Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibetum 1 : Utrum in aliqua re formalitas et realitas distinguantur
Quodlibetum 2 : Utrum actio agentis differat realiter ab agente.
Quodlibetum 6 : Utrum anima intellectiua sit immediate principium operationis suae.
Quodlibetum 8 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliqua similitudo creata
Quodlibetum 9 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliquis habitus, vel lumen creatum
Quodlibetum 10 : Utrum videns diuinam essentiam videat necessario, quicquid repraesentatur per eam.
Quodlibetum 11 Utrum virtus inquantum virtus sit ens per accidens.
Quodlibetum 16 : Utrum formae miscibilium qualitatatum differant realiter a sua actualitate.
Quodlibetum 15
Utrum speculatiuum, et practicum distinguantur penes esse, et non esse actiuum principium in agente respectu sui obiecti.Vtrum speculatiuum, & practicum distinguantur penes esse, & non esse actiuum principium in agente respectu sui obiecti.
Quintodecimo quaerebatur: Vtrum speculatiuum, & practicum distinguantur penes esse & non esse actiuum principium in agen te respectu sui obiecti.
Et videtur, quod non, quia distinctio practici & speculatiui sumitur penes illud, quod habitus per se respicit. Nam speculatiuum & practicum, vel sunt differentiae specificae habituum, & sic competunt eis per se primo modo, vel sunt proprietates, & propriae passiones, & sic competunt eis per se secundo modo, semper tamen per se: sed habitus respicit per se obiectum, non autem scientem. Vnde Commentator 5. meth. com. 6. dicit, quod si scientia referretur ad scibilitatem, diceretur bis: ergo penes obie cta speculatiuum & practicum distinguentur, & non penes esse actiuum principium in agente, & non esse.
Praeterea: Si omne principium actiuum in sciente facit scientiam practicam, sequeretur, quod omnis scientia, & habitus omnis practicus esset. hoc patet, quia omnis habitus scientificus est principium elicitiuum proprij actus scientifici in intellectu scientis, sed omnem habitum scientificum esse practicum falsum est, vt patet 2. & o. meth. vbi negatiue dicitur, quod sapientia non est practica: ergo distinctio practici, & speculatiui non accipitur penes esse, vel non esse in sciente principium actiuum.
Sed contra: Habitus speculatiuus differt a practico per esse practicum, & non practicum: sed practicum idem est, quod actiuum principium, quia praxis graece, operatio latine: igitur penes esse actiuum principium, & non esse distinguuntur habitus practicus, & speculatiuus.
Respondeo hic: Primo ponetur punctus quaestionis cum difficultatibus suis. Secundo dicetur ad quaestionem. Tertio ad difficultates.
Articulus 1
ARTICVLVS I. Vbi inducuntur multae difficultates secundum Thomam Anglicum, vt punctus patat quaestionis.
Primo quidem ex hoc, quod Philosophus 6. meth. definiens scientiam practicam dicit, quod est illa, quae habet in faciente principium rei scitae, aut intellectum, aut artem, aut potentiam quandam, aut phrenesim, & voluntatem. Speculatiua vero siue theorica, quae non habet tale principium in sciente. Et tamen dicunt aliqui, quod ex textu Phylosophi habentur duae vniuersales affirmatiuae.
Prima est, quod omnis habitus practicus est de operabili a nobis: sed conuersae istarum vniuersales haberi non possunt, sed particulares, nisi quis velit vniuersalem affirmatiuam conuertere simpli citer. Vnde non habetur ista, quod omnis habitus, qui est de operabili a nobis, sit practicus, sed quidam, nec quod omnis speculatiuus sit de non operabili a nobis, sed quidam; & secundum hoc non distinguitur practicum a speculatiuo per esse deoperabili, & non operabili, vel per esse, & non essse principium actiuum sui obiecti.
Secunda vero ex hoc, quod non est quaestio de vocalibus, sed de primis differentijs diuisiuis habitus intellectualis, quocumque nomine appellentur, siue vna dicatur speculatiua, reliqua practica; siue vna dicatur a, reliqua b. Vnde quaeslio est metaphysica non gramatica, & de vsu vocabulorum: & sic intellecta quaestione est difficile ponere, quod habitus intellectualis induat rationem practici, per hoc, quod est esse principium actiuum, & speculatiuum per hoc, quod non est principium, vel penes esse de obiecto operabili a nobis, & non operabili. Et sunt circa hoc multae difficultates.
Prima quidem, quod nullum absolutum in sua constituitur, aut ab alio effentialiter distin per respectum, quia differentia debet esse eiusdem generis cum constituto, vt in genere absoluti differentia debet esse absoluta: sed habitus intellectualis est qualitas absoluta, esse autem principiom actiuum importat habitudinem principij, & respectus: ergo habitus intellectualis non diuidetur esfentialiter, & per se per esse principium actinum, & per consequens speculatiuum, & practicum, quae distin guunt essentialiter habitum, non sumuntur penes ista-
Si dicatur, quod non distinguitur per respectum sed per copulationem ad huiusmodi respectum Contra: Jllud copulari aut est aliquid: aut nihil, si nihil, non potest alicui esse speculatinum: si aliquid aut est ipsum absolutum, quia tunc eo manemesemper maneret ipsum copulari, quod falsum esta nec respectus, quia vt dictum est, illud non das esse specificum alicui absoluto; nec medium, quia nul, lum est, & si esset, tunc habitus practicus, & omnis virtus esset ens per accidens constitutum ex absa⸗ luto, & illo medio inter absolutum, & ipsum respectum suum scilicet copulari: igitur per copulari ad respectum non constituitur habitus practicus, nec aliqua virtus.
Amplius ista copulatio aut dicit rem simplicem qualitatis, aut aliquid aliud. Sed non primum quia tunc omnis qualitas esset copulata: ergo aliquid aliud, & per consequens erit ens per accidems congregatum ex qualitate, & aliquo alio alterius generis.
Praeterea: Nihil est in specie, nisi per differentiam essentialem praedicantem per se de illo in primo modo dicendi per se: hoc patet, quia genus & differentia praedicantur per se primo modo: sed ista copulatio non competit rei per se primo modo, nec de ipsa praedicatur, quia potest separari ab absoluto virtutis, & habitus practici, vt saepe dictum est: ergo oportet dare aliquid intrinsecum aliud a copulari, per quod qualitas, quae est virtus, a vitio distinguatur, & per quod fit in specie, & similiter qualitas, qui est habitus practicus.
Secunda difficultas est, quia si practicum, & speculatiuum differrent per esse principium actiuum, sequeretur, quod commune habitus specie, & forte numero possent esse practicus & speculatiuus: hoc est impossibile, cum vel sint differentiae essentiales constituentes diuersas species, vel saltem proprietates diuersas species consequentes: ergo non potest poni, quod penes illud distinguantur.
Maior patet, quia habitus libri Ethic. eiusdem. speciei est in mente Angeli, & in mente hominis, cum sit de obiecto eodem: ibi autem non est principium actiuum, quia angelus non est capax moralium actuum vel habituum. In nobis autem est actiuum principium, & per consequens ibi speculatiuus, hic practicus. Similiter idem numero habitus moralis scientiae, qui fuit in mente angeli, posset poni in mente mea, & esset tunc practicus in me propter principium actiuum, qui prius in angelo fuerat speculatiuus. Similiter si habenti scientiam de rosa Deus infunderet potentiam producendi rosam, esset practica scientia rosae, quae prius fuit speculatiua, & per consequens erunt differentiae accidentales.
Tertia difficultas est, quod secundum hoc Medicina de sanitate non erit practica, sed illa sola, quae est via ad sanitatem, non enim medicus per habitum medicinae est principium, & causa sanitatis principaliter, sed solum dispositiue, confortat. n. naturam, vt subtrahēdo humorem superfluum, vel qualitatem naturae adiuuando, & sic natura confortata sanitatem inducit, vnde tota operatio medicinae completa est ante inductionem sanitatis, & per consequens etiam medicina est prin cipium actiuum respectu viae ad sanitatem, sed non respectu sanitatis. & haec est mens Philos. 7. meth. & Commentat. comm. 33. ibidem: igitur medicina, quae est de sanitate est speculatiua non practica secundum istam viam, cuius oppositum est communiter concessum, & idem potest argui de alchimia respectu metalli.
Quarta difficultas est: si ratio practici consistit in esse actiuum principium respectu obiecti, sequetur, quod Deus habet practicam scientiam de omnibus creaturis, nam scientia sua, causa est omnium rerum Commentator 12. meth. com. 50. sed hoc est falsum, nam hoc ponens dimittit Aristotelem incontradictione, qui arguit 6. meth. quod scientia naturalis non est actiua, nec factiua ex hoc medio, quia est de ente habente in se principium motus, & quietis.
Sic igitur scientia Dei, quam habet de creaturis, non erit actiua, neque factiua, ex hoc medio, quia est de ente habente in se principium motus, & quietis.
Vel ratio Philosophi nulla est, & remanet in con tradictione: igitur practici ratio non consistit in esse principium actiuum respectu obiecti.
