur. Sed constat, quod non possunt tolli, vel ponendo diuersitatem, & alietatem inter essentiam, & paternitatem, vel ponendo alium modum vnitatis, & indistinctionis, vt quod aliter essentia est indistincta a se, & aliter indistincta a paternitate: quia si eodem modo, & esset per omnem modum indistinctio vniformis, non posset aliquid idem magis affirmari de essentia, & negari de paternitate absque contradictione quam affirmari, & negari de essentia, aut de ipsa paternitate: ergo necesse est, vt eligant isti vnum ex his duobus.
Sed constat, quod non eligunt primum, scilicet quod essentia & paternitas aliquo modo distinguantur, quia hoc non videtur sinceritati, & pietati fidei plenarie consonare: igitur eligant modum istum summe catholicum, vide licet, quod essentia extra intellectum est sibiipsi aliquo modo instincta, & indistinctione alterius modi, quam sit iste quo essentia est a paternitate indistincta, quamuis vtraque indistinctio sit plena non relinquens aliquam multitudinem aut distinctionem alicuius positiui.
Sed forte dicetur, quod conuertibilitas, & inconuertibilitas non nominant habitudines positiuas, sed potius priuatiuas, nam indistinctio essentiae a tribus proprietatibus appellatur conuertibilitas, & inconuertibilitas respectu cuiuslibet eorum; indistinctio vero essentiae a se conuertibilitas dicitur, & similiter paternitas a se.
Sed si ita dicatur, habetur propositum, quod est duplex indistinctio scilicet illa, quae appellatur inconuertibilitas, qua indistinguatur essentia a tribus, & alia quae appellatur conuertibilitas, qua essentia est indistincta sibi, & istam voco absolutam, quia rei in se, primam vero relatiuam, quia rei a trina re.
Quarta, & vltima ratio principalis est haec: Jlla, quae verificant illud principium: Quaecunque vni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, verificant quidem abfq. expressa interpretatione, necesse est, quod dent mihi, vel diuersitatem, vel duos modos identitatis. hoc patet, quia oportet, vel distinguere de eodem dicendo, quod vnus modus est identitatis, cui aliqua possent esse eadem, quae non erunt inter se eadem omnino eidem, imo aliquo modo diuersa: vel oportet principium negare dicendo quod aliqua possent esse eadem per omnem modum alicui recte illo eodem modo, quo aliquid est idem sibi ipsi, & tamen inter se eadem non erunt, & sic principium interimeretur expresse. Sed conuertibile, & inconuertibile secundum istos non interimunt primum principium, nec aliquam diuersitatem relinquunt inter essentiam, & proprietates: ergo duos modos identitatis vnitatis, & indistinctionis necessario mihi dabunt, vt sic alter essentia & alio modo indistinctionis sit vna cum paternitate
Ad argumentum principale in oppositum dicendum, quod pro primo quando arguitur dedistinctione secundum quid, quod omnes perfectiones attributales prout in corpore definiuntur nihil determinate dicunt in recto, sed conceptum entis cum certo connotato: sicut patet, quod iustitia est id quo redditur vnicuique quod suum est, quodcunq. sit illud. Omnes ergo dum adaptantur ad diuina, coincidunt in rationem simplicem diuinitatis in recto, & retinent in extrinseco, & in obliquo diuersa connotata; nam Deus per rationem Deitatis reddit vnicuique quod suum est, & non per aliam, & ideo Deitas secundum suam propriam rationem, iustitia summa est; per eandem releuat miserorum miserias, & ideo clementia est; per eandem habet omnia coram se in esse apparenti, & lucenti tam bona quam mala, & idcirco sapientia, & intellectus est; per eandem habet omnia bona in esse notiuo, & nullo modo mala, & idcirco voluntas est. Sine hoc ergo ex parte illius, quod omnia ista important in recto vnum quid, simplicissimum sunt re, & ratione, quia Deitas ipsa. Ex parte vero illius, quod important in aliquo modo, diuersa sunt.
Ad formam ergo argumenti dicendum, quod maior proposito esset vera, si connotare esset vnus actus transiens in connotata, & egrediens a rationibus connotantibus, tunc enim impossibile esset. Si A connotaret & C. non connotaret, quin C. & B. aliquo modo differrent, sed quia connotare non est agere, sed nominat praedicatum formale, vt idem sit connotare, quod aliquid cum connotato sumere, idcirco propositio non tenet. Intellectus enim diuinus connotat malum tanquam obiectum, quia non est aliud quam Deitas ipsa prout omnia lucent sibi, veritas vero non connotat malum, quia non est aliud quam ipsa Deitas, prout sibi sola bona in esse notiuo sunt praesentia, & nullo modo mala, vt sic intellectum connotare, & voluntatem connotare non sit aliud, quam ipsam Deitatem nunc cum vno connotato accipere, nunc cum alio. Vnde propositio, quae dicit: Quandocunque aliquid connotat, & ali, quid non connotat, necesse est, quod illa distinguan tur, non est alia ab ista, quandocunque aliquid sumitur cum aliquo connotato, & illud idem non sumitur cum illo connotato, sed cum alio, necesse est, quod distinguantur: & tunc propositio est falsa, si. sermo sit de illo, quod importatur intrinsece, & in recto, cum illud sit vnum, & idem. Vera tamen est quantum ad extrinseca connotata, nam distinctio est in illis, & penes illa. Pro quanto vero arguitur de identitate inconuertibilitatis, patet ex superioribus.
On this page