Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibetum 1 : Utrum in aliqua re formalitas et realitas distinguantur
Quodlibetum 2 : Utrum actio agentis differat realiter ab agente.
Quodlibetum 6 : Utrum anima intellectiua sit immediate principium operationis suae.
Quodlibetum 8 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliqua similitudo creata
Quodlibetum 9 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliquis habitus, vel lumen creatum
Quodlibetum 10 : Utrum videns diuinam essentiam videat necessario, quicquid repraesentatur per eam.
Quodlibetum 11 Utrum virtus inquantum virtus sit ens per accidens.
Quodlibetum 16 : Utrum formae miscibilium qualitatatum differant realiter a sua actualitate.
Quodlibetum 3
Vtrum alius et alius modus vnitatis, seu indivisionis sufficienter tollat contradictiones, quae videntur occurrere in divinis.QVODLJBETVM TERTJVM. Vtrum alius & alius modus vnitatis, seu indiuisionis sufficienter tollat contradictiones, quae videntur occurrere in diuinis.
Tertio quaerebatur, Vtrum alius & alius modus vnitatis, seu indiuisionis sufficienter tollat omnes contradictiones de praedicato reali nihil videntur facere negationes, quia praedicata realia non attribuuntur ne gationibus, sed aliquibus positiuis: sed ma nifestum est, quod contradictiones, quae videntur occurrere in diuinis, sunt de praedicatis realibus positiuis cuiusmodi sunt communicari, & non communicari, distinguere, & non distinguere: ergo ad tollendum istas nihil omnino faciunt istae negationes, quae exprimuntur per alium, & alium modum vnitatis, seu indiuisionis, quantumcunque sint aliae negationes.
Sed in oppositum est, quia contradictio tollitur per alios & alios modos identitatis, cum contradictio sit affirmatio, & secundum idem, & ideo quando variatur identitas, contradictio tollitur: sed indiuisiones, de quibus quaeritur, non sunt qualescunque negationes, sed tales, quod in eis consistit formalis ratio vnitatis, & identitatis, cum vnumquodque in tantum sit vnum in quã- tum indiuisum, & eo modo, vnum quo indiuisum, vt dicit Philos. 5. met. ergo huiusmodi indiuisiones faciunt ad tollendum sufficienter omnem contradictionem, cum diuersificent modos identitatis.
Circa istam quaestionem, Primo inquirenda est formalis ratio vnius in se, & in comparatione ad ens quod est substratum, & in comparatione ad aliam, & aliam vnitatem, quae sibi correspondent. Secundo videndum est, quos modos vnitatis necessario concedere oporteat in diuinis. Tertio vero ex his dicetur ad quaesitum, an videlicet per tales modos vnitatum, vel indiuisionum sufficienter tollatur omnis contradictio de diuinis.
Articulus 1
An unum secundum suam rationem formalem dicat aliquid positiuum.ARTJCVLVS J. Vbi primo inquiritur, an vnum secundum suam rationem formalem dicat aliquid positiuum. Et primo ponuntur rationes Thomae Anglici ad probandum quod sic.
CVIVS rei veritas poterit ex quadruplici inquisitione apparere, & erit prima, An vnum secundum suam rationem formalem dicat aliquid positiuum. Secunda vero an sic se habeant vnum & ens, quod sine inuicem non possunt intelligi. Tertia vero: an alia & alia vnitas, seu indiuisio absolu ta necessario praeexigat non identitatem aliquam in substrato.
Quarta vero: an vnitates, quae conuertuntur cum ente, possunt accipere distinctionem per aliam, & aliam multitudinem.
De primo igitur videtur quibusdam esse dicendum, quod omnis vnitas importat necessario formaliter aliquid positiuum, quod nituntur pluribus modis astruere. & quidem.
Primo sic: Philosophus, & Commentator 4. met. dicunt, quod ens, & vnum significant eandem rem, sed diuersis modis: aut ergo intelligunt hoc devno ratione substrati, quod est ens, & tunc ridiculose loquuntur, quia non esset aliud dictu, nisi quod ens, & ens idem significant; aut intelligit de idem sui formalis significati, & tunc habetur propositum. Impossibile est enim, quod priuatio sit eadem natura cum ente: igitur vnum formaliter non significat priuationem, sed magis aliquid positiuum. Secundo sic: nisi vnum significaret aliquod positinum, nullum colorem haberet argumentum Aui cennae, quo nitebatur ostendere nugationem esse di cendo, ens, vnum, si dicerent eandem intentionem: constat enim, quod si priuationem dici tvnum super ens, nulla nugatio apparebit. sicut nec dicendo, hominem caecum, sed Commentator nititur soluere argumentum illud tanquam apparentiam habens, igitur Vnum aliquod positiuum importat.
Tertio sic Commentator 4. metaph. comm. 3. dicit, quod ens, & vnum non sunt tantum idem subiecto; immo dicunt eandem naturam, sed diuersis modis: sed si Vnum adderet solam priuationem ad ens, Ens vnum subiecto sicut caecitas, & oculus: ergo id quod prius.
Quarto sic: cuius species sunt positiuae, magis est positiuum, quam illud cuius sunt species priuatiuae, sed species vnius sunt idem, simile, & huiusmodi, quae sunt positiua, species autem multitudinis sunt diuersum, & differens & distinguibile, & huiusmodi, quae omnia negationes includunt: ergo vnitas est quid positiuum formaliter, & multitudo potius priuatiuum.
Quinto sic: Philosophus 5. metaph. facit distincta capitula de ente, & de vno, sed hoc non esset, si adderet aliquid formale positiuum ad ens, & non solam negationem: ergo illud, quod supra.
Sexto sic: Philosophus ibidem dicit, quod continuum est quaedam species vnius: sed constat, quod continuitas non importat priuationem primam: ergo nec vnitas.
Septimo sic: probat Philosophus 7. metaph. quod aliquid est in composito, quod non est elementum, nec ex elementis, quia manente B, & manente A, remanet sonus syllabae ba, sed illud secundum Philosophum non est aliud quam vnitas, compositi, & quidditas ipsius: ergo vnitas est aliquid positiuum, & non indiuisio sola.
Octauo sic: Boetius in tract. de vnitate, & vno dicit, quod forma est vnitas materiae, & quod materia dispergeret quantum est ex se, sed per formam continetur & adunatur, sed forma est aliquid posi tiuum: ergo & vnitas.
Nono sic:illud, per cuius aduentum res est, & manet, magis est positiuum, quam illud, ꝓ cuius aduentum res dis soluitur, & non manet, sed per vnitatem res est, & manet secundum Boetium in praedicto libello: quia omne, quod est ideo est, quia vnum necessario est, & quandiu manet vnum, tandiu manet inesse, quã- do vero dissoluitur, & corrumpitur vnitas, tunc non est res, quae fuit ante, quinimmo fit non ens: ergo vnitas magis est positiuum, quam multitudo ipsa.
Decimo sic: nil repugnat alicui imperfectio ratione suae perfectionis, nisi quia habet aliquid positiuum in se, ratione cuius repugnat sibi imperfectio illa, sed multitudo repugnat perfectis ratione perfectionis suae: igitur imperfectio est aliquid positiuum, cui repugnat multitudo; constat autem, quod nihil repugnat primo multitudini, nisi vnitas: ergo vnitas erit in entibus perfectis aliquid positiuum.
Vndecimo sic: simplicitas est quaedam vnitas: sed simplicitas non dicit puram priuationem, eum importar perfectionem simpliciter, quam importare non potest pura priuati origitur vnitas puram priuationem non dicit.
Vltimo sic: habitus non profuit a priuatione nec est posterior ea, sed omnis multitudo profuit ab vnitate, & est posterior ea ergo non potest poni, quod multitudo sit habitus, & vnitas pri⸗ uatio.
SEd istis non obstantibus, indubitanter tenendum est oppositum, quia videlicet impossibile est, quod vnitas exprimat formalitatem aliquam positiuam, aut rationem aliquam positiuam condeptibilem circa rem, quae est vna: hoc enim est expresse contra Commentatorem, & contra demonstrationem eiusdem Commentatoris, & contra multiplicem rationem.
Coutra Philosophum quidem, quoniam ipse 5. metaph. reducens omnia, quae dicuntur vnum ad vniuersalem rationem, per quam omnia formaliter dicuntur vnum, sic concluditvniuersaliter: quaecunque enim non habent diuisionem, & inquantum non habetur sic vnum dicuntur, vt si inquantum homo habet diuisionem vnus homo, si vero in quantum animal, vnum animal: & si inqnantum magnitudo, vna magnitudo, & similiter 10. metaph. dicit Philosophus, quod vnum, & multa opponuntur priuatiue, sicut indiuisum, & diuisum.
Contra Commentatorem vero est, quia ipse dicit in 4 metaph. quod cum dicimus, iste homo, & iste homo vnus, vnum significat in eo negationem. & est priuatio diuersitatis. & similiter in 10. corcum dieit, quod vnum opponitur multo secundum habitum & priuationem. Indiuisibilitas quidem est priuatio diuisibilitatis: & ibidem subdit, quod vnum opponitur pluri, secundum quod opponitur priuatio habitui, quia indiuisibilitas est priuatio diuisibilitatis, & diuisibilitas est habitus a & subdit statim probationem Philosophi, quia habitus est manifestior priuatione; diuisibile autem est manifestius indiuisibili, & maius minori.
Sed ad istas auctoritates dicitur ab his, qui tenent oppositum eius, quod dictum est, quod vni⸗ tas priuatiue exprimitur in ordine ad nos, sicut & multa alia positiua. Et ratio huius est, quia talia non cognoscuntur a nobis, nisi priuatiue propter perfectionem, & actualitatem eorum. Sed haec glossa expresse est contra mentem eorum, praesertim cum Commentator hanc expositionem tollens dicat contra eam 1o. metaphys. comm. 9, in fine quod Aristotel. induxit ea quae dicit ibi ne aliquis dicat, quod multum est priuatio vnitatis, & par tet, quod totum illud commentum aufert hanc expositionem.
Contra vero demonstrationem eiusdem Commentatoris est, quia si vnitas importat rationem aliquam positiuam, aut formalitatem aliquam, aut aliquod positiuum conceptibile circa rem, vt entitas rei, & sua vnitas, sicut duae rationes conceptibiles, sequetur, quod aliquid sit vnum sine vnitate, & quod in talibus formalibus rationibus posi tiuus sit processus in infinitum.
Ex hoc patet, quod ex quo circa rem alia est ratio entitatis, & alia ratio vnitatis, sic, quod sunt duae rationes positiuae quaelibet est vna per se, alio quin ambae non essent duae, & per consequens ratio realitatis rei est vna, & indiuisa per se abque ista ratione positiua, quam to nominas vnitatem, & sic erit vna sine vnitate.
Et tunc quaeram de vnitate, secundum quam est vna ipsa res: Vtrum importet vnam rationem positiuam circa ipsa rationem realitatis, & sic procedetur in infinitum. Si vero non: habetur propositum: scilicet, quod vnitas non addit aliquam rationem positiuam, sed dicit rem sub indiuisione, quia rem indiuisam: vnde haec ratio est Commentatoris contra Auicen, 4. metaphysicae com, 3. quae non solum concludit, quod vnitas non addit rem ad illud, quod est vnum, immo nec addit rationem positiuam.
Ad hoc respondetur duplicetur. Primo quidem, quod pari ratione probatur, quod nec vnitas addet negationem, quia intelligeretur res fine illa negatione, & ita erit vna sine vnitate Sed hoc non valet, quia contradictio est intelligere rem, quin cointelligatur indiuisa eo modo, quo est res. Immo nec aliquod conceptibile potest obij ci intellectui, quin sit vel indiuisum vel indiuisa quia vel vnum intelligo, vel nihil intelligo. sed dehoc magis adhuc infra dicetur.
Secundo vero dicitur, quod hoc est in secundo modo per se, ens est vnum: haec autem in primo; Vnitas est vna, & idcirco ibi est status. Sed nec ista solutio vadit ad punctum rationis, quia nonprocedit nisi de illa vnitate, qua ratio entitatis est vna distincta ratio positiua a ratione vnitatis prima, quae ponitur positiua. Et alia a ratione entitatis secundum istum modum diuidendi, ex quo enim sunt duae rationes, quae libet erit vna, vt diuiditur a compari sua.
Praeterea haec ratio confirmat argumentum quia quando aliquod praedicatur de aliquo per se secundo modo, illo per intellectum separato, quod remanet non dicitur essentiale, exemplum de risibili, quo separato ab homine per intellectum non est verum, quod homo sit risibilis. vna haec est falsa: homo est risibilis siue risibilitate, sed ratio entis est positiua, & distincta contra rationem vnitatis, & per consequens est verum dicere, quod ipsa est vna, &distincta sine illa vnitate, a qua ponitur distincta: non enim distinguitur ratio entitatis per rationem illam, a qua distinguitur: ergo vnitas non est ratio po sitiua, quae insit entitati in secundo modo per se.
Praeterea posterius, inquantum posterius non est causa prioris, sed ratio entitatis, si sit positiua, est posterior ratione entitatis, & sua vnitate.
Quaero enim, cui in est ratio positiua vnitatis: aut enim rationi entitatis, vt diuisa est distincta a se, & per consequens, vt iam vna est, quia quod indiuisum in se, & ab alio diuisum vnum est, aut inest rationi vnitatis, vt iam non distincta est a ratione vnitatis, & hoc est impossibile, quia tunc idem intelligeretur inesse sibi ipsi, & indistincto a se: ergo necesse est, quod ratio entitatis prius sit vna, quam sibi insit quaecunque ratio positiua distincta ab ca: & per consequens ens non est vnum per rationem positiuam additam.
Praeterea: quae constituunt dualitatem, habent pro priam vnitatem: sed per te ratio entis, & ratio vnitatis constituunt dualitatem rationum positiuarum, & distinctiuarum: ergo quaelibet habet propriam vnitatem & sic duae vnitates, immo etiam infinitae, vt dictum est supra: quare non ralet dicta solutio.
Contra vero multiplex est ratio. Et primo quidem, quia oppositio priuatiua non aliter potest praedicaci, nisi ex terminis: neganti enimi quod lux sit habitus, & tenebra sola priuatiuo: Et dicenti, quod immo lux esti priuatio, & tenebra habitus, aut visus priuatio, & caecitas habitus, non potest aliter res intelligi nisi ex terminis, quia lun est ferma sensibilis comprehensibilis, vt aliquid in ses tenebra vero concipi non potest vt aliquid in se, sed potius vt carentia vel negatio lucis in subiectio apto nato. Illud igitur, quod ex sui ratione formali, & conditione, non ratione alicuius eleuationis aut excellentiae concipi non potest vt aliquid in se, sed vt carentia, aut negatio alicuius, illud rale formaliter non importat habitum: sed vnitas & multitudo sic se habent, quod non excedunt nostrum intellectum, cum sint de sensibilibus communibus. vnde non magis excedit intellectum nostrum vnitas, quam lux, & sic de multis alijs rationibus positiuis, quas nos comprehendere experi mur; & tamen verum est, quod vnitas non concipitur a nobis, vt aliquid in se, sed potius vt negatio multitudinis: multitudo autem comprehenditur in se etiam sensu: ergo vnitas erit priuatio, & multimdo habitus. & haec est ratio Philosophi in 10. metcom. 9. & Commentatoris ibidem.
Nec valet, si dicatur, quod ideo vnitas concipi⸗ tur, non vt aliquid in se, sed vt negatio multitudinis propter sui perfectionem, aut actualitatem excodentem nostrum intellectum, cum caeterae perfectiones simpliciter(cuiusmodi sunt sapientia, & iustitia) non sint inferiores vnitate, & tamen intelliguntur positiue, & non priuatiue, vnde in nullo videtur ratio vnitatis esse adeo excessiua, quin intelle ctus possit eam attingere. =
Secundo etiam probari potest hoc idem ratione: quia illa est ratio formalis alicutus, qua po⸗ sita illud ponitur omni alio circunscripto, & qua remota omni alio posito remouetur: sed intelhgens rationem quandam positinam si ab illa remo ueat indiuisionem siue priuationem multitudinis statim ponit habitum positiuum, scilicet multitudinem: & aufert vnitatem; e conuerso autem cuicunque attribuit hanc priuationem, quae est indiuisio omni alia ratione positiua amota, statim illud intelligitur vt vnum, quia indiuisum; & vniuersaliter cuicunque attribuitur esse iudiuisum siue priuatum multitudine, ei attribuitur esse vnum: Sic cuicunque attribuitur esse priuatum lumine vel visu, ei attribuitur esse tenebrosum vel caecum. Nec oportet, quod aliqua ratio positiua intelligatur addi rationi illi, quae intelligitur vna, sed sufficit, quod illi rationi attribuatur indiuisio: ergo vnitas solam indiuisionem siue priuationem impor tat. & hanc rationem philosoph. innuit 5. met. de vno c. cum omnes modos vnitatis reducit ad vnum vniuersalem, quantum est esse indiuisum: vnde dicit, quod vnumquodque, intantum est vnum, inquantum indiuisum vt si inquantum homo vnus homo, & caetera; sicut supra allegatum est.
Tertio hoc idem probari potest: quia reducere multa in vnum est intelligere ea de esse in actu ad esse in potentia, & de esse ens in actu ad nonesse ens in actu: e conuerso autem diuidere vnum in multa, est reducere illa multa de potentia ad actum, & de non esse in actu ad esse in actu sicut pa tet in diuisione continui, & haec nota sunt ex 7. & 5. metaph. partes enim in toto sunt in potentia, & tamen diuidunt totum in actu, sed non eus in actu habet se priuatiue respectu actus: ergo vnitas consistit in priuatione, & multitudo in positione. Nam multitudo est positio, & reductio ad actum. & confirmatur, quia actus distinguit, & separat 7. metaphysicae: ratio autem multitudinis consistit in separatione, & distinctione vel diuisione, & per consequens in actu. Igitur absque dubio tenendum est, quod ratio vnitatis non dicit formaliter aliquid positiuum, sed solam priuationem multitudinis.
Ad primum igitur in oppositum dicendum est, quod Philosophus, & Commentator cum dicunt ens, & vnum significare eandem naturam intelligunt de hoc, quod significat vnum concretiue, sicut si diceretur, quod oculus, & caecum idem fignificant, sed diuersis modis. nam caecus significat oculum sub priuatione visus; oculus autem absolute. Consi militer vnum significat ens cum priuatione diuisibilita tis, & hoc expresse Comm. ait 4. met. comm. 3. dicit enim, quod cum dicimus iste homo, & iste homo vnus, hoc nomen vnum significat ex eo negationem, & est priuatio diuisibilitatis, & cum additur, quod ridiculosum est sic intelligere, quod ens & vnum significent eandem naturam ratione substrati, quia non erit aliud, quam dicere ens, & ens significant eandem rem vnam: dicendum ad hoc sicut Commentator ibidem ait, quod, vnum non significat ens expresse per appellationem, sed tantum per consignificationem, sicut nec caecum expresse significat oculum, sed tantummodo habens visum: illud autem est oculus: similiter vnum signifi cat habens indiuisionem, illud vero est ens, & aliquod: in talibus autem tollitur ridiculum, & nugatio quando non importatur per vtrumque idem manifeste, & per appellationem. Quamuis. n.ridiculum sit dicere, quod oculus, & oculus idem significent, non tamen quod oculus, & caecum. Intendunt engo Philosophus, & Commentatur cum dicunt, quod ens, & vnum eandem rem significant, hoc nobis in nuere, quod vnum nullam naturam positiuam adr dit ad ens, sed tantum priuationem.
Ad secundum dicendum, quod pro tanto, quoad apparentiam videbitur habere argumentum Auicennae, quia imaginabatur, quod vbi ens, & vnum importarent diuersas naturas, videbitur nugatio. Et propter hoc respondet Commentator, quod non solum nugatio tollitur propter diuersitatem numero, sed per diuersam significationem eiusdemnaturae nec explicite nec implicite. Haec enim sunt verba eius, dicere, iste homo significat vnum hominem per significationem, & cum propalatur hoc nomen vnum, non enim dicitur inter duas significationes, nisi quod in illo significabatur vnum per significationem, & in hoc per propalationem.
Ad tertium dicendum, quod Commentator intelligit ens, & vnum non esse vnum subiectio sicut accidens positiuum, & subiectum sunt vnum, sicut albedo, & suum subiectum sicut ipsemet exemplificat ibi, sed quin vnum sit sicut priuatio nullo modo negat, immo per totum illud commentum sic explicat.
Ad quartum dicendum, quod simile, & aequale sunt habitudines fundatae vnitate, & sunt degenere relationis, non sunt autem formaliter species vnitatis, sed magis ipsam respiciunt fundamentaliter, & ideo ratio non procedit, nam diuisio vnius per simile, & aequale non ost sicus generis in species, cum vnum sit de pasionibus entis circumiens decem praedicata per modum passionis, & non per modum generis: vnde nec relatio nec aliquid, quod sit in praedicamento continontur sub vno per modum spociei.
Ad quintum dicendum, quod philosophus facit capitulum distinctum de diuisione vnius, quae quidem diuisio non est generis in species, sed magis vnius rationis priuatiuae per diuersa substra ta: quod apparet ex suo processu, nam ipse accipit quod generalis ratio vnius consistit in esse quid indiuisum, & tunc inquirit fundamenta diuersa islius indiuitionis in diuersis; In aliquibus namque fundatur indiuisio super conceptu generis, & talia sunt vnum genere, in aliquibus super concoptum speciei, & talia sunt vnum specie. I⸗ aliquibus super quantitate continua, & talia sunt vnum continuate, & secundum hoc consurgunt diuersi modi vnius, qui quidem sunt positiui fundamentaliter, sed omnes priuatiui formaliter, vt ibidem apparet ex processu Philosophi.
Ad sextum dicendum, quod continuum dicitur modus vnius non species, quia cont inuitas est sun damentum nidiuisionis, & vnitatis, & non species eius, alioquin vnum non esset passio entis, sed respiceret ea, quae sunt in praedicamentis quidditatis ue, sicut ens respicit, quod nullo modo poni potest. vnde, quia continuitas est illud, quo continuum est indiuisum per modum fundamenti indiuisionis non quia sit ipsa indiuisio, ideo ponitur, quod continuum est vnus modus inter modos vnius.
Ad septimum dicendum, quod illud. de quo probat philosophus, quod non est elementum, nec en elementis aggregatum, ipsa verba forma mixtisicut sonus syllabae non ost ipse sonus literarum; non intendit ergo, quod illud positiuum sit ipsa ratio vnitatis, sed quod est ipsa forma, a qua est vnitas, & indiuisio, quam dicit esse principium formaler ibi enim inuestigat substantiam quae est forma. Argu meptum engo istud non probat nisi, quod forma est aliquod positiuum, quod autem indiuisio focmae ad ipsam addat rationempositiuam, nullo modo concludit.
Ad octauum dicendum, quod forma est vniem fundamentaliter, nam est causa indiuisionis compositi, & fuodamentum; vnde ratio ista confirmat nostrum propositum, nam si sorma est vnitas forma autem non aliquid positiuum nisi entitas, sequitur, quod nulla ratio positiua importetur per vnitatem, nisi ratio entitatis formalis, & per consequens in forma ratio entitatis, & vnitatis, non dicunt duas rationes positiuas, sed vnam.