Quinta difficultas: quia in differentia practici, & speculatiui, vtendum est illis regulis, quae a praecipuis Philosophis de hac materia dicuntur, cum ipsi horum vocabulorum fuerint inuentores: Sed cum haec propositio in nullo codice reperiatur nec Philosophi, nec Commentatoris, aut alicuius alterius, quod practicus habitus sit ille, qui est principium actiuum respectu sui obiecti, quod est de operabili a nobis, cum nullum habitum, nisi moralem & artem Philosophus ponat non practicum: igitur illa non videtur esse vera distinctio.
Sexta difficultas, quia secundum hoc Theologia nostra non erit scientia practica, sed speculatiua, quia non est actiuum principium sui obiecti; non enim Deus est aliquod operabile a nobis.
Sed alias dictum est, quod Theologia est practica: ergo illa propositio non est vera, quod ratio practici in actiuitate consistat, vel in essse de obiecto operabili a nobis.
Primo quidem, quia Philosophus, sic arguit 6. meth. methaphisica est circa quoddam ens immobile, & sempiternum: igitur est speculatiua, sed Theologia est de Deo ente summo, immobili, & sempiterno; ergo est speculatiua, vel ratio Philosophi est nulla.
Secundo sic: si Theologia esset practica, propter hoc poneretur, quia ordinatur ad actum voluntatis, qui est diligere, & sperare, sed actus isti non pertinent ad praxim: immo sunt speculatiui: ergo non est specifica. Minor probatur dupliciter.
Primo quidem, quia per omnes rationes quibus Aristoteles probat 10. Ethic. quod foelicitas sit vita speculatiua, probari potest, quod dilectio Dei sit actus speculatiuus. Probat enim ex hoc, quod est operatio hominis inquantum homo, & communissima, & optima operatio delectationi summae permixta, per se eligibilis, in vacatione consistens: igitur spectat ad vitam speculatiuam.
Septima difficultas est, quod secundum hoc logica est practica, cum sit de operatiuo a nobis, quia de syllogismo vel ente rationis, & habet rationem actiui principij respectu sui obiecti secundum ipsam: esse practicam impossibile est: ergo, &c. Quod enim impossibile sit practicam esse, patet.
Primo quidem, quia ille habitus, cuius omnis actus formaliter est speculatiuus, impossibile est, quod sit practicus: sed omnis actus logici est speculatiuus formaliter, siue sit docens, siue vtens; actus enim docentis est speculari veritates circasyllogismum, & suum obiectum, vtentis vero dirigere ad speculationem veritatis: Constat autem, quod tale dirigere est speculari, nec est actus practicus, alioquin omnes libri natura les erunt practici, quia vnus dirigit ad alterum, vt 7. physic. ad 8. & omnes simul ad medium, vt dicit Commentator Jbidem, & alibi: ergo & dirigere ipsius logicae erit actus speculatiuus non practicus.
Confirmatur, quia alias sic arguebatur: Omnis actus intellectus est intelligere, certitudo est actus intellectus: ergo est quoddam intelligere. Asimili; Cuius dirigere sit actus intellectus, erit quoddam speculari, & intelligere, cum etiam directio logicae non sit nisi quaedam certitudo, qua quis cognoscit se scientifice procedere, patet, quod illa directio erit actus speculatiuus.
Secundo: Sic loquendum est de logica, sicut praecipui Philosophi sunt locuti: sed multi ponunt eam practicam; sed potius Symplicius in principio praedicamentorum posuit eam organicam, quiaimmediate per se est adminiculatiua ad omne scire, & per consequens organica reducitur ad speculatiuam, & hoc idem dicit Alpharabius; est enim inquit: organica: ergo non potest poni practica.
Octaua difficultas est, quod secundum hoc vix poterit euitari, quin omnis scientia sit practica etiam Mathematicat& Methaphisicae, quia omnes sunt actiuae dirigsndo, methaphisica enim dirigit omnes scientias, principia earum definiendo, & quidditatem cniuslibet subiecti inuestigando; Mathematica autem agit directiue, & respectu Astrologiae, & resppctu Perspectuae, & respectu altitudinem, vnde machinatiua, & mechanica ditiguntur a Geometria. Immo in Aegypto per altitudinem Nili, qui irrigat totam terram, vt sciretur proportio Nili ad quamlibet partem terrae Aegypti, primo Geometria inuenta est: & ad hoc multum iuuat. Similiter Astrologia dirigit Medicinam, & Nauticam, vt patet primo posteriorum: ergo omnes erunt practicae, quod inconueniens est.
Nona difficultas est; quia magis videtur distinctio practici, & speculatiui a fine accipi, quam ab obiecto: tum quia tam habitus, quam obiectum ordinantur ad finem, tanquam ad actiuam causam suam: tum quia accipitur habitus practicus, vt bo ni fiamus 2. Ethic. ex fine autem boni sumus, non ex obiecto: ergo magis ex fine distinctio horum su mitur, quam ex obiecto, & per consequens non ex hoc, quod est esse de operabili, & non operabili; nec ex hoc, quod est esse principium actiuum sui obiecti, vel non esse.
Articulus 2
ARTICVLVS II. Vbi primo ostenditur, quali actiuitate distinguitur habitus practicus a speculatiuo.
Primo quidem elicitiue formaliter, & sic omnis habitus scientificus est actiuus, quia est formalis ratio eliciendi actum in intellectu scientis; habitibus enim vtimur cum volumus, & quo nemo male vtitur secundum Augustinum.
Secundo coelicitiue, & instrumentaliter, & sic omnis scientia, quae tradit alteri principia, vel propositiones aliquas, coagit illi, & dirigit coelicitiue instrumentaliter conclusiones, vt Commentator dicit 3. de anima com. 32.
Tertio vero elicitiue formaliter, nec instrumentaliter, nec aliquo modo elicitiue, sed per modum formae praeconceptae, & exemplariter, ad cuius imitationem aliquid fit; eo modo, quo ars scribendi coagit manui scribentis litteras, non quidē, quod sit ratio eliciendi, nec instrumentum, sed forma exemplaris, & directiua, ad cuius similitudinem praeconceptam fit littera.
Primo modo non accipitur hic actiuitas habitus, quia secundum hoc omnes essent practici, cum sint intellectui ratio eliciendi actum intellectus, quantumcumque speculatiuum, & hoc modo etiam omnis actus est principium actiuum, a quo derelinquitur habitus, vt patet 2. Ethic.
Secundo modo etiam non sumitur hic actiuitas habitus, quia tunc scientiae subalternantes, quae tradunt propositiones primas alijs, essent practicae, vt Geometria, Astrologiae Perspectiuae: Atithmetica mathematicae, & machinatiuae. & septem libri phy sic. essent practici, quia actiuitatem directiuam respectu s. libri. actiuitatem inquam instrumentaliter coelicitiuam. Sed quia propositiones sunt instrumenta respectu notitiae conclusionis, sic etiam methaphis. tradens alijs prima principia esset practica. Accipitur ergo tertio modo actiuitas per modum formae praeconceptae, & directiuae exemplaris, quo regulariter eliciens, & ad cuius imitationem facit, quod facit. Et sic accipiendo principium actiuum, dico, quod habitus induit rationem practici ex hoc, quod est actiuus per modum formae praeconceptae exemplaris, & regulae, ad cuius imitationem habens habitum agit, vt scriptor ad imitationem litterae, quae est in anima, scribit enim b, vel a, & domificator ad formam exemplarem domus in ani ma format domum in materia, & medicus ad formam sanitatis, & totius processus regulas sanitatis inducit, & logicus ad formam syllogisini praeconcepti in anima, & regulas debitas, modos, & coniugationes vtiles, postea in omni data materia format syllogismos.
Secundum, quod noto hic, est quod quilibet habitus, ex uc ipso- quod est de opera a nabis, sit necessario actiuum principium iliius eperabilis per mo- dum formet exemplaris, & regulae praeconcepen, & e conuerso. Si est actiuum principium, necessario illud est operabile: tum quia distinctio formalis intrinseca est necessario extrinseca, operabilitus au tem passiua obiecti extrinseca est habitui, actiuitas vero habitus est intrinseca sibi. Idcirco quamuis distingnatur sufficienter extrinsece habitus practicus a speculatiuo per hoc, quod est de operabili a nohis, tamen intrinsece dicitur practicus ab actiuitate intrinseca exemplari, quam habet.
Quod habitus practicus, & speculatiuus essentialiter distinguuntur per esse & non esse principium actiuum exteriore respectu sui obiecti.
HIs praemissis pono propositionem intentam L scilicet, quod habitus ex hoc formaliter est practicus, quod habet rationem principij actiui per modum formae exemplaris, & regule praecon. ceptae in ordine ad suum obiectum, & hoc est habitum habere obiectum operabile a se, e conuerso au tem habitus, qui non habet est pure speculatiuus.
Primo ratione, quae innititur auctoritati Philosophi, sic. Oratio non solum dans quid definiti, sed causam & propter quid, continet differentium constitutiuam definiti Commentator 7. meth. com. 43. sed Philosophus ponit istam rationem 6. meth. scientia factiua est in faciente principium intellectus, vel ars, vel potentia quaedam actiua, vel phre nesis. Et haec ratio non solum dicit, quod sit scientia actiua, vel factiua in quas diuiditur practica, sed dat propter quid aliqua scientia est practioa, & aliqua speculatiua, & dat causam quare differunt: ergo haec ratio continet differentiam constituentem practicum, & diuidentem a speculatiuo: hic autem non accipitur illud, quod commune est actiuae, & factiuae, ponitur esse principium in sciente: relinquitur ergo, quod esse principium actiui obiecti sit differentia constitutiua practici, & dlstinctiua a speculatiuo.
