Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibetum 1 : Utrum in aliqua re formalitas et realitas distinguantur
Quodlibetum 2 : Utrum actio agentis differat realiter ab agente.
Quodlibetum 6 : Utrum anima intellectiua sit immediate principium operationis suae.
Quodlibetum 8 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliqua similitudo creata
Quodlibetum 9 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliquis habitus, vel lumen creatum
Quodlibetum 10 : Utrum videns diuinam essentiam videat necessario, quicquid repraesentatur per eam.
Quodlibetum 11 Utrum virtus inquantum virtus sit ens per accidens.
Quodlibetum 16 : Utrum formae miscibilium qualitatatum differant realiter a sua actualitate.
Quodlibetum 11
Utrum virtus inquantum virtus sit ens per accidens.
Vndecimo quaerebatur: Vtrum virtus inquantum virtus sit ens per accidens. & arguitur quod sic: Illud, quod in sui conceptu duo praedicamenta includit, ex 7. met. est ens per accidens: sed virtus absolutum includit & respectum congruentiae: ergo est ens per accidens. Confirmatur: quia includit qualitatem, & relationem.
Praeterea: Jllud accidit virtuti, quod nihil facit communicatiue ad actum, quia virtus est causa, & principium quodammodo actus virtuosi, quia habentem perficit, & opus eius bonum reddit ex 2. Ethic. sed respectus congruentiae nihil facit ad actum, quia relatio non est principium 5. Physic. nec terminus motus: ergo virtuti accidit congruentia, si includit illam inquantum virtus: ergo est ens per accidens virtus inquan tum huiusmodi.
Contra: nullum Eps per accidens estin praedica mento, ex 3. Topic. album non est in genere propter duo significare, sed virtus est in ipsa specie qualitatis, & vninerfaliter habitus bonus, vel malus secundum Phylosophum in praedicamentis & 7. met. ergo non est ens per accidens.
Praeterea: Nullum definibile est ens per acci dens: sed Phylosophus a. Ethic. definit vir tutem: non est ergo ens per accidens.
Respondeo: licet quaestio posset eurrerae ad difficultate illam, qua ponitur, quod plutes qua litates concurrunt ad vnam pulchritudinem, & vnam virtutem principaliter concurrit ad hoc, quod videtur includere absolutum, & respectum congrue in suo intellectu, ideo sic procedendum est. Primo punctus quaestionis, in quo est difficultas, inquiretur: Secundo ad quaestionem in pun cto illo dicetur. Tertio tangentur quaedam replicata, & dicetur ad ea.
Articulus 1
Primum, quod virtus sit quidditatiue, & per essentiam qualitas absoluta. Tum quia Augussinus dicit, quod est vna qualitas mentis. Et in suis cathegorijs in cap. de qualit. ait, quod habitus est affectio animi longo tempore perseuerans, vt virtus, & disciplina: constat autem, quod respectus non afficit animam & alibi cap. de ad aliquid ait, quod quaedam esset narrantur, quae qualitati sunt maxime coniuncta, habitus enim, & affectio & scientiaqualitati videntur maxime conuenire. Tum quia Phylosoph. in praedicam. dicit, quod habitus. cuius species sunt virtus. & vitium, non est in prima specie qualitatis. & 5. met. ponit expraesse virtutem, & vitium differentias passionum, & qualitates & in 7. Physic. ostendit non esse motum in virtutem & vitium, per hoc probans, quod non est motus in prima specie qualitatis: quod nihil esset dictu, nisi intenderet, quod virtus & vitium per essentiamsunt qualitates. Tum quia Commentator 5. metcon. ro. expraesse dicit, quod studiositas, & prauitas, qun sum virtus & vitium, concluduntur in qualitatibus, & sunt formae in animatis, & iterum dicit camm. 7, cum declarauit, quod in genere qualitatis, quae est in qualitate, non est alteratio, ipcipit hoc etiam declarare in alio genere praedicamenti qualitatis, scilicet in formis, quae sont in anima, & animato, & subdit: formae enim sunt virtutes, & vitia sum quia Symplicius oap. de ad aliquid dicit, quod contradictoria in ad aliquid sunt virtus, & malitia, scientia, & ignorantia, non quia virtus, & malitia hebeant esse ad aliquid, nec scientia, & ignorantia, hoc enim quidem vr facientia quales eront qualitates: & subdit, ene enim praauin, & stu diosum signifcarinum est participationis, & qualis: nomhabitudinis, tum quia virtus generatur ex acibys, & est principium similium actuum. Et 2. Ethic. diuiditur etiam per intellectualem, & moralem, perficit etiam formaliter habentem, & qualificat, ita quod respondetur interroganti, qualis est homo, quod est virtuosus, vel bonus: hoc autem scilicet ex actibus geperari 7. meth. esse principium actiuum, diuidi per intellectuales, & morales species virtutis, qualificare, perficere respectui non competit, sed formae absolutae: ergo fixe tenendum est, quod virtus per essentiam, & quidditatem ip reco non est respectus, sed qualitas absoluta.
SEcundum, quod supponitur, est, quod illa qualitas absoluta, vt est in prima specie qualitatis vir tus vel vitium, necessario habet respecum congruentiae, vel incongruentiae de suo communi intellocto, & suo cooxistere, sic quod nec potest aliquod absolutum esse, vel intelligi virtus, nisi cointelligatur congruere, & sit congruens, quod patet, tum quia omnes definitiones virtutis istum respectum includunt, nec aliquis vnquam virtutem sine isto respectu definiuit, aut definire potuit. Ideo Augustinus dicit, bona qualitas mentis. & Philosophus 2. Ethic. quae habentem perficit: & ibidem, quod immediate consistit quoad nos, & 7. Physic. dispositio perfecti ad optimum: quae omnia dant respectum ad naturam, & congruentiam: tum quia variata congruentia variatus virtus. Vnde quod in vno virtus est, in alio vitium, vt patet in corporibus, nam albedo, quae est vitium in oculo, pulchritudo est in dente, & quod est vni animali venenum, alteri est virtus, & perfectio. Et similiter est de virtutibus animae, vt de taciturnitate, & effusipa datione, quae vni congruunt, & non alteri: iupeni quidem taciturnitas, seni vero diuiti effusio, & non pauperi: tum quia actus non est, nec intelligitur virtuosus, nisi secundum circumstantias intellectas fundaret congruentiam, vt patet 3. Ethic. quia circumstantiae sumuntur semper, vt congruit, & oportet, quantum scilicet, & quando, & vbi, & cuius gratia.
Quod virtus non est aliquid constitutum ex absoluto, & respectu, sicut alia concreta constituuntur ex substrato, & forma denominante.