Ad nonum dicendum, quod per illam rationem probaretur de quiete, quod dicat rationem positiuam, & motus priuatiuam; cum motus sit aeausa corruptionis, & quies materiae sub forma sit causa conferuationis, & permanentiae, non quidem formaliter, & per se, sed concomitanter, inquantum iungitur illi, quod est causa per se, scilicet ipsi formae, vel inquantum priuat corrumpens scilicet multitudinem.
Et hoc quidem, quod forma, inquantum forma, fundat indiuisionem in se, & diuisionem ab alio, quod actus distinguit. & separat, sequitur, quod quamdiu manet indiuisio manet, res, per quod forma manet.
Ad decimum dicendum concedendo, quod im- perfecto est aliquid positiuum, ratione cuitis sibi repugnat multitudo, quia sua realitas est positiua.
Et cum additur, quod nihil repugnat multitudini nisi vnitas: dicendum, quod verum est formaliter, sed virtualiter, & causaliter ropagnat multitudini omne illud, quod est causa fundamōtalis indiuisionis, sicut forma ignis repugnat frigiditati non quidem formaliter, sed causalitor, inquan⸗ tum continet in virtute calorem, qui repugnat fur maliter frigiditati. & sic in proposito intelligendum est, quod essentijs perfectissimis repugnat multitu do per suas essentias positiuas virtualiter inquantum sunt causa fundamentalis indiuisionis annexae necessario, oui repugnat multitudo formaliter.
Ad vndecimum dicendum, quod simplicitas est perfectio simpliciter, vel inquantum negat imperfectiones simpliciter scilicet habitum metitudinis, vel inquantum oritur ex perfectione, quia quae sunt simplicia determinant sibi negationem multitudinis cuiuscunque per essentias suas, & hoc est magnae perfectionis. vnde declaratum est, quod simplicitas potest accipi vel pro fundamento indinisionis vimodae, sicut & vnitas accipitur pro tali fundamento, cum dicimus, quod forma est vnitas, aut quod Deus sua vnitas est. Et sic verum est, quod simplicitas, & vnitas dicit rationem positiuam, & perfectionem simpliciter, sed talis ratio non est nisi ipsamet ratio entitatis indeterminatine sumpta, nam sic vnitas est id quo indiuifio inest alicui, & simplicitas illud quo omnimoda indiuisio. Vel potest acccipi pro propria priuatione, quam indiuisio importat, & sic nihil positiuum dicit nec perfectionem simpliciter. Et secun dum hoc patet, quod simplicitas, & vnitas, prout dicunt perfectionem simpliciter, non accipiuntur pro suo formali, sed pro ratione fundamentali indeterminata, quae coincidit cum proprijs rationibus po sitiuis eorum, quibus tribuitur ratio formalis negatiua: vt verbi gratia cum dico simplicitatem in Angelo esse perfectionem simpliciter, tunc per simplicitatem intelligo illud, quo Angelus omni multitudine essentiali & actu & potentia siue illud quo habet omnimodam indiuisionem, illud autem quo habet, est sua propria ratio essentialis, non aliqua alia ratio positiua.
Ad vltimum dicendum, quod multitudo profluit ab vnitate accipiendo vtrumque pro substrato, quod res, quae sunt multae, descendunt, & fluunt a re, quae est vna. Sed accipiendo vtrumque formaliter, & in abstracto cum multitudo sit diuisio secundum philosophum, quod intantum aliqua sunt multa, quod indiuisa, vnitas vero sit indiuisio dici non potest, quod profluat multitudo ab vnitate, quia diuisio non oritur ab indiuisione nec habitus a priuatione. Et ad formam argumenti dicendum, ibi est fallacia aequiuocationis, quia multitudo, & vnitas aliquando stant pro forma sumpta in abstracto, aliquando pro substracto sci- licet multo, & vno.
Articulus 2
An ens, et unum sic se habeant, quod sine inuicem non possunt intelligiSecunda inquisitio, an ens, & vnum sic se habeant, quod sine inuicem non possunt intelligi, & primo secundum Theologos.
De secundo vero: An scilicet ens, & vnum Aine inuicem possint intelligi. Dicitur a quibusdam primo, quod supposito, quod vnitas licet multo, & vno. circa ens non dicat nisi priuationem multitudinis per modum passionis priuatiuae circae ens, sicut praedictum est, necessario sequitur rem posse intelligi sine vnitate, non cointelligendo vnitatem In ratione obiecti cogniti, cuius oppositum. dicebatur.
Primam, quod impossibile est secundum dictaquod vnum conuertatur cum ente, quod habes aliquid sibi cooppositum sicut patet, quod albedo non connertitur cum colore, quia habet oppositum sub colore, nigredinem: oppositum autem non conuertitur cum opposito: sed ista positio ponit, quod vnum, & multa se habent sicut opposita sub enteergo vnum sic conuertitur cum ente.
Secundam propositionem assumunt, quod ena est commune, & prius vnitate. hoc patet, quiam quod non conuertitur cum ente, sed habet: coop⸗ positum sub ente, est posterius, & minus commune ipso ente: tale est vnum: igitur ens est prius & communius & potest absolui a posteriori, & cognosci sine illo in ratione obiecti: sed ens est prius vuitate, & communius vt probatum est: ergo. poterit absolui ab ea, & intelligetur absque ea.
Secundo sic: in eadem via maior est connexio inter subiectum, & propriam passionem positiuam, quam sit inter rem absolutam, & suam negationem: sed subiectum potest intelli fine propriae pas sione, etiam secundum sic opinantem, qui dicit, quod · subiectum habet proprios terminos, inter quos passio non includitur: er go multo fortius po terit res intelligi absque indiuisione, & vnitatea quae non dicit nisi puram negationem multitudinis secundum positionem istam.
Secundam autem conclusionem sic probare videntur: omne accidens tam proprium, quam commune, cum sit diuisum effentialiter a subiecto, potest intelligi cognitione distinctiua, per quem possumus formare conclusiones de ipsis abique omni subiecto, quamuis cognitione perfectissima, quae habetur per omne genus causae non. possit: ergo & vnitas, & quaecunque alia passio priuatiuae sine subiecto proprio eodem modo poterit intelligi.
Consequentia videtur manifesta: quia non est maior connexio passionis priuatiuae ad subiectum proprium quam passionis positiuae. Antecedens au tem probant sic: Mathematicus non cognoscit aliquid prius subiecto suo, nam notitia subiecti in om ni scientia prior est, & omnis alia semper illam sundatur: sed magnitudo est subiectum in Mathematica inquantum magnitudo: ergo mathematicus cognoscit magnitudinē, & intelligit separatam ab omni subiecto. Confirmatur, quia cum puer possit fieri mathematicus, & cognoscere magnitudinem nullam cognitionem habendo de aliquo subiecto plusquam vna bestia vel brutum. sequeretur id quod supra.
Secundo sic: Comment. dicit, quod mathematicus accipit a philosopho naturali materiam esse: Mathematicus autem considerat accidentia, & differentiam eius ad omnia entia: sed haec non essent vera, si proprietates non possunt intelligi sine subiecto, nec definiri, intelligit de definitione perfectissima, quae includit cognitionem omnium causarum. ergo.
Vt ergo veritas circa istam inquisitionem clarius elucescat, sciendum primo circa istam primam conclusionem, quod ens non posse intelligi sine vnitate potest dupliciter accipi. Primo quidem quia indiuisio, & vnitas sit conditio necessaria annexa rei in esse cognito, ita, quod impossibile sit aliquid concipi, quin sit necessario indiuisum secun dum esse conceptum, sicut impossibile est rem esse quin sit necessario indiuisa in esse reali, & sic intelligo, quod in his potest concipi sine indiuisione& vnitate. nec solum ego, imo philosophus & Com mentator, & experientia ita docent. Philosophus quidem 4. metaphisicae vbi dicit, quod qui vnum. non intelligit nihil intelligit, & Commentator ibi⸗ dem: cum non intellexeris vnam intentionem destruptur consideratio intra nosmet apud cognitionem qui tamen non intelligit aliquid vnum, impossilii est vt intelligat omnino aut cogitet.
Experientia etiam docet, quod si intelligut singularem, patet, quod intelligo vnum, si vdt rem simpliciter, patet, quod ille conceptus est ludiuisus: & vniuersaliter siue multa concipiam siuevnum, semper vnum concipio, quod multa sunt vnum, & vnum, vnde & conceptus entis siue vnus sit, siue plures, vnitatem vel vnitates includet. Et similiter conceptus substantiae praedicamentalis est vnus, & sic de omnibus alijs. Non ergo aliquid irrationale dico, si ens aut quodcunque aliud sine vnitate non posse intelligi dico, tanquam sine conditione annexa.
Si vero intelligatur, quod huiusmodi vnitas sit ratio formaliter & recte cognita, non oportet. Certum est enim, quod intel lectus assignat differentiam inter rem, & suam indiuisionem, dicendo quod res est sua indiuisio, nihilominus tamen concretiue quicquid intelligat, intelligit indiuisum.
Et ideo Commentator 4. metaphysicae comm. 3. vult, quod qui intelligit vnum, siue indiuisum per consigni ficationem, quamuis non per propalationem. Inte lligo autem propalationem, quod non directe, & non concretiue, quia ens, siue sit, siue con cipiatur, semper est, vel concipitur indiuisum. Ad rationes ergo factas in contrarium dicendum.
Ad primam quidem, quod aeque probabitur, quod ens non conuertatur cum ente per eandem rationem sic: nihil conuertitur cum ente, quod habet sub ente aliquid cooppositum eo modo, quo vnum habet multa pro coopposito. probatio istius: diuisio enim entis per vnum, & vnum ex 10. met. Multa enim non sunt nisi vnum, & vna: vnde sicut album diuiditur per album, & alba, ita ens per ens & entia, & vnum per vnum, & vna. Sequitur ergo, quod vnum non conuertatur cum vno, nec ens cum ente, nec album cum albo. Si illa ratio sit bona & similiter sequitur, quod vnum possit intelligi sine vno, & ens sine ente.
Et propterea dicendum ad formam, quod secus est de oppositione vnius & multi, & oppositione quarumcunque differentiarum sub aliquo commu ni: nulla enim reperitur differentia, quae concretiue circumeat totum genus, & oppositam differentiam: non enim rationale totum animal circumit. Indiuisio autem in qua consistit ratio vnitatis, & diuisio inqua consistit ratio multitudinis sic se habent, quod indiuisio circuit totum ens, & etiam suum oppositum concretiue: nam si diuisio est aliquid, vtpote relatio est aliquid indiuisum & multitudo, si est aliqua res, est vtique indiuisa, nec multitudines plures quantum ergo indiuisio formaliter importet negationem cuiusdam determinatae entitatis, quia diuisionis quae forsitan est relatio, & per consequens est aliqua negatio determinanta, nihilominus subiectiue, & concretiue indiuisum, vel vnum non est inferius ente; immo aequalis ambitus, nec habet cooppositum, nisi eo modo, quo ens habet pro coopposito entia, quia multa sunt vna.
Si vero vnitas, vel indiuisio sumitur abstractiue, sic est vna determinata negatio habens determinatam entitatem contentam sub ente, videlicet, diuisionem: & ideo bene volo, quod possit conoipi ens abique hoc, quod concipiatur vnitas, vel diuisio in abstracto, sed non absque hoc, quod Mncipiatur indiuisum, & vnum.
Ad secundum dicendum, quod non est simileipe subiecto, & alijs passionibus positiuis, & de ente flesua indiuisione, vt manifeste patet.
Circa secundam vero conclusionem sciendum, quod quicquid sit de accidentibus communibus: de accidentibus tamen proprijs inseparabilibus a subiecto forte per diuinam potentiam, quale est simitas respectu figurae nasi, & asperitas, & laeuitas respectu suꝑficiei, & masculinitas, & foemineitas re spectu animalis, de omnibus talibus dico, quod sunt aliquid in rerum natura, non tamen sunt aliquid diuisum, aut diuisibile per intellectum, sic, quod habeant cognitionem etiam distinctam de qua loquitur Magister; immo nec abstractiuam sine subie cto, & hoc patet per Philosophum, & Commen. & experientiam manifestam.
Et per Philosophum quidem 7. metaph. qui assignans differentiam inter accidentia propria, quae vocat copulata & accidentia communia, quae vocat simplicia, dicit, quod impossibile est dicere simum sine re cuius est passio secundum se. Et ibidem ait, quod non contingeret ostendere separatim foemineum, aut masculinum sine animali, sicut album sine homine: quaero ergo, de qua cognitione loquitur ibi Philosophus; aut enim de perfectissima, quae datur per omne genus causae, & sic falsum dicit quod album, aut accidens commune contingat perfecte cognosci sine subiecto. Vnde in hoc parificantur accidentia communia, & propria: ergo quod affirmatur de vno, non potuit negari de alio: aut loquitur de cognitione abstractiua, & tunc habeo propositum, quia accidentia propria de quibus loquitur Philosophus nullo conceptu possint com prehendi, & diuidi a subiecto.
Per Commentatorem autem idem patet ibi 7. metaphysicae cuius verba sunt, quod sicut foemina non potest verificari suo nomine, aut a sua significatione sine animali, ita simitas non potest intelligi sine naso.
Per experientiam vero, quia impossibile est concipere asperitatem sine partibus asperis, aut raritatem sine partibus raris, aut simitatem sine figura columnari quam habet nasus. Vnde si aliquis homo intelligit separatim, & diuidit a subiecto con fiteor, quod ego non habeo intellectum vniuocum cum eo, immo nec Aristoteles, nec suus Commentator: Intellectum habuerunt eiusdem rationis cum eis sicut expresse patet 7. metaph. per quod nec vni- tas potest intelligi sine ente, cuius est passio, vel quaecunque alia passio priuatiua sine proprio subiecto.
Ad consequent, d autem, qua videtur probari con trarium, diceudum est per interemptionem antece dentis sa. ltem, quantum ad hoc, quod sunt de accidentibus proprijs.
Et ad probationes antecedentis dicendum. Ad primam, quod Mathematicus bene abstrahit magnitudinem ab omni determinato subiecto, vtpote leone vel homine, sed ab omni subiecto impossibile est: nam longitudinem non concipit sine longo, nec latitudinem sine lato, nec profunditatem sine profundo, nec tamen propter hoc considerat aliquid prius suo subiecto, quia istud clauditur infra rationem sui subiecti per indiuisionem, vt patet, & daco, quod concederetur de magnitudine, quae est accidens commune, & separabile per diuinam potentiam, de accidentibus tamen proprijs inse, parabilibus, ratio non concludit.
Ad secundum dicendum, quod Mathematicus non considerat accidentia propria materiae praescindendo ea a materia, quamuis non probet materiam e; vnde non video, quod ratio propositum concludat.
Ad hoc vero, quod additur Aristotelem intellexisse, non posse accidens proprium intelligi, aut desiniri sine subiecto definitione perfectissima, quae includit cognitionem omnium causarum; dico, quod expresse hoc est contra mentem ipsius, quod patet, tum quia nec accidens commune tali definitione potest concipi sine subiecto: tum quia Aristoteles ibi non dicit, qnod accidens proprium non possit definiri, & intelligi sine suo efficiente, aut sine fine, quod oporteret dicere, si loqueretur de perfectissima cognitione: vnde patet, quod loquitur de qualicunque, quantumlibet imperfecta, quia non potest separatim, & diuisim aliquo modo per intellecum abstrahi a subiecto.
De tertio vero, An scilicet alia, & alia vnitas, seu indiuisio absoluta necessario praeexigat aliquam non identitatem primam in substrato, videtur aliquibus omnino, quod sic. Et hoc probant dupliCi via.
Prima procedit ex natura negationis: secunda ex natura priuationis. In prima via arguitur Primo sic, Verificatio eiusdem praedicati, affirmati, & negati de aliquo substrato necessario praesupponit non identitatem primam in substrato penes illa, ratione quorum verificatur primo affirmatio, & negatio praedicati; hoc tenet in virtute primi principij, quia aliter idem affirmaretur, & neguretur de eodem primo. Sed in quibuscumque verificatur primo affirmatio & negatio eiusdem praedicati ratione substrati, vt de paternitate in diuinis vere affirmatur, quod refertur ad filiationem, & sibi coopponitur, & constat, quod non ratione indistinctionis paternitatis (Ex hoc enim solum consurgit, quod plures paternitates non referuntur, sed quod paternitas referatur hoc habet ex se ratione positiui, quod importat) de essentia vero negatur verisiime, quod nec refertur, nec opponitur negationi, & hoc sibi competit ex hoc, quod essentia ratione sui positiui: non autem ex hoc, quod habet propriam indiuisionem, quia ex hoc solum orietur, quod non sint plures essentiae, quae referantur. Similiter etiam essentia ratione substrati communicatur, & paterni- tas non communicatur: non autem ratione indiuisionis: ergo penes ipsa substrata erit aliqua nonidentitas prima in diuisibilibus illis, si tolli debeant contradictiones, quia non sufficiunt, immo nihil faciunt ad hoc indiuisiones illae.
Secundo sic: in eadem via substratum negationi prius est negatione, non solum natura, immo & origine eo modo, quo dicit Augustinus, quia materia est origine prior forma. Quaero igitur de indiuisione paternitatis, quae posterior est illo, in quo fundatur, quaero vtique, an consequitur aliquid indifferens ad rem essentiae, & rem paternitatis, & fundetur super illud indifferens; aut consequitur rem paternitatis, vt est aliquid modo aliquo indifferens & non eadem rationi essentiae. Sed manifestum est, quod non potest dari primum, quia tunc non esset plus indiuisio paternitatis, quam essentiae, sed esset indifferens indiuisio, & communis; ergo necesse est dari secundum, & habetur propositum, quia inisjo paternitatis inueniet in substrato non idenqti iim priorem.
Confirmatur autem haec ratio per simile in crea turis: de vnitate enim naturali Sortis quaero super quid fundetur: aut enim fundatur super humanitate in communi, aut super hanc humanitatem propriam ipsi Sorti, & diuisam a Platone, sed non potest dari primum: quia tunc vnitas talis fundata super naturam communem Sorti, & Platoni, non plus esset vnitas Sortis, quam Platonis: ergo oportet dari secundum, & habetur propositum: quia Sortes habet propriam humanitatem indiuidualem, siue in atomo, qua distinguitur a Platone, priorem vnitate numerali, & sic non identitas Sortis & Platonis. Prima non est alia, & alia vnitas, sed necessario est aliqua prior non identitas penes substrata: ergo id quod primo.
Tertio arguitur sic in eadem via: sicut se habet diuisio ligni in partes ad diuisionem ferri in suas partes, sic se habet indiuisio partium ligni in toto ad diuisionem partium ferri in ipso ferro, sed manifestum est, quod ideo diuisio ligni in suas partes est alia a diuisione ferri in suas partes, quia substantia ligni est alia a diuisione, & quod substantia ferri, & ligni in se, & suis partibus est alia ab indiuisione ferri: quia substantia est alia substantia, & per consequens est non identitas prima ad non identitatem indiuisionum. Vnde contradictio est, quod indiuisio essentiae sit alia ab indiuisione paternitatis, & quod essentia & paternitas non habeant inter se primam non identitatem.
Confirmatur autem, quia secundum hoc potero dicere, quod petra & lapis, qui sunt synonima licet sint eadem res, habent tamen aliam & aliam indiuisionem, nec istud vnquam poterit impugnari, nisi in virtute huius principij: sunt eadem res: igitur habent eandem indiuisionem.
Quarto arguitur sic in eadem via: contraria positio ponit plures vnitates, quam realitates, sed hoc est absurdum, cum vnum, & ens, & res conuertantur: ergo positio est absurda.
Quinto arguitur sic: Eadem positio videtur ima ginari, quod omnis distinctio, quae est inter res, reducatur primo ad aliam & aliam indiuisionem, & non ad aliud, & aliud positiuum abstractum, sed hoc est absonum, quia Philosophus non posuit nisi quatuor modos oppositionum, & in duabus alterum extremum est affirmatiuum, & alterum nega- tiuum; in reliquis vero duabus vtrumque extremum est affirmatiuum, & positiuum: non reperitur autem posuisse aliquam oppositionem, in qua vtrumque extremum esset negatiuum, sicut isti imaginantur, qui rerum definitiones primo reducunt ad negationes seu indiuisiones alias, & alias, & non ad substrata positiua: ergo positio stare non potest-
In secunda vero via arguitur primo sic. Constat, quod priuatio distat a negatione simplici, quod patet; tum quia priuatio determinat sibi subiectum negatio autem simpliciter non determinat, tum quia quod nihil est in se, nihil sibi determinat: oportet ergo, quod priuatio sit aliquid vltra simplicem negationem: sed indistinctio per se est priuatio: ergo includet aliquid vltra negationem.
Et si dicatur, quod priuatio determinat fibi subiectum ratione habitus, non valet, quia respectu habitus vniformiter se habet, quia sicut caecitas negat visum, ita & non videns negat ipsum: igitur pri uatio habet aliquid in se, vnde determinat sibi subiectum.
Secundo sic in eadem via: Manifestum est, quod priuatio distinguitur a negatione, sed non ratione subiecti, aut ratione habitus negati cum sint circa idem subiectum, & respectu eiusdem habitus: ergo oportet, quod per aliquod extrinsecum distinguantur, non est igitur prima non identitas penes negationes aliquid, immo penes intrinsecum positiuum, quod indistinctiones istae, inquantum sunt priuationes, includunt.
Sed istis non obstantibus tenenda est conclusio contraria, sicut alias fuit dictum, scilicet, quod alietas indiuisionum seu vnitatum non exigit necessario non identitatem aliquam primam insubstrato. Et hanc conclusionem ostendo esse primo necessariam theologice, assumptis quibusdam, quo rum declaratio, & pertractatio magis pertinet ad sequentem articulum quaestionis.
Secundo vero ostendam eandem conclusionem esse possibilem phisice, & deindo respondebo ad rationes iam inductas contra eam. Primo ergo ostendo eam esse necessariam theologice probando scilicet, quod essentia est aliter cadem, & indistincta sibijpsi, & aliter ac secundum modum identitatis & indistinctionis eadem pater nitati, & tamen cum hoc non est res indiuisa aliquo modo diuisa a paternitate, & ita erunt res indiuisa sua propria indiuisione, nec tamen diuisa. Similiter, & paternitas erit res talis, & sic multiplicabuntur modi indiuisionum absque omni indiuisione substratorum. hoc autem probo, quia secundum veritatem fidei constituimur inter tria oportet. n. vel, quod concedamus contradictoria posse verificari de Deo ratione suae infinitatis; vel quod nullo modo ibi verificatur contradictio, nam tollitur seu per diuersitatem realem aliquam essen tiae, & proprietatis, vel quod tollitur per alium modum identitatis, quia alio modo eadem est essentia sibijpsi, & alio modo eadem est paternitati. Sed impossibile dari primum, vel secundum, igitur debet dari vltimum.