Minor patet per expositionem Commentatoris comm. 1. ibidem 6. meth. dicit enim, quod Philosophus dat causam, quare scientia naturalis non est operatiua, sicut scientiae aliae; propter hoc, quod operatiuae sunt respectu eorum, quae habent causam in nobis intellectum, vel artem, vel voluntatem, & tunc deducit causam sic: Diuersitas entium scitorum est causa diuersitatis scientiarum; quia secantur scientiae sicut res: sed entia, quorum principium est in nobis, quae cadunt in voluntate, & potestate nostra, sunt alia ab entibus, quorum principium est natura non ens: ergo diuersa sunt scientiae, haec operatiua, illa speculatiua: concludit ergo, quod causa, quod haec scientia est operatiua, & pracica illa speculatiua, est, quod entia quaedam habent nos & voluntatem nostram pro principio, quaedam non, & per consequens differentia constituens, & distinguens practicum erit esse principium sui entis subiecti.
Haec autem sunt verba sua: Intendebat Aristoteles propter hoc, quod illa, quorum principium est voluntas, sunt alia ab illis, quorum principium est natura, & quod scientiae sunt diuersae, & loquitur ibi de diuersitate practici, & speculatiui.
Confirmatur ex hoc, quod dicit paulo ante, quod artificiatum, & voluntarium sunt idem in forma, idest secundum rationem: ergo omne ens volunta- rium, & cuius factio est in nostra potestate, est artificiale, & per consequens tale ens pertinet ad habitum, qui est ars, & habitus practicus, quia ibi vocat artem habitum distinctum a speculatiuo.
Confirmatur secundo, quia ibidem subdit, quod omnes cogitationes agentes secundum quid non simpliciter, cum scientia in eis non sit nisi propter opus: & per istum sermonem videtur dare differen tiam inter scientias operatiuas, & speculatiuas, ex quo sicut omnes scientiae, quae sunt de operabili a nobis arguunt, & cogitant propter opera 1. Ethic. sed omnes, quae non arguunt simpliciter, sed secun dum quid & propter opera, sunt practicae, vt dicitur hic: ergo ex duabus propositionibus, quarum vna est hic, reliqua 1. Ethic. concluditur, quod omnis scientia, quae est de operalibili, est practica, & ideo dicitur practica.
Confirmatur tertio, quia 6. Ethic. dans causam, quod aliquae scientiae sunt speculatiuae aliquae practicae, sic ait, quod quaedam est ratio, quae apprehendit entia, quorum causas impossibile est esse in nobis, & sunt illa, quae non est possibile esse nisi a causis suis naturalibus. Et quaedam est ratio, quae apprehendit entia, quorum causas possibile est esse in nobis, & ista sunt quorum causas possibile est. esse praeterquam naturales. Sequitur: idcirco opor tet, quod nomen scientiae dicatur de eis, sed in mo do proportionalitatis, & assimilationis. Apprehensio enim, quae appropriatur entibus, quorum principia non sunt in nobis, nominatur scientia speculatiua; & apprehensio, quae appropriatur entibus, quorum causa est in nobis nominatur cogitatiua operatiua: & vtitur quidem homo cogitatione ope ratiua in rebus, quas possibile est esse a voluntate. Sic ergo manifesta est minor, quod causam distinctionis scientiae practicae, & speculatiuae assignant Philosophus & Commentator, ex hoc, quod practica est de ente, cuius principium est in nobis; speculatiua de illo, cuius principium nullo modo est in nobis.
Ex his patet, quod non solum a Philosopho habetur, quod omnis scientia practica est de operabili a nobis, immo & sua conuersa, quod omnis, quae est de operabili a nobis, est practica, cum sit desinitio dans quid, & propter quid, & per consequens potest conuerti vniuersalis affirmatiua ratione ma teriae, sicut vbicumque definitio praedicatur de definito. Et est mirum, quod istos codices non legerat qui dixit, quod conuersa in nullo codice inuenitur, cum expresse Commentator dicat, quod apprehen sio, quae est in entibus quorum causa est in nobis aest operatiua dans causam, quare scientia practica diuersatur a speculatiua.
Secundo probo idem a priori, nam ratio, quam significat nomen, est sua definitio 4. meth. sed ratio nominis practici idem quod actiuum, & operatiuum, vt patet ex vsu omnium Philosophorum. VndePhilosophus 1. meth. probans, quod meth. non est practica, non aliud dicit, nisi quod non est actiua, idem intelligens per actiuum, & practicum. In 6. etiam meth. actiuam, & factiuam vocat practicam. Vbique etiam Commentator vocat scientiam operatiuam, nec vtitur hoc nomine, vel hoc vocabulo practico. Vnde in 6. meth. comm. 1. dicit, quod cogitationes sunt agentes, & operantes, & secundo cum diuidit scientiam operatiuam contra speculatiuam com. 3. Vocabulum etiam praxis in graeco idem est, quod operatio in latino, & breui- ter idem est, quod quaerere, quid sit illud, quo formaliter habitus scientificus habet, quod sit operans, & agens, & quaerere, quo formaliter sit practicus, nisi quod vnum quaeritur in graeco, reliquum inlatino.
Sed constat, quod habitus scientificus ex hoc dicitur formaliter operari, & agere, quod est causa per modum formae exemplaris, & regulae praeconceptae: iste enim est proprius agendi artis, vt Augustinus dicit de cognitione verae vitae, ait enim, quod cum artifex domum facere cogitat, iam domus in ipsa arte, quam postmodum manus exequem do aedificat ad illius exemplar. Idem dicit Philosophus 7. meth. & "Commentator com. 23. ibidem", Ait enim, quod domus, quae est in materia, aut sanitas, sit a forma domus, vel sanitatis existente in anima.
Constat autem, quod non sit elicitiue, sed tantum directiue, per modum exemplaris & regulae praeconceptae: ergo habitus induit rationem practici, ex hoc, quod vltra suum speculari habet causalitatem per modum formae exemplaris praeconceptae regulae. Confirmatur, quia ex hoc habet omnes conditiones, quae attribuuntur practico, & quantum ad finem, & quantum ad obiectum, & quantum ad procedendi modum.
Si dicatur, quod tunc habitus practicus magis erit in secunda specie qualitatis, quia secundum dicta videtur, quod ponatur potentia & principium, & sic non est in secunda specie: dicendum, quod non, quia illa potentia, quae ponitur in specie secunda, est elicitiua, haec autem actiuitas est, solum directiua per modum formae exemplaris, & regulae prae conceptae: ideo, & c.
Si dicatur vlterius, quod actiuitas elicitiua est verior actiuitas, quam exemplaris, & per consequens magis debent dici practici ex hoc, quod agunt elicitiue formaliter, & instrumentaliter, & ita omnis habitus cum sit principium eliciendi actum scientificum, erit practicus, & scientificus, quae praebent alijs propositiones, quae sunt instrumenta intellectus agentis, ad deueniendum in notitiam con clusionis, erunt maxime practicae.
Dicendum ad hoc, quod agere elicitiue, non est proprium notitiae, aut habitus scientifici, hoc enim in rebus alijs reperitur, nam calor est principium eliciendi calorem, & instrumentum generandi carnem: causalitas autem exemplaris, & agere directiue per modum formae, & regulae praeconceptae, proprium est notitiae, & habitus cognitiui nihil imitetur exemplaris nisi cognoscens, & ad illud aspiciens, & quia habitus cognitiui, si distinguuntur, oportet, quod eorum distinctio ab eo, quod est in eis proprium, assumatur, idcirco actiuitas illa, qua dicitur habitus practicus distinctus a speculatiuo, debet esse actiuitas exemplaris & praeconceptae regulae.
Si dicatur vlterius, quod haec actiuitas non differt ab illa saltem actiuitas propositionis vniuersa lis respectu conclusionis, videtur enim dirigerein eam exemplariter, & sic scientia subalternans erit practica. Dicendum, quod immo manifeste differunt, nam in actiuitate exemplari totum fit a toto, immo forma facta & forma exemplaris sunt idem in forma, vt Philosophus dicit 7. meth. de dono in materia, & domo in anima; nunc autem conclusio est a propositione vniuersali tamquam a causa partiali; nec sunt idem informa, nec aliquis potest conc e dere, quod propositiones sint exemplar conclufionis.
Si dicatur vlterius, quod ista causalitas exemplaris non videtur sufficere, nisi sit ad operationem alterius potentiae, non valet: tum quia est definitio dicens propter quid, vt dictum est in praecedentibus: tum quia eiusdem rationis est causalitas exemplaris cum alijs: Tum quia operatiua est, & actiua. Sic ergo haec causalitas exemplaris fundata super actum intellectus facit illum actum practicum & actiuum, & similiter habitum. & hoc necosse habet dicere, qui ponit, quod ratio practici consistit in duplici respectu aptitudinali prioritatis, & conformitatis, hoc enim est esse causam exemplarem, scilicet, quod sit res prior aliqua alia cui illa debeat conformari, & quam habeat imitari.