TErtium autem, quod supponitur, est, quod virtus non est aliquid contitutum en respecu conuenientiae, & congruentiae, siue decentiae, & e- illo, quod est absolutum, sicut superficies albereū- ponitur ex albedine, & super ficie: Tum quia vietus est necessarium abstractum, sicut albedo, non autem concretum, vt albumerii virtuosum: tum quia non esset in genere propter duc significare: tum quia esset relatiuum, sicut parer, hon sicut manus & remus, & ita lecundum esse, non fecundum dici. Tum quia pulchrum est puluhrum ad se, & enstum est castum ad se, sicut album, & per consequens castitas; & pulchritudo. & vniuersal iter virtus non est includens cespectum tamquam partem essentim ex qua constituatur. Tum quia periret prima species qualitatis, quia non potest poni illa specios, uisi habitus bonus, qui est virtus, uel malus, qui est ritium & si sunt composita, ista non erunt in aliquo genere vno, ut species.
Ex his colligitur puactus quaestionis, quod si necesse est virtuton esse qualitatē, & formam aliquam absoluram, sicut dicit primum iuppofitum, & tamen hoc imposibile est, illud absolutum essei aut concipi sub ratione virtutis, nifi concipiatur fundare respectum congruentis, vt dicit fecundum suppositum. Et est impossibile, quod ooncipiacuo, vt compositum constitutum ex absoluto, & respocu, vedicit tertium suppositum necessario ergo cumcluditur, quod concipiatur, vt funda meueum sub respectu congruentiae, fiue vt absolutum actu fundans hunc respectum 3 omne enim absolutum posfibile est intelligi sine actu. Nec etiam concipitur, vt acto fundans respectum; sic enim est impossibi⸗ le, quia pars huius conoaeptus absolutum actufuddaus respectum est respectus. Est ergo diffic ultas, & punctus quae stionis, an pulchritudo dentis, quae ost aliud, quam albedo, quae denti congruit, & inquantum est illud, quod congruit, fit ens per accidens j nulla enim quae stio esset, si pulchritudo esset congruum concretiue, non autem dicit sic, sed albedinem, vt est illud, quod congruit, & sic intelligendum est de omni virtute, quod includit absolutum essentialiter, & in recto, respectum vero extrinsece, & in obiecto; sic respectus est de cointellectu virtutis, & coexistentia, non autem de essentia, & principali intellectu.
Vt punctus & difficultas quaesiti elarius pateat, arguitur, quod secundum quod includit duo praedicamenta, vintus necessario sit ens per accidens.
Primo sic: Omne quod includit res duorum praedicamentorum, qualitercumque includat, est ens per accidens, & nec minus si vnum in recto, & reliquum in obliquo, quam si vtrumque in recto, immo plus, quia magis cadit ab vnitate. hoc patet ex 7. meth. vbi dicit Philosophus, quod composita ex substantia, & alijs praedicamentis non faciunt vnum per se, & per idem iudicium est de composito ex quibuslibet duobus praedicamentis sed: virtus includit absolutum principaliter, & in recto, & respectum in obliquo, quorum primum est in geliter, & praecise; aut respectus includitur parnere qualitatis, secundum in genere relationis: ergo virtus est ens per accidens.
Secundo sic: Aut virtutis essentia consistit tota- liter, & praecise; aut respectus includitur par- tialiter. Sed non potest dici primum, quia secundum hoc tertia species qualitatis, & prima, cum sint idem in absoluto illo, non differrent per essentiam: Similiter virtus, & vitium, erunt idem per essentiam, quia idem absolutum specifice habet rationem virtutis in vno, & vitij in alio. Similiter non erunt qualitates essentialiter cooppositae, & specificae: quae omnia absona sunt: ergo relinquitur, quod detur secundum, scilicet quod virtutis essentiam ingrediatur particulariter ipse respectus congruentiae: sed omnis essentia habens partem sui absolutum, & partem respectum, est ens per accidens vt patet in patre, & similibus: igitur essentia virtutis erit quoddam per accidens, dato etiam, quod sit in obliquo respectus ipse pars.
Tertio sic: Absolutum sub respectu, vel actu fundans respectum, est, vt sit aliquid vltra absolutum; est enim illud, quod significatur per hanc propositionem, sub quod etiam potest adesse & abesse illi, esse ens per accidens: Includit enim duo, quorum vnum accidit alteri, & ita est ens per accidens, vt patet 5. met. & per definitionem accidentis: Igitur vitus si importat absolutum, non praecise, sed vt sub respectu, necessario est ens per accidens.
Confirmatur, quia actum fundare nec est absolutum, cum separetur ab eo, nec respectus qui fundatur, clare est: erit igitur habitudo media realis, vel rationis. quod confirmatur, quia posse fundare includit respectum, quare & actu fundare.
Quarto sic: Respectus congruentiae se habet ad virtutem, vt propria passio se habet ad subiectum in secundo modo per se, & per consequens Deus posset facere virtutem sine illo respectu, cuius oppositum dicitur: tum quia subiectum potest intelligi sine propria passione, quamuis non e conuerso, & secundum hoc non erit ille respectus de cointellectu virtutis. Tum quia virtus acquiritur, & variatur specifice variatione sola facta in isto respectu, & ita videtur esse differentia intrinseca reponens in specie, & non passio. Tum quia omne, quod acquiritur ad solam variationem termini habet respectum partem sui, nisi sit purus respectus: solo autem statu personae variato est virtus, quod verum non esse; patet de tacituruitate, quae est virtus in iuuene, vitium in sene, & de albedine, quae est virtus, & pulchritudo in dente, & vitium in pupilla Non potest igitur respectus congruentiae esse propria passio virtutis, sed potius de essentia eius aliquo modo. Sed constat, quod omnis includens respectum, & absolutum est ens per accidens: ergo quod prius.
Quinto sic: Album est ens per accidens, vnde non est in genere propter duo significare: sed album solam qualitatem significat, vt dicitur in praedicam. connotat autem subiectum, & idem dicit Comment. 5. met. contra Auicen. com. 9. dicit enim quod passio significat accidens, & secundo subiectum: ergo nomen, quod vltra significatum connotat aliquid, ens per accidens significat secundum Phylosophum: sed virtus est huiusmodi: erit ergo ens per accidens, vt videtur.
Sexto sic: Relatiuum secundum esse est ens per accidens, vt patet in simile, & aequale: sed virtus, & relatiuum secundum esse, saltem aliquae virtutes, vt iustitia, & amicitia, nam de finitio relatiua illa est, quae dicit, quod ad aliquid sunt quaecunque hoc ipsum, quod sunt aliorum sunt, competit eis: amicitia enim non est ad se virtus, nec iustitia sed sunt ad alterum: ergo saltem aliquae virtutes sunt ens per accidens.
Septimo sic: Absolutum sub respectu, vt sic nihil est vltra purum absolutum aliquod, aut aliqua, aut nihil. Sed non potest dici, quod nihil, quia tunc essentia virtutis esset nihil, nam absolutum praecise supradictum non est virtutis, sed vt sub respectu, parte, vt sic autem est nihil: ergo necesse est quod vel sint aliqua pluraliter, & modo acerui, & sic virtus erit alterius essentialiter, & per consequens ens per accidens; vel quod sit aliquid, & per confequens ens, & vnum? sed non vnum per se, cum includat respectum, & absolutum: ergo vnum peraccidens.