Maior patet per per sufficientem diuisionem quia diuisio elenchi & contradictionis, est affirmatio & negatio eiusdem de eodem, & secundum idem: aut igitur concedetur in diuinis vera contradictio, aut cum assirmatur, & negatur idem de essentia, & proprietate, vt pote communicari, dicetur, quod non afirmatur, & negatur de eodem, immo de- diuerso, aut dicetur, quod nec de diuerso. Sed non de eodem omni modo, quia non illo modo, quo essentia sibijpsi, vt per hoc tollatur contradictio, quae indubitanter poneretur, si esset illo modo eadem, secundum quam essentia est eadem sibijpsi: Ve lit ergo nolit omnis fidelis dabit vnum de istis tribus. Minorem probo quantum ad vtramque partem. Quod enim contradictio vera stet in diuinis ratione infinitatis, aut diuinitatis, aut cuiuscunque alterius impossibile est, tum quia nulla via hoc patitur, & talia Deo attribuere est pessimus modus er randi circa Deum vt Aug. dicit r. de Trin. Tum quia non est impossibile. Nihil est impossibile, cum omne, quod est impossibile sit impossibile, quia implicat contradictionem, constat autem, quod multa sunt impossibilia Deo, vt, quod idem generet se secundum Augustinum ibidem. Nec aliquid esset dictu, quod ratione infinitatis in Deo potest idem igenerare se, sed esset error Sabellij, tum quia: infinitas nom destruit rationem entitatis, & non entitatis, propter quod esse, & non esse ita sibi repugnant in infinito, sicut & finito, non igitur potest stareprimum.
Quod vero non possit dici secundum, scilicet quod essentia, & paternitas sint res diuersae, aut distinctae secundum, quid, immo nec aliqua multitudo realis quantum oportet minima possit poni inter constitutiua, ostendo: constitutiua namque sunt, quae transeunt in vnitatem omnimodam, & summam: sed constitutiua diuinae personae sunt huiusmodi: ergo transeunt in vnitatem summam omnimodam, & dummum infinitam, per consequens non relinquunt multitudinem aliquam etiam minimam aut secundum quid dictam. Maior patet auctoritate philosophi & Commentatoris 12. metaphisicae comm. 36. qui dicunt, quod simplex addit adivqum, quia quod est vnum in actu, & multa in potentia potest dici vnum vt patet de continuo: simplex vero est indiuisibile absolute, in quo nom est multitudo nec actu nec potentia. Vbi ergo est simplicitas absoluta, ibi tollitur omnis multitudo, & per consequens ponitur vnitas summa. hoc etiam apparet ducendo ad impossibile: quia sequeretur, quod posset dari maior vnitas vnitate summae simplicitatis, quod est impossibile, cum inter species vnitatis simplicis sit summa. vnde volentes expremere de aliquo, quod est summe vnum, dicimus, quod est simplicissimum. hoc etiam patet, quia simplex dicitur quasi sine plica cuiuslibet multitudinis.
Minor etiam patet, quia definit Concilium exde sum. Trinit. & fi. cath. c. firmiter, quod Deus est simplex omnino, & dicendo omnino, nullum modum oppositum simplicitati relinquit: per quod patet, quod summa, & infinita simplicitas est inDeo, & per consequens in persona, cum sit aequesimplex, sicut essentia secundum Sanctos, & sit vere Deus ipsa persona. Vltima vero consequentia tenet, quia impossibile est, quod aliqua forma habeatur in summo, eius opposito remanente secundum quid, vt, quod aliquid sit calidum in summo, & frigidum secundum quid. Minimus enim gradus fri giditatis minuit caliditatem, remissa autem calidi tas, & summa caliditas contradicunt. Sed probatum est, quod constitutiua personae transeunt insummam, & infinitam vnitatem, igitur non relinquitur inter illa minima multitudo extra intellectum quomodocũq. vocetur siue formalis, siue secun- dum quid, & ita probata est pars secunda principalis minoris propositionis.
Et amplius ostendetur impossibilitas multitudinis secundum quid, aut diuersitatis alicuius secundum intellectum inter essentiam, & paternitatem infra in sequenti quaestione.
Relinquitur ergo tanquam theologice necessarium, & deductum ex his, quae fide tenemus, quod paternitas, & essentia non sunt illo modo eadem inter se, quo essentia sibijpsi, & sic plures sunt indiuisiones, nec plura substrata.
Nunc ostendo, quod hoc sit possibile philosophice. Arguo igitur primo sic: quandocunque aliquae duae rationes concurrunt circa aliquid, sed vna est prior alia, absque contradictione reperiri potest prima ratio circa aliquid absque hoc, quod reperiatur secunda; sicut patet, quod risibile, & intellectuale inuenitur in homine, sed intellectuale est prius risibile, & propter hoc possibile est reperiri aliquid intellectuale, quod non est risibile, sicut angelus: sed indiuisio rei in se, & indiuisio ab omni re reperiuntur sicut duae rationes in quadam re, vt pote in Platone vel sorte, indiuisio autem in se prior est diuisione ab alio, quia res prius est diuisa in se, quam sit ab alio diuisa: ergo nulla est repugnantia quod inueniatur res retinens indiuisionem, quod prius est, cum carentia diuisionis, quod posterius est.
Secundo sic: res per prius fundat indiuisionem in se, quam diuisionem ab alio, in illo ergo priori quaero, an sit diuisa vel indiuisa, aut nec diuisa, nec non diuisa. Sed non potest dici, quod sit diuisa, quia diuisio in illo priori nondum est: Impossibile autem est aliquid esse diuisum sine diuisione: ergo nec esse est, quod detur secundum, vel tertium, & per consequens habetur propositum, quod res in aliquo priori fundat indiuisionem, in qua nondum fundat diuisionem. Et sic non est contradictio quod reperiatur res, quae nunquam fundat diuisionem, ex quo enim non repugnat in aliquo priori sic reperiri in re, quae tamen fundat diuisionem nulla repugnantia est in indiuisione, quod res ali qua in se sit indiuisa, & aliqua res non diuisa.
Tertio sic: illa conditio non repugnat enti, quae repugnat formaliter nihilo, immo certe competit enti, quia nihil repugnat nihilo nisi ens, sed manifestum est, quod esse aliquid indiuisum, & a re non diuisum repugnat nihilo, quia nihil potest esse non diuisum a re: ergo esse non diuisum in se, cum sit conditio, quod non competit nihilo, est composibile rei, & per consequens non est contradictio quod inueniatur res diuisa in se, & a quadam re non diuisa.
Quarto sic: illud non repugnat rei, quo posito circa illam manet res nec cadit in nihil, sed rei diuisae aduenit oppositum diuisionis, ita vt nullatenus diuidatur, non propter hoc adnihilatur, aut cedit in nihil, sicut patet de vna portione aquae, quae cum additur toti mari, non remanet aliquo modo diuisa essentialiter, alioquin cum sint infinitae partes in aqua in potentia, si omnes haberent essentias diuisas, sequeretur, quod non esset in re vna aqua per essentiam, sed essent ibi infinitae aquae essentialiter diuisae, quod nullo modo potest poni. Constat autem, quod prima positio aquae non est adunata, nec cessit in nihil: ergo nulla est repugnantia, quod reperiatur res, quae non sit, vel est in se, immo erit aliquid, & per consequens indiuisa, & tamen nullo modo erit diuisa.
Quinto sic: non est contradictio negationem aliquam reperiri absque eo, quod nec est eius fundamentum, nec ratio fundandi, nec necessario exactum ad fundamentum, nec necessario concomitans sundandum, inquantum fundat: non enim videtur, quod propter aliquid aliud necessario exigere deberet. Sed manifestum est, quod indiuisio rei in se non fundatur super diuisione, cum prior sit indiuisio rei in se diuisione rei ab alia. Et per idem patet, quod nec est ratio fundandi, nec exactum inquantum fundat, aut necessario concomitans, quia posterius non exigeret a priori: ergo nulla est repugnantia, quod inueniatur indiuisio in re carente diuisione.
Et si dicatur, quod indiuisio, & diuisio idcirco sunt inseparabiles, quia fundantur in eodem, & super eandem rationem, & per consequens impossibile est, quod aliqua ratio possit fundare indiuisionem, quin etiam possit fundare diuisionem, non valet, vnde induco super hoc rationem, quae potest esse sexta.
Sexto ergo arguo sic: quandocunque aliqua duo fundantur super diuersis rationibus, non est contradictio, quod vnum reperiatur sine alio, vbi potest vna ex illis rationibus sine alia reperiri, sicut patet, quod super calore ignis fundatur similitudo, & relatio producentis, nec est impossibile reperiri similitudinem sine habitudine productiui, vt patet in albedine. Sed modo sic est. quod indiuisionem fun⸗ dat res inquantum res. Impossibile est enim reperire rem aliquam, quae non sit indiuisa, diuisionem autem fundat res inquantum terminata in sua entitate, & conclusa limitibus proprijs. Nec est necessarium, quod res omnis ex eo. quod res, sit terminata & proprijs limitibus inclusa. Primo constat, quod diuina essentia est quaedam res simpliciter summa, nec tamen infra suam realitatem sim. pliciter est terminata, immo admittit ad suam realitatem simpliciter paternitatis realitatem, secundum eos etiam qui volunt, quod alietas in diuinis necessario primo exigat non identitatem primam in abstracto, & ita verum est secundum ipsos, quod quaelibet est res simpliciter, nec tamen diuisa, immo sunt in realitate simpliciter non diuisa. Et similiter generaliter verum est, quod non est idem res integra conclusa in sua realitate: ergo non est impossibile, quod res aliqua in se sit indiuisa, & aliqua res non diuisa.
Hanc autem conclusionem euidenter infero ex dictis eorum, ipsi enim concedunt, quod inesse & caeteri modi transcendentes non faciunt compositionem cum accidente, & cum caeteris, quorum sunt.
Constat autem, quod inesse est aliquid, & non nihil & aliquid indiuisum in se. Tunc sic: quod non facit compositionem cum accidente, non est aliquid diui sum ab accidente existens in eo, sed inesse est aliquid indiuisum in se, nec est solum factum per intellectum, non facit autem compositionem cum accidente: ergo est aliquid extra intellectum in se indiuisum, & a quodam non diuisum.
Item ipsi concedunt, quod dictiones syncathego rematicae non faciunt compositionem cum termino cui adduntur. Ista enim est per se: omnis homo est animal, & tamen haec non est per se: homo albus non est animal. Et istud non prouenit ex alio, nisi quia oĩs homo est ita simplex conceptus sicut homo: Sed constat, quod consignificatiuum huius termini, omnis, vel quidam, est aliquid intelligibileindiuisum in se, nec tamen facit compositionem intelligibilitatis cum homine: ergo est intelligibile non diuisum, & pari ratione potest reperiri res non diuisa.
Item ipsi concedunt, quod quaedam sunt realitates inse parabiles etiam per diuinam potentiam, & per consequens sunt indiuisibiles, tunc sic: Res inseparabilis, & indiuisibilis est actu indiuisa, & inseparata.
Sed tales res sunt inseparabiles, & indiuisibiles secundum eos: igitur sunt res indiuisae non habentes realitates indiuisas: Et si dicatur, quod sunt diuisae in essentijs, non valet, quia esse, & essentia idem sunt realiter secundum istos, quae ergo habent diuersas essentias, habent diuersas existentias, & diuisa esse: sed realitates istae non habent diuisa esse, alias diuina potentia posset conseruare esse vnius, non conseruando esse alterius: igitur realitates quas ponit, necesse est habere essentias non diuisas.
Ad rationes ergo dicendum. Ad primam quidem, quod expraesse concludit processum infinitum in non identitatibus, accipio enim maiorem, quod verificatio eiusdem praedicati affirmati, & negati de abstracto requirit non identitatem penes illa, ratione quorum fit primo verificatio praedicati.
Secundo de substrato paternitatis, quod ponitur non ratione substrati essentiae identitatepriori ad nostras indistinctiones, verificatur affirmatiue oppositioni filiationi, & hoc non ratione identitatis illius substrati cum essentia, imo ratione qua substratum, non ratione qua non idem. Haec enim propositio est falsa, Sortes inquantum non idem Platoni est homo, cum sit homo inquantum Sortes non ratione alicuius negationis, vel non identitatis. Et pari ratione, haec est vera: Paternitas inquantum paternitas opponitur filiationi, non autem inquantum non est non eadem essentiae. Similiter etiam haec vera: Essentia est communis inquantum essentia, non autem inquantum est non eadem pateruitati: ergo vltra non identitatem qua abstractum paternitatis est non idem substrato essentiae, quae ponebatur prima non identitati negationum, oportebit ponere aliam primam per istam rationem, cum illud, quod affirmatur de paternitate, & negatur de essentia, non affirmetur de paternitate ratione non identitatis, sed ratione qua paternitas est; & similiter nonnegetur de essentia ratione non identitatis, sed ratione qua essentia est. Habemus ergo praeter non identitatem negationem, & praeter non identitatem primam substratorum vnam aliam primam, si ratio ista concludit, & per eandem habebitur quarta, prima illi, & sic in infinitum. Vnde manifeste patet, quod ratio non concludit.
Et propterea considerandum, quod licet praedicatum vere affirmetur, & negetur de substratis ratione positiuorum, quae important, ita quod nulla non identitas non est causa, vel ratio, quod praedicatum vere affirmetur, vel negetur, tamen non identitas est causa, vel ratio, quod affirmatio, & negatio non faciunt verum Elenchum; nec sibi contradicunt pro eo, quod sunt de non eodem, vt sic propositiones huiusmodi habeant, quod sunt verae a substratis; sed quod non contradictorie habeant a non identitate, vel ab alio modo identitatis, & ita haec est vera: Paternitas referitur ad filiationem ratione positiui, quod importat paternitas, & haec est vera: Essentia non refertur ad filiationem ratione positiua: sed quod non sit contradictio, non est, quia ista positiua distinguantur aliquo modo aut diuidantur, sed ex hoc, quod deficit eis modus identitatis, quo posito necessario esset contradictio.
Est autem modus ille identitas, seu indiuisio, quam habet res absolute in se, vt scilicet essentia sibijpsi, & paternitas sibijpsi: carent ergo isto modo indiuisionis: carere vero non possunt nisi per multitudinem istam indiuisionum, quia essentia non habet indiuisionem absolutam cum paternitate, quam habet secum, nec etiam e contrario, sed habet alium modum totalis indistinctionis, qui compatitur secum aliam indiuisionem esse in paternitate, & aliam in essentia, & per consequens paternitas, & essentia non sunt eadem, imo sunt non eadem primo modo indiuisionis. Et hoc iufficit ad tollendum contradictionem respectu talium praedicatorum, quae non requirunt aliam diuisionem, vt declaratum est saepe.
Ad formam autem argumenti dicendum, quod si accipiatur in maiori, quod verificatio propositionis affirmatiuae, & negatiuae de fubstrato requirunt distinctionem in abstracto penes illa, ratione quorum verificatio fit, propositio est falsa, quia declaratum est saepe, quod praedicata, quae affirmantur, & negantur in diuinis de essentia, & paternitate, non exigunt aliquam diuisionem, & distinctionem in abstractis, sed sufficit carentia alicuius modi vnitatis, & ideo in arguendo melius accipitur non identitas. Sed tunc in forma argumenti committitur fallacia aequiuocationis, & accidentis similiter, quia haec oratio: penes illa requiritur non identitas, potest intelligi, vel formaliter, vel subiectiue formaliter: quidem, quod per illud sit formaliter non identitas in substrato, ratione cuius sit verificatio praedicati affirmati, & negati, & tunc propositio est notorie falsa, quia non identitas non est ratio verificationis, sed potius vera positiua substrata non identitati subiectiue vero potest accipi, vt sit sensus, quod illa oportet esse subiectum non identitatis, ratione quorum fit talis verificatio, & tunc propositio est vera; oportet enim non identitatem esse in illis, vt fiat verificatio ratione naturae eorum sed non vt tollatur contradictio ratione non identitatis existentis in eis. Sed tunc ad minorem procedendo, si accipiatur subiectiue, propositio erit vera, quia indiuisiones non sunt causa, quod fiat verificatio, imo ipsa positiua. Et propter hoc concluditur, quod huiusmodi iudistinctiones non sunt subiectum non identitatis illius, per quam tollitur contradictio, sed potius ipsa positiua importata per ipsam paternitatem, & essentiam subiectum sunt illius non identitatis. Sed non probatur ex hoc, quin illa non identitas, quae est in sub- strato, sit formaliter illa non identitas huiusmodi indiuisionum; imo non est aliud non identitas positiui paternitatis, & positiui essentiae nisi carentia identitatis absolute, & illa carentia identitatis absolute vtriusque non est aliud quam essentiam habere suam indiuisionem absolutam, & non illam quam habet paternitas. Si vero in minori acciperetur formaliter, quin istae indiuisiones sint illa non identitas, penes quam fit verificatio sine contradictione propositio esset falsa: quia si esset vera, tunc conclusio sequeretur directe, quod aliam non identitatem formalem propriam istis indiuisionibus praeexistere oportet, & ita in sensu, in quo directe concluditur minor, non est vera, nec etiam maior, sed in alio sensu, &
ita est aequiuocatio, & similiter. Antecedens concedo procedere de formali per non identitatem in propositionibus non est nisi de substrato. Est autem exemplum ad hoc, quia volo tibi probare, quod Sortes, & Brunellus sine indiuisione diuidantur, ita quod oportet dare. diuisionem primam diuisione. Et arguo sic. Penes illa est diuisio inter Sor. tem, & Brunellum, ratione quorum verificatur affirmatiue homo de Sorte, & negatiue de Brunello absque contradictione. Sed homo verificatur de Sorte non ratione distinctionis a Brunello, sed ratione qua Sortes est, & similiter negatur deBrunello inquantum Brunellus, non autem inquantud diuisus a Sorte, quia si Sortes nunquam esset, adhuc Brunellus non esset homo. Vnde cum diuisio sit relatio, non est ratio, quod verificetur de Sorte, aut negetur de Brunello: ergo penes Sortem, & Brunellum erit aliqua non identitas, vel indistinctio prima diuisioni Sortis a Brunello, quod omnino non tenet. Vnde verum est, quod illa, de quibus verificantur affirmamatio, & negatio, sunt distincta, vel non eadem subiunctiue: sed non sunt formaliter non identitas vel distinctio: ergo.
Ad secundum dico, quod eodem modo probatur processus in infinitum, quaero enim de non identitate positiuorum, quae ponitur praeuia ad pluralitatem indiuisionum, super quid fundatur: aut enim super aliquid differens ad positiuum paternitatis, & tunc illa non identitas erit indifferens, & communis, & non erit non identitas vnius ab altero: aut fundatur super proprium positiuum alterius, & non idem cum altero, & tunc aliqua non identitas praecedet in substratis illam praeuiam non identitatem, quam Doctor iste intelligitur habere respectu negationum.
Et simile est de exemplo inducto pro confirmatione, quaero enim de illa haecceitate Sortis, quae probatur praecedere vnitatem numeralem ipsius, quaero vtique super quid fundatur: aut enim super humanitatem communem Sorti, & Platoni, & hoc poni non potest, aut super hanc humanitatem Sortis, & per consequens haecceitas Sortis praecedet praeuiam haecceitatem, illa numeralem vnitatem: cum hoc etiam contradictio est, quod haecceitas praecedet vnitatem numeralem, cum nihil aliud sit Sortem esse hunc, quam indiuisum in se, & diuisum ab alio naturaliter.
Et propterea ad formam argumenti respondeo ad maiorem quidem, quod vera est: ad minorem reros quod vnitas numeralis non fundatur super humanitatem communem, imo super humanitatem propriam numeratam, sed non alia numerationes quam vnitate numerali, quae est haecceitas eius, & ibi est omnino standum, & pro regula generali tenendum, sicut alias dixi, quando moui ittam difficultatem, & propriam: quod vbicunque de subiecto alicuius formae quaeritur, an habeat effectum formalem, vel non habeat, responderi oportet, quod habet, sed non per aliam formam, quam per propriam: sicut lignum, quod subijcitur albedini album est, sed non alio quam albedine, & natura quae subijcitur haecceitati, haec est, & quae subijcitur vnitati numerali vna numero est, sed non alio quam ipsa haecceitate, aut vnitate numerali. A simili intelligo in proposito, quod positiua importata per esentiam, & paternitatem non sunt aliter eadem inter se, quam quodlibet substratum sibiipsi, sed uon alio quam ipsis identitatibus. Ex hoc enim, quod alia est indistinctio positiui essentiae a positiuo paternitatis, & alterius modi ab indistinctione, & modo quo positiuum essentiae indistinguitur a seipso, & positiuum paternitatis a seipso, oritur quod ista positiua diuersimode sunt eadem, quia aliter inter se, & aliter sibiipsi, quam quidem alietatem identitatum positiua recipiunt subiectiue, sed identitates, & indistinctiones ipsae hanc tribuunt, & ibi est omnino standum, nec quaerenda alia non identitas priori.
Ad tertium respondeo primo quidem, quod omne argumentum per simile, & sic committit fallaciam consequentis, nisi expraesse ponatur in maiori illud, quod intenditur in speciali inferri, esse simile, cuius ratio est, quia quae sunt similia in aliquibus, non oportet esse similia in omnibus. Vnde in proposito in hoc est simile de distinctione ligni, & distinctione ferri cum distinctione vtriusque, quod sicut diuisio cuiuslibet oritur a substantia, & ab aliquo positiuo; ita oritur & ipsa indiuisio: non tamen est uimile in hoc, quod sumitur in minori, scilicet quod sicut diuisio ligni a ferro est alia propter aliam, & aliam substantiam ferri & ligni, ita sit indiuisio alia, & alia propter alietatem substantiae. Cuius ratio est, quia substantia & fundat indiuisionem in se, & diuisionem ab alio, sed prius indiuisionem in se, & ideo non est verum, quod fundet eam inquantum alia, imo non est contradictio, quod reperiatur res fundans indiuisionem in se absque hoc quod sit diuisa, vel alia a re quadam.
Secundo dico, quod positio non est vera scilicet, quod diuisio ligni sit alia a diuisione ferri, quia substantia est alia a substantia, constat enim, quod substantia non est alia nisi per diuisionem, & alietatem, & propter hoc si alietas substantiae esset causa, quod diuisio esset alia, & alia causa suijpsius, concedendum est igitur, quod diuisio ligni, & ferri oritur a substantia, non tamen ab ipsa existente prius in se indiuisa, quia procederetur in infinitum.
Ad quartam dico, quod rationes vnitatis perfectae sunt, duae scilicet indiuisio in se, & diuisio ab alio: vbi ergo primum separatur a secundo, erunt plures indiuisiones, & plures vnitates quantum ad hoc, nec tamen erunt plura indiuisa, aut plura vna, vt sic liceat loqui, quia solae indiuisiones, quantumcumque plurificentur, non possunt plurificari, nisi adsit vltra indiuisiones substratorum diuisio, quae erit complementum vnitatis: facient ergo indiuisiones illa substrata aliter esse eadem inter se, quam sit idem, quod sibiipsi.
Ad formam autem argumenti dico, quod positio ista non ponit plures vnitates perfecas esse quam res, aut plura vna quam entia, sed bene ponit indiuisiones plurales, quam indiuisa, sicut inoculo caeco, & tenebroso sunt duae tenebrositates, vna, quae est priuatio lucis de nocte, & alia, quae est priuatio visus, nec tamen oculus est duo priuata, aut duo tenebrosa.
Ad quintum respondeo per interemptionem impositi; quia non est verum, sicut imponitur, quod distinctiones rerum positio ista reducat ad aliam, & aliam indiuisionem, immo totum reducit ad positiua, ex quibus oritur diuisio rei a re, vbi sunt res diuisae, aut indiuisio alia, & alia, vbi res positiua non est diuisa a quadam re positiua; bene tamen reducit in talibus positiuis non diuisio quandam non identitatem positiuo. rum, non dico alietatem, sed non identitatem, seu priuationem cuiusdam modi identitatis, reducit inquam ad aliam & aliam indiuisionem: nam ex hoc talia substrata non eodem modo sunt eadem, aut indistincta inter se, quomodo quodlibet a seipso.