Ex praedictis ergo potest inferri, quod virtus intellectualis practica importat notitiam copulatinam respectu principij actiui, & directiui per modum regulae praeconceptae, & formae exemplaris. Speculatiua vero importat notitiam carentem isto respectu. Dico autem respectum directiui prin cipij, &c. vt excludatur actiuitas elicitiua, quia si illa etiam faceret practicum, omnis habitus esset practicus respectu actus, & actus respectu habitus, & habitus principiorum respectu conclusionis, & notitia vniuersalis respectu particularis, & omnes scientiae, quae alteri praebent principia, vel propositiones, vel quae detendunt principia aliorum: non sunt autem, quia dirigunt per modum praeconceptae naturae & formae exemplaris, quae actiuitas est propria notitiae, & facit eam pracicam, directio autem & actiuitas quaecumque alia, sicut sunt praedictae, reducuntur ad instrumenta, & elicitiuam Vnde Commentator 3. de anima commento dicit, quod propositiones sunt inttrumentum respectu conclusionum, & intellectus agens est principale actiuum. quod igitur practica notitia importet notitiam copulatam respectu talis actiuiratis, probatur per regulam Philosophi 7. meth. vbi ponit duplex genus accidentis, & ponit exemplum de qualitate, & ponit accidens simplex sicut albedo, & copulatum sicut simitas. Copulatorum autem quaedam copulantur determinatis subiectis, sine quibus secundum Philosophum & Commenta torem ibidem comm. 17. non possent intelligi, nec signari, nec definiri, & c. Quaedam copulantur determinatis respectibus, sine quibus etiam non possunt definiri, & c. vt dictum est in quaeitione: Vtrum virtus sit ens per accidens.
Ex hoc sic arguitur: qualitates copulatae, vel dicuntur copulari, sine quibus non possunt significari, & sic simitas sine naie, masculinitas sine animali, sed notitia practica est huiusmodi respectu talis actiuitatis: ergo, & c.
Minor patet ex significatione, quia practicum grae ce, operatiuum latine. De desinitione etiam apparet per Philosophum 6. meth. qui scientiam ope ratiuam definiens dicit, quod est rerum, quae habent in sciente principium intellectiuum, vel artem, aut potentiam quandam, vt Commentator omnes cogitationes agentes, & operantes arguentes non simpliciter, sed solum propter opus. & haec est disferentia inter scientias speculatiuas vbi vocat scien tias practicas agentes, & arguentes propter opus, & per consequens important secundum eum noti- tiam copulatiuam respectui principij agentis per modum regulae, & formae praeconceptae.
Articulus 3
ARTICVLVS III. Vbi respondetur ad difficultates superius adductas articulo primo non per solam copulatione ad respectum possint omnes variari.
NVnc tertio dicendum ad difficultates, & ad euidentiam primae considerandum, quod qualitates de prima specie, siue sint virtutes morales, siue intellectuales sunt (vt statim dictum est) copulatae respectui congruentiae; & ideo habitus practicus dicitur huiusmodi per copulationem ad respectum principij actiui per modum causae exem plaris: non quod sit aliquod congregatum ex absoluto, & illo respectu, quia tunc esset ens per accidens, nec quia dicat praecisum absolutum, quia tunc esset speculatiuus: sed quia dicit illud, quod est principium exemplare ex sua natura tamquam illud, quod est fundamentum copulatum respectui. Cum ergo primo arguitur, quod istud copulari vel. est nihil, vel ipsum absolutum, vel respectus, vel medium inter absolutum, & respectum; dicendum, quod arguitur ab insufficienti, & omittuntur duo membra, quare debent vltra assumi quaedam; vel est aliquod tertium constitutum ex absoluto, & respectu sicut simile, vel pater; vel est vtrumque sine medio, vnum quidem in recto, & reliquum inobliquo, & hoc importat esse copulatum, vt in quaestione de virtute dictum est, quod copulari non est nihil, nec est absolutum praecise sumptum, nec respectus, nec medium, sed est absolutum, vt sub respectu, de quo constat, quod non est purus respectus, nec purum absolutum, nec medium, nec nihil, quia haec propositio ex terminis apparet falsa, aut medium inter ista, sed est sundamentum a respectu non praecisum.
Cum vero arguitur secundo de ista copulatione, an dicat rem simplicem qualitatis, aut aliquid: dicendum est, quod per rem simplicem qualitatis aut intelligitur vniuersalis conceptus praedicamen ti qualitatis, & tunc ista copulatio non addit rem, sed conceptum differentialem. Suppono enim quod genus, & diferentia maxime in qualitatibus non dicunt diuersam rem.
Et cum infertur, quod omnis qualitas erit copulata: consequentia est nulla, non enim sequitur, si animal, & rationale dicunt eandem rem: ergo omne animal est rationale: vel si corporeum non addit rem ad substantiam: ergo omnis substantia est corporea, patet, quod non sequitur, genus enim in suo conceptu claudit rem vtriusque differentiae: sic, quod neutra addit ad conceptum generis rem, sed alium conceptum.
Aut intelligitur per rem simplicem qualitatis determinata qualitas, vtpote albedo, quae in virtute respectu congruentiae copulatur. Et si sic; dicendum, quod licet qualitas copulata dicatur simplex qualitas, prout simplicitas opponitur compo sitioni, non tamen est simplex, prout opponitur copulationi. Exemplum: symitas est qualitas non composita, & tamen est copulata non simpliciter, vt Phylosophus dicit 7. meth. Quid igitur addit copulatio ad qualitatem; dicendum, quod non rem in recto, sed solum in obliquo addit rem respectus, quae additio totaliter variat conceptum. Nam conceptus claudens duo, vnum in recto, reliquum in obliquo, est omnino alius, immo oppositus cō- ceptui praescindenti alterum ab altero, nec propter hoc, quod omnis qualitas sit copulata, nam huiusmodi qualitati ex natura sua competit, quod in oculo respectui incongruentiae copuletur, in dente vero respectui congruentiae. Vnde ex natura dē. tis, oculi, & albedinis oritur, quod albedo oppositis rebus copuletur, nec hoc competit omni alteri qualitati, non enim omnes sunt eiusdem naturae, vt dictum est.
Si dicatur, quod symitas vltra rationem concauitatis claudit in se aliquam differentiam intrinsecam, per quam appropriatur sibi nasus & ipsum connotat.
Et pari ratione diceretur, quod virtus haberet aliquid intrinsecum, per quod notaret incongruen tiam, & per consequens eadem qualitas non potest esse virtus, & vitium, & nec virtus, nec vitium immo differrent penes aliquid intrinsecum additum rationi qualitatis. Vnde albedo, quae est virtus videtur habere aliquid intrinsecum vltra rationem albedinis, per quod congruit denti, & in oculo videtur habere aliquid intrinsecum vltra rationem albedinis; per quod incongruit, & est vitium in ipso, vt sic non sit eadem qualitas virtus in vno, & vitium in alio.
Si vtique sic dicatur non valet, quia constat, quod albedo per suam differentiam specificam, quae est esse disgregatiuum congruit denti, & incongruit ocu lo. Vnde eiusdem speciei est albedo, & in dente, & in oculo nec est aliqua differentia intrinseca realis addita: immo si Deus sua omnipotentia albedinem eandem, quae fuit in numero in dente separaret, & imprimeret oculo haberet maculae rationem, & vitij.
Est ergo sciendum, quod qualitatum, quae ex natura sua habent, quod copulentur determinato subiecto, non possunt in alio subiecto reperiri, vt symitas ex intrinseco suo habet, quod non reperiatur nisi in naso. Illae vero, quae copulantur respectibus, quaedam sunt, quae non possunt in proprio subiecto reperiri cui congruunt, vel incongruunt, sicut patet de scientia, & errore, quia non reperiun tur nisi in virtute cognitiua.
Quaedam vero sunt, quae possunt reperiri, & in subiecto cui ex natura sua congruunt, & in subiecto cui ex natura sua incongruunt, & in subiecto, ad quod indifferenter se habent, quia nec congruunt, nec incongruunt, & talis est albedo, quae ex natura sua congruit denti, incongruit oculo, & nec congruit, nec incongruit ligno. Quae ergo non possunt reperiri nisi in subiecto cui congruunt, vel incongruunt, illae sunt semper eaedem respectibus copulatae sicut error, & scientia, iustitia, & iniustitia, & ideo semper sunt in prima specie qualitatis, & determinate virtus, vel vitium, quae non sunt aptae natae reperiri, nec in subiecto cui congruunt, nec in illo cui ingruunt, nec in illo ad quod indifferenter se habent, copulantur, nunc incongruentiae, & tunc habent rationem vitij, nunc vero nec isti, nec illi, & sic accipiuntur, & nec sunt virtus, nec in prima specie qualitatis, sed potius in tertia, sicut dealbedine patet. Concedendum est ergo, quod albedo ex natura sua propria habet, & ex suo intrin- seco, quod copuletur nunc respectui congruentiae, ud opposito, nunc vero nec illi nec isti secundum diuersitatem subiectorum, sicut & symitas ex natura sua habet, quod copuletur vni tantum scilicet nato.