Octauo sic: Phylosoph. primo Elench. dicit, quod si nomen, & oratio idem significant, vt haec dictio duplum, & haec oratio duplum dimidij, sequitur nugatio; nam dicendo duplum medij, & ideo hoc nomen duplum aliter significat dimidium, quam haec oratio duplum dimidij. Quaeritur ergo, anvirtus praecife fignificet absolutum, sic vt respectus non cadat in suo fignificato, sicut nec dimidium cadit in significato dupli; aut significet vtrumque fimul, absolutum in recto, & respectum in obliquo. Si detur primum, habetur propositum scilicet, quod praecise significabat absolutum, & nullo modo respectum, nec in obliquo, nec in recto, & per consequens poterit intelligi sine respectu. Si vero detur secundum, sequitur, quod sicut haec oratio signifrcat ens per accidens, cum dicitur dimidium dupli, sic haec dictio virtus significabit ens per accidetis: quod enim duo significat, sic quod ambo cadunt in suo fignificato, exprimit ens per accidens: igitur illud quod prius.
Nono sic: Non magis sundat intime absolutum virtutis respectum congruentiae, quam absolutum albedinis respectum similitudinis; proprium est enim qualitatum secundum eas simile, & dissimile dici, & secundum quantitatem aequale, & inaequale: sed nullum nomen est impositum ad significandum albedinem, aut alias qualitates, vt stat sub respectu fimilitudinis, vel vt fundant ipsum: ergo nec qualiratis, vt fundat respectum congruentiae, debet speciale nomen imponi.
Decimo sic: Tota ratio virtutis completae est extra intellectum: sed respectus congruentiae completae non est extra intellectum saltem secundum ponentes, quod complementum relationum est ab anima: ergo ratio virtutis non consistit in obiecto, vt est actu sub respectu congruentis.
Confirmatur, quia saltem in Deo attributum virtutis, & iustitiae, & scientiae non possunt importare diuinitatem sub respectu reali, quia talis non est in Deo, nec rationis, quia tunc tota ratio iustitiae, vel virtutis non esset in Deo circunspecto actu intellectus. Patet itaque punctus, & difficultas quaestionis.
Articulus 2
ARTICVLVS III Quod uirtus erit qualitas copulata respectui: probat etiam, quod non sit ens per accidens.
NVnc secundo dicendum ad quaestionem in iso puncto, & ad istas difficultates, & primo notandum, quod Phylosoph. 7. met. distinguit duplex genus accidentis, & ponit exemplum dequalitate, ponit enim accidens copulatum, vt symitas, vel masculinitas, & simplex sicut albedo, & dat differentiam, quod qualitas copulata includit duo, vnum per accidens, vt simitas concauitatem nasi, & vnum contingit separatim dicere hoc est significare, nec ostendere, hoc est definire, nec intelligere qualitates huius sine illis, quibus copulantur, vt simitatem sine naso; sicut dicit: qualitates vero simplices non copulatas contingit significare, definire, intelligere sine determinato subiecto, vt albedinem sine tabula, aut homine, in quo est, vbi dicit Commentator com. 17. quod hoc nomen symitas significat ambo, scilicet concauitatem, & nasum, & quod has qualitates non potest significare nomen, nec definitio sine eo, quod significet suum subiectum. Et subdit, quod impossibile est symitatem intelligi sine naso, aut masculinitatem, seu feminitatem sine animali.
Ex his infero, quod qualitatum quaedam sunt simplices, vt albedo, de quarum cointellectu, consignificatione, & definitione, ac essentiali coexistentia non sunt determinata lubiecta. Quaedam vero copulatae quibusdam, sine quibus nec definiri, nec significari, nec intelligi, nec essentialiter esse possunt.
Istarum autem quaedam sunt copulatae subiectis determinatis, vt symitas, masculinitas. Quaedam sunt copulatae determinatis respectibus, vt virtus scientia, vt sunt quidditatiua ratio symitatis, non est nasus, sed est copulata naso in intelligi, significari, definiri, & esse quidditatiuo; sicut ratio quidditatiua virtutis non est tamen in esse, & intelligi significari, & definiri cum isto respectu. Partes etiam substantiae dicunt. substantiam non puram, sed copulatam respectui partis, vt manus, pes, & huiusmodi.
Sed forte dicetur, quod qualitates copulatas subiectis per istum modum, qui est dictus, est bene possibile reperiri, immo hoc dicit Philosophus, sed copulatas respectibus non est possibile, nec hoc dicit Philosophus, & ratio differentiae sumi potest ex hoc, quod accidens, cum sit posterius, non potest de pendere qualitas absoluta.
Ad quod dicendum est, quod immo Philosophus dicit hoc de his, de quibus minus videtur scilicet, de partibus substantiae in praedicamentis, vbi ait, quod si ad aliquid talia dicunt, quaecumque hoc ipsum, quod sunt aliorum dicuntur, non possumus euitare, quin manus & caput & partes substantiae sint ad aliquid: ibi quidem expraesse dicit, quod partes substantiae ideo dicuntur ad aliquid, quod copulantur habitudinibus, non quia sint habitudines, sunt enim in praedicamento subsantiae. significant ergo substantias habitudinibus copulatas; vbi dicit Symplicius, quod caput dicitur ad aliquid esse, cum natura ipsius non in habitudine consistat.
Sed est substantia quaedam, caracter izatur autem secundum dici, & capitati dicitur inquantum pars. Et subdit, quod relatiua secundum dici dicuntur, non quia eorum esse sit ad aliquid, sed secundum, quod subiectiua abundant habitudine. Ex quo patet, quod relatiua secundum dici sunt res alteri praedicamento copulatae, tum & abundantes habitudinibus.
De qualitate vero idem, dicit Philosophus capitulo de qualitate, vbi ait, quod non est impossibile eandem rem, vtpote virtutem esse in diuersis generibus qualitate scilicet, & relatione, hoc enim verum non est per se, & directe, sed quod copulatur qualitas relationi. ratio vero istius est, quod & substantiae, quae, sunt partes sunt propter totum: & qualitates, quae sunt virtutes, & perfectiones, sunt ingeminatae, & ordinatae ex suo intrinseco propter naturam, cuius sunt: idcirco absolutum cuiuslibet partis determinat sibi ex se respectum partis, & absolutum qualitatis, quae est virtus respectum congruentiae ad naturam propter quam est. Cum ergo instatur, quod respectus est posterior qualitate: dicendum, quod non est impossibile ratione esseprius vno modo prioritatis, & posterius alio. & probo, quia in ratione causae includitur ratio principij, & prioris 5. meth. omnis enim causa prior est effectu suo modo prioritatis: constat autem quod nihil prohibet illud, quod est causa in vno genere causae, esse effectum in alio, vt patet 2. physic. & 5. meth. vnde deambulatio est causa sanitatis effectiua, & tamen sanitas est eius causa finalis: sunt ergo qualitates priores respectibus secundum ordinem causalitatum, quia propterea quod ingeminata est ratio necesse est, quod concipiatur qualitas illa, vt commensurata naturae, in qua est, si concipi debeat, vt virtus, & per consequens vt copulata respectui congruentiae, & commensurationis: qualitates ergo copulatae habitudinibus ideo copulantur, quia sunt copulatae subiectis, quibus copulantur mediante respectu.