Ad argumenta vero, quae inducuntur in secunda via. respondeo, quod istae difficultates & in nullo sunt plus contra me quam quemlibet alium, quaerunt enim quid priuatio addat ad simplicem negationem, & ita possunt fieri de caecitate quae est in oculo, aut de priuationibus, quae sunt in materia nihilominus dico Ad primum, quod priuatio formaliter non plus est, quam simpliciter negatio; subiectiue tamen plus est, quia de ipsius con. ceptu connotatiue est determinatum subiectum, sicut caecitas connotat oculum, & consignat, quam tamen non videns non dicitur assignare, & ideo lapis non videns non tamen est caecus, & tamen quaeritur, vnde habet caecitas, quod consignificet oculum, quem non significat haec dictio non videns.
Respondeo, quod hoc est ex impositione, quam facit intellectus. Cum enim possumus intelligere negationes habituum & absolute, & in subiecto apto nato, potest imponi vnum ad significandum conceptum negationis habituum circa subiectum aptum natum, & tale vnum, & priuationem etiam: consignificat ergo priuatio determinatum subiectum non ex hoc, quod formaliter sit aliquid vltra simplicem negationem, sed ex hoc dicitur confignificare, quia sic est impositum ex hoc, sic est impositum, ex hoc: quia negatio est apta nata concipi secundum istum duplicem modum, & per consequens significari, quia quicquid contingit intelligere, contingit significare.
Et per idem patet ad argumentum. Et si debeant ista ad propositum adaptari, dicam, quod indiuisio paternitatis non significat quodcunq. positiuum, sed positiuum paternitatis, non tamen connotat ipsum diuisum, sed solum indiuisum. Vtrum autem diuidatur, vel non diuidatur, hoc accidit, sibi sicut caecitas connotat dyaphanum pupillae oculi priuari visu. & similiter tenebrositas oculi existentis in nocte connotat dyaphanum oculi priuari luce. Vtrum autem dyaphanum priuatum luce sit aliud a dyaphano priuato visu, non connotatur, sed accidit.
De quarto vero, an scificet vnitates conuertibiles cum ente sumant distinctionem per aliam, & aliam multitudinem, videtur quibusdam esse contradictio, & fictitium quoddam, & hoc probatur Primo sic: Impossibile est, quod vnitates distinguantur per habitum includentem contradictionem: de ratione enim habitus, qui distinguit priuationes, est, quod sit aliquid possibile in se, nec implicet contradictionem saltem secundum genus, licet forte impli cet secundum speciem, sicut patet, quod visio, quam priuat caecitas in talpa, non est impossibilis in natu ra, nec in genere animalis, quamuis sit impossibilis in genere talpae. Sed multitudo, quae opponitur vnitati, & indiuisioni absolute conuertibili cum enteimplicat contradictionem & est in rerum natura impos fibilis reperiri. Quod patet ex hoc, quod repugnat contradictorie omni enti, incipiendo enim a communi conceptu entis importat vnum conceptum, patet, quod contradictionem includit, quod sint plu res conceptus entis, & quod diuidatur ille conceptus.
Similiter descendendo ad conceptum substantiae praedicamentalis, contradictionem includit, quod sint plures substantiae praedicamentales. Similiter etiam descendendo infra substantiam impossibile est, quod conceptus hominis diuidatur. Et similiter impossibile est, quod hic homo in duos homines diuidatur: ergo impossibile est, quod vnitates conuertibiles cum ente accipiant numerum a talibus multitudinibus, quae contradictionem simpliciter implicant, & sunt absolute impossibiles in rerum natura.
Secundo arguitur sic: Nihil, quod sit in rerum natura, capit distinctionem ab illo, quod est ita nihil, & fictitium vt chymera. Sed vnitates conuertibiles cum ente sunt in rerum natura multitudines, aut illis oppositae sunt aeque nulla & fictitia, vt chymera: ergo vnitates conuertibiles cum ente non accipiunt distinctionem penes multitudines istas. Vnde patet, quod positio, quae dicit vnitates per multitudines oppositas posse distingui, vt per hoc tollantur contradictiones est pure nulla, & figmentitia
Sed vt circa inquisitionem praesentem veritas vi deatur, considerandum, quod vnitates seu indiuisiones distinguuntur per multitudines oppositas, quae sunt omnino impossibiles, hoc intelligi potest tripliciter.
Primo quidem briginaliter, & causaliter, & sic non est verum, quod distinguantur per habitus oppositos impossibiles, quia nullus habitus causat isto modo suam priuationem. Vel potest intelligi formaliter; nec sic etiam est materialiter, quia habitus non sunt formaliter priuationes: Vel potest intel ligi terminatiue, et sic verum est, quod priuationes distinguuntur penes habitus etiam impossibiles tanquam paenes terminos.
Quod probo Primo sic Incorruptibilitas Dei, vel immortalitas, & sua infinitas sunt duae priuationes, iuxta illud Apostoli: Regi saeculorum immortali, & inuisibili: sed manifestum est, quod habitus oppositi sunt impossibiles, scilicet immortalitas Dei & inuisibilitas. Nec potest dici, quod inuisibilitas, & immortalitas dicant duoi compositiua in Deo, penes quae distinguantur, sed solum penes habitus impossibiles distinguntur obiectiue, & communicatiue, quamuis originatiue ortum habeant a summo positiuo, videlicet a diuinitate: igitur non est verum, quin priuationes penes habitus impossibiles numerentur obiectiue.
Secundo sic: Dyametrum esse incommensurabilem costae demonstrat mathematicus: demonstrat etiam, quod angulus contingentiae est indiuisibilis, ex quo patet, quod inconmensurabilitas, & indiuisibilitas sunt duae priuationes, & tamen habitus earum sunt impossibiles non est: ergo inconueniens, quod numerentur prsuationes secundum habitus impossibiles. Vnde sciendum, quod priuationes numerantur secundum habitus ex hoc, quod negatio posterior est affirmatione comparando absolute affirmationem ad negatione. Contingit autem aliquando, quod priuatio est necessaria & habitus impossibilis; quandoq. vero habitus necessarius, & priuatio impossibilis, quandoque vero vtrumque contingens, & hoc accidit ad hoc, quod priuationes secundum habitus distinguantur. Intantum enim notior est ratio habitus, & prior secundum intellectum, vt nullo modo possit intelligi priuatio sine habitu, & hoc siue negatio sit necessaria, & habitus impossibilis, siue e conuerso. Ad rationes: ergo dicendum.
Ad primam, quod propositio maior est falsa., quia per habitus impossibiles innotescentur, & per modum termini negationes necessariae distinguantur.
Et ad minorem dicendum, quod multitudo, quae opponitur vnitati conuertibili cum ente, non includit contradictionem, constat enim, quod lapis est vnus vnitate, quae conuertitur cum ente, & cum diuiditur in tres, acquirit multitudinem oppositam primae vnitati: non ergo erit impossibilis multitudo opposita suae vnitati, quando erat vnus.
Ad probationem vero dicendum, quod est ibi fallacia consequentis arguendo conceptu entis. Si sit vnus, sic est indiuisibilis, quod eius multitudo est impossibilis, & similiter conceptus substantiae praedicamentalis, & conceptus hominis, & huius hominis: ergo omne Ens sic est vnum, quod multitudo opposita, est impossibilis fallacia consequen tis; tum quia lapis, & lignum, & caetera homogepea diuisibilia sunt; tum quia multitudo conceptuum, aut multitudo rerum opponitur illi vnitati, qua quaelibet res est in se vna, & indiuisa, vnde cum in rebus & sit ens, & sit essentia, & sit quanta, & sit alba, patet, quod in eis est vnum, & vna vnum, & multa, quae sunt opposita. Falsum est ergo quod multitudo opposita vni implicet contradictionem.
Ad secundum dicendum, quod indiuisiones, quas pono in diuinis, cum dico essentiam, alio modo indiuisionis indiuidi a se, & indiuidis a paternitate, non reduco ad nihila, vel chymeras, imo originaliter & causatiue ad verissimam rem scilicet ad rem paternitatis, & ad rem essentiae, non tamen ad aliam, & aliam rem in substrato; terminatiue autem tanquam ad praesens secundum modum intelligendi ad habitus impossibiles: sicut immortalitatem, & inuisibilitatem Dei intelligo distingui paenes mortalitatem & visibilitatem Dei, quae tamen sunt impossibiles.
Ex abundanti vero ad illam imaginationem, quae dicitur turbare primo aspectu iutellectum, ne possit homo concipere, quomodo distinguantur a re paternitatis & a re essentiae, cum non sit aliquo modo distinctae res, oriantur distinctae indiuisiones, dixi frequenter, & replicare non piget. Vnde dico, quod
ad eandem rem existentem eandem identitate absoluta, eo modo quo essentia est eadem sibijpsi, impossibile est, quod reducantur hae duae indistinctiones. Sed ad rem eandem cum re non identitate absoluta, sed identitate alterius modi possibilis est, quod reducaptur. Vnde concedendum est, quod reducuntur ad rem non eandem absolute cum re: non reducuntur ergo ad duas res, sed vna re reducuntur, non ad eandem cum revno modo, & non eandem alio modo, quia haec indiuisio est alia ab illa, vt sic diuersitas istarum identitatum sit carentia illius modi vnitatis, quo res fundans aliam indiuisionem dicuntur esse subiectiue non eadem. Illa quippe pluralitas identitatum, vel indiuisionum est formaliter ipia non identitas, qua res dicitur subiectiue non eadem rei. per illum modum.
Nunc vero videndum, est quos modos indiuisionis seu vnitatis necessario oporteat concedere in diuinis Catholice sentiendo, de quo tenendum est indubitanter, sicut alias saepe dixi, quod infra magis declarabitur, quod alia vnitas seu indiuisio absoluta debetur essentiae diuinae: & secundum se, & alia cuilibet proprietati, & praeter has indiuisiones seu vnitates absolutas necessarium est ponere quandam indiuisionem relatiuam essentiae cum qualibet proprietate. Quod patet en his, quae definiuit Concil. in duobus capitulis Firmiter, & Damnamus. Dicit enim essentiam esse rem indiuisam in se, cum ait. Haec sancta Trinitas secun-
dum communem substantiam indiuidua. Et cum subdit contra Joachim, quod nec sacro approbante concilio confitemur cum Petro, quod vna quaedam summa res est essentia, & natura.
Dicit etiam essentiam non esse rem diuisam a quibusdam rebus, cum subdit, quod ideo non est quaternitas, sed trinitas, quia illa summa res indiuisa veraciter est pater, veraciter est filius, veraciter Spiritus sanctus.
Non est autem dubium, quod si essentia diuisa a tribus proprietatibus faceret quaternitatem & poneretur in numerum cum eis: ergo necesse est dicere secundum definitionem Concilij, quod essentia est res indiuisa, nec tamen ab omnibus rebus diuisa, quia non a paternitate, spiratione passiua, & siliatione. Quemadmodum autem diuina essentia est in se indiuisa sicut & quaelibet proprietas est in re indiuisa, quamuis proprietates contra se mutuo diuidantur. Nec video imposubile esse, vt aliqua res sit in se indiuisa & a quadam re non diuisa, nullum enim impossibile est prius posse separari a posteriori: nunc autem indiuisio rei in se prior est diuisione rei ab alio, & per consequens non est impossibile quod sit aliqua res indiuisa in se, absque hoc sit diuisa relatiue a quadam re, imo erit indiuisa. Nec etiam videatur impossibile aliqua posse diuidi contra se, & tamen indiuidi relatiue alieui tertio. Videmus enim in rebus creatis aliqua sic se habere, nam cursuum, & concauum contra se mutuo diuiduntur, & tamen indiuiduntur a linea circulari, quam qualificant. Sic igitur in diuinis, tam essentiae, quam proprietati cuilibet debetur propria indiuisio absoluta in se pri mo, & nihilominus essentia a qualibet proprietate est penitus indiuisa indiuisione relatiua, proprietatibus contra se mutuo diuisis. Haec autem indiuisio relatiua, quae quadam origine posterior est qualibet absoluta, facit, vt tollatur omnis multitudo essentiae ad quamlibet proprietatem, vt nullo mondo dicantur multa, quamuis aliquo modo possint dici non eadem, quia non identitate absoluta. Facit etiam, vt de se mutuo praedicentur, essentia videlicet de qualibet proprietate, & quaelibet proprietas de essentia, praedicatione dicente, hoc est hoc. &c.
Sed vt ista veritas, quae a pluribus impugnatur, euidentior fiat, sic est procedendum, quia primo ponenda sunt aliqua, quae contra praedictam sententiam seu modum ponendi ab aliquibus inducuntur.
Quarto quoque dissoluentur etiam quaedam spe ciales difficultates, quae circa istam materiam videntur occurrere, & etiam ab aliquibus ponderantur.
Arguunt igitur aliqui, quod ea, quae in praefata quaestione dicta sunt de indiuisione absoluta. & indiuisione relatiua, falsa, & impossibilia sint in se, & implicantia contradictionem. Deinde quod ratio non sit efficax, nec exemplum ad propositum, quia ex 1. Ethic. fuit inductum. Et demum, quod appellatio ad diuina impossibilis sit, & nulla.
Primo igitur sic arguitur. Negatio praeueniens minum communem; siue neget illum, siue affirmet, facit eum stare vniuersaliter, & negatiue, ver bi gratia, si dicatut non homo intelligitur nullus homo, & per hoc ista est falsa: Sortes est aliquis non homo, immo nullus non homo praedicatur de Sorte: sed identitas est terminus communis: ergo cum priuetur a negatione, dicendo non identitas, stabit vniuersaliter negatiue, vt sit sensus, nulla iden titas. Sed tu ponis, quod indiuisa relatiue habent aliquam non identitatem, vtpote absolutam: ergo habebunt nullam identitatem, & per consequens habebunt diuersitatem, & distinctionem, cuius oppositum tu intendis. Et confirmatur, quia licet cum determinatione praedicetur non homo de Sorte, vtpote non homo albus. Si enim Sortes sit niger, verum est dicere, quod est non homo albus, non tamen conceditur absolute, quod sit aliquis non homo: & pari ratione concedi potest, quod aliqua habent non identitatem conuertibilem, non tamen concedi potest absolute, quod habeant aliquam non identitatem, nisi multitudinem habeant, & diuersitatem, & ita contradictio includetur in dicto.
Secundo arguitur sic: Si ponuntur tales indistinctiones reales habentes ordinem, ita, quod absoluta praecedat relatiuam, aut praecedunt se realiter, sic quod vna non identitas sit prior realiter alia, aut solum secundum rationem. Sed non potest dari primum, quia in diuinis, nisi per te ponantur tales non identitates, non est ordo realis, nec prius, nec posterius secundum rem.
Nec potest dari secundum, quia tunc non erunt non identitates huiusmodi, nisi in intellectu, & tamen tu vis, quod sint in rebus circunscripto omni opere intellectus: igitur nihil est dictu, quod ponantur huiusmodi negationes, & indiuisiones.
Et si dicas, quod tales negationes habent ordinem secundum affirmationes, sicut videmus, quod Deo primo repugnat esse creatum. Et deinde, hoc creatum Sortem videlicet, vel hominem; non va let, quia ordo iste non est ex parte Dei, nec ex parte negati, nisi tantummodo in intellectu, nam creatum non praecedit hoc creatum realiter, sed solam secundum rationem.
Tertio arguitur sic: Tu dicis, quod est dare indistinctionem relatiuam, quae facit identitatem extremorum, ita vt ratione talis sit verum dicere, quod hoc est hoc. Cum ergo dicis, quod aliqua res est a re aliqua non diuisa relatiue, quaero, quid intelligis per rem aliquam, aut intelligis non ens, aut eps in anima, aut rem extra remanente alietate, aut amota alietate. Sed non potest dari primum, tunc enim ista distinctio relatiua faceret, quod ens esset non ens praedicatione dicente, hoc est hoc.
Nec potest dari secundum, quia tunc talis identitas non esset nisi in anima, & per consequens non esset ad propositum.
Nec potest dari tertium, nam esset contradictio, quia si maneret illius rei alietas, indiuisio, vero relatiua faceret illa eadem, omnino sequeretur, quod res relatiue non diuisa are alia esset alia, & non alia, diuisa & non diuisa.
Nec potest dari quartum, nam si tollatur alietas in extremo, efficitur res eadem cum prima non quidem relatiue, cum tollatur omnis ratio extremi, sed simpliciter & absolute, & ita non erit alia distinctio absoluta a relatiua: igitur illud dictum implicat contradictionem.
Et si dicatur, quod videmus de alimento, quod ante conuersionem est aliud a forma aliti, & post conuersionem efficitur sub forma aliti, & manet idem illi alietate remota: non valet ad propositum, quia non sic potest poni in diuinis, quod paternitas prius fuerit diuisa ab essentia, & postmodum mutata per conuersionem sit facta non alia; tum quia hoc poneret quandam compositionem in Deo; tum quia post conuersionem non habet alimentum indiuisionem relatiuam ab alito, immo diuisionem absolutam.
Quarto arguitur sic: Indiuisio illa dicitur relatiua, quae opponitur diuisioni relatiue: sed omnis diuisio, & omnis multitudo est vtique relatiua, quae importatur per eam, quod hoc non sit illud: igitur nihil est dictu, quod sit aliqua indiuisio absoluta, immo omnis est priuatio diuisionis relatiuae.
Praeterea quinto arguitur sic: Jllud est absurdum, ad quod absurditas sequitur: sed ad istam positionem sequitur vna magna absurditas, videlicet, quod Sortes erit vnus saccus plenus identitatum & indistinctionum. Constat enim, quod substantia diuiditur per corpoream, & incorpoream, & sunt hic quinque indiuisiones, tres absolutae, & duae relatiuae secundum istam positionem: nam substan tia est indiuisa in se absolute: similiter & corporeum in se, & incorporeum in se, & ita sunt tres absolutae indictiones, substantia vero indiuisa a corporeo relatiue, & ab incorporeo. Cum igitur in Sorte sit substantia ad corporeum, lucrabitur ex ista parte tres indiuisiones. Deinde vero cum corpus diuiditur in mixtum, & simplex, & concurrant ibi similiter quinque distinctiones, lucrabitur alias tres ex hoc, quod corporeum, & mixtum sunt in Sorte, & sic procedendo in mixtum animatum sensibile rationale deueniendo ad sortem, consurgit in eo vnus plenus saccus negociationum, & indistinctionum, quod est valde absurdum: ergo talis indistinctio ab soluta, & relatiua absque absurditate poni nonpotest.
Post modum arguitur, quod ratio sit nulla, assumetur enim, quod prius potest separari a posteriori, nunc autem indiuisio rei in se prior est, diuisione rei ab alio, & per consequens non est impossibile, quod sit aliqua res indiuisa in se, absque hoc quod sit diuisa relatiue, imo erit indiuisa.
Contra istam vtique rationem dicitur, quod hoc vtique verum est, si nulla res, a qua sit diuisa vnde si non esset res aliqua nisi Sortes, verum esset, quod ille esset indiuisus in se, nec tamen ab alio diuisus, quia alius non esset, sed stante hoc quod sit alia res, impossibile est, quod separetur indiuisio rei in se ab alio, sicut patet.
Secundo arguitur contra exemplum de conuexitate, & concauitate in linea circulari, & tricum per exempla huius, velle defendere Trinitatem, quia multo maior dissimilitudo est similitudo, etiam in exemplo augmenti de memoria intellectiua, & voluntate, quanto magis in isto. Vnde deriderent nos infideles, si audirent, quod in talibus fundaremus nos in defendendo misterium Trinitatis, conuexitas quidem, & concauitas tamen distant a modo Trinitatis, quantum ordines ab accidente, & adhuc plus, vnde non plus iuuat Trinitatem exemplum hoc quam mater mea, & filius eius.
Secundo vero, quia talis linea in qua conuexitas, & concauitas fundentur paenitus in eodem, non est in rerum natura sed tantum chymerica, & in materia ficitia; nam lineae, & superficies non inueniuntur, nisi vt non corporum naturalium in quibus nunquam eadem superficies exterior est conuexa, sicut patet in coelo, interior vero est concaua, & haec superficies est alia ab illa.
Tertio vero quia dato, quod possit talis linea chymerica reperiri, tunc concauum, & conuexum non different realiter, nec concauitas, & conuexitas, sed esset eadem res, quae per compositionem ad extra diceretur conuexitas; concauitas vero per comparationem ad intra; sicut idem est punctus in plano, qui est lineae principium, & alterius lineae finis.
Deinde arguitur contra applicationem ad diuina, probando, quod non sit alia indiuisio essentiae in se, sed penitus vna, & eadem.
Et Primo sic arguitur: Si indiuisiones istae sunt aliae aut ratione substrati, aut ratione negati erit ista alietas. Sed non potest poni ratione substrati, quia substratum nil aliud est, vt tu dicis. Nec ratione negati, videlicet alterius, & alterius multitudinis, quia talis multitudo non est nisi in intellectu, & per consequens nec negationes erunt aliae, nisi in intellectu, cuius oppositum tu intendis: ergo huiusmodi indistinctiones non erunt aliae, & aliae, Primo quidem, quia vanum est, & phana smatipliciter. nisi forsitan in intellectu: etiam si dicatur, quod alius error est ponere multas essentias in Deo, quia non est alius error in re, sed solum in tua phã- tasia, & imaginatione: quia qui poneret plures essentias quantum ad rem, poneret plures supernitates, & qui plures paternitates plures essentias, cum sint penitus vna res.
Nec valet, si dicatur, quod plures relationes sunt in diuinis, & tamen vna essentia, non valet vtique, quia pluralitas relationum oritur ex hoc, quod paternitas, & filiatio distinguntur, nam si non ibi esset nisi vna relatio, quae esset eadem res cum essentia, ponere eam pluraliter esset consequenter ponererem essentiae plurificari, & per consequens plurificari realiter essentiam, sicut patet.
Secundo sic arguitur: Indistinctio alia facit alia, & alia indiuise: sed per te indistinctio essentiae in te est alia ab indistinctione paternitatis in se: ergo esse paternitatis erit aliud, & aliud indiuisum, & per consequens distingueretur, cuius oppositum intendis. Haec sunt circa materiam istam replicata.
Sed istis non obstantibus primo supradicta de indistinctionibus absolutis, & indistinctione relatiua circa diuina firmiter est tenenda, cuius veritas poterit ex quibusdam propositionibus apparere.
Quarum Prima est, haec quod particulare est absque omni repugnantia reperire etiam in creaturis rem in se indiuisam a quadam re non diuisa hoc autem declaratum est in superioribus rationibus, & exemplis, nam sonus cuiuslibet litterae consonae est vtique aliquis sonus indiuisus, & particularis in se, quia non est omnis littera, nec omnis sonus, cum hoc autem quod est aliquis indiuisus sonus, non est ab omni sono diuisus, quia consona sonare non potest diuise sine sono cuiuslibet vocalis. Et propter hoc dicitur consona quasi cum sono vocalis indiuise sonans, non autem diuise, quia impossibile est, quod sonus consonae proferatur, & diuidatur, sicut experientia decet. Esse autem sonum indiuisum in se, & quodam sono non diuisibiliter, est esse rem indiuisam in se a quadam re non diuisa cum esse sonum sit esse rem, & aliquid. Vnde hanc propositionem negare est sensum negare.