Cum vero tertio arguitur, qpod vnumquodque reperitur in specie per differentiam praedicantem In primo modo dicendi de qualitate. Dicendum quod imma iste conceptus qualitas copulata est dif ferentia diuidens per se rationem qualitatis praedinutalis, & per se constituens speciem sub ea delendo vsque deueniat ad complexionem cum aicta congruentiae, & sic constituit speciem virt, & vlterius vt copulatur huic determinatae congenentiae constituit rationem virtutis huius.
Primum, quod ad hoc, quod aliquid sit in diuersis generibus aut diuersis speciebus infra idem genus non oportet, quod sit diuersa res, sed sufficit, quod possit facere diuersos conceptus quidditatiuos non quidem distinctos extra intellectum formaliter, & in actu, sed solum in intellectu, sic, quod vna res extra intelloctum existens indistincta moueat ad istos quidditatiuos conceptus. Quod enim sit necesse, quod sint res distinctae patet per Augustinum in suis cathegorijs qui in hoc probat sententiam Aristotelis, diceus quod ipse Aristoteles magnus ingenio huic commixtioni consensit, ac di xit posse contingere, nec impertinens esse, quod vna res duarum cathegoriarum vocabulo conclucludatur. Jdem patet per Symplicium in praedicamentis. Commentator etiam 7. physic. com. 20. dat causam. quare tacuit Aristoteles secundam speciem qualitatis, cum probat, quod in solam tertiam speciem est motus, & quod naturalis potentia & impotentia sunt formae, & materiae substantiales, quia res agunt per suas formas, & patiuatur per materias. & in hoc approbat sententiam Alexandri vbi expresse dicit, quod formae, quae vel sunt vel substantiales vel de tertia specie qualitatis sunt in secunda prout dicuntur naturales potentiae. Philosophus etiam in praedicamentis ponit in prima spe cie calorem, qui tamen est in tertia, quod exponens Symplicius dicit, quod eadem qualitas potest esse habitus, & ita in prima specie, & potest esse passio vel passibilis qualitas, & ita in 3. specie. quod vero oporteat talem rem prout est in diuersis speciebus resolui in diuersos conceptus quidditatiuos patet, quod aliter diuersorum generum, & non sub alternatim positorum non possunt esse diuersae species, & differentiae nec secundum rem; cum probatum sit, quod eandem rem in diuersis speciebus esse possit nec secundum rationem, cum tu ponas, quod de illa re non formantur diuersi conceptus quidditatiui, vnde cum distinctae species necessario per differentias distinguantur oportet illas differentias esse, vel diuersas res, vel diuersos conceptus. Quod vero haec diuerfitas sufficiat patet auctoritate Sym plicij qui dicit super praedicamenta, quod possibile est idem referri ad aliud praedicamentum, reducentibus nobis singula vel ad diuersitater significa torum vel ad differentiam conceptuum, vel ad diuer sum caractherem. Patet etiam idem per Dam. in lo gica c. 33. qui ait. dicimus igitur quandoq. possibile esse eandem rem secundum aliam, & aliam intentionem sub aliud, & aliud praedicamentum redu ci. Et idem patet ratione, quia diuersi conceptus quidditatiui disparati sufficienter daenaeua ditatiue talis: autem differentia est sptueese pa tet 4. met. & per consequens res, quae est, illorum duplex conceptus, est duplex specifice, & sic potest esse in duobus generibus; & duobus praedicamentis.
Secundo assumo, quod res albedinis habet ex na tura sua, vt possit induere rationem diuersorumconceptuum specificorum, & quidditatiuorurhuc patet diuidendo qualitatem copulatam deteniaa tae habitudini, & non cōpulatam, & simplicem, &- praecisam ad habitudine omni, qualitatem vero bopu latam respectui congruentiae vel incongruentie, itfer est habitus prima species qualitatis, secundina quam dicitur aliquid bene se habere vel male vt patet a. Ethic.
Et in qualitatem copulatam respectui principij actiui vel passiui, & sic est sceunda spocies naturalis potentia vel impotentia aliquid facile faciendi vel patiendi. Non copulatam vero sed simplicem inqualitatem qualificantem substantiam ratione for mae, & sic est qualitas, quae est passio seu affectio ter tia species: vel ratione materiaequantae, & sic quar ta species in figura.
Hi autem conceptus quatuor sunt differentiales respectu conceptus qualitatis praedicamentalis, quod probo. Quod per se variat, & diuidit rationem generis est differentia eius, hoc patet de alato, & non alato quod non sunt differentiae pedis sed bipes, & quadrupes variant pedalitatem. Sed ratio pedalitatis est, quod ex hoc est ens entis per modum qua litatis, & disponentis, vt dicitur 4. metaph. & ideo describitur in praedicamentis qualitas secundum, quam quales dicimur. Igitur, quae variant qualificationem sunt per se differentiae qualitatis, sed talis est qualitas copulatata respectui congruentiae, vel incongruentiae, & respectui potentie, vel impotem tiae, & qualitas non copulata, quia si qualitas existat in aliquo, & non congruat nec incongruat, & interrogetur quale est hoc, non potest responderi bene vel male. Si vero congruat potest responderi bene; si vero incongruat, male: ergo notum est, quod sunt conceptus differentiales. & cum differentia per se diuisiua generis sit constitutiua speciei secundum Porphyrium, & ingrediatur quid ditatiuam definitionem, manifeste patet, quod illi conceptus specifici sunt etiam quidditatiui in genere qualitatis. Subdiuidatur ergo qualitas copulata congruentiae in copulatam congruentiae animae, & sic est virtus animae, & corporis, & sic est pul chritudo, & hoc quia quaedam est qualitas copulata congruentiae dentis, quaedam oculi, prima est pulchritudo dentis, secunda oculi.
Et sic omnes isti conceptus quidditatiui sunt, & specifici. Primus est qualitas copulata respectui congruentiae animae. Secundus qualitas copulata respe ctui congruentiae corporis. Tertius qualitas copulata respectui congruentiae oculi. Quartus qualitas copulata respectui congruentiae dentis. Vnde si de finias pulchritudinem dentis, dicitur, quod quali tas copulata congruentiae dentis.
Similiter qualitas, quae est affectio simpliciter, diuiditur in illam, quae est de facili mobilis, & ista est passibilis qualitas, & de difficili, haec est passio. Et hac in iiam-quae infert paslionem visui, & illam quae alijs seusibus. Illa vero, quae visui, dicitur co- lor. Et sabdiuiditur in illam, quae infert visui ilmr gando, & est albedo, vel congregando, & haec est uigredo, vel modo medio vt palledo:
Ad propositum ergo quia haec res, quae est albedo, induit duos conceptus quidditatiuos sibi mu tuo accidentales sub qualitate contentos, nam induit conceptum quidditatiuum sub qualitate copulata contentioni. Est enim qualitas copulatarespectui congruentiae dentis, & pulchritudo eius, & inquit conceptum alium sub affectione contentum? Ideo eadem res secundum differentiam conceptuum, vt ait Symplicius, vel secundum aliam, & aliam intentionem vt dicit Damascenus, est in dua bus speciebus qualitatis.
Ad formam ergo argumenti cum dicitur, quod vnum quodque aest in specie per differentiam praedicantem per se primo modo: dicepdum, quod verum est. Es radditur, quod de albedine non praedicaturper. se copulatio, dicendum, quod res albedinis potest abcipi tripliciter, vel vt induit conceptum affectionis immobilis simpliciter sumptae, & sic accidit sibijpsi, vt inducat conceptum pulchritudinis. Vel potest accipi, vt induit conceptum pulchritudinis, & sic accidit sibi ipsi esse sub conceptu affectionis copulatam. Ergo qualitas praedicatur per se promodo de albedine vt est pulchritudo dentis, sed per acci dens, vt est passio. Et cum additur, quod separatur copulatio ab albedine, verum est vt est res simul, sub disparato conceptu, non tamen vt sub isto conceptu, sed vt virtus vel pulchritudo dentis. Immo interroganti quid est polchritudo dentis? Respondebitur, quod qualitas congruens denti. Quomodo propter solam imaginationem substantiae vel habitus potest fieri de practico speculatiuus.
AD secundam difficultatem dicendum, quod quia eadem res potest inducere rationem actiui per modum exemplaris formae, & non rationem propter diuersitatem subiecti, & ideo non est inconueniens, quod idem habitus specie vel numero sit sub diuersis speciebus, quia induit diuersos conceptus specificos quidditatiuos. vnde mora lis, quae est in angelo, non est qualitas copulata respectui principij exemplariter dirigendis sed in nobis, ideo in angelo non est practicus habitus, sed in nobis.
Similiter si Deus infunderet potentiam rosae pro ductiuam in nobis, statim scientia rosae indueret rationem exemplaris causae, & dirigentis per modum formae, & regulae praeconceptae: eandem autem rem sub diuersis quidditatiuis conceptibus esse in diuersis speciebus, quia inducit diuersos conceptus specificos, & quidditatiuos possibile est, vnde moralis non est qualitas copulata respectui principij exemplariter dirigentis, sed in nobis, ideo in angelo non est practicus habitus, sed in nobis.