His praemissis dico, quod virtus non est ens per accidens ex hoc ipso, quod sic copulatur. hoc patet: tum quia non esset vera distinctio Philosophi, quod qualitates quaedam sunt simplices, quaedam copulatae, non enim esset illud copulatum qualitas, sed quale: tum quia symitas, & masculinitas sunt vere in praedicamento qualitatis aeque, sicut albedo, vel concauitas: ergo aeque ens per se vnum Tum quia si esset ens per accidens, talis qualitas non esset differentia inter concretum, & abstractum inter copulatum ex hoc & hoc, quale est simum, & hoc copulatum huic, quale est simitas: tum quia ens per accidens claudit duo, quorum vnum accidit alteri ex quibus est, sicut album ex superficie, & albedine, hoc patet 5. meth. Nunc autem qualitas habituum copulata non est ex habitudine, sed manifestum est ex primo articulo, quod virtus est qualitas, nec habet, vnde debeat ens per accidens reputari, nisi quia de necessitate in suo esse quidditatiuo, & in suo intellectu significari, & definiri copulantur respectui: igitur non debet ens per accidens reputari.
Secundo ait illud Augustinus essentia ex duobus non est constituta non est ens per accidens, vt patet 7. meth. sed essentia virtutis non est duplicatus praedicamentos constituta, posito etiam, quod non sit absoluta qualitas praecisa, sed vt respectui congruentiae copulata, siue vt actu fundans respectum: igitur non est ens per accidens.
Minor patet: si enim absolutum sub respectu, verbi gratia albedo fundans similitudinem, nominat aliquid constitutum ex respectu, & absoluto, aut iste respectus, ex quo constituitur, est ille sub quo est scilicet similitudo; aut aliud medians secun dum rem, aut aliud medians secundum rationem. Non potest poni, quod sit ille, sub quo est, tunc enim idem importarent haec duo absolutum sub respectu, vel fundans respectum, & constitutum ex absoluto, & respectu. Ergo si ista est vera: albedo est absolutum fundans respectum: sic ista albedo est constitutum ex absoluto albedinis, albedinis respectus est fundans respectum, & sic totum sundaret partem, & esset sub parte, quod est impossibile. Vnde patet, quod absolutum fundans respectum dicit partem copulatam parti, non autem totum ex ambobus constitutum, & ideo praedicatur in recto de parte scilicet de albedine, cum repugnet toti praedicari de parte: & vniuersaliter notum est, quod absolutum, vt fundat, non habet partem secundum illud, quod fundatur, alioquin idem seipsum fundaret. Includit ergo necessario respectus fundatus non sicut pars aut sicut constituens, sed sicut copula.
Nec potest etiam poni secundum scilicet, quod sit ratio realis medians, sic quod absolutum sub respectu. vel fundans respectum includat constitutum ex absoluto, & illo respectu medio, quia pari ratione quaererem de illo respectu medio, num esset quid constitutum, & sic standum fuit in ipso, vel procedetur in infinitum.
Non potest etiam dari tertium, quod sit respectus rationis medians, nam si non potest concipi absolutum sub respectu sine respectu rationis medio, sub quo fit sundamentum, vt fundit, pari ratione nec sub illo medio poterat concipi, nec praeintelligetur sub alio medio, & sic in infinitum, & per consequens concipiens absolutum suo respectu concipit actus infinitos rationis inter absolutum ipsum, & respectum fundatum, quod est impossibile ergo. Vnde patet quod nec esse sub respectu, nec actu fundare respectum includit respectum medium realem aut rationis, si est ipsum, & absolutum copulatum immediate respectui.
Et si quaeratur causa istius copulationis, nulla est, nisi quia istud est fundamentum, & illud respectus. Et sic debet intelligi de multis alijs, nam si superficies, vt sub albedine, vel materia, vt sub forma non includit respectum medium, nec etiam constitutum ex superficie, & albedine, vel ex materia, & forma, sed dicit materiam ipsam copulatam respectui, & superficiem albam. & sic patet minor principalis argumenti.
Concludo igitur, quod virtus non est respectus congruentis, nec aliqua relatio essentialiter, vt quidam putauerunt; nec qualitas absoluta in essentia sua a respectu illo conciusa, vt aliqui dixerunt; nec essentia constituta ex absoluta qualitate, & illo respectu, vt alij aestimauerunt, sed est qualitas, & essentia illi respectui copulata, & est constitutum aliud copulatum ex quilitate, & respectu, & qualitas copulata respectui.
Primum enim non est in genere, & est ens per accidens, & nec est qualitas nec respectus, sed constitutum ex vtroque.
Secundum est in genere, nec est ens per accidens, & est qualitas praecise sincathegorematice aliud per se cathegorematice: illud enim, quod est qualitas, & nihil plus, est praecise qualitas: sed talis est qualitas respectui copulata, est qualitas & nihil plus, quia non est respectus cui copulata est, nec aliquid nisi qualitas: est ergo praecipue qualitas absoluta: non est ergo praecisa, quia qualitas copulata respectui non est praecise qualitas, imo copulata. Vnde contradictio est, quod sit qualitas praecisa simul, & copulata. Jgnorauerunt igitur praedicti, quod esset dare vltra purum respectum, & purum absolutum, & constitutum ex absoluto, & respectu.
Quartum scilicet absolutum copulatum respectui. Sed Phylosophus hoc declarauit: tale est enim omne relatiuum secundum dici, siue sit subsantia, siue qualitas, est enim praecise in genere substantiae, & qualitatis, non tamen est qualitas, vel substantia praecisa a respectu, imo copulata, & ratione huius copulationis impossibile est intelligi, vel significari talem substantiam, vel qualitatem, vt sit sine respectu, & propter hoc est relatiuum secundum dici, & ad conuertentiam dicitur, vt manus manu iti, & scientia scibilis. & hoc totum patet in praedicamentis. Est igitur virtus qualitas, quae congruit naturae, in qua ponitur inquantum est illud, quod congruit, vt albedo in dente est pulchritudo inquantum est, quod congruit, non quod pulchritudo sit aliquod constitutum ex albedine, & pulchritudine.