Hoc etiam patet, quia dictiones sincathegorematycae significant, & non nihil, & per consequens aliquem intellectum constituunt, cum significare sit intellectum constituere primo Perieh. Constat autem, quod non significant aliquid diuisum, essent enim cathegorematycae, & non consignificatiuae, vnde primo Perieh. dicit phylosoph. quod omnis non significat vniuersale: sed quomodo vniuersaliter & secundum hoc experitur intellectus se aliquid concipere non diuise absq. contradictione: nulla ergo repugnantia, quod sit aliquid indiuisum non diuisum. Hoc etiam patet per experientiam intellectus in apprehensione simitatis, & figurae nasi, licet enim apprehendi posssit sine carnibus, & ossibus, quae sunt materia nasi, siue lapidei siue lignei, siue carnei. Et propter hoc dicit Com. 7. metaphysicae, quod simitas non potest intelligi sine naso: cum igitur ista distinctio oriatur ex natura rei, quia sicut res se habet ad esse quiditatiuum, sic se habet ad intelligi, necesse est dicere, quod realitas similitatis sit indiuisa, nec distincta aut diuisa a realitate formae, & figurae nasi: Constat autem, quod ipsa est simitas indiuisa, & particulariter, non est enim plures simitates, & per consequens est in- diuisa in se, nec tamen diuisa a quadam re. Vnde mirum est, quod aliquis potest experientiam tam claram negare.
Hoc etiam patet in linea, & conuexitate, vel superficie sphaerae vltimae, & sua conuenitate, constat enim, quod linea, & superficies sunt quantitates conuexitas vero est qualitas de quarta specie qualitatis: respondetur enim ad interrogationem factam qualis est linea, vel superficies, quod est conuexa: nullus autem intellectus potest diuidere conuexitatis realitatem a realitate lineae, vel superficiei, & tamen constat, quod conuexitas est quaedam rea litas. Experimur ergo hic realitatem indiuisam a quadam realitate, vt pote a realitate lineae, vel superficiei: Vnde manifeste patet, quod non potest negari haec propositio, quin sit in creaturis quaedam realitas indiuisa iutrinsece, & absolute indiuisa.
Secunda propositio statim patet ex praecedenti, videlicet, quod in creaturis duplex modus indistinctionis reperitur. Et est prima Indistinctio absoluta rei in se. Secunda vero relatiua rei a quadam. hoc autem patet in exemplis praemissis, quia sonus cuiuslibet consonae cum hoc, quod est indiuisus in se absolute, est etiam a sono alicuius vocalis indiuisus relatione, quia sonare non potest nisi indiuise cum aliqua vocali. Similiter idem patet de realitate, quam simitas importat, quia cum hoc, quod est indiuisa simitas in se absolute, etiam est indiuisa a figura nasi relatiue, & idem est de conuexitate respectu lineae, & de significato dictionum sincathegorematicarum.
Et forte dicetur, quod exempla ista sunt multum dissimilia, & valde incommoda ad beatissimam Trinitatem, tum quia consona cum vocali mi scetur, & constituunt vnum sonum idem forma mixti, & ex hoc oritur, quod sonus consonae non est diuisus: talem autem mixtionem proprietatis, & essentiae imaginari in diuinis nefas est, & sac rilegium: quare idem exemplum in nullo est ad propositum, tum qnia dictiones sincathegoricae ideo dicuntur non significare, sed consignificare, quia nihil significant diuisum, & secundum hoc sequeretur, quod diuina essentia non esset res simpliciter, nec ens per se, sed potius coens, & coexistens, quod erroneum est. Tum quia simitas, & conuexitas sunt qualitates, & accidentia, & propriae passiones, & ita sequeretur, quod proprietates in diuinis essent accidentia, & passiones propriae, quod absurdissimum est. Tum etiam quia talis distinctio ponit diuersitatem per essentiam; constat enim, quod simitas, & conuexitas sunt qualitates, praedicamenta autem per essentiam distinguuntur.
Haec autem instantia non procedit, quia exemplum istud non adducitur, vt sic sit intrinsece, & per omnem modum. Sed vt intelligatur veritas istius propositionis: possibile est rem indiuisam in se absolute esse non diuisam a quadam re relatiue. Sicut August. cap. 1. de Trinit. arguit contra Arrium non intelligentem, quod si natus est filius, esse potuit patri coa ternus, arguit quidem, quod splendor qui gignitur ab igne, atque diffunditur coaeuus est illi, & esset coaeternus, si ignis esset aeternus. Quod si Arrius responderet, quod valet exemplum pro eo, quod pater non est ignis, nec filius est accidens diffusum per aerem, sicut splendor nec est similitudo diminuta, & multa talia; certum est, quod desideraretur ab Augustino qui non intendit aliud nisi assumere veritatem istius propositionis: possibile est productum coaeuum esse producenti, & per eundem modum est in proposito. Vnde omnibus imperfectionibus remotis, mixtionis videlicet, accidentalitatis, & compositionis, verum est dicere. quod essentia in diuinis est indiuisa res absolute a quadam re non diuisa scilicet a paternitate, sicut filius coaeuus est patri omni imperfectione remota, quam importat coaeuitas splendoris cum igne. Tolluntur autem ista, quoniam mixtio est alteratorum vnio, & fractorum: soni namque litterarum integri, cum miscentur in sono syllabae, franguntur, & amittunt suas integritates: non est autem sic de paternitate, & essentia, non enim fuerunt prius res integrae, & diuisae, & demum in vnum confractae; sed haec est natura propria tam essentiae quam paternitatis, vt sint res mutuo indiuisae, & nullo modo diuisae. Simplicitas autem, & conuexitas sunt accidentia, & propriae passiones non quatenus sunt realiter indiuisae, sed potius quia illa, a quibus non diuiduntur, habent realitates diuisas ab eis; nam superficies est realitas diuisa a conuexitate, diuisibilis quidem secundum rem, si superficies conuexa efficiatur plana, manens eadem superficies, & secundum intellectum; nam superficiem intellectus diuise concipit circumscripta omni conuexitate: tunc autem dicitur substratum se habere per modum subiecti, & indiuisum a substrato est extra realitatem ipsius, & per consequens additum, & accidens extra ipsum, vt phulosophus dicit 7. metaph. & Com. ibidem: In diuinis autem essentia non est res diuisa, & paternitas indiuisa ab ea, sicut imaginantur, qui ponunt, quod essentia habeat actionem fundamenti, & cuiusdam sobstari reipectu paternitatis: secundum quam imaginationem ineuitabilis est ratio inseparabilis accidentis: proprietates quidem secundum hoc essent accidentalia inseparabilia, quod absonum est; sed concipi debet, quod nec essentia est res diuisa, nec etiam paternitas, sed simul constituunt vnum simpliciter indiuisum scilicet suppositum patris, & propter hoc non est accidentalitas, quia paternitas non respicit essentiam, vt substratum dicens realiter a se diuisam, Simitas respicit figuram nasi, vt aliud a se, & diuisum; quamuis e conuerso simitas non sit diuisa, vnde in creaturis non reperitur mutua indiuisio, qualis est in diuinis. Ex eodem etiam oritur, quod simitas dicitur in alio praedicamento, & differre essentialiter, hoc enim est, quia subiectum habet realitatem propriam, & essentia lem diuisam a simitate. Et ideo extra terminos essentiae est simitas, quamuis non sit e conuerso, nam esse terminos realitatis, quam dicit simitas, non est figura nasi, nullus enim dicit, simitas non est figura nasi, nullus enim intellectus realitatem similitatis potest terminare, & concludere figuram nasi excludendo: essentia namq talium accidentium constituitur per subiectum, vt expresse dicit Comment. 4. metaphysicae, & phylosophus in 7. & Comm. ibidem.
Ex eodem etiam dicitur, quod accidentia talia dicuntur non existere, sed coexistere in subiecto; essentia vero, & proprietas dicuntur subsistere, nec vnum alteri innititur, vt subiecto, quia sunt mutuo indiuisa. Ablatis itaque talibus imperfectionibus remanet vera propositio, & applicabilis ad diuina.
Adhuc forte dicetur, quod in praedictis exemplis bene probatur, quod res indiuisa in se possit esse a quadam realiter non diuisa. Sed quin necessario, & formaliter sit diuisa, & quidditatiue ex hoc ipso, quod est in se ipsa imo indiuisa, non probatur, imo ita positio incidit cum ponentibus identitatem rea lem, & distinctionem formalem: quod vtique non est verum pro eo, quod sicut sonus consonae est realitas non diuisa, ita est formalitas non diuisa; non enim habet aliam formalitatem a formalitate soni, est autem sonus indiuisus in se, nec ab omni sono vocali diuisus. Et propter hoc est realitas, & formalitas indiuisa in se, nihilominus ab omni realitate, & formalitate soni diuisa: tantum ergo habet de indiuisione formali sicut de indiuisione essentiali nihilominus verum est, quod tollitur formalis praedicatio per se primo modo, non quidem propter diuisionem, sed quia formalis praedicatio primi modi per se significat indiuisionem absolutam rei in se. Vnde denotat, quod res praedicati est res sub: ecti absoluta indiuisione; relatiua autem indiuisio tollit praedicationem formalem primi modi. Vnde non est formalis praedicatio, quod sonus consonae sit sonus vocalis, a quo tamen est indiuisus re latiue, sed formalis est praedicatio, qua dicitur sonus consonae est sonus consonae ratione indistinctionis absolutae.
Adhuc forte dicetur, quod indistinctio relatiua potest coniungere plura extrema: sed vtique hoc est verum, quando coniungit aliqua, quae sunt aliquo modo plura, vel actu, vel potentia, actu quidem ex parte alterius extremi, sicut patet in conuexitate, & superficie, nam superficies est aliquid in actu in sua realitate terminatum, in qua etiam terminatiue concipi potest ab intellectu non concipiente conuexitatem. In potentia vero sicut soni litterarum miscentur in vno sono simul indistincte, & indiuise, nihilominus soni, qui miscentur sunt in potentia ad dissolutionem. In diuinis autem distinctio relatiua paternitatis, & essentiae excludit omnem multitudinem in actu, quia nec realitas essentiae diuisa est contra essentialitatem paternitatis, nec e conuerso; nec aliquis intellectus realitatem istam contra illam potest diuidere, nec aliqua potentia actiua eriam agentis omnipotentis.
Ex quo patet, quod talis indistinctio relatiua non est compositio, cum omnis compositio includat quadam potentialitatem componibilium, vt Com. dicit 11. metaphysicae. Com. 28.
Adhuc forte dicetur, quod indiuisio, quae ponitur absoluta non differt a relatiua, nam semper intelliguntur ibi duo extrema saltem secundum rationem, vtitur enim intellectus eodem bis in talebus identitatibus, vt phylosophus dicit in 5. metaphysicae.
Sed dicendum ad, hoc, quod extra intellectum indiuisio rei in se est omnino negatio, quamuis intellectus possit ratione negationis huiusmodi formae formare quendam respectum rationis, qui appellatur identitas extra intellectum: aut est duplex indistinctio, siue duplex negatio multitudinis, vna quidem absoluta, quae est cuiusdam rei in se, eo modo quo sonus consonae dicetur singulariter, & indiuiu, in se. Altera vero relatiua, quae est cuiusdam rei indiuisae in se absolute a quadam re etiam indiuisa in se absolute, & alia indiuisione absoluta
Dico autem notanter a quadam re, quia non a quadam ratione, sicut Sortes eit indiuisus ab homi ne, & animali, & caeteris generibus, & differen- tijs ascendendo vsq ad substantiam praedicamentalem. Ibi namque est indiuisio cuiusdam rei a quibusdam conceptibus formatis de eadem re, non sic autem sonus consonae est indiuisus a quodam sono alicuius vocalis, quasi sonus vocalis sit quidam conceptus formatus de prima re. Et eodem modo res simitatis est indiuisa a re figurae nasi, & res conuexitatis a re superficiei conuexae, non enim sicut res a conceptu, sed sicut quaedam res indiuisa absolute, nec tamen inter illas est essentialis diuisio ex parte alterius extremi scilicet conuexitatis, & simitatis. Patet ergo, quantam est differentia inter negationem importatam per indiuisionem absolutam rei in se, indiuisionem relatiuam rei a re.
Tertia propositio est, quod alius error est ponere multitudinem paternitatum in Deo, & alius mul titudinem essentiarum, non solum ex parte conceptus nostri, imo ex parte rei.
Quod sic intelligo, quod paternitati repugnat plurificari in diuinis, non ex hoc quod est idem cum diuina essentia, imo ex se, & ex natura fua, ita quod si per impossibile ponerentur multae paternitates, non propter hoc diuideretur essentia, imo ipsa vna etiam eadem existens sicut hodie eadem est multis proprietatibus diuisis, absq. vlla diuisione sua, vnde non est bonum argumentum: paternitas, & essentia sunt eadem res: igitur multitudo paternitatum est multitudo essentiarum.
Quod probo Primo sic: Non est magis idem paternitas essentiae diuinae quam personalitas: sed non obstante identitate paternitatis cum essentia ponitur distinctio personalitatis, & multitudo, absquehoc quod essentia distinguatur, aut diuidatur in multa: ergo non ex hoc; paternitas est idem cum essentia, tollitur, quando possit multiplicari paternitas, absq. hoc quod multiplicetur essentia, nisi fibi aliunde repugnat.
Secundo sic. Sicut se habet diuisio, & distinctio rei paternitatis ad diuisionem, & distincttionem rei essentiae, sic se habet multitudo paternitatum ad multitudinem essentiarum sed cum: hoc quod paternitas est omnino eadem cum essentia, diuisio tamen & distinctio rei paternitatis non ponit diuisionem, & distinctionem rei essentiae; constat enim, quod res paternitatis distincta est. & diuisa a re filiationis, tamen res essentiae nullam sortitur diuisionem, aut distinctionem in se, nec etiam a re filiationis: ergo nec multitudo paternitatum ponet multitudinem essentiarum.
Et si dicatur, quod non est simile, pro eo quod res essentiae eadem est cum re paternitatis, & filiationis simul. Non valer, quia eodem modo dicerem in hoc casu, quod res essentiae esset eadem cum pluribus paternitatibus ad ablationem essentiae, sic se habet multiplicatio paternitatis ad multiplicationem essentiae. Sed Aug. expresse dicit, quod ad ablationem paternitatis non sequitur ablatio diuinae essentiae 5. de Trinit. cap. 6. ait enim, quod dato, quod pater non genuisset, nihil prohiberet eum esse ingenitum, vnde esset Deus ingenitus, sed non pater: ergo nec multiplicatio paternitatis ponit multiplicationem essentiae.
Et si dicatur, quod Aug. loquitur secundum nostrum modum intelligendi: non valet: constat enim, quod non ex nostro modo concipiendi est oratio vera, vel falsa, sed ab eo, quod res est, vel non est, quia propter affirmare, vel negare nil mutatur in re. Haec igitur conditionalis, quam ponit August. Si pater non genuisset, adhuc esset Deus ingenitus, omnino falsa erit, si non sit ita in se, quia dato per impossibile, quod tolleretur paternitas, adhuc remaneret Deus ingonitus.
Et si vltra dicatur, quod Augustinus non ponit ibidem. Ridiculose diceretur, quod constat, quod non esset aliud ingenitum nisi Deus. Et iterum non minus est idem realiter ingenitum, & paternitas, quam essentia, & paternitas. Quarto sic: Non plus ponit multitudinem essentiarum multitudo paternitatum, quam multitudo filiationum: sed Aug. contra Maximum haereticum lib. 3. cap. 11. non vidit istam consequentiam, quod ad multitudinem filiationum sequeretur multitudo essentiarum: non enim deducit Maximum haereticum ad istud inconueniens, sed ad infinitatem fi liationum dicens: Jmmoderata esset diuina geneneratio, si genitus filius nepotem gigneret patri, quia & ipse nepos nisi auo suo gigneret pronepotem: secundam nostram mirabilem sapientiam impotens diceretur; nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur, nec eam perficeret, vllus si non sufficeret vnus. Vnde patet, quod aliunde probat Aug. impossibilitatem plurium filiorum quam ex impossibilitate plurium essentiarum.
Et mirum fuit, quod ipsum non deduxit ad istud inconueniens, quia si essent plures filij, essent plures Dij, quod vtique non fecit, quia consequentia nulla: ergo nec multitudo paternitatum ponit multitudinem essentiarum.
Secundum hoc dicendum, quod paternitas, & essentia tali identitate sunt eadem realiter, & omnino extra intellectum, quia nihilominus paternitas potest distingui, absq. hoc quod essentia distinguatur a filiatione, & posset etiam multiplicari absq. hoc quod paternitas intelligeretur essentia nisi aliud repugnaret sibi, scilicet ex hoc quod paternitas est, non ex hoc quod cum essentia eadem est,
Nam, & aliqui ponunt plures reales similitudines in diuinis, nec repugnarent haeretici, quia ex hoc non compellitur ponere plures Deos. Vnde nec Doctores hucusque inquirentes: An possent esse plures filiationes aut paternitates in Deo, reddiderunt pro causa identitatem earum cum diuina essentia. Sed, vel plures reales similitudines, vel adaequationem potentiae generatiuae per vnum actum productiuum. Per quod patet, quod sicuti nulla est conuenientia, persona & essentia, idem autem sunt realiter in diuinis: igitur multiplicato vno rea liter multiplicatur & reliquum; aut essentia, & paternitas sunt idem realiter: igitur a quocunque distinguitur paternitas, distinguitur essentia, nam multitudo paternitatis repugnat ex hoc, quod paternitas est, non ex hoc quod essentia est.
Quarta autem propositio est, quod alia est indistinctio absoluta essentiae in se a distinctione absoluta paternitatis in se, non quidem realiter, quasi istae indistinctiones sint res, cum non sint nisi priuationes multitudinum, vnde sunt aliae, & aliae priuationes siue negationes, non qualescunque, sed indiuisiones; non sequitur, ex hoc quod essentia sit alia res, aut diuisa res, vel formalitas a re, vel for malitate paternitatis, sed ipsis existentibus omnino indiuisis essentia fundat propriam indiuisionem absolutam in se, & simili modo paternitas suam propriam, & absolutam indiuisionem.
Quod probo sic: Nunquam negatio est negatio, nisi quando affirmatio est affirmatio: propter hoc enim caecitas non est tenebra, quia visus non est lux, & ob hoc immaterialitas in Deo non est infinita, quia finis non est materia.
Et ratio huius propositionis, haec est, quia negationes nullam habent entitatem in se aut distinctionem, vel materiam nisi ex affirmationibus: quare si affirmatio non est affirmatio, nec priuatio erit priuatio: sed probatum est statim, quod multitudo paternitatum non est multitudo essentiae, nec multitudo essentiarum est multitudo paternitatum: ergo nec priuatio multitudinis paternitatis, quae est paternitatis indiuisio, est priuatio etiam, & multitudinis essentiarum, quae est essentiae indiuisio. Et si dicatur, quod istae negationes non sunt extra intellectum, cum affirmare, & negare sit opus rationis: non valet vtique constat enim, quod extra intellectum sunt priuationes habituum, vt caecitas, & tenebra, ex quibus intellectus vere negat. Vnde & priuatio formarum ponitur in materia tertium principium primo physic. & circumscripto omni opere intellectus caecus priuatur lumine, & aer tenebrosus priuatur luce.
Secundo sic: Quia, & alia repugnantia alterius, & alterius multitudinis est alia, & alia indiuisio: sed indiuisio paternitatis in se est alia repugnantia alterius multitudinis ab indiuisione essentiae, quia probatum est, quod paternitati, vnde paternitas est, repugnat, quod plurificetur, non autem cum hoc, quia cum essentia idem est, nam dato, quod essent plures paternitates, adhuc essent eaedem cum essentia simul omnes, sicut & tres relationes eaedem sunt essentiae, non obstante, quod plures sunt. Similiter probatum est, quod essentia, vnde essentia est, repugnat plurificari, & indiuidi, non ex hoc quod eadem est paternitati aut filiationi: ergo haec diuisio, & haec repugnantia multitudinis non est illa.
Tertio sic: Illud, quod potest fundare propriam diuisionem in seipso ab alio, potest sundare propriam diuisionem in seipso; tum quia vnum quodq. prius est indiuisum ab alio; tum quia non maior distinctio requiritur in re quod sundet indiuisionem in se, quam ob hoc quod fundet diuisionem ab alio; tum quia inquantum fundat diuisionem oportet, quod sit aliquid indiuisum in se, & non multa. Sed manifestum est, quod non obstante identitate paternitatis est essentia, adhuc paternitas in sua realitate fundat propriam diuisionem, & distinctionem a re filiationis, in qua fundata non communicat sibi esse, quia nullo modo res essentiae diuiditur a refiliationis; ex quo patet, quod res paternitatis habet quandam propriam diuisionem, quam non habet res essentiae: ergo non obstante identitate reali totaliter extra intellectum inter rem paternitatis, & rem essentiae, adhuc paternitas fundare poterit, & fundabit propriam indiuisionem in sua realitate, in qua fundata non communicabit secum essentia.
Et si dicatur, quod essentia est illa diuisio quam habet paternitas ab ipsa filiatione: non valet vtique quia licet essentia sit ipsa res paternitatis, tamen non est ista negatio, paternitas non est filiatio. Jmpossibile enim est, quod diuina essentia sit negatio, quia nulla affirmatio est negatio. Vnde cum paternitas fundare possit propriam negationem re spectu filiationis, nec ex hoc sequitur, quod essentia illam fundet; nec quod essentia sit illa, nec quod essentia aliquo modo extra intellectum diuisa sit a re paternitatis; sic nec sequitur aliquod horum, dato, quod paternitas fundet propriam indiuisionem in se ipso, quia prius est res indiuisa in se, quam indiuisa a quocunque sed essentiam fundat propriam indiuisionem a quodam, scilicet a filiatione in qua fundanda non communicat secum paternitas: igitur res paternitatis diuisa est a re filiationis, a qua tamen res essentiae est simpliciter indiuisa: ergo res essentiae poterit fundare propriam indiuisionem in se, quae non est aliud quam priuatio multitudinis essentiae, in qua priuatione fundanda secum pater. nitas non communicabit.
Quinto sic: Jmpossibile est, ex eodem sequi opposita: sed ex indiuisione absoluta essentiae in se sequitur realis indistinctio trium personarum, ex proprijs autem indiuisionibus trium proprietatum sequitur realis distinctio trium personarum, sicut clamat Concil. extra de sum. Trinit. & fid. catholica in cap. firmiter dicens, quod haec sancta Trinitas est secundum communem substantiam indiuidua, & secundum personales proprietates discreta: ergo poni non potest, quod indiuisio essentiae sit ipsae indiuifiones trium proprietatum.
Sexto sic. Propter nullam rationem aliam videtur ponendum, quod indiuisio essentiae sit ipsa indiuisio paternitatis, nec sit alia, & alia indiuisio, nisi quia ponitur, quod paternitas, & essentia non sunt aliquo modo alia & alia extra iutellectum. Ex hoc enim, quod paternitas, & essentia idem sunt, videtur sequi, quod indiuisio vnius sit indiuisio alterius: sed certum est, quod diuina essentia non solum personarum quaelibet sigillatim, imo est tres personae simul, sicut definiuit Concilium, nec tamen ad Trinitatem personarum, & discretionem earum sequitur discretio essentiae, nec ad indistinctionem essentiae sequitur distinctio personarum personalis, nec etiam indistinctio essentiae est distinctio personalis; quia distinctio est affirmatio, & indisttinctio est negatio, & nulla negatio est affirmatio, aut e conuerso, quamuis affirmatum sit negatum, quia tres personae distinctae sunt vna essentia indiuisa: ergo licet indiuisa essentia veraciter sit indiuisa pa ternitas, non propter hoc sequitur, quod ista indiuisio sit illa, imo est fallacia antecedentis: Vt si arguetur, pupilla caeci de nocte est tenebrosa, & caeca; ergo caecitas est tenebrositas eius. Et est attendendum, quod licet essentia est indiuisa, non tamen essentia est indiuisio, essent enim vna negatio, nec etiam paternitas indiuisa est sua indiuisio, & ideo non sequitur: paternitas essentia: ergo indiuisio paternitatis est indiuisio essentiae: sicut nec sequitur: tres personae diuisae sunt vna essentia indiuisa: ergo ista indiuisio est illa diuisio, nam diuisio personalis est omnino alia ab indiuisione essentiali, alias affirmatio esset negatio.
Quinta propositio est, quod essentia habet propriam indiuisionem absolutam in se aliam ab indistinctione suppositali absoluta, & propria cuilibet personae, non obstante hoc quod ipsa persona sit es-
Quod probo Primo sic: Impossibile est priuationem usse habitum cooppositum, quia caecitas non potesi esse visus, nec tenebra lux, alias vnum extremum contradictionis esset reliquum, quod nulla natura patitur nec Dei, nec creaturae: sed indistinctio suppositalis non est aliud nisi incommunicabilitas quaedam: Indistinctio vero eslentiae communis est sentia, & res essentiae sit res personae absu. vlla distinctione absq. intellectu. communicabilitas quaedam, vel ialtem, si incommunicabilitas non sit ipsa indistinctio essentia inse, est tamen de necessitate concomitans, sicut modus intrinsecus eius: ergo impossibile est, quod vnitas suppositalis, quae est incommunicabisitas, sit vnitas essentiae communis, cuius communitas est communicabilitas, alioquin sequeretur, quod incommunicabilitas esset communicabilitas.
Secundo sic, & est confirmatio praecedentis. Vnitas totius vniuersalis quasi totius non potest esse vnitas partis subiectiuae, aut quasi partis; licet enim totum praedicetur de parte praedicatione dicente hoc est hoc, tamen vnitas & indistinctio totius vniuersalis, quae non est aliud quam quaedam totalitas, & vniuersalitas, nec potest esse vnitas, & indistincta partis subiectiuae, quae non est aliud quam incommunicabilitas, sit communicabilitas aut partibilitas quaedam. Nullus enim diceret, quod in cũmunicabilitas sit communicabilitas, nec quod partibilitas sit vniuersalitas, & per consequens haec distinctio non est illa. Sed secundum eos, qui contra praedictam positionem de indiuisionibus arguebant superius, persona est quasi pars subiectiua, essentia vero quasi totum vniuersale: ergo licet persona sit essentia tamen indiui sio personalis non esset ipsa indiuisio essentialis.
Tertio sic. Quandocunque aliquae differentiae ex opposito diuidunt aliquod commune, impossibileest, quod vna fiat alia, non enim congregatiuum vnquam fit disgregatiuum, nec irrationale rationale. Sed vnitas & indistinctio diuiditur in vnitatem suppositalem, & vnitatem essentialem, humanitas enim, & verbum sunt vnum suppositaliter, non tamen essentialiter. Similiter etiam pater, & filius sunt vnum essentialiter, non tamen suppositaliter: ergo impossibile est, quod vnquam vnitas, vel indistinctio suppositalis sit id ipsum, quod indistinctio essentialis: non est ergo indistinctio suppositalis paternitatis eadem indistinctio cum indistinctione essentiae.
Quarto sic: Istae indistinctiones non sunt eadem indistinctio, quae sic se habet, quod oppositum vnius stat cum altero, vnde ea, quae sunt vnum, habent vnum oppositum: sed indistinctio essentiae stat cum indistinctione suppositali, sunt enim in diuinis distincta supposita, & indistincta essentia: ergo indistinctio sup positalis non est ipsum, quod indistinctio essentiae.
Quinto sic: Haec est falsa: Tres personae sunt distin ctae suppositaliter, haec autem est vera: Tres personae sntnindistinctae essentialiter: ergo aliud est indistingui suppositaliter, & aliud indistingui essentialiter: ergo indistinctio suppositalis alia est ab indistinctione essentiali per locum a Coniugatis.
Vltima propositio est, quod alia est indistinctio essentiae in se, & paternitatis in se ab indistinctione essentiae a paternitate, & omnino sunt alterius modi, quia primae duae iunt absolutae, & istarelatiua, quod probo sic. Illa indiuisio, quae nullo modo patitur aliquid idem vere affirmari, & negari circa suum proprium indistinctum, de necessitate est alia ab illa, quae patitur vere idem afirmari, & negari circa suum indistinctum.
Et haec propositio patet ex terminis. Idem enim modus identitatis, qui tollit contradictionem, oportet quod sit alius ab illo, qui non impedit vere contradictionem: sed manifestum est cuilibet fideli, quod indistinctio essentiae talis est, quod non patitur circa suum indistinctum idem vere affirmari, vel negari. Non enim haec est vera: Essentia indiuisa communicatur, & non communicatur: Est tres personae, & non est tres personae, & sic de multis alijs. Jdentitas autem essentiae, & indistinctio a paternitate patitur idem vere affirmari, & negari circa vnum distinctum scilicet circa essentiam, & paternitatem, nam haec est vera: Essentia communicatur, paternitas non communicatur: Essentia non distinguit, paternitas distinguit: ergo indistinctio paternitatis, & essentiae, non est eadem, nec eiusdem modi cum distinctione absoluta essentiae in se, vel paternitatis in se.
Et si dicatur, quod ista est conuertibilis, & illa inconuertibilis, propositum confirmatur, quia non erit idem modus indistinctionis, nec eadem indistinctio Secundo sicut indistinctio cuiusdam rei absolute in se, & indistinctio cuiusdam rei absolute indistinctae in se, a qua re indistincta absolute in se non est eadem indistinctio, nec eiusdem modi. Prima namque est indistinctio rei in se. Secunda vero indistinctio rei a re. Prima etiam est vna indistinctio simplex, non praeexigens aliquas indistinctiones: Secunda vero est indistinctio relatiua praeexigens indistinctionem absolutam rei, quam facit indistinctam, & aliam per distinctionem absolutam rei illius, a qua facit indistinctam & idem relatiua, quia praeexigit tales indistinctiones. Exemplum ad hoc est de indistinctione simitatis in se, & indistinctione eiusdem a re figurae nasi. Et in reliquis, quae sunt superius inducta.
Dico autem indistinctionem cuiusdam rei a qua dam re, vt excludam indistinctionem rei a quodam conceptu, vel ratione, sicut Sortes est indistinctus ab animali, & homine, & vt excludam indistinctionem: eiusdem rei repetitae sub eadem voce, quomodo dicitur, quod Sortes est indistinctus a Sorte, aut sub alia voce, quomodo dicimus, Marcum indistinctum a Tullio. Vnde huiusmodi indistinctio estinter quamdam rem veram, & quandam rem veram sicut patet in exemplis praedictis.
Et sciendum, quod praeseruo me ab alietate, vt non dicam quid sit indistinctio rei ab alia re, sed potius cuiusdam verae rei a quadam vera re, quarum alietatem excludit haec indistinctio relatiuae Sed manifestum est, quod indistinctio essentiae in se est indistinctio cuiusdam rei absolute in se non praeexigens alias indistinctiones; indistinctio vero essentiae a paternitate non est indistinctio rei a quodam conceptu, vel ratione, cum paternitas fit verissima res non fabricata. per intellectum, alioquin proprietates non essent in personis, & rediret error prior, imo error Sabellij: quia cum pater distinguatur pateruitate, non distinguetur, realiter si paternitas non sit, nec est indistinctio rei a re repetita sub eadem voce. Sicut si diceretur essentia & esse: non enim paternitas repetit essentiam sub voce eadem, aut alia eodem modo, quo essentia repetit essentiã; alioquin sicut est contradictio, quod essentia communicetur, & esentia non communicetur; aut quod Tullius currat, & non currat Marcus, sio esset contradictio, quod essentia communicetur, & pater nitas non communicetur. Relinquitur ergo, quod sit indistinctio cuiusdam verae rei in se absolute indi stiucta a quadam re vera absolute indistincta in se, & per consequens est indistinctio praeerigens alias indistinctiones, & ob hoc relatiua, & alterius modi ab indistinctione absoluta paternitatis in se. Ex his itaque patet veritas praesentis inquisitionis. Nam etiam in creaturis inuenitur res quaedam in se indiuisa indiuisione propria absoluta, nec tamen aliquo modo diuisa a quadam re indiuisione relatiua excludente omnem distinctionem rei a re, aut formalitatis a formalitate, aut adicuius positiui ab alio positiuo, quamuis praeexigentes indistinctionem absolutam a quadam re, quam efficit non diuisam a quadam re habente propriam indistinctionem absolutam. Haec autem relatiua indistinctio non reperitur in creaturis nisi cum multis imperfectionibus, vt pote cum mixtione, vel compositione, vel accidente, nec reperitur mutua, nec perfecta ex parte veriusque extremi, sicut nec generatio, quae transfertur & reperitur verissime in diuinis, semota omni imperfectione, reperiri potest in creaturis, nifi cum multis imperfectionibus. In diuinis autem paternitas est quaedam res indiuisa in se propria indiuisione absolutae. Similiter & essemia est quadam res summa indiuisa in sepropria indiuisione absoluta, & sunt inter se penitus oxtra intellectum indiuise, ita vt nulla distinctio quantumcumque minima relinquatur, nihilominus, haec distinctio est alterius modi a proprijs indistinctionibus essentiae in se, & paternitatis m se.
PAtet ergo ex dictis, quid ad ea, quae superius obijciebantur contra positionem de indiuisionibus, per ordinem sit dicendum.
Ad primum namque dicendum tripliciter. Primo quidem, quod soluit scipsum, inquantum concedit quod terminus communis negatus, vel infinituspotest praedicari de suo. inseriuri. cum determinatione, dicendo: Sortes est non homo albus. Vel quod pateruitas, & essentia habent aliquam non identitatem conuertibilem. Constat enim, quod non minus determinat non identitatem adiectio absoluti, vel relatim, quam additio conuertibilis, & inconnertibilis. Poterit ergo fecuodum ista proprie concedi:, quod paternitas, & esssentia habent aliquam non identitatem absolutam propter propnias indistinctiones, non tamen habent non identitatem relatiuam imo totalem iodistinctionem; licet enim quaelibet sit res indiuisa in se, quaelibet: tamen est res quaedam a quadam re non diuisa.
Secundo vero non concedo, quod ista concedenda sit: Sortes est non homo albus, pars in modo, & sequitur: ergo non homo, vnde Sortes nec es non homo albus. nec non homo niger, aut non albus quia est nullus non termino iufinito vniuoco, & de voce analoga, vel aequiuoca. Vox enim vniuoca habet rationem vnius nominis, & ideo dum infinitatur, consurgit etiam nomen vniuocum infinitum: vnde cum dicitur, non homo, & de tali est verum, quod nullo modo de inferiori vere praedicatur. Vox autem aequiuoca vel analoga mul tiplex est, & plures; & dum infinitatur, non consurgit vnum nomen infinitum, sed plura, vt cum dico non canis, vel non ens. Vnde ista est distinguenda: Latrabile est non canis, sicut & ista: Latrabile non est canis, & in vno quidem sensu concedenda est, in alio neganda, vt patet primo Elenohorum. Similiter & ista: Accidens est non ens, est enim non ens simpliciter etfi sit eus secundum quid, vt phylosoph. distinguit in primo physic. similiter, & ista conceditur: Sortes, & Plato sunt idem, & non idem, nam sunt idem specie, non idem numero.
Et ad confirmationem in proposito potest cōcedi, quod paternitas, & essentia habent aliquam non identitatem, quia non identitatem absolutam; est enim non identitas vox simul, & plures sicut identitas. & ideo signum particulare additum facit illam state pro altero significatorum, ac si dicereur, quod latrabile est aliquis non canis. Ista enim conceditur: latrabile non est quidam canis, videlicet coelestis.
Ad secundum dicendum, quod eodem modo procedit contra conuertibilitatem, & inconuertibilitatem, quae ponuntur, quaero enim, an inter ista sit ordo realis, aut solum in intellectu, & secundam rationem.
Et si dicatur, quod realis, stare non potest, quia in diuinis nec prius nec posterius, nec ordo realis, nec originis.
Si vero ponatur iste ordo in intellectu nihil ad propositum, quia nos quaerimus hic de hoc, quod tollit repugnantiam, & contradictionem in diuinis circunscripto omni opere intellectus. Sic ergo difficultatem equidem contra se habent. quae inducunt contra me.
Et primum Respondeo, & pro me, & pro ipsis, quod nullus est ordo realis praesertim inter duas indistinctiones, quas pono: constat enim, quod non sunt res, sed purae repugnantiae, & priuationes multitudinum, & diuifionum oppositarum. Est autem inter priuationes istas fimultas; sicut enim termini relationis positiuae, & ipsa relatio habent quandam simultatem, sic etiam negatio relatiua. Est enim sic intelligendum, quod res essentiae est indiuisa a quadam re indiuisa in se, quare ista non diuisio relatiua exigit rem indiuisam in se pro terminis non quidem diuisis, sed quodam non ex eisdem absolute, cum sint ibi duae indiuisiones absolutae: est igitur in istis indiuisionibus non prioritas, sed fimultas.
Ad tertium dicendum dupliciter. Primo quidem quod aeque procedit contra conuertibilitatem, & inconuertibilitatem. Quaero enim cum dicitur, essentia inconuertibiliter eadem esse cum paterinitate, quid iotelligitur per paternitatem: aut enim non ens, aut ens in anima, aut res extra manente alietate ab essentia, aut amota omni alietate, & omni modo non identitatis. Sed non potest dari, quod sit non ens, quia tunc essentia esset non ens, praedicaxione dicente, hoc est hoc ratione identitatis inconuertibilis: nec etiam secundum, quod sit, videlicet Ens in anima, quia nos inquirimus hoc de his, quae sunt in Deo sine opere intellectus: nec etiam dici potest, quod sit extra manente alietate, quia tunc contradictio includeretur, quod sit omnino idem, & hoc sit, & quod sit ibi alietas, & diuersitas.
Nec potest dari quartum, quod tollatur omnis alietas, & omnis modus non identitatis, quia tunc sequeretur, quod aliquid esset idem inconuertibiliter secum, quod impossibile est: diciprocedit ergo ratio etiam contra ipsos.
Et propterea respondeo, quod hanc difficultatem ego ipse moui alias, & solui, & contra solutionem bis, vel ter replicaui, nec oportet nisi repetere, quae ibi dicta sunt: Videlicet, quod res, a qua ponitur res absoluta non diuidi relatiue, est vtique vera res extra intellectum, non tamen est alia, quia tollitur omnimoda alietas per ipsam indiuisionem, cum omnis forma ponat suum effectum forma- lem, & omnis priuatio formae tollat illum effectum. Vnde cum diuisio, & alietas relatiua faciat rem aliam, & diuisam, necesse est, quod prius diuisionis rei a re priuet, & tollat, ne res sit alia: nec est imaginandum, quod essentia, & paternitas prius diuisa fuerint, & deinde per conuersionem vnius in alteram trahunt ad identitatem, sicut est de alimen to, & alito, sed haec est vera essentia, quod sit res in se indiuisa, & e conuerio.
Quod vero infertur, quod ablata omni alietate consurget identitas absoluta: non valet, nam remanebit adhuc aliquis modus non identitatis; quamuis enimres essentiae non sit diuisa omni modo indiuisionis, quia in illo modo, qui attribuitur rei in se non praeuia aliqua indiuisione, sed potius illo modo, qui exigit duas indiuisiones quasi per modum terminorum. Non enim est indiuisio rei in se a re indiuisa in se, vt si concurrat tripliciter indiuisio, vel priuatio multitudinis, nam ibi est priuatio multitudinis essentiarum, & priuatio multitudinis paternitatum, quae est alia, & alia priuatio, vt supra declaratum est, & concurrit tertia priuatio multitudinis essentiae a paternitate: hoc enim facit indiuisio relatiua, vt res ipsae, quae non erant multae in se, ratione indiuisionis absolutae fiant etiam non multae. & non diuisae inter se, quare consequentia nulla est, vt ablata alietate statim consurgat indiuisio abspluta.
Et si dicatur, quod negatio relatiua necessario oportet, quod sit inter extrema alia & alia: dictum tuit ad hoc alias, non enim oportet, qnod hac negatio, quae est indiuisio totalis extremorum, sit inter extrema aliquo modo non eadem. Et sic est in proposito, quia tollitur identitas absolutaepropter aliam, & aliam priuationem multitudinis absolutae.
Ad quartum dicendum dupliciter: Primo quidem, quod aeque arguit contra conuertibilitatem, & inconuertibilitatem, inquantum si ratio procedit, necesse estt in Sorte ponere vnum saccum plenum conuertibilitatibus, & inconuertibilitatibuss constat n. secundum istum modum dicendi, quod substantia est eadem incorporeo inconuertibiliter, cum conuertitur autem incorporeum est sibijpsi, & idem, & similiter substantia sibijpsi: habemus ergo vnam inconuertibilitatem, & duas conuertibilitates. Et pari modo sobstantia est eadem corporeo inconuertibiliter, & sibijpsi conuertibiliter, & sic habemus vnam conuertibilitatem, & vnam inconuertibilitatem, quae additae prioribus efficiunt tres conuertibilitates, & duas inconuertibilitates. Et cum substantia, & iucorporeum sit in Sorte, ex ista parte lucrabitur Sortes duas conuertibilitates, & vnam inconuertibilitatem; & cum ambo, substantia scilicet, & corporeum sint idem ipsi Sorti inconuertibiliter, nam sunt in plus, lucrabitur adhuc duas inconuertibilitates, & habebit iam quinque ex prima diuisione substantiae per corporeum, Deinde vero procedendo per mixtum, animatum, sensibile, rationale, inflabit saccum suum, & incomparabiliter plus ponderabunt sibi conuertibilitates, & inconuertibilitates, quae sunt habitudines positiuae, quam meae distinctiones, quae sunt purae priuationes, & ita valde leues, tenues, & exiles.
Secundo vero dicendum, quod ratio non deducit ad magnum inconueniens, dato, quod concederetur, nihilominus ex superioribus patet: quia indiuisio relatiua, de qua hic loquimur, est illa, secundam quam res quaedam secundum se indiuisa est, non autem a quodam conceptu, vel a quadam voce. Nunc vero hic est, quod omnia superiora vsque ad indiuiduum sunt ipsa res indiuidui, vt concepta, & propter hoc, vt sic non sit in re extra, sed in solis nudis, purisq. intellectibus posita sunt secundum Aristotelem, & veriaatem: Et propter hoc Sortes circumscripto opere intellectus non fundat indistinctionem ad ista, quia non sunt nisi in potentia.
Ad quintum dicendum, quod multitudo potest comparari, vel ad rem, quae ponitur multiplicari, & diuisio ad rem, quae ponitur diuidi, verbi gratia multitudo hominis, & multiplicatio seu diuisio in multos homines particulares; & sic multitudo, & diuisio concepitur circa rem, vel rationem quasi vna conditio absoluta: & hoc modo priuatio multitudinis circa aliquam rationem dicitur indiuisio absoluta, vt cum dicitur indiuisio essentiae in se, aut paternitas in se, ac si diceretur diuisio Sortis in se. Vel potest comparari multitudo, & diuisio ad extrema multitudinis, & diuisionis, quae dicuntur diuisa inter se, & multa esse, & sic diuisio est condiuisio relatina vnius extremi ad aliud: quare priuatio talis multitudinis dicitur indiuifio relatiua, vt si diceretur essentia, quae est indiuisa in se, est non diuisa, nec multitudinem faciens cum paternitate. Et ita stat, quod alius modus indiuisionis est iste, secundum quam essentia est in se indiuisa, & alius iste, secundum quem est a paternitate indiuisa: Nullus catholicus dicere potest, quod extra intellectum habeant eundem modum indiuisionis, alioquin non posset communicari essentia, quin communicaretur paternitas: sicut non communicatur essentia, quin communicatur essentia propter suum modum indistinctionis, quam habet in se. Differunt: ergo isti duo modi priuatignum multitudinis, quia prima priuatio estauprem non in ordine ad extremum, & solum praq;ũig ultiplicitatem rei in se, & facit eam indiuisam-
Secunda vero est inter extrema, faciendo ea totaliter indiuisa excludendo eodem multitudinem inter se.
Et si dicatur, quod extremitas importat alietatem: non valet, quia extrema indiuisionis totalis non possent esse alia, nec diuisa, sunt tamen habentia quendam modum non identitatis propter alietatem indiuisionum absolutarum. Vnde non est ista indiuisio relatiua inter extrema alia, sed inter extrema non eadem quoquo modo, & ita patet quomodo est relatiua, & qualiter differt absoluta, quae non est inter extrema aliquo modo non eadem, aut diuisa. Quod si vltra dicatur de identitate eiusdem a se, vel indiuisione eiusdem a se, quod est identitas relatiua, est enim relatio eiusdem a se: non valet vtique, quia non nego, quin intellectus possit fabricare relationes huiusmodi rationis, sumendo idem bis, vt phylosophus dicit in quincto metaphysicae, sed ego loquor hic de indiuisione rei circunscripto opere intellectus. Constat enim, quod res sunt extra priuatae multitudine, sicut aer est priuatus luce, & caecus visu, siue intelligantur priuati, siue non intelligantur: talis ergo priuatio multitudinis rei in se non est relatiua quamuis ex hoc oriatur, quod intellectus potest formare identitatem, per modum cuiusdam habitudinis, & relationis rationis.
Ad ea vero, quae inducuntur contra rationem, & exemplum, dicendum: Ad primum quidem, quod ratio non intendit probare rem aliquam, quae fundet indiuisionem in se & diuisionem ab alia, posse retinere indiuisionem in se ablata diuisione ab ea; quinimmo a nulla re, quae sit in se diuisa, & a quacunque diuisa, potest tolli diuisio, nisi in casn quem ponunt isti videlicet nullo, alio existente. Non enim intendo probare, quod Sortes indiuisus in se, & diuisus ab omni alia re possit amittere diuisionem a rebus alijs, vt quodam modo phantastico fiat idem, aut copularetur in eis: procedit ergo ratio in genere, quod ex quo reperiuntur ista duo in se, scilicet indiuisio in se, & diuisio ab alio indiuisio autem est prior diuisione, nullum est impossibile, quod reperiatur aliqua res, quae nec habeat indiuisionem in se, vt sit quaedam res, nec habeat diuisionem, imo sit a quadam re non diuisa, & iste est modus arguendi Philosophi 12. metaphisicae, quod impossibile est reperiri immobilem, ex quo reperitur motor motus coniuncti. Vnde nulla contradictio patet in ista propositione: possibile est reperiri quandam rem in se indiuisam, & a quadam re non diuisam, imo necessarium est ponere, sicut praedictum est de conuexitate respectu superficiei, & de lenitate, & asperitate respectu eiusdem, & sic de qualitatibus, quae sunt in quantitate.