Similiter si Deus infunderet potentiam rosae pro ductiuam nobis, statim scientia rosae indueret rationem exemplaris causae, & dirigentis per modum formae, & regulae praeconceptae, eandem autem rem sub diuersis quidditatiuis conceptibus es se in diuersis generibus generalissimis, non est inconueniens quanto minus in diuersis speciebus.
Sed dicunt aliqui, quod moralis in angelo est practica, & quod scientia rosae in nobis esset speculatiua dato, quod Deus per possibile, vel incompossibile infunderet nobis potentiam productiuam rosae in nobis esset speculatiua, dato, quod Deus per possibile vel incompossibile infunderet nobis opbis potentiam productiuam rosae, & ideo verum est, quod moralis est de ente, cuius principium non est natura, sed voluntas: Scientia vero rosae est de ente, cuius principium est natura. Ideo in quocunque intellectu ponantur, illa est practica, haec, speculatiua.
Sed istud stare non potest, nam cuicunque competit definitio non solum simplex, sed dans causam definiti, ei competit ratio definiti: sed practica est de ente, cuius principium est in sciente intellectus, vel ars non voluntas, speculatiua vero cuius principium est solum intellectu: non constat autem quod respectu moralium habituum, & actus non est principium in Angelo, respectu autem rosae esset in nobis si haberemus productiuam: ergo cum haec definitio det causam, quare iste habitus sit practicus in intellectu, ille speculatiuus, sequitur intentum, quod in Angelo moralis est speculatiuus, productiuus ve ro rosae esset in nobis practicus.
Confirmatur, quia intellectus noster non magis habet ex sui nobilitate speculares habitus, quam angelicus: sed secundum Commentatorem 2. Eth. habitus existens in nostro intellectu, ex hoc ipso, quod est de non operabili a nobis, est practicus, igi tur multo fortius erit hoc de intellectu Angeli.
Praeterea: Morali existenti in mente Angeli com petunt conditiones speculatiui, quia operationem habet intellectualem competentem Angelo, & continua est, & delectabilis, & eligibilis propter se& in vacatione consistit: ergo ex medio, quo isti probant diligere Deum esse speculatiuum, potest pro bari, quod moralis in Angelo sit speculatiua: nec video, quod facere sigillum sit practicum, nisi producere rosam esset in nobis practicum, si potentiam haberemus.
Quomodo propter solam directionem in applicando actiua passiuis, medicina est proctica, sicut quicunque alius habitus.
AD tertiam difficultatem dicendum. Concedo quod medicina, quae est de sanitate, est practi ca, non solum de via, quod patet, quia si propter hoc non est practica, quia medicus non attingit sanitatem per modum agentis principalis, sed applicantis actiua passiuis, secundum hoc aliqua scientia erit practica, quia nullus artifex attingit vt patet, quia sigillator, vel comburens domum vel aedificans, solum applicat per motum localem sigillum cerae, & tunc sua naturali duritie sigillum causat figuram. Similiter ignis sua naturali proprietate comburit domum, & aedificans per motum localem eleuat lapidem super lapidem, & ex hoc fit figura.
Vnde potest sic argui. Artifex non inducens prin cipaliter formas, sed per modum applicantis actiua passiuis, habet nihilominus respectu illius formae veram rationem artificis, & sua scientia veram rationem practicae artis: talis est medicus respectu sanitatis: ergo medicina respectu sanitatis est practica.
Confirmatur, quia nec ratione viae seu dispositionis qualis est naturae confirmatio, vel purgatio humoris superfllui, vel in frigiditatem vel in cale- factionem habet medicus caliditatem nisi applican do actiua passiuis, vt res naturales habentes hanc proprietatem: ergo nec medicina respectu istorum erit practica, cuius oppositum isti volunt; vel si erunt pari ratione, respectu sanitatis.
Praeterea: Philosophus 7, metaph. expresse dicit, quod sanitatis quaedam est a casu, quaedam a natura, quaedam ab arte, aliqua vero sunt tantum ab arte vt domus, quae nec a natura, & ibidem ait, quod definitio sanitatis, quae est in anima, est causa sanitatis in materia, & Commeutator per totum comm. 23. idem asserit.
Sed respondetur, quod verum est, in via est causa non autem formae sanitatis, sed ipsa natura. Haec autem responsio non valet, quia nec dispositionis ad sanitatem, nec sanitatis est causa medicus principaliter, sed ipsa natura est causa vtriusque, sed medicus sicut minister sicut applicans actiua passiuis, & hoc sufficit ad hoc, quod scientia, quae erat de sanitate, sit practica. Est enim forma exemplaris, & regula praeconcepta, qua me dicus dirigitur applicando actiua passiuis, & ita in causando vere ipsam sanitatem: Non enim solus ignis dicitur comburere, sed applicans ignem domui dicitur incendere, & nec solum natura dicitur sanare, & medicus confirmare immo aeque sanat sicut conportat applicando actiua passiuis, vt dictum est.
Ad quartam difficultatem dicendum, quod scien tia Dei de creaturis non est practica, eo modo quo prudentia est practica, sed eo modo quo ars est prudentia, nam determinat agentem ad agendum, & praestat sibi modum quo agat sicut oportet, quan do oportet, cuius gratia, & sic de alijs circunstantijs. Deus autem non sic determinatur ad productionem creaturarum ab intellectu suo, sed habet in libertate voluntatis producere quando vult: ars vero non determinat agentem ad agere, & modum agendi, sed solum ad modum, & formam operis, ideo 6. Ethic. dicit Philosoohus, quod in arte peccans voluntarie eligibilior est, quam inuoluntarie, signum est enim, quod bene sit secundum modum, & formam operis. Jmprudentia autem non sic: ergo Dei scientia, quam habet de creaturis, non dubium quod praescribit, & determinat formam operis, quia alia ratione conditus est homo, alia leo. Sed idem dici potest, quod de idaeis. Et si vult Deus hominem producere, oportet quod ipsum producat constitutum ex anima rationali, & corpore &animal rationale mortale. Et ideo Augustinus di cit de verbo, quod est ars plena rationum viuentium 6. de Trinit. Et Philosophus vocat artem diuinam, quae est eorum quae generantur in natura 16. de animalibus, & Commentator sic allegat II. metaph. Et tamen additur, quod dicens medicinam, aut scientiam Dei de creaturis practicam, dimittit Philosophum in contradictione, qui ait scientiam rerum, quarum principium est intra, esse speculatiuam.
Dicendum, quod rerum quaedam sunt, quae habent principium intra tantum; quaedam, quae in sciente tantum, quaedam quae in vtroque. Quae in sciente tantum, earum scientia est semper practi ca, quae intra tantum, earum scientia est tantum speculatiua. Quae in vtroque, respectu illius intellectus in quo habent principium, est practica, respectu alterius, in quo non habent, sed sumit ab intus, est speculatiua: sic igitur habere suae factionis principium intra se, non est sufficiens medium ad concludendum scientiam esse speculatiuam non practicam, nisi addatur intra se tantum solum, & praecise, vel respectu illius, in quo non habet principium.
Quod haec sit mens Philosophi, patet, quia cum dixit, quod scientia phisica non est actiua, est enim circa talem substantiam, quae habet principium motus, & quietis, statim videns, quod hoc medium non sufficiebat nisi adderetur tantum sic, quod non in nobis cum hoc haberet principium, subiungit, quod factiuarum principium est in nobis intellectus & voluntas, non in nobis est principium naturalium. Propter hoc etiam in septimo ait quod sanitas quaodoque est a natura, quandoque ab arte, innuens, quod habens principium intra adhuc cadit sub scientia practica, & arte, si tamen cum hoc, quod est a natura habeat etiam principium in sciente. Propter hoc etiam Commentator in 6. Ethic. dicit, quod quae impossibile est esse a nobis, & illa, quae non possibile est esse nisi a causis suis naturalibus, pertinent ad scientiam speculatiuam. Illa vero, quae impossibile est esse praeterquam a causis naturalibus suis pertinent ad practi cam: per hoc expresse docens, quod dato, quod sint a natura, si cum hoc possibile est esse a nobis, erit scientia nostra de ipsis practica, & ratio huius est, quia manente causa manet effectus. Sed, quod scientia de re sit pracica, est quia habet res illa principium in sciente, quomodocunque, nec minus habet ex hoc quod cum hoc habere potest inse, immo hoc accidit: igitur aeque ostendit practica ac si tantum haberet causam rerum, quae in aliquo impeditur, propter hoc quod creaturae habent cau sam in se.
Quomodo conuincuntur in sufficientes qui cir ca materiam de practico, & specnlatiuo dicunt se penitus conformari di ctis Philoso. phorum.
AD quintam difficultatem dicendum, quod mirum est, quod ponens hanc propositionem in materia practici, & speculatiui, nihil vult dicere, nisi quod dixerunt Philosophi, quod in eorum codicibus legitur, post modum dicat, quod auieere Peun, s& tiate est actus speculatiuus,
Item, quod aliquis habitus speculatiuus operetur, et faciat suum obiectum, cum nec hoc le-- gatur.
Item tertio, quod medicina de sanitate sit speculatiua, & illa, quae est de via ad sanitatem vt de confortatione naturae sit practica, quasi alia sit me dicina de sanitate, alia de dispositione ad ipsam, cum nec hoc legatur.
Item quarto quod electio non sit praxis cum Philosophus dicat, quod actiuarum principium est voluntas siue electio. Et quod eligibile, & agibile siue practicum commune 6. met.
Item quinto, quod electio sit aliud ab imperio, cum 9. met. dicat Philosophus, quod verus Dominus, & mouens vltimate in potentijs rationalibus sit vniuersaliter veritas siue electio.
Item sexto, quod non inueniatur haec propositio, quod omnis scientia de operabili a nobis, quod potest fieri praeterquam a causis suis naturalibus est practica, cum hoc expresse dicat Philosophus 6. Ethic. & Commentator.
Item, quod nulla practita sit nisi moralis vel factiua, cum tamen Philosophus Rethoricam vel Poeticam, & ipsemet concedit, & tamen moralis non est, immo scientia distincta, nec est etiam scien tia factiua. Ideo dicendum, quod haec propositio quod scilicet practica sit omnis, quae est de obiecto cuius causa est, & principium in agendo, expresse habetur in locis, vbi allegatum est.
Quomodo Theologia uere est scientia practica eo quod directiua respectu actionum, quibus Deus attingitur, cuiusmodi est diligere, quod mello modo debet dici speculatiuum.
AD sextam difficultatem de Theologia dicenA dum, quod ipsa est practica, quod probo vnica ratione. Illa scientia est practica, quae est de genere quod attingitur a sciente, non per solum speculari, sed per operationem aliam, quam scientia dirigit per modum formae exemplaris, & cuius si nis non est veritas sed aliquid aliud: hoc patet, quia obiectum non solum speculabile, sed alia operatione operabile.
Item 1. Ethic. aliter Geometria inquirit rectam aliter artifex vel mechanicus; hoc enim in quantum vtile ad opus, hoc autem quid vel quale quid specu lator est veri.
Sed constat, quod Theologus attingit Deum alia operatione quam per solum speculari, & diligere, & hanc operationem per solum speculari, & dil igere, & hanc operationem per modum formae ex re theologica dirigit, & est eius finis, non autem speculatio: hoc autem patet auctoritate Apostoli prima ad Thimot. primo: Finis praecepti est charitas de corde puro, & conscientia bona, & fide non ficta. & Augustinus in ser. de laude charitatis. ille habet quicquid latet, & patet in diuinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus. Et Saluator dicit, quod in praecepto de dilectione Dei pendet lex, & prophetae: ergo scientia Theologie est practica.
Ad primum dicendum quod immobile non accipitur stricte pro priuatione motus proprie dicti, qui est actus imperfecti, moralis enim Philosophia nonesset practica, non est enim de immobili propriedicto, nam ad delectationem, & tristitiam non est motus, cum sint operationes acquisibiles in S. vt patet 7. & 10. Ethic. circa ipsas autem versatur totum morale negotium, vt dicitur in secundo: Accipitur ergo hoc obiectum immobile; quod non est de operatione aliqua a nobis attingibile, vel transeunte vel immanente nisi sola intellectione, & quia metaphisica est de Deo vt est immobile per hunc modunt, quia non vt attingibilis est per operationem amoris, sed solum per intellectionem: non enim metaphysica praescribit modum, quo debet Deus diligi & virtutibus coli, ideo est pura speculatiua: Theologia vero nostra, quoniam est de Deo vt attingitur per aliam operationem ab intellectio ne, cum non sit nisi quaedam forma, & regula nos dirigens, & modum praescribens quo Deus attingatur per charitatem, & virtutibus colatur, & omnia, quae decerminat, propter ista assumit; vt probatum est auctoritatibus Christi, Apostoli, & Augustim, manifestum est, quod non est de Deo vt est immortalis, vel potius vt est inoperabilis, & per confequens practica remanebit, nec ratio Philosophi istud impedit.
Ad secundum medium dicendum quod numquam diligere fuit nec est speculari; sicut nec intelligere, aut cognoscere: nam speculatio, & cognitio idem sunt, vnde nullo modo diligere, aut sperare sunt a ctus speculatiui, sicut nec actus visiui aut auditiui.
Et cum probatur, quod istae sex conditiones, quas ponit Philosophus de speculatiua felicitate competunt actibus diligendi, & speranni, diceudum, quod illa propositio non conuertitur simpliciter, quod esse non potest nisi in conuertibilibus, & adaequatis, nunc autem istae conditiones non ad aequant rationem speculationis, quia potest definire iud, quod est formale, scilicet esse actiuum cognitiuum.
Cum vero additur, quod dilectio Dei non cadit sub electione, nec reducitur sub aliqua virtute moruli, dicendum quod immo cum sit actus charitatis: habens autem charitatem elicitiue vtitur chantate. Dilecio etium Dei, quae ex puris naturulibus potest haberi, reducitur ad virtutem motalem, quia Philosophus 8. Ethic. tractat de amicitia, quae est fecundum analogiam, & est respectu Dei secundunt eum. nec verum quod Philosophus posuerit aliquas virtutes morales in ordine ad Deum. Dioit enim 4. Ethi c quod magnificentia maxime attonditur in samptibus sacrificiorum, quae sunt ad Deum, agit etiam de cultu, & latria in 7. politicae, & de voto in secundo teconomicae. & isti sunt accus religlonis, quae ponitur virtus moralis.
AD septimam difficultatem dicendum, quod logica non est speculatiua, sed continetur sub differentia composita diuidente soientiam quocunque nomine vocetur, vnde sic ad differentia opposita specula tlusaedico non esse speculutuiam, sed sub tali differentia dotineri hoc alias multipliei ter est probatum. Sed sufficit haec ratio Suientia, quae dirigit per modum rego le praeconcepte & formae exemplaris ad cuius imitationem fit aliud non est speoplatiun: habet enim respectum prioritatis, & consormitatis, in cuius carentia consistit speculatiuum, & habet actiuitatem propriam notitiae operatiuae iillcet agere modo oxempli, & regulae.
Nec valet, si dicatur hoc verum esse, si su respeetu compositionis alterius potereiae ab intellectu, non autem si sit respecru actus intellectus, hoc siquidem non valet, quia cohsormitatis, & prioritatis est eiusdem rationis, & aetiuitatis exemplaris, & regulae, hic & ibi noc propter hoc, quod transit super diuersa est uterius rationis, materiales enim diferentiae non diuersi ficant speciem ♄o. meta phisieae: sed notitiae sorihae syllogistirae & quia ditatis eius, & figurarum, & modorum quibus syllogismus componitur, quae spectant ad libros Priorum, & terminis gonoralibus, similiter notitia demonstrationis, & conditionum, quae debent ad eam concurrere habent geometriam, & omnem syllogiaantem, & demostrantem per modum regulae praeconceptae, & forma praescripta, ad quam se conformando ratione syllogizant, & demonstrant, non conformando vero errant, & hoc est, proprium logicae, nec competit metaphisicae aut habitui principiorum respectu conclusionis: ergo logica non est speculatiua. nec est haec noua philosophia, sed antiqua Aristotelis, Auerrois, Auicennae, Symplicij.
Aristotelis 1. Reth. qui dicit Rethoricam assecatiuam Dialecticae in hoc, quod omnes homines vel ex arte, vel a casu vel a consuetudine conantur inquirere, & suitinere sermonem, quod pertinet ad dialecticum, & similiter accusare, & defendere, quod pertinet ad Rethoricum. & infia capite tertio dicit Rethoricam partem quandam Dialecicae esse. Similiter autem in prima poeticae dicit, quod artes facientes effectum imaginandi sunt tres, Ars consonandi, Ars medicandi, Ars componendi sermones repraesentatiuos. Et illa est logicalis de qua est consideratio in isto libro, scilicet in poetica. cum igitur ars poeticae sit logicalis secun dum Philosophum, & simillter Rethofica, & confat, quod sunt practicae, & genus spfeulatiuum quod est impossibile, nam species nis possunt conti neri nisi sub differentia opposita generi.
Auer. vero dicit 7. met. com. a. quod Dit lectiea vniuersalitatur duobus modis, vno modo secundum quod est instrumentum, & modum sciendi, quod accipitur, & declaratur in eatPrimo modo vtitur sciens logica, scilicet tanquati instrumento vel forma fiue medio sciendi, & el vanum simul quaerere scientiam, & modum sciendi, vt ipse dicit 2. mecaph. com. 15.
Secundo modo vtitur Metaphisica principij logi cis, &scientiae subalternatae propositionibus in alijs scientijs declaratis, imo, & sciaentiae mutuo sibi praebent propositiones quibus vtuntur. Tunc sic, omnis notiria qua quis vtitur tanquam instrumento fiue modo ac forma praeconcepta qua dirigitur ha bet duplicem respectum aptitudinalem, scilicet contormitatis, & prioritatis, & respectum eiusdem rationis cum illo, qui facit notitiam practicam. Probutur, quia non variatur prioritas, & conformabili⸗ tas ex tertio siue sit respectu actus exterioris, vel ineerioris, sed notitia logice, hoc vtiturstanquam modo prae stripto, & forma praeconcepta & instrumento secundum Commentatorem: ergo.
Confirmatur, quia errot in logica facit errare in scientijs alijs vt patet 4. met. & i. sicut est deexemplari corrupto, quod eius corruptio redundat in exemplatum.
Auicenna vero dicit in principio suae logicae, quod logica non est philosophia sed instrumentum · philosophiae, & post, logica interdum euenit homiti a natura, sed humana natura insulficiens est in hoc absque artis suffragio, quemadmodum in maltis alijs operantionibus. sicut in emissione a sagittario. & infra dicem, ars logicae indiget studio, & frequenti vsa, & animaduersione operis sui. Est enim huius artis comparatio ad consultationem intrinfetam, quae ratio interior appellatur, vt comparatio gramaticae ad interpreationem, & vt comparatio ponderis tinnuli ad ilerricos modos. secundum Auicennam igitur cum logica non sit philosophiti sed instrumentum, nec solo studio, sed vsu, & consuetudine acquiratur, & se habeat vt pondus ad artem metaphisicam, & sic respectu operis humani, sicut sagittaria ars patet ex proprijs verbis eius, quod non est speculatiua.
Symplicius vero in principio Comment. super Praedicamenta dicit, quod librorum Aristotelis organicorum hi sunt de ipsa demonstratiua methodo vt aualitica posteriora his sunt de his que ante ipsam vt priora Periher. praedicamentis, hi sunt de his, quae demonstrationem subinduunt, vt logici so phistici rethoricae artes. Cum ergo organica vox aggreget, & logicam, & Rethoricam simul patet, quod intellexerunt sic esse extra rationem speculatiui logicam, sicut est & Rethorica.
Dixit autem, quod continetur sub disferentia oppofita speculatiuo non explicando, quod sit practica, pro eo quod Philosophi secundum vsum loquendi aliquando accipiant practicam non pro dif ferentia adaequata diuidente habitum ex opposito contra speculatiuum, quod patet, nam Philosoph. 6. Ethi. postquam diuisit mentem in speculatiu am, & pra cticam, subdit definiendo, quod speculatiuae mentis bonum est veritas practicae autem veritas concorda tur se habens appetitui recto, sed constat, quod haec de finitio non adaequat esse non speculatiuum, nam mechanicae, & yniuersaliter artes factiuae non sunt speculatiuae, & tamen bonum earum non est veritas, concorditer se habent appetitui recto, & electioni, hoo enim compatis solum habitui morali.
Confirmatur autem, quod logica practica sit ex hoc, quod facit suum obiectum, & est de tali ente cuius principium factionis non est in illo, sed potius in nobis ars vel voluntas, vel intellectus, talis enim babitus dicitur practicus in 6. metaph. Et rur sum habet alium actum vltra speculari proprij obiecti, videlicet agere per modum exemplaris, & directiui. similiter etiam competunt sibi conditiones habitus practici, vt illa, quae non scrutamur in logica solum vt sciamus suum obiecum sed vt possimus operari & ficere ipsum videlicet syllogizare. sicut Philosophus dicit 7. Ethic. de scientia morali, quod non scrutamur quid est virtus vt sciamus sed potius vt virtuosi efficiamur. Et similiter in lo gica non scrutamur vt sciamus quid est propositio aut quid est syllogismus, sed vt syllogizantes efficiamur. Praeterea Philosophus 6. met. dicit, & Com mentatpra quod voluntarium, & artificiatum sunt idem in forma, cum igitur sytlogisinus sit ens voluntarium, & non naturale, erit logica ars practica, & non speculatiua. Quod etiam patet, quia differentia opposita generi non constituit sub speciem sub genere; non enim insensibile consistit in carentia duplicis respectus aptitudinalis conformitatis scilicet, & prioritatis siue exemplaris causalitatis, vnde consistit in speculari praesupposito praecise.
Cum igitur logica vltra omnes speculatiuas habeat, quod suum speculari ordinatur, & extenditur ad dirigendum per modum formae exemplaris con stat, quod non poterit esse species constituta sub scientia speculatiua, & iterum esset bis, & duplici modo speculatiua semel sicut metaphisica ex speculari sui obiecti, & semel modo singulari prae alijs scientijs ex hoc, quod dirigit speculationem aliarum scientiarum si istud dirigere facit eam specutiuam: aliquid autem contineri bis, & duplici ratione impossibile est, vt patet 6. topic. Vnde cum aitigere per modum exemplaris non sit formaliter speculari, sed sundetur in ipso, et cum sit actus logicae sequitur, quod faciet eam non esse pure spe: culatiuam, & per consequens practicam.
Ad rationem: ergo primam dicendum, quodi non omnis actus logicae est formaliter speculari: ve pote dirigere ad speculationem virtutis, & ad formationem demonstrationum, & syllogismorum in qualibet data materia.
Et quod additur, quod secundum hoc 7. liber physic. quia dirigunt ad octauum, & scientiae, quae iuuant alias scientias erunt practicae, dicendumquod aequiuocatur de directtione, quae contingit vel per modum regulae praeconceptae, & formae exem plaris, & tale dirigere facit habitum practicum, & hoc logicae competit, vt saepe dictum est: vel per mo. dum praebentis propositiones quasdam, & principia ex quibus alia scientia procedit, & tale dirigere non facit scientiam practicam, tum quia accidit vni scientiae, quod alia scientia ab ipsa accipiattum quia illa non est causalitas proprie vnde potitia est, vt dictum est supra talis autem directio competit physicae respectu aut principii 7. lib. physi corum respectu octaui, non autem prima, propter quod non est fimile.
Ad confirmationem dicendum, quod directio exemplaris, quam facit logica non est formaliter speculari, sed magis est quidam respectus fundatus super speculari sui obiecti, nec est ratio, quod certitudo qua quis cognoscit se procedere scientifice. Vnde circa logicam est accipere, primo illud speculari quo intellectus logica informatus cognoscis quor sunt figurae, & modi in qualibet figura & caetera, quae spectant ad veritates sui obiecti, quae quidem formatio potest dici quaedam speculatio, & intellectio.
Secundo vero est accipere illam casualitatem exemplarem quam habet primum speculari respectu bu iusmodi formae communis, & illam impossibile est esse formaliter speculationem, immo est causalitas, & actiuitas, quae habitum praeticum facio
Ad secundam rationem dicendum, quod immo praecipui Philosophi posuerunt logicam, & non speculatiuam sicut Rethoricam, & poeticam; siout deductum est supra, & Symplicius vocat eam organicam, & confirmat propositum, quia ratio organi non competit pure speculatiuo habitui: nomem etiam adminiculatiui ostendit ipsam practicam, quia non solum adminiculatur praebendo princia pia, sicut plures aliae, sed per modum euiusdam regulae, & exemplaris formae, vt declaratum est.
AD octauam difficultatem patet ex dictis in ista septima, quare nec metaphisica nes cae terae scientiae dirigentes solum principia sint practi cae, & tamen logica ratione suae propriae directionis est practica. Et quod additur de geometria dicendum, quod quaedam est practica vt illa, quae dirigit mathematicam per modum formae praeconceptae & exemplaris, quae diuiditur in perspectiuam & talis est etiam machinatiua, geometria vero pro prie accepta est speculatiua, & dirigit machinatiuam non per modum formae exemplaris, sed per modum praebentis propositiones, & principia, & ideo remanet pure speculatiua.
Quare habitus magis dicatur practicus uel speculatiuus ex obiecto, quam ex fine sed magis proprie ab intrinseca actiuitate.
AD nonam difficultatem, dicendum, quod scientia vel habitus non dicitur intrinsecespeculatiuus ab obiecto vel a fine, sed tantum dicitur extrinsece, & in isto ordine causae extrinsecae, & originalis magis est ab obiecto ratio speculatiui, & practici, quod patet etiam auctoritate philosophi, qui dicit, quod consequuntur scientiae, quemadmodum, & res de quibus sunt: & 6. Ethic. vbi diuidit habitus intellectuales penes obiectum, & non penes fines. Et ratione etiam, quia obiectum continet habitum in virtute, & mensurat, vt patet 5. metaph. finis vero non, & ideo magis est habitus & per consequens distinctionis ipsius, praesertim, qua habitus, & magis per se respicit obiectum, quam finem. Licet ergo aliquae auctoritates sint priofine, & aliquae pro obiecto, quia ab vtroque extrinsece, & originaliter sumitur distinctio speculatiui, & practici, tamen mens Philosophi est, quod hic in ordine causalitatis magis sumitur ab obiecto.
Ad rationem ergo dicendum, quod licet habitus, & obiectum ordinentur ad finem tanquam ad causam vltimam tamen habitus non sic refertur ad finem sicut ad obiectum per se in ratione mensu rati, & virtualiter contenti.
Ad vltimam difficultatem dicendum, quod scientia dicitur practica ab intrinseca actiuitate exemplaris, & formae praeconceptae, quae est actiuitas specialis, & propria notitiae, vt declaratum est supra. & ridiculosum est, quod dicatur practica denominatione extrinseca a praxi qua dirigit. Cuius ratio est, quia quando aliquid competit alicui formaliter, & cum hoc effectiue magis dicitur esse propter hoc, quod includitur formaliter, quam denominetur tale ab effectu, vt patet de igne, qui magis dicitur calidus propter formam caloris, quam propter calorem quem causat.