PEr hoc patet ad difficultates supra inductas. Ad primam quidem dicendum, quod aliquid includere duo praedicamenta, potest intelligi dupliciter. Primo quidem per modum copulati, & constituti ex duobus praedicamentis sicut symum & pater, & simile, & omnia concreta accidentium. Secundo vero per modum praedicati vnius alteri copulati: sicut symitas copulatur naso, & praedicamentum relationis termino, quod est alterius praedicamenti. In primo sensu maior est vera, quia sic includens duo praedicamenta est ens per accidens sicut symum. In secundo vero sensu maior est falsa, nam symitas esset per accidens ens, & omnis respectus, & sic non ens in praedicamento. In hoc autem sensu minor est vera.
Et cum dicitur, quod non minus videtur ens per accidens, quia includit vnum praedicamentum in recto, reliquum in obliquo, quam si includeret vtrumque in recto: omnino falsum est, quia tunc diceret constitutum ex duobus, nunc autem dicit praecise vnum praedicamentum quamuis non praecisum, sed praedicamentum alteri copulatum, & hanc copulationem exprimit habitudo ipsa in obliquo.
Ad secundam difficultatem dicendum, quod procedit ab insufficienti; non enim consistit essentia virtutis in absoluto praeciso, nec totaliter nec partialiter, imo nec aliquo modo, sed consistit in absoluto copulato respectui, quamuis enim essentia virtutis sit absolutum pure; ( est enim absolutum, & nihil plus) non tamen est absolutum purum sed copulatum. Exemplum symitas est qualitas, pure & praecipue, non tamen pura, & praecisa, imo copulata cum substantia, & cum naso. & committitur in hac forma arguendi figura dictionis mutando qualitatem in quale, & fallacia consequentis arguendo ab insufficienti. Quando conclud itur, quod respectus partialiter pertinet, & includitur in essentia virtutis: dicendum quod nullo modo est pars essentiae, sed terminus copulatus, sicut nec subiectum est pars qualitatis copulata, non enim na sus est pars essentiae symitatis, fed copulatus terminus.
Per hoc patet, quomodo prima species, & tertia qualitatis differunt per essentiam, quamuis idem absolutum reperiri possit esse in vtraque, vt albedo est essentia primae speciei. Sed essentia copulata respectui similiter & secundae.
Sed essentia tertiae speciei est praecisa non copula ta. Constat autem quod essentia non copulata, & copulata diuersae sunt, & alterius rationis oppositorum modorum. Vnde Sympl. c. de qual. in fine dicit, quod possibile est idem referri ad aliud, & aliud praedimentum reducentibus nobis singula, vel ad diuersita tes fignificatorum, vel ad differentiam. conceptuum, vel diuersos caractheres.
Et per idem patet, quod virtus, & vitium differunt per essentiam, quia essentia vtriusque est copulata virtutis quiditas respectui congruentiae, sed vitij incongruentiae. Jmpossibile est autem, quod essentiae copulatae contrarijs sint essentia eadem, imo contra riae sunt. Nec valet haec forma arguendi, albedo est pulchritudo dentis, turpitudo pupillae, & est eadem per essentiam: ergo idem per essentiam est pulchritudo Maior est falsa. Si accipiatur albedo per se praescindendo respectum, sed si accipiatur copulata, tunc est vera: sed minor tunc est falsa scilicet, quod albedo copulata congruentiae, & copulata incongruentiae inquantum copulata, & sua esse copulata sit eadem essentia. Vnde magis potest oppositum concludi, sic, albedo non inquantum albedo, sed inquantum copulata respectui incongruentiae est turpitudo pu pillae, sed vt isti, & illi copulata non est essentia eadem, quamuis inquantum albedo sit eadem. Igitur pulchritudo, & turpitudo per essentiam nunquam sunt idem copulatum esse: ergo essentia copulata illi, & huic non est eadem copulata essentia per locum a coniugatis.
Ex quo patet, quod idem absolutum secundum suam rationem specificam absolutam non est virtus in vno, & vitium in alio. Cuius oppositum assumebatur, imo secundum specificam suam rationem nec est virtus, nec vitium, nec in specie prima qualitatis sed in terria: secundum autem quod huic respectui, vel illi copulatur, est virtus, vel vitium, vt sic autem accidit, quod sit talisratio specifica absoluta, vel talis, quia quaecunque sit, dum tamen isti respectui copuletur, vitium erit, si vero alteri, erit virtus.
Ad tertium dicendum, quod esse copulatum respectui, vel esse sub respectu, vel actu fundare respe ctum potest intelligi addere vltra illud, quod copulatur, vel quod est sub, vel quod actu fundat aliquid medians secundum rem, vel secundum rationem absolutum, vel respectum, vel aliquid tantum extrinsecum scilicet illud cui copulatur.
Si primum intelligatur falsum est, & processus in infinitum. Si vero secundum, verum est exemplum de symitate esse copulatum: ergo dicetur ad esse, & ab esse ei, quod copulatur per solum adesse, & abesse respectus, cui copulatur, non quod sit aliquod medium, quod adesse, habeat, vel abesse. hae autem propositio nes sub hoc cum hoc, & haec ratio actu fundare non exprimunt praecisum sundamentum, nec ipsum respe ctum fundatum, nec medium, sed fundamentum intrinsece, & respecum per modum termini, & extrinseci.
Et cum additur in minori, quod illud est ens per accidens, quod includit aliqua duo, quorum vnum potest adesse alteri, & abesse, verum est si includat er modum cuiusdam tertij constituti ex ipsis, sicut symum. Si vero vnum per modum copulati alterum per modum termini cui copulatur, non est verum, nisi totum praedicamentum relationis sit ens per accidens, vt masculinitas, & symitas, & omnes qualitates copulatae.
Ad quartum dicendum, quod respectus congruentiae potest comparari, vel ad absolutum virtutis, v. g. ad albedinem ipsam, vt albedo est, & sic se habet, vt ad ipsam rationem virtutis, quae consistit in esse copulato, vt pote ad rationem pulchritudinis, & sic respectus non est passio, sed est aliquid esse per mo dum partis, seu per modum termini sicut in relatione terminus est aliquid, & nasus aliquid simitas, secun dum hoc ergo non oportet, quod possit intelligi virtus aut vitium sine illo respectu, imo impossibile est.
Et cum vlterius probatur, quod sit essentialis differentia virtutis quia distinguitur a vitio solo respectu, & per illum solum variatur, & acquiritur dicendum, quod distinguitur, vel constituit aliquid per aliud, vel tanquam per intrinsecum & terminum, vt symitas per nasum, relatio per terminum, habitus per actum, & actus per obiectum.
Nunc ad propositum virtus distinguitur per co pulationem ad ipsum. Vnde albedo non est formaliter pulchritudo, nec differt a turpitudineintrinsece per congruentiam, sed per copulationem ad ipsam, sicut concauitas nasi, quae est simitas, differt a concauitate cruris, quae est congruentia non per nasum, sed per copulationem ad ipsum.