Est tamen hic vnum dubium, quia licet lenitas, & superficies sint vnum subiecto; non tamen videntur vnum per essentiam, cum sint vnum subiecto; non tamen videntur vnum per essentiam cum sint in diuersis generibus, & diuersis praedicamentis, de quibus constat, quod per esssentiam distinguntur, & faciunt inter se multitudinem, alioquin non essent decem. Sic igitur falsum videtur, quod conuexitas, & leuitas non sint res diuisae per essentiam a superficie, quamuis sint idem subiecto.
Ad istud ergo dubium remouendum sciendum est, quod cum identitas sit relatio aequiparantiae, quae competit vtique extremo, nam idem eidem idem, & simile simili simile, & socius socio socius, & e conuerso. & indiuisum ab indiuiso indiuisum, & e conuerso, necesse est dicere, vt non sit perfecta identitas, & indiuisio inter extrema, quae sunt mutuo indiuisa. ista autem minimitas non reperitur in creaturis: licet enim passio sit indiuisa res a subiecto, vt manifeste patet ex hoc, quod intellectus non potest diuidere, nec definire realitatem subiecti, vt Phylosophus dicit in 7. metaphysicae, & Comentator ibidem, nihilominus realitas ibi essentialiter est diuisa, & terminata in se, vt passio non includatur inter realitatem essentialem subiecti. Et istud est, per se notum per experientiam intellectus, quia sicut experientiae Visus creditur de coloribus, & gustus de saporibus, sic experientiae intellectus de quiditatibus: quia sicut se habet res ad esse quiditatiuum, sic adlintelligi, cum quiditas sit obiectum proprium intellectus. Vnde cum diuidat intellectus ea, quae non sunt diuisa in re, vt Comm. dicit 12. metaphysicae com. 12. non dubium, quod res diuisas potest diuidere, & ideo tanquam per se notum tenendum est, quod subiectum habet realitatem, & essentiam diuisam a passione secundum quam intelligitur, & definitur absque ea, passio vero non habet es sentiam diuinam a realitate subiecti. Propter quod di cit Con. 4 exponens illud 7. met. quod cum subiectum accipiatur in definitione passionis, partes autem definitionis sunt illa, per quae constituitur res, necesse est, quod passiones constituantur per sub. iecta. Ex istis ergo potest inferri. Primo quare passiones transeunt in aliud genus, non remanent infra genus subiecti, hoc enim est, quod subiectum non recipit eas intra realitatem suam essentialem subiecti remanente diuisa, & in se ipsa terminatae.
Tertio quare dicuntur per essentiam aut realitatem diuisam a realitate subiecti, sed magis e conuerso est, quia realitas subiecti est diuisa, & in se terminata, vnde identitas essentialis non potest eis attribui propter diuisionem essentialem alterius extremi. Et inde est etiam, quod vnum praedicatur dealio, haec enim non est vera: leuitas est superficies, vel superficies est leuitas. In diuinis autem est indi uisio mutua, nam & essentia recipit intra realitatem essentialem paternitatem, nec in aliquo gradu est diuisa ab ea, similiter paternitas essentiam. Et consurgit perfecta identitas, & indistinctio mutua super existens in actu cum exclusione omnis probabilitatis, & idcirco ibi nulla compositio, nec accidentalitas, nec transitus in genus aliud, & est vera praedicatio per identitatem dicentem, hoc est hoc, quamuis non sit per se primo modo, nec formalis, nec in eo quod secundum quid.
Ad secundum dicendum: Primo quidem per illa exempla nunquam fuit mea intentio probare Trinitatem, quia constat, quod est maxima dissimilitudo, sicut nec Augustinus per exemplum splendoris coaeui cum igne probare intendit, quod filius genitus sit a patre; sed tantum intendit hanc propositionem assumere ad defensionem coaeternitatis filij contra Arrium: non est impossibile productum esse coaeternuum producenti. Et sic ego ex isto exemplo intendo pro defensione simplicitatis diuinae hanc propositionem assumere: non est impossibile esse quandam rem indiuisam in se, & a quadam re non diuisam.
Secundo vero dicendum, quod non fuit mea intentio ponere lineam aut superficiem separatam a corporibus physicis, sicut isti imponunt, sed vsus sum verbo phylos. in primo Ethic. de curuo siue conuexo, & concauo in periferia circuli, per hoc intendens ostendere, quod est aliqua res indiuisa a quadam re non diuisa, nam conuexitas est quaedam res in se non facta per intellectum, non diuisa a linea claudente circulum, qui appellatur periferia, & hoc vtique verum est in superficie, nam conuexitas em pirei est quaedam res non diuisa a superficie caeli. Et tamen ipsa superficies est subiectum eius, & in alio praedicamento; est enim quantitas, & conuexitas, qualitas in quantitate. Et illud idem intelligo de concauitate respectu concauae superficiei. quod patet, tum quia sunt qualitates in quantitatibus sicut rectitudo, & curuitas, & densitas, & raritas, asperitas, & laeuitas; tum quia superficies est conuexa ad se, & non ad aliud, sicut est recta ad se, vel curua ad se, & per consequens non est relatio secundum regulam Augustini positam 7. cap. 1. de Trinit. Nec est simile de principio, & fine in eodem puncto, nam punctus non dicitur principium ad se, vel fiuis ad se, sed potius ad alterum. Est Tertio quoque dicendum, quod non est verum concauitatem aut conuexitatem esse relationes, enim principium lineae, sicut pater est filij pater. Et ideo dici non potest, quod eadem superficies dicatur concaua per compositionem ad extra, imo est conuexa ad se. Et ideo non est verum, quod si esset per impossibile superficies separata circularis, quod ipsa superficies esset eadem res cum conuexitate, & concauitate; licet diceretur conuexa ad extra, & concaua ad intra, sicut idem punctus est principium, & finis lineae.
Quarto vero dicendum, quod etiam stare non potest superficiem esse eandem rem cum conuexitate: constat enim, quod superficies circularis, & sphaerica potest fieri plana, vnde & Deus posset coelum empyreum facere figurae planae, & tunc maneret eadem superficies, & tamen conuexitas non maneret, & ideo dici non potest, quod superficies sit sua conuexitas, praesertim cum ipsa superficiens sit quantitas, & conuexitas qualitas in quantitate. Nihilominus certum est, quod conuexitas est quaedam qualitas, & quaedam res in se, nec tamen est res diuisa a superficie.
Quinto quoque dicendum, quod nec etiam stare potest conuexitatem, & concauitatem esse eandem rem, hoc enim est impossibile, tum, quia sunt contrariae qualitates in quantitate existentes, sicut rectitudo, & curuitas: sunt enim diuersae qualificationes situs partium, & alius modus situationis partium est eas se habere per modum globi, & alius per modum concaui, sicut aliud est aquilinitas in naso, quae est conuexitas, & aliud simitas, quae est concauitas. Ex terminis quidem patet, quod conuexitas, & concauitas sunt oppositae qualitates; & propter hoc si poneretur vna superficies separata ab omni corpore circulari, & spherica, nullo modo concauitas, superficies, & conuexitas essent eadem res, quamuis conuexitas, & concauitas, quae essent qualitates oppositae, essent vtique re non diuisae a superficie, quae fũftum esset earum: & tunc curreret meum exemplum, quantum ad istam propositionem. possibile est duas res inter se diuisas, & cooppositas ab eodem communi, re esse non diuisas, conuexitatem scilicet, & concauitatem a superficie.
Nec tamen adhuc esset omnino simile ad diuina, nam superficies se habet ad subiectum ad intra, cuius essentialitas realitas non esset conuexitas, nec etiam concauitas, & idcirco non esset mutua indiuisio, qualis est in diuinis: Exemplum tamen est valde vtile, quia ex indistinctione ex parte vnius termini extremi potest mensuram assurgere ad concipiendam mutuam indiuisionem omnimodam ex parte vtriusque extremi.
Ad ea vero, quae inducuntur contra applicationem ad diuina, dicendum Ad primam quidem dupliciter: Primo namque ex eodem modo concludit contra conuertibilitatem, & inconuertibilitatem.
Quaero enim, vnde oriuntur conuertibilitas, & inconuertibilitas; aut enim ratione abstracti, & hoc non, quia essentia ponitur esse eadem conuertibiliter, & inconuertibiliter, nullam habet alietatem respectu proprietatum, aut oritur ex alietate terminorum ad substratum, & hoc etiam non, quia nullam habent distinctionem ab essentia, quae ponitur substratum. Cum igitur non sit eis difficile concipere paternitatem eandem esse essentiae inconuertibiliter, nec tamen dent alietatem aliquam inter essentiam, & paternitatem, non debet esse eis difficile duas distinctiones absolutas concipere absq. hoc, quod substrata illarum distinctionum aliquo modo sint alia, aut diuisa.
Secundo vero dicendum ad difficultatem in se, licet per me alias soluta fuit, quod priuationes sumunt numerum ab ipsis habitibus quorum sunt, & non a substratis, nam caecitas, & tenebrositas simul sunt in dyaphano oculi caeci de nocte, nec tamen caecitas, & tenebrositas idem sunt, sed per hoc distinguntur, quod vnum est vnius priuatio, & alterum lucis. Declaratum est in praecedentibus, quod res indiuisa in se, & a qua re non diuisa potest habere propriam multitudinem, absque hoc quod multiplicetur res, a qua non est diuisa. Vnde multae qualitates possent esse in vna quantitate, vt leuitas, & conuexitas in vna superficie & erunt ambae inter se multae, & mutuo diuisae; & tamen ambae ab eadem re non diuisae. Per quem modum supra osttensum est, quod multitudo paternitatum non est multitudo essentiarum, ex quo igitur res non diuisa potest habere propriam multitudinem poterit habere priuationem: propriae multitudinis, & per consequens propriam indistinctionem absque hoc, quod diuidatur a re quadam, & ita essentia habet propriam indistinctionem absolutam, & similiter paternitas, nec tamen differunt inter se paternitas, & essentia aliquo modo diuisae.
Et si dicatur, quod omnis negatio reducitur ad affirmationem, & alia negatio ad aliam, & aliam affirmationem; non valet, quia huiusmodi priuationes multitudinum oriuntur quidem ex substrato, quia priuatio multitudinis essentiae oritur ab essentia cui repugnat multiplicari ex eo, quod essentia. Et similiter priuatio multitudinis paternitatum oritur ex ipsa paternitate. Alietas autem priuationum non oritur ex alietate essentiae, & paternitas inter se, sed ex alietate affirmationis priuatae videlicet propriae multitudinis. Ex quo enim potest habere multitudinem absq. hoc, quod ab essentia diuidatur, potest habere propriam priuationem multitudinis, quae non est aliud quam propria indiuisio, & indistinctio in se absque hoc, quod ab ea diuidatur.
Ad secundum dicendum dupliciter. Primo quidem, quod eodem modo procedetur contra eos, nam ad inconuertibilitatem sequitur positio inconuersorum, & ad conuertibilitatem positio conuersorum: sequitur ergo, quod in diuinis est multitudo conuersorum.
Secundo vero dicendum, quod indiuisio rei in se non dat rei, quod sit diuisa, sed tantumquod sit indiuisa, quare nec duae indiuisiones absoluteiin se faciunt nisi adsit diuisio vltra illas duas indiuisiones, per quam diuisionem substrata illis duabus indiuisionibus fiant alia indiuisa, & per consequens duo. Vnde istud argumentum non tenet: Sunt duae indiuisiones absolutae: ergo sunt duo indiuisa: sicut nec istud: Sunt duae priuationes: igitur sunt duo priuata. Sed bene tenet haec consequentia: Sunt duae priuationes: ergo habitus, qui priuantur sunt duo, & sic est in proposito, nam sunt duae multitudines, quae per istas diuisiones absolutas priuantur. Quoniam autem circa materiam istam quaedam difficultates speciales inducuntur, ideo oportet eas tollere, vt sic veritas praedicta remaneat in suo robore, & vigore. Inducuntur enim primo dif- ficultates contra indiuisiones absolutas. Et secundo contra indiuisionem relatiuam. Contra indiuisiones absolutas quidem disficultas inducitur probando, quod prima non identitas, quae oritur in diuinis inter proprietatem, & essentiam, nonpotest esse dualitas indiuisionum aut identitatum absolutarum, vnius quidem substantiae ad scipsam, & alterius videlicet esse proprietatis ad scipsam, cuius oppositum superius dicebatur.
Et arguitur primo sic: Quando duae priuationes repugnant circa aliquod substratum tota causa repugnantiae reducitur ad substratum, & non ad rationem indiuisionum in se siue priuationum: fed indiuisio essentiae repugnat paternitati, estenim in essentia, & non in paternitate: ergo causa istius repugnantiae est ex hoc, quod essentia non est patennitas. Et per consequens prius sunt nonieadem quam huiusmod i indiuisiones insint. Minor probatur exemplo quidem, nam caecitas repugnat autis non propter istam negationem, quae est non videre, cum sit certum, quod auris non videat. Similiter & surditas repugnat oculo, non propter hanc negationem, quae est non audire, cum oculus non audiat, sed tota repugnantia est ex aure, & oculo, quia oculus est aptus ad caecitatem, & non ad fur⸗ ditatem, & auris e conuerso.
Ratione etiam patet idem quomodo illud non ost causa repugnantiae duarum priuationum, quod est commune enti, & non enti, & est commune omni Enti: Sed negatio diuisionis rei cuiuslibet est communis omni Enti, & etiam non enti, quia Chymera non est plures diuinae essentiae, nec lapis est plures diuinae essentiae: ergo negatio pluralitatis esentiarum non magis est in essentia quam in paternitate, aut in omnibus rebus, quantum est ex parte negationis.
Secundo sic: Quando aliqua negantur ab inuicem secundum aliquem modum vnitatis, si numerentur vnitates, oportet proportionaliter sub illis vnitatibus, & res connumerari: hoc patet in omnibus inducendo, nec inuenitur instantia nisi forsitan in proposito. Nam substantia, & accidens habent duas vnitates specificas, sunt duae species, & quae habent duas vnitates indiuiduales, sunt duo in numero: Nec reperitur instantia: sed secundum istum modum dicendi essentia, & proprietas sunt non vnum absolute, & habent duas vnitates: ergo necesse est, quod ipsa sint duo inter se sub istis vnitatibus connumerata.
Tertio sic: Nullum transcendens habet ex se, nec per differentiam sibi additam, vnde distinguat rem determinatam a re determinata: Transcendeatia. n. inquantum huiusmodi nullam habent distinctionem, nec potest eis addi differentia, quia immediate descendunt in res, & ideo si distinguantur transcendentia, hoc erit per substrata: sed negationes, & indiuisiones transcendentes sunt huiusmodi, vt probatum est, nam conneniunt enti, & non Enti, & omni Enti: ergo non causant distinctionem, aut non identitatem aliquam, quantum est ex se, in substratis, sed potius e conuerso ipsa habent non identitatem propter substrata seipsis distincta, & non existentia.
Quarto sic: Illa est ratio formalis alicuius effectus qua posita omni alio circumscripto ponitur effectus, & qua remota omne aliud remouetur secundum regulam Phylosophi in praedicamentis, in cap. ad aliquid: sed remotis substratis, remanentibus autem praecise indistinctionibus non habetur minimus punctus distinctionis, vel non identitatis, cum tales abstractae communes sint enti; subtractis autem, & remotis indiuisionibus, & remanentibus substratis habetur ratio sufficiens distinctionis, quia adhuc essentia ad se, relatio non est ad se; essentia est infinita, relatio non est infinita, essentia est communicabilis, relatio non est communicabilis, & per ista sufficienter distinguntur, & sunt non eadem paternitas, & essentia indiuisionibus illis remotis: igitur illud quod prius.
Quinto sic, Et est reductio primae rationis alias inductae: Nullum posterius dat priori inquantum prius, quia non est causa sui prioris, si aliqua non identitas praesupponitur necessario in essentia, & relatione inquantum priores sunt indiuisionibus suis. hoc probatur, quia esse prius aspicit esse ad se, quam ad suam indiuisionem, & similiter paternitas prius aspicitur esse ad aliud. In illo ergo priori habetur aliqua non identitas essentiae ad pateruitatem, quia esse ad se, & esse ad alterum non sunt eadem: constat autem, quod vt sic sunt priora origine indiuisionibus fuis, nam essentia per esse fundat fuam indiuisionem, & paternitas per esse ud aliud: fundamentum ergo prius est eo, quod fundatur: ergo impossibile est, quod huiusmodi indiuisiones sint causa. primae non identitaris, quae est inter fundamenta, Nec valet, quod dicebatur de processu in infinitum, quia standum erit in illa non identitate, quae essentia est ens ad se, & non est ens ad aliud, & e conuerso paterniras: erunt igitur non eadem illa non identitate, formaliter. scipsis autem fundamentaliter, & ibi erit status: hunc autem statum ponere non potest, quicquid hanc non identitatem ortum habere ex hoc, quod paternitas est indiuisa indiuisione absoluta, quod aequipollet huic: paternitas non est plures paternitates. Hoc probatur, quia nulla negatiua est prima, & per consequens, haec propositio: paternitas non est plures, reducitur ad aliquam affirmatiuam in paternitate: illa ergo habebit aliquam oppositionem cum diuisione: sed constat quod nihil habet oppositionem ad diuisionem, nisi indiuisio: ergo paternitas prius erit indiuisa, & per consequens procedetur in infinitum.
Sexto sic, & est reductio confirmationis primae rationis: Sed humanitas Sortis prius est alia a. Platone quam sit vna vnitate numerali, quod patet, quia prius est, haec humanitas, quam insit sibi vnitas numeralis, nam huiusmodi vnitas non consequitur humanitatem, sed hanc humanitatem: igitur contradi ctio est manifesta, quod Sortes sit aliud a Platone ipso prima vnitate numerali, quae est de negatione quantitatis, imo alia est haec humanitas ab illa humanitate, inquantum hoc ratione fundamenti, & cum illa priori non habet alietatem, alias esset procedere in infinitum.
Septimo sic, & est reductio alterius rationis: Constat, quod paternitas fundat indiuisionem propriam secundum istum modum dicendi: aut ergo fundat eam rationem realitatis, quae est eadem realitati essentiae: ergo dabitur secundum, & habebitur propositum, quia duplex indiuisio exiget non identitatem priorem in substrato.
Octauo sic, & est reductio alterius rationis. Et primo paternitas est diuisa a filiatione, quia secum non communicat essentia, quae est indiuisa a filiatione: sed illud, in quo non communicat essentia cum filiatione, est tantummodo propria indiuisio, per te: ergo sola ipsa indiuisione paternitas est diuisa a filiatione, & sic distinctiones in diuinis proprietatum inter se reducis ad indiuisiones.
Sed in oppositum est, quia non identitas paternitatis, & essentiae in diuinis totaliter primo, prima est carentia vnius, & eiuidem identitatis reciprocae & absolutae, qualem habet essentia ad seipsam, & paternitas ad seipsam: sed manifestum est, quod carentia vna, & eadem identitate reciproca, & indistinctione absoluta non est aliud formaliter, quam habere duas identitates reciprocas, & absolutas: ergo dualitas indistinctionum absolutarum, secundum quas essentia eadem est reciproce sibiipsi, & paternitas sibijpsi, est formaliter prima non identitas essentiae, & paternitatis.
REspondeo dicendum, quod indistinctiones, aut identitates duae, quarum vna est essentiae ad seipsum, & alia paternitatis ad seipsam, possunt intelligi esse causa prima non identitatis essentiae, & paternitatis duobus modis.
Primo quidem tanquam prima fundamenta quasi essentia ex hoc, quod est ad se, & aliquid communicabile non possit esse fundamentum non identitatis ad paternitatem, nisi praeinduat quandam indiuisionem, & indistinctionem. Similiter & paternitas, per hoc quod paternitas, & ad aliud, & inconmunicabilis non possit fundare, nisi praeinducat suam propriam indiuisionem; vt secundum hoc istae duae indiuisiones sint prima fundamenta non identitatis essentiae, & paternitatis, & sic non intelligo, imo-p positum semper dico, & tamen ad hoc currunt omnes rationes, quae contra me inducuntur.
Secundo vero potest intelligi, quod sicut causa non identitatis essentiae, & paternitatis formaliter sunt ipsa non identitas, sic, quod per se primo fundamenta sit essentia inquantum essentia, & paternitas inquantum paternitas, & prima eorum non identitas for malis fundata in eis omnino primo, & ortum habens ex eis sit primo duarum identitatum, seu indiuisionum absolutarum, & sic intelligo, quod alietas seu dualitas indistinctionum reciprocarum absolutarum essentiae, & paternitatis est formaliter non identitas reciproca, & absoluta essentiae, & paternitatis, quod vtique verum est, vt alias probaui, & nunc declaro.
Primo sic: Illa est formalis alicuius effectus, qua posita ponitur effectus, omni alio circumscripto, & qua remota omni alio posito remouetur: sed sic est de alietate identitatum seu indiuisionum absolutarum siue reciprocarum, quod illa posita, quodcunq; respectu cuiuscunq. etiam omni alio circumscripto statim verum est dicere, quod illa sunt non eadem identitate absoluta, vel indiuisione reciproca. Si enim identitas reciproca ipsius A, est alia ab identitate reciproca ipsius B sequitur, quod A, & B, non sunt vnum identitate reciproca, & absoluta.
Similiter quodcunque aliud detur, si auferatur alietas identitatis reciprocae, vt ponatur vnitas, vel identitas huiusmodi identitatis, statim remouetur, quod aliqua sint non eadem reciproce: nam si identitas A, & B. reciproca sit eadem, impossibile est, quod A, & B, sint non eadem reciproce, imo nenessarium est, quod sint eadem: ergo alietas identitatum absolutarum, aut indiuisionum reciprocarum eiusdem ad se est idipsum formaliter, quod prima non identitas, quae sunt primo non eadem formaliter essentia, & paternitas, & vniuersailiter omnia quaecunque sunt non eadem reciproce, & absolute.
Secundo sic: Jmpossibile est, quod negetur identi tas, quin ponatur diuersitas excludens illam identitatem, & hoc in subiecto apto nato recipere identita tem, vel diuersitatem illam: sed cum dicitur, quod paternitas, & essentia sunt non eadem sibijpsi, aut paternitas sibijpsi, qui modus dicitur reciprocus, & absolutus, negatur vnitas identitatis reciprocae: ergo ponitur alietas identitatis reciprocae. Ita, quod negatio vnitatis, & identitatis huiusmodi est formaliter positio alterius identitatis, quia negatio negationisest positio oppositae affirmationis: vnitati autem opponitur multitudo suae pluralitatis: dum ergo negatur identitas recipere, necesse est, quod ponatur pluralitas talis identitatis, imo ista positio est illius negationis ablatio, sicut positio multitudinis est formaliter ablatio positae vnitatis.
Tertio sic: Cum dicitur de essentia, & paternitate, quod sunt non eadem prima non identitate, aut intelligitur poni diuersitas, & distinctio inter illa, aut tolli aliqua identitas, & aliquis modus identita tis ab illis. Sed primum non potest intelligi, propterea, quae dicta sunt supra: ergo necesse est, quod detur secundum, scilicet, quod tollatur aliqua identitas ab eisdem, & aliquis modus: sed non tollitur identitas aliqua, vt pote reciproca, & absoluta, nisi quia ponatur multitudo identitatis huiusmodi opposita vnitati talis identitatis: ergo illud, quod prius.
Ex his apparet, quomodo venit contra pactum, & contra hipotesim, quicunque dicit, quod circunscribuntur indiuisiones reciprocae, & absolutae, quas habet essentia, & paternitas ad seipsas, quae non sunt aliud formaliter quam non identitas earundem: & postea dicit, quod paternitas, & essentia adhuc sunt non eadem ex hoc, quod essentia est ad se, paternitas ad aliud; essentia est communicabilis, paternitas incommunicabilis. Sine dubio verum est, quod ex hoc ipso, quod scilicet fundamentta sunt non eadem: sed illa non identitas formaliter non est diuisio aut diuersitas earum, sed potius carentia cuiusdam modi identitatis. quia reciprocae, & absolutae identitatis: carent ergo vnitate huius indistinctionis reciprocae, quia non habent eandem identitatem talem: carere autem vna tali identitate est formaliter habet plures tales identitates, quare de primo ad vltimum, non identitas qua sunt non eadem essentia, & paternitas, ex hoc quod essentia est ad se, paternitas ad aliud, est illa non identitas, quae ex hipothesi ponebatur circunscribi, & ita venit sic faciens contra pactum.
Dico ergo, quod essentia, & paternitas seipsis fun damentaliter sunt primo non eadem: ergo nec indiuisio exigeret, aut aliquid aliud primo fundans, nec tamen ipsa sunt formaliter ipsa non identitas, quam fundant, quin potius formaliter talis non identitas est ablatio vnius, & eiusdem indisttinctionis reciprocae, siue identitatis absolutae, quae ablatio non est aliud formaliter, quam positio multitudinis identitatum reciprocarum, & pluralitas indiuisionum, & iste est punctus totius nostrae inquisitionis.
Ad primum ergo: cum accipitur in minori, quod quando duae priuationes repugnant circa aliquod substratum tota causa repugnantiae reducitur ad ra tionem substrati, & non ad ipsas priuationes, di- cendum, quod imo formaliter distinguntur, quamuis originaliter, & fundamentur huiusmodi distinctio habeat ortum ex substratis ostensiue autem, & terminatiue ex habitibus oppositis. Et tamen probatur mino exemplo de caecitate, & surditate, quod non repugnant alicui ratione etiam negationis importatae, quae est non videre, & non audire: dicendum, quod non audire in plus se habet, quam surditas, & non videre, quam caecitas. Surditas enim non est in lapide, vbi est non audire: habent ergo te vt negatio generalis, & specialis, & ideo non est tota illatio. Sed non audire non determinat sibi subiectum sic, quod non repugnet alicui formaliter seipso, quod propter, hoc identitas non repugnet alicui formaliter seipsa. Est enim ordo magis communis, & minus communis in negationibus, sicut in affirmationibus. Videmus autem, quod simitas, quae formaliter nihil addit ad concauitatem, nisi quatenus est specialis concauitas, sic determinat sibi nasum, quod repugnat omni alteri subiecto, quantumcunu. illi possit attribui concauitas. Et pari ratione cacitas repugnat lapidi, cui tamen competit non videre. Cum vero maior ratione probatur ex hoc, quod illud quod est commune enti, & non enti, & omni enti non est causa repugnantiae respectu alicuius substrati, non esse autem diuisum in plures essentias competit etiam chymerae, & omni euti, & paternitati, & per consequens indiuisio essentiae non magis est in essentia quam in paternitate. Dicendum est, quod aliud est negatio essentiae negando diuisionem priuatiue, & aliud non diuisio essentia sumendo per nondum negationis simplicis, haec namque communis est enti, & non enti, & paternitati. Indiuisio vero essentiae priuatiue sumpta non est communis, quia salsum est, quod chymera sit indiuisa indiuifionepropria non indiuisione essentiae, vnde in toto isto processu aguitur a magis communi ad minus commune affirmatiue, sicut si diceres, animal est componibile equo: ergo homo est componibilis sibi: Non audire est componibile non enti: ergo & surdum esse. Patet etiam, quod surditas est uegatio specialis, & propria, nec est tanti ambitus sicut non audire, & idem intendendum est de negatione importata per non diuidi in plures diuinas essentias, & priuationem, quam dicit indiuisio diuinae essentiae.
Ad secundum dicendum, cum accipitur in maiori, quod quando aliqua duo negantur ab inuicem secundum aliquem modum vnitatis, oportet, si vnitates numerenter, dicendum, quod verum est, si istae vnitates sint completae habentes rationem indiuisionis in se, & diuisionis a quocunque sicut est in omnibus exemplis, per quae maior ista probatur. Si vero huiusmodi vnitates habeant tantum de ratione vnitatis indiuisionem in se absq. diuisione, sicut est in proposito, tunc non est verum, quod oporteat substrata numerari aut diuidi, sed oportet ipsa carere quodam modo vnitatis; ex quo enim habent duas diuisiones absolutas, non erunt eadem vnitate indiuisionis absolutae, sicut in alia replicatione dictum est in quodam argumento habente eandem virtutem.
Ad tertium dicendum: Cum accipitur in maiori, quod nullum transcendens habet ex se, nec per difserentiam sibi additam, vnde distinguat rem determinatam a re determinata: indiuisio autem absoluta transcendens est, dicendum, quod indiuisio essentiae priuatiue sumptae nullo modo transcendens est, imo non competit nisi soli essentiae, quamuis negatio pluralitatis essentiae sit aliquid transcendens. Vnde solutio istius eadem est cum solutione primi: nam ex eodem procedunt.
Ad quintum dicendum concessa maiori; cum accipitur in minori, quod circunscripta paternitate, & essentia non habetur aliqua distinctio ipsarum indiuisionum, dicendum, quod semper indiuisiones seipsis formaliter sunt aliae, sicut speciales nega tiones, sed manifestum est, quod non innotesceret earum distinctio, nisi penes habitus oppositos appropriantes fibi propria fundamenta: vnde verum est, quod non potest intelligi indiuisio essentiae absoluta, quin intelligatur essentia, nec simitas, quin intelligatur figura nasi; nec caecitas quin intelligatur oculus, aut potentia visiua, nec tamen ex hoc tollitur, quin caecitas vnius oculi a caecitate alterius distinguatur scipsa. Et pari ratione indiuisio essentiae seipsa distinguitur ab indiuisione paternitatis, sicut specialis priuatio a speciali priuatione. Cum vero dicitur, quod in distinctionibus remotis, adhuc essentia, & paternitas retinent, vnde sufficienter distinguantur, ex hoc quod vnum est ens ad se, reliquum ad aliud, vnum est communicabile, & infinitum, reliquum non. Dicendum, quod nunquam extra intellectum haberent, vnde distinguan tur, etiam retentis indiuisionibus, vel remotis, quia nullatenus extra intellectum ea disingui diuina simplicitas patitur, vt probatum est supra; sed verum est, quod sunt carentes aliquo modo identitatis; remotis autem indiuisionibus retinent, vnde sint eadem non fundamentaliter ex hoc, quod vnum est ens ad se communicabile infinitum. Reliquum vero non istud, tamen non est formaliter non identitas, sed prima non identitas reciproca, & absoluta, quae non est aliud formaliter, quam paternitatem ha bere aliam identitatem reciprocam, & indiuisionem absolutam ad se, quod vnum a quo non potest ens separari, est indiuisio rei in se: omnis enim res ex hoc, quod est res, necessario est quaedam, & non om nis: esse autem quandam rem est esse rem absolute in se indiuisam. Vnum autem, quod importat diuisionem a quadam re. non sic conuertitur cum ente, quin sit possibile dare rem a quadam re non diuisam absque vlla contradictione. Et idcirco tale vnum, quod est indiuisum, potest esse pars numeri, & multitudinis: nec est impossibile dari rem, quae non sit pars numeri, aut multitudinis, cum Commentator dicat 8. met. comm. 15. quod transferens superficiem ad formam sphaericam, aut lineam ad rectitudinem non largitur multitudinem, sed perfectionem: non intelligo autem, quod vnitas, quae est principium numeri consistat in hac relatione, quae est diuisio, vel differentia, sed exigit eam.
Ad quintum dicendum, quod non ex hoc essentia diuina amittit, quod sit summa, quia vna, & eadem existens vere in se indiuidua, & indiuisa, cum hoc trahit ad se, & ad suam vnitatem, atque realitatem tres res inter seipsas diuisas, immo hoc est summae infinitatis in diuina essentia, quod quaedam res summa existens, & absolute indiuisa est, a quibus rebus dicitur non diuisa.
Sed adhuc postremo contra ea, quae dicta sunt praesertim de diuisione relatiua, & cum hoc de alijs absolutis, videntur quaedam difficultates, seu dubia plenius oportere dissolui.
Secundum vero, cum indistinctio relatiua faciat, quod essentia vere sit paternitas praedicatione dicente hoc, quomodo non erit indistinctio ab⸗ soluta.
Tertium quoque, quomodo tales negationes pu tantur esse extra intellectum, quia secundum hoc erit Deus negationibus oneratus, inquantum non non lapis, nec terra, nec leo, & sic de innumeralibus alijs, vnde infinitae indistinctiones habebunt lo cum in Deo, & non tantum istae, quae dictae sunt. Ad ista dubia dicendum.
Ad Primum quidem, quod in eodem simplici possunt sundari diuersae indistinctiones, quoniam illud est tale, quod non obstante simplicitate contradictio verificatur de illo: ex hoc enim patet, quod est in eo quaedam res indiuisa in se, cum qua pri ma res fundat indistinctionem omnimodam & sim plicem: & extrema reperiuntur aliquo modo in crea turis quamuis cum multis imperfectionibus vt supra dictum estt.
Ad Secundum dubium dicendum, quod praedicatio dicens, hoc est hoc, tunc est vera quando nulla realitas ponitur in praedicato, quae non sumeretur in subiecto. Est autem sic, quod quicunque concipit rem indiuisam in se absolute non diuisam a quadam re relatiue, necessario dirigit aspectum intellectus directius & per prius fieri rem sub vna indidiuisione absoluta. Indirecte autem & quasi oblique per indiuisionem super rem, a qua ponitur. indiuisa, sicut patet in concipiente simplicitatem, quia necessario intelligit indiuise figuramuati, & concipiens conuexitatem cointelligit superficiem vel lineam indiuise, nec est ibi oculus malitiosus aut curuus, vt aliqui imaginantur, sed sunt modi concipiendi directe & indiuise, quorum quilibet naturam propriam intelligens experitur. Sic igitur qui concipit essentiam in diuinis, concipit rem esse directe, rem autem paternitatis cointelligit omnino, & penitus indiuise. E conuerso au tem concipiens paternitatem; directe namquerem paternitatis intelligit, rem vero essentiae cointelligit vt aliquid penitus indiuisum. Cum igitur enunciat, quod essentia est paternitas, vel e conuerso praedicatione dicente, hoc est, hoc, nihil sumit in praedicato, quod non esset sumptum in subie cto, quamuis aliter, nam in vno directe, in alio indiuise; & propter hoc vera est praedicatio, non tamen per se primo modo nec formalis, sicut formalis est, & per se primo modo.
Non intelligo propter hoc, quod extra intellectum sunt distinctae aut diuisae formalitates, quinimo si tales formalitates distinctae extra intellectum ponantur, tolletur praedicatio non solum formalis, immo & diuisiones: hoc est hoc, quia omne distinctum extra intellectum, est distincta realitas, & per consequens vna formalitas non est alia veraciter praedicatione, quae dicit: hoc est hoc.
Modus igitur formalis praedicandi per se primo modo addit ad praedicationem quae dicit, hoc est hoc, vniformem modum praedicati ad subiectum vt scilicet totum id sumatur in praedicato, quod sumebatur in subiecto, & eodem modo, scilicet directe: quia si in praedicato sumatur indiuise, quod in subiecto sumebatur directe, aut e conuerso, erit vtique praedicatio vera per identitatem dicentem hoc est hoc, qualis est cum dicitur, essentia est paternitas: non erit tamen formalis, qualis est cum dicitur essentia est essentia, aut paternitas est paternitas. Ex quo patet, quod non est verum essentiam se habere ad paternitatem, sicut totum vniuersale ad partem subiectiuam, nam praedicaretur de ea formaliter, & per se primo modo, & & contineret eam sub se directe, sicut homo Sortem & non directe siue per indiuisionem.
Ad tertium dicendum, quod non omnis negatio aut priuatio multitudinis circa rem est formaliter vnitas, & indiuisio, & propter hoc negatio materialitatis aut lapidis vel leonis non est indistinctio in Deo, sed priuatio multitudinis essentiarum est es sentiae indiuisio, & multitudinis paternitatum est indistinctio essentiae, & paternitatis, priuationes autem horum sunt in diuinis nullo intellectu concipiente. & hoc sufficiat quo ad articulum secundum.
Nunc tertio directe respondendum est ad quaesitum post illa quae diligenter superius sunt praemissa. Teneo igitur, quod isti duo modi indiuisionum siue identitatum, & indiuisionum, quorum vnus est relatiuus, & alius absolutus, sufficienter tollunt contradictiones, quae vniuersaliter occurrunt in diuinis. Jllud namque sufficienter tollit contradictionem huiusmodi, quod ponit circa subiectum modum non identitatis, quales exigunt affirmatio & negatio praedicati. certum est enim, quod alia & alia praedicata exiguntur ad hoc, quod tollant contradictiones alios & alios modos non iden titatis circa subiectum, nam ad hoc, quod tollatur contradictio dupli circa eandem lineam, non oportet in linea ponere distinctionem absolutam, immo sufficit eam comparare ed terminos diuersos. Sed modo si praedicatum, quod affirmatur & negatur, esset absolutum, non sufficeret ad tollendam contradictionem comparatio ad terminos di uersos, Sortes enim non potest esse simul albus & non albus etiam respecttu diuersorum, sicut nec idem mons magnus, & paruus secundum philosophum in lib. praedicamentorum: sed modo sic est, quod praedicamenta, quae affirmantur de essentia & negantur de paternitate, aut e conuerso, nullam exigunt differentiam inter essentiam & paternitatem; immo praedicatum, quod exigit diuisionem & separationem, nunquam affirmatur de vno, quin affirmetur de reliquo. & propter hoc vbicunque est scientia ibi est paternitas, immo & totus pater, & e conuerso propter mutuam circuncessionem: communicari autem & non communicari non est dictu, quod essentia sit in filio relicta paternitate, quia tunc necessario dicere oporteret, & ponere di stinctionem aliquam inter essentiam & paternitatem, sed est dictu essentiam esse in filio, vbi etiam indiuise cum essentia est paternitas, essentia tamen est ibi vt indistincta a filiatione indiuisione relatiua, a qua paternitas isto modo diuisa est, & distincta; vt essentia & filiatio constituant suppositum distinctum, quod non constituit paternitas cum filiatione, cum diuidatur ea. Similiter etiam, quod paternitas & essentia non distinguantur, non est aliud dictu nisi, quod essentla eadem est per indistinctionem relatiuam filiationi, cui paternitas non est eadem per hanc modum. hic autem nulla est repugnantia, quia possibile est plures res diuisas inter se simul esse a quadam re non diuisas, sicut videmus, quod leuitas & conuexitas in superficie sunt res diuisae inter se, nec tamen a superficie diuisae, & sic superficies communicatur conuexitati & leuitati, cum vtraqne ab ea non sit diuisa, & tamen inter se sunt diuisa. Vnde ad tollendum huiusmodi contradictiones non exigitur diuisio, sed quod non sit eadem per indistinctionem absolutam. Jmpossibile quiddam esset, si paternitas & essentia idem forent eo modo quo essentia, & natura, quin vno communicato per indiuisionem reliquum com municaretur. Sed stante hoc, quod essentia, & paternitas non sint eadem indistinctione absoluta sed relatiua, nihil prohibet essentiam relatiue indistingui a pluribus inter se distinctis, & ita commu nicari, & hoc modo alicui cui paternitas non communicabitur hoc modo. Quare isti duo modi identitatis sufficientes sunt ad tollendum contradictio nes huiusmodi, quae videntur occurrere in diuinis, vt dicatur, quod impossibile est praedicata huiusmodi vere affirmari, & negari de eodem indistinctione absoluta, sicut essentia dicitur indistincta in se, possibile tamen est de eodem indiuisio indistinctione relatiua vt declaratum est. Nullus quidem modus ita competens est tollendum, sicut ille qui distinguit de identitate subiecti, de quo praedicatum dicitur affirmari & negari.
Praeterea modus iste est summe conueniens, ad quem omnes alij necessario habent reduci, sed sic est de hoc duplici modo indistinctionis, quia ponens identitatem conuertibilem & non conuertibi lem necessario compellitur ad hoc venire, sicut magis ostendetur in quaesione sequenti, constat enim, quod conuertibilitas, & inconuertibilitas non sunt formaliter identitas sed quaedam determinationes identitatis, nam identitas formali⸗ ter est quaedam vnitas, vnitas autem est quaedam indiuisio, quia vnum quodque intantum est vnum inquantum indiuisum: sicut haec omnia patent ex 5. metaphys. Qua propter quia identitas conuertibilis est, indistinctio conuertibilis, & identitas inconuertibilis est indistinctio conuerti bilis, & identitas inconuertibilis est indistinctio inconuertibilis, praeexigitur, quod sit ibi indistinctio alterius modi. Quinimo conuertibilitas & inconuertibilitas non sunt nisi duo respectus rationis quos intellectus format ex hoc, quod reperit in re alium & alium modum indistinctionis. Vnde, quia reperit essentiam indiuisam in se indiuisione absoluta, sundat super eam respectum conuertibilitatis idem sumendo bis: quia vero essentiam reperit alio modo indiuisionis a paternitate non distingui, fundatre spectum inconuertibilitatis, vt secundum hoc declarat conuertibilitatem, & inconuertibilitatem non esse in re cir cũscripto omni opere intellectus, sed exigere duos modos indistinctionis in Deo. Similiter etiam ponens implicationem in diuinis vt v. gr. quod haec est vera, res quae generat est illa res quae non generat: &: res quae conuertitur est illa, quae non conuertitur, cum non sit verum quod eadem res generet & non generet, conuerta tur, & non conuertatur, secum talem implicationem necessario compellitur ponere consequenter &, quod hiusmodi implicatio ponat aliquam non identitatem inter significata istarum proportionum. vnde cum dicitur essentia non generans est illa res quae generat, ly illa notat alium modum identitatis & indistinctionis essentiae ab illa re a mo do quo essentia indistinguitur seipsa. Similiter etiam ponens, quod essentia est quasi totum vniuersale, & paternitas quasi pars subiectiua necessario compellitur dicere, quod alius est modus indistinctionis essentiae in se & essentiae a paternitate. Nam essentia respectu ipsius non potest habere rationem totium vniuersalis. Ergo modus iste de duplici indistinctione & indiuisione est competen tissimus ad tollendum contradictiones, quae videntur occurrere in diuinis, immo omnis alius modus supponit ipsum vnde conuertibilitas & inconuertibilitas, cum sint habitudines positiuae, & respectus rationis, non sunt extra intellectum. Similiter & habitudo, quam importat totum vniuersale, & pars subiectiua est in intellectu, similiter & implicatio opus est intellectus. Et haec omnia oriun tur ex duplici modo indistincttionis existentis in se.
Praeterea modum istum innuit Augustin. 7. detrinit. cum ait, quod omne, quod relatiue dicitur, est aliquid propter illud quod relatiue, & ideo pater est aliquid propter paternitatem quia essentia & similiter filius, propter hoc enim, quod dicit, quod est aliquid & non aliud, vocat, quod essentia est quid indiuisum propter paternitatem, quia aliquid non tamen diuisum, quia non aliud aut res alia. & capite secundo dicit, quod non eo filius est verbum, quo sapientia vel essentia, ex hoc volens excludere aliquem modum identitatis & indistinctionis & paternitatis ab essentia quae tamensapientia & essentia: ergo modus iste fuit de mente Aug.
Sed forte dicetur, quod isti modi sunt aliquid positiuum. Sed hoc non valet, quia nihil positiuum imaginor nisi aliam priuationem multitudinis, sicut si diceretur, quod alia est tenebrositas aeris & alia est tenebrositas oculi caeci, quia prima priuatio locis; secunda vero priuatio visus iuxta illud Thobiae quale gaudium est mihi, quia in tenebris sedeo & lu men coeli non video.
Adhuc forte dicetur, quod non resoluitur ad illud principiumquaecunque vni, & eidem &c. nam ad syllogismum expositorium per indistinctionem relatiuam, quia si paternitas & filiatio sunt indistincta relatiue ab essentia, erunt eodem modo inter se indistincta. Sed dicendum, quod non tenet istud principium nisi in identitate absoluta; sicut patet in exemplo, quia non sequitur: si disciplina est contrariorum, & disciplina est hominis subiectine, quia homo sit contrariorum: vniuntur quidem homo, & contraria cum disciplina relatiue, est enim hominis subiectiue, & tamen inter se homo & contraria non habent habitudinem illam, quam habent cum disci plina,
Adhuc forte dicetur, quod vanum est ponere multas indistinctiones in diuinis ad tollendum con tradictionem relatiuam & absolutam: constat enim quod forma syllogistica tenet non solum in propo sitionibus per se primo modo vbi est identitas absoluta, immo in illis de inesse, in quibus est identitas relatiua: Nam sequitur: homo est albus: Sortes est homo: ergo sortes est albus: vel: Omne album est, sortes est albus; ergo sortes est, & tamen constat, quod albedo cum sorte non habet identitatem absolutam: ergo tua identitas relatiua non tollit contradictiones occurrentes in diuinis.
Et confirmatur: quia albedo & magnitudo si ponerentur in homine, haberent tantum vnitatem relatiuam, qua non obstante impossibile est, quod simul sint in homine: non ergo ostendis ex tua indistinctione relatiua posse simul esse eadem paternitatem & filiationem cum diuina essentia.
Sed ad hoc dicendum est, quod n sy llogismis de inesse semper est identitas absoluta, nam cum cerrum implicite significet subiectum: dicendo enim: ho: no elt alous, intelligitur: homo est ens album. Si vero sumeretur in abstracto albedo tunc non posset praedicari de homine nisi in obliquo; dicendo: albedo est hominis, sy llogismus autem de obliquis declaratum est supra, qualiter non concludit.
Et quod additur, quod albedo & magnitudo non concurrunt in eadem superficie, & tamen non habent vnitatem nisi relatiuam cum ea, non valet vti que quia respiciunt eam per modum informantis, & quasi substratum, nec constituunt duo indiuisa inter se distincta. Quod si filiatio & paternitas respiciunt essentiam tanquam quoddam fundamentum perfectibile & substatum, quod informarent, impossibile esset, quod se compaterentur in eodem; nunc autem essentia non perficitur per paternitatem, sed ex ipsis mutuo indiuisis consurgit primus discretus & distinctus, videlicet pater ex filiatione, numero & essentia secundus. s. filius, & ita sunt vere discreti & distincti manente vnitate essentiae. sic igitur opinio illa de non identitate formali potest per hunc modum rectificari, dum tamen non concedatur aliqua distinctio extra intellectum, nec for malis nec modalis, nec aliqua multiplicabilis positiua, sed solum duplex modus indistinctionis, ex quo tollitur praedicatio formalis & per se primo modo siue in eo, quod quid. Ad argumentum vero principale ibi oppositum patet ex dictis.