Cum vero additur, quod illud est purus respe. ctus, vel constitutum ex respectu, quod variatur sola variatione facta in respectu, vel in extrinseco absoluto: dicendum, quod omittit tertium membrum scilicet, quod vel est respectus, vel copulatum ex absoluto, & respectu, vel absolutum copulatum respectui.
Ad secundum dicendum, quod album non significat subiectum in obliquo & qualitatem in recto, quia nunquam praedicaretur de subiecto. Vnde sicut haec non est vera: nasus est simitas, sic nec haec esset vera: corpus est album, sed diceretur album corporis sicut symitas nasi: significat ergo constitutum ex subiecto & accidente. Sed actu, & determinate clauditur significato accidens, albedo videlicet, subiectum vero in potentia, & indeterminate, quia non determinatur, quid sit album illud, anscilicet lapis, vel homo, vel aliquid aliud. Et quia quod actu, & determinate significatur, principaliter significatur, est enim ratio, quod illud significetur, quod in potentia, & indeterminate significatur, sicut album est quodcunq. cui albedo inest, idcirco Commentator 5. met. dicit quod album significat, primo quidem accidens secundo subiectum. Similiter, & Phylosophus intelligit hoc, cum ait, album solam qualitatem significat, vtique verum est determinate in actu.
Ad sextum dicendum, quod iustitia, amicitia sunt qualitates copulatae respectibus. Vnde Aug. in suis cathegorijs dicit, quod iustitiae iniustitia contraria est, sequitur, quod quia iustitia qualitas est, iniustitia qualitas erit. hoc ille. Dicuntur autem magis ad alterum quam aliae, quia copulantur aliter respectui quam aliae, nam caeterae virtutes sunt copulatae respectui congruentiae, & debiti ad hominem in se, amicitia vero, & iustitia respectui debiti vnius hominis in ordine ad alteram: Est ergo amicitia virtus ad alterum, vt sub respectu, vel vt co pulatum respectui est vltra absolutum aliquid, quod se habet non per modum partis, sed modo termi ni, propter hoc est aliquid vnum copulatum ex vtroq. Exemplum: respectus cum termino est aliquid vltra praecisam realitatem respectus, & non nihil, est enim aliquid non partiale, sed terminans.
Ad octauum dicendum, quod cum significare sit intellectum manifestare, ex primo Perieh. oportet loqui de significato proportionaliter intellectioni, nunc autem symitas concipitur eodem actu simplici intellectus cadente simul super concauitatem, & nasum sed tamen cadit super concauitatem modo principali & ratione, sed super nasum modo termini, & obliqui, & ideo dicitur cointelligi referendo cointellectum, non ad intellectionem, sed ad obiectum. Nam referendo ad intellectione, non intelligetur, cum sit eadem intellectio.
Similiter eadem est de significari, nam eadem signifi cationem vox, quae est symitas concauitatem, & nasum significat, sed non eodem ordine ex parte significati, propter quod dicitur nasus consignificari, quia per mo dum termini, concaultas vero significari, quia per modum principalis, & recti.
Cum igitur quaeritur: an significet respectum, sicut duplum significat dimidij, vel sicut duplum dimidij significat dimidium dimidij, in 7. met. & 4. dicendum quod nomen, & oratio idem significant secundum Phyl. sed tamen aliter, & aliter, quia ratio explicite, nomem implicite, symitas ergo implicite dicit nasum, sed con cauitas nasi dicit explicite, vt Comm. con 18. ostendit 7. met. ait. n. quod hoc nomem symitas non significat nasum nisi secundum contingentiam, & ideo cum dicitur aperte simitas, non sequitur impossibile, scilicet nu gatio, hoc modo ergo virtus significat respectum.
Ad nonum dicendum, quod duplex est genus respectus, scilicet principij actiui, & passiui, cui copulantur qualitates de secunda specie, quae dicuntur potentiae, & respectus cōgruentiae, & incongruentiae, cui qualitates de primam specie copulantur, quae dicuntur habitus, & habent hoc singulare in ordine ad sua fundamenta, quod ipsis fundamenta copulantur, quibus vt sic copulatis nomina propria imponuntur. Et hoc propter duo.
Primo quidem, quia qualitates copulatae talibus respectibus denominant & qualificant subiecta intel lecta speciali modo, & alterius rationis quoniam se cundum bene & male, potens esse vel impotens, quod nullo modo competit eisdem qualitatibus non copulate sumptis, nec etiam respectibus primis, non. n. qualificant, vel referunt. Vnde albedo qualificat dentem, & denominat pulchrum inquantum est illud, quod congruit, pupillam autem, vt turpem, inquantum non con uenit, & tamen absolute sumpta non denominat sic.
Secundo vero, quia respectus huiusmodi in ratione finis quodammodo sunt priores sundamentis, qualitates enim habent pro fine naturam, cui proportionantur, & pro cuius decentia sunt ingeneratae quantum ad primam speciem, vel actum secundum, & operationem quantum ad secundam speciem potentiae, & impotentiae naturalis.
Ad decimum dicendum, quod si respectus congruentiae est extra intellectum in actu completo, vt dicunt multi, tunc ratio non concludit. Si vero non, sed est interminata necessitas extra intellectum ad huius habitudinem, qua intellectus reducit in actum, tunc ratio virtutis est copulata respectui congruentiae, non secundum actum, sed secundum vltimatam neces fitatem ad actum, vnde virtus est absolutum, vt sub respectu, vel vt fundans respectum non secundum actum completum, sed secundum vltimatam necessitatē, haec autem vltimata necessitas est in Deo non immediate vt fundamentum, sed potius, vt terminus. Exemplum. circũscripto omni actu intellectus Deus est exemplar quia ratio exemplaris importat diuinam essentiam copu latam respectui; non secundum actum, quia haec relatio est pure rationis, sed secundum vltimam necessitate, non quidem per modum sundamenti, sed termini immutabilitatis creaturae. Sic igitur patet, quid est relatiuum vel connotabile respectui dici, & quid connotare re spectum, vel definire penes connotata in generali, ꝗa quod Phyl. 7. met. dicit, scilicet absolutum in abstracto re spectui copulatum tale quidem formaliter, & directe nihil est nisi absolutum, sed per modum termini cui copulatur, & in obliquo includit respectum, & secundum hoc non est ens per accidens tale relatiuum, quod connotat respectum. Virtus igitur non est Ens per accidens, in quo finit᷑ articulus secundus.
Articulus 3
NVnc fertie pou toute tutpuns tar putone batur quod virtus sit Ens per accidens, sit, enim absolutum virtutis praecisum. a. vt vero respectum con notat. b, respectus autem quem connotat c. tune sic. a, ante b, est plusquam a, aut non est plus, non potest dici quod non est plus, quia contradictio esset, quod conno taret vnum, & non reliquum: igitur est plus: ergo reale, vel rationis, vel modus, & quodcunq. detur, est Ens per accidens: ergo virtus est Ens per accidens.
Secundo sic: ante b, fundat c, per rationem a, aut per aliam, non per rationem a, quia tunc sic a potest esse sub opposito c. sic & b. Item manet a, & tamen ratio actu fundans non manet: ergo fundat per aliam rationem a, b, a. & per consequens b, est ens per accidens & compositum, & habetur intentum.
Tertio sic: si b, non est ens per accidens, sed tantum a, ergo contradictoria verificantur de eodem dicendo b, connotat, a, non connotat igitur b, differt ab a. Deinde probatur, quod hoc principium falsum sit scilicet, quod virtus non posūt intelligi sine respectu congruentiae.
Primo quidem: quia omne absolutum potest intelligi sine respectu, haec enim est cominunis sentemtentia omnium, sed virtus est absolutum: ergo potest intelligi sine respectu congruentiae. Secundo sic: causa quod posterius non possit intelligi sine priori per quod constituitur, sed virtus non constituitur per respectum congruentiae, cum sit passio eius, igitur potest intelligi sine ipso. Tertio sic: de subiecto oportet praecognoscere quid est, & quia est, ante no titiam passionis primo poster. sed virtus est fubiectum, congruentia passio: ergo virtus potest intelligi absq. congruentia. Confirmatur: quia habet causam in aliquo per quam potest determinari: ergo illa poterit praeintelligi, quia maior, & minor secundum Phyl. intelliguntur etiam prius conclufione tempore. Quarto sic: eadem sunt principia essendi, & cognoscendi: sed respectus, eum sit posterior, non est causa essendi: ergo nec cognoscendi. Deinde probatur quod scientia non sit relatiuum secundum dici. Primo sic: Phyl. in praedica assignat differentiam inter relatiuum secundum esse, & secundum dici, quod illa non possent apprehendi nisi termino apprehen so, haec autem possunt. Vnde caput, & partes substantiae possunt intelligi non apprehenso termino, non sic duplum: sed secundum istum modum virtus, & scientia non posent fine respectu intelligi: ergo virtus est relatiuum fecundum esse, non secundum dici, & etiam scientia.
Secundo sic. Phy losophus, Symplicius, Commen tator, & Aug. dicunt scientiam esse relatiuum secundum esse in praedicamentis. Phylos. quidem dicit, quod non est inconueniens idem esse in diuersis predicamentis, vel generibus, & loquitur de virtute, & scientia, hoc non oporteret, si essent relatiua secundum dici, quia relatiuum secundum dici est tan tum in vno genere. Symplicius vero dicit super illam litteram, quod manus, duplum, scientia habitus, dispositio, omnia ista sunt, in quorum quidditate est esse ad aliud, & post dicit, in abstracto, quod sunt relationes.
Instat autem, vbi dicit Phylos. Relatiua sunt simulnatura, de scientia & scibili. Et respondet, secun dum expositorem, quod si vterque accipitur vniformiter scilicet potentia, vel actu sunt simul natura, sed non si vnum actu, reliquum potentia. Et concludit, quod non est inconueniens aliquid numerari in diuersis generibus secundum alium, & alium modum, sed secundum eundem impossibile est: hoc non esset verum, si sicientiam esse relatiuum secundum dici. Commentator ver. 5. com. 2. met. dicit quod accidit, vt genus sit relatiuum, vt scientia; species vero non vt grammatica, & propter hoc concludit, quod scientia non est in rei veritate genus grammaticae, quod sine dubio esset, si scientia importaret qualitatem in recto. Vult ergo dicere, quod nomen generis est impositum directe relationi, scilicet scientia, nomen vero speciei est impositum qualitati, nomem videlicet grammaticae. Augustinus in logica sua vero deridet eos, qui dicunt, quod scibile non refertur ad scientiam, & dicit, quod Aristoteles dicit oppositum, nonenim accipit scibile inquantum scibile, sed secundum intentionem scibilitatis: sed illud quod est scilicet subiectum, cui inest scibilitas in secundo modo dicendi per se, & subdit quod Phylosophus loquitur secundum modum famosum, non secundum virtutem: ergo videtur secundum mentem istorum, quod sciencia sit relatio in abstracto.
Tertio sic: Phylosophus sic arguit in 7. physic. In ad aliquid non est motus: scientia est ad aliquid: ergo in ipsa non est motus. Commentator autem dicit ibi, quod est syllogismus in prima figura, sed non esset nisi medium, quod est ad aliquid, predicaretur in recto de minori extremitate, quae est scientia: ergo scientia est ad aliquid in recto. Et confirmatur quia ibidem dicit Commentator, quod sciens maxime est ad aliquid, & quod dignius est, quod scientia sit de capitulo relationis.
SEd his non obstantibus dicendum sicut PhyloD sophus propter rationes in articulo primo, & secundo inductas, & potest vna talis addi. Nulla qualitas, vt praescindens a respectu, est in prima specie, vel secunda qualitatis: hoc patet de prima quia difert ab alijs eo, quod qualisicat secundum bene, vel male, vt patet 2. Ethic. Constat autem, quod nulla qualitas qualificat secundum, bene nisi quate nus congruit, vnde ibidem est aliquod bene esse, quod sibi congruit, & decet, & oportet esse, & per consequens nulla qualitas denominat per modum bene vel male, nisi copuletur respectui congruentiae, vel incongruentiae, quare si accipiatur omnis qualitas, vt praescindens ab isto respectu, nulla erit in prima specie. Quod patet etiam, quia prima species qualitatis nominatur habitus, vel disposi- tio, vel se habere, rel disponi secundum bene, & male: copulatur ergo omnis qualitas, quae est habitus, vel dispositio, cum isto respectu se habitationis bene, vel male, quod est se habere, vt conguis vel oportet.
Similiter de secunda specie patet, quia nulla qua litas habet rationem potentiae, vel impotentiae nisi quatenus copulatur re spectui principis, sic nec cōca uitas esset symitas, nisi conciperetur nasi. Quis enim potest intelligere quod aliqua qualitas sit potentia, nisi quia est principium non respectus principij, cum relatio non sit principium motus. Vnde patet quod potentia, & principium nominat qualitates copulatas respeciui. Perit ergo prima, & secunda species qualitatis, si nulla, vt est in praedicamento sit respectui copulata: sed hoc est absonum & contra concessa ab omnibus Phylosophis, & contra per se nota, cum ad interrogationem factam per quale? Respondeatur aliquando, vel potens, vel impotens, aliquando bonus, vel malus, & per consequens potentia, vel im potentia, habitus bonitatis, & malitiaesunt qualitaters ergo necesse est dicere, quod aliquae sūt qualitates, quae prout sunt in praedicamento qualitatis, necessario: unt copulatae respectibus, nec praescindūt ab eis,
Ad primam ergo instantiam, per quam probatur, quod virtus sit ens & per consequens, dicendum, quod b, est plusquam a, non quidem in recto, sed in obli⸗ quo, quia includit c. & cum additur, quod illud quod est plus, vel est reale, vel rationis, vel modus. Dicendum quod haec instantia imaginatur, quod illud plus sit aliquod medium in a, & c, quod tamen nullum est, sed ipsummet c, inclusum in obliquo est illud quod addit b, ad a, & propter hoc non est ens per accidens b, quia non dicit copulatum ex hoc & hoc, sed dicit hoc copulatum huic scilicet copulatum ipsi c.
Ad secundam dicendum, quod b, fundat c, per rationem a, & non per aliam: & cum infertur quod b, poterit esse sub opposito c, sicut & a, non sequitur nam a dicit rationem fundandi. c, & non ipsam actua lem fundationem: b, autem dicit a, vt actu sundans c; quamuis igitur sit contradictio, quod b, separetur ab ipso c, vt quod aliquid fundans actu separetur a fundamento, non tamen est impossibile de potenti fundare.
Ad tertiam dicendum, quod nulla contradictio est dicendo b, connotat; a, non connotat, quamuis a, & b, in recto idem omnino importent, pro eo, quod connotare non est nisi respectum in obliquo includere: nullum autem impossibile est accipere fundamentum nunc vt actu sub respectu, & sic appellare ipsum b, & accipere ipsum fundamentum, vt non actu sub respectu, & appellare ipsum a, tunc quidem erit verum dicere, quod b, connotat, & consignificat respectum, a, vero non & tamen in recto idem significant scilicet fundamentum.
Ad primam ergo instantiam quae fiebat, quod virtus possit intelligi sine respectu congruentiae, dicendum, quod maior est vera de absoluto in sua praecisione accepto, quod potest intelligi sine respectu, sed de absoluto copulato falsa est. Nec est communis sententia illa, quae repugnat dicto Phylosophi, qui assignat differentiam inter qualitatem, & simplicitatem, & copulatam, quod illa poteit significari, definiri, & intelligi sine determinato obiecto, vt albedo sine tabula. Et etiam dicto Commentatoris, qui ibi dicit, quod impossibile est masculinitatem intelligi sine animali, & simitatem sine naso, & tamen constat quod simitas forma est obsoluta.
Ad secundum dicendum, quod respectus congruentiae est posterior absoluto in sua absolutione & praecisione, non autem inquantum forma copulata est, immo vt sic simul sunt intelligentia naturali, quia eodem actu intellectus attinguntur.
Et cum arguitur, quod esse constitutum per aliquid sicut accidens per subiectum est causa, quod non possit intelligi respectus sine termino, quia non constituitur per terminum, & cum hoc: dicendum, quod respectus commensurationis ad naturam ex ea parte quodammodo prior est qualitate absoluta, quae commensuratur, quia illa qualitas est ingenerata propter naturam ipsam, vt supra dicebatur.
Ad tertium dicendum, quod sicut supra patuit; Respectus congruentiae est passio absoluti virtutis, sed inquantum virtus est, quia vt dicit qualitatem respectui copulatam non est passio, sed inclusum in obliquo in ratione eius, ideo ratio non procedit. Vel dicendum, quod sicut aliquid est subiectum, cui copulatur in esse, & etiam intellectui sua qualitas, vt naso symitas, quoddam cui non, vt talis albedo, sic quaedam est passio, & respectus, cui copulatur qualitas, quae est eius fundamentum, quaedam vero, cui non copulatur, & virtus est de illis copulatis.
Ad quartum dicendum, quod si bene concludat terminus non erit de cointellectu relationis, quia non est sibi principium essendi, sed potius terminus, & ideo concedo, quod respectus congruentiae, non est principium cognoscendi virtutem. Cunt vltra infertur: ergo non est de cointellectu, nonsequitur, quia non est, sine quo impossibile est intelligi aliquid esse principium cognoscendi, illud vero potest esse terminus, & sic est in proposito, & in termino respectu relationis.
Ad primam instantiam, qua probatur, quod virtus, & scientia sint relatiua secundum esse. dicendum, quod relatiua secundum esse sunt concreta, & composita, vt pater, ideo principaliter important respectum; cognito autem aliquo sub ratione respe ctus cognoscitur oppositus respectus: vnde cognito patre inquantum pater, cognoscitur filius, non tamem oportet, quod illud, quod est pater cognoscatur.
Relatiua vero secundum dici principaliter important rem alterius praedicamenti, & respectum in obliquo, res autem illa potest concipi in sua absolutione sine respectu, vt patet de substantia manus, potest enim inquantum substantia cognosci, sine cognitione illius, cuius est manus, sed inquantum est relatiuum secundum dici, scilicet, vt includit respectum partis, & inquantum est manus, impossibile est, quod cognoscatur, quod est manuati: nec in hoc est differentia inter relatiua secundum esse, & secundum dici, quia vtraque ad conuertentiam dicuntur. Vnde ratio confirmat propositum, quia Philosophus dat regulam distinguendi relatiua secundum esse, & secundum dici, quod quantum est ex ratione principalis significati relatiuum secundum dici potest intelligi termino non cognito, quamuis non possit ratione sui consignificatis sed pelatiuum secundum esse habet, quod non possit ratione primi significati. & ratio huius est, quod prin cipale significatum illius est absolutum, huius vero respectus, & sic concedendum, quod absolutumvirtutis intelligi potest sine respectu, non tamenvt virtus, sed sic dicit copulatum respectui, vt dictum est saepe.
Primo quidem, quod verbum Philosophi est ad oppositum, quia si virtus esset relatiuum secundum esse constitutum ex absoluto, & respectu, vt pater, non esset in duobus generibus, sicut nec album propter duo significare: non ergo esset virtus in praedicamento qualitatis, nec relationis, vel Philosophus contradiceret sibi.
Similiter, si esset purus respectus, non esset in duobus, sod in sola relatione. Si etiam esset praecisa qualitas a respectu, non esset in duobus, sed quia est secundum suum formale qualitas, secundum vero copulationis suae, relatio.
Secundo vero dictum Symplicij non est contra; imino capitulo de qualitate in fine dubium mouens de dicto Philosophi dicentis, quod genera sunt ad aliquid, vt habitus, & scientia, species autem non, vt grammatica; instat, quomodo hoc fit possibile, cum eiusdem praedicamenti sint genera, & species. Respondet sub his verbis, quod Aristoteles non dicit, quod genera non sint qualitates, & quod generalis habitus, & dispositio non sit qualitas, ssed quod dicta sunt ad aliquid, generalis quidem habitus solum, non singularis; omnis vero, & generalis, & singularis est qualitas: sequitur: & nullam inconueniens totalem habitum ad aliquid esse singulares, aut qualitates solum, quia non eius species affignantur, vt est ad aliquid, sed vt est qualitas, & subdit, nam scientia, vt est ad aliquid non diuiditur in species, sed vt qualitas diuiditur in singulares, quae non ad aliquid, sed qualitates sunt. hoc ille. Ex quibus patet, quod non intelligit esse relationes in abstracto, nec composita ex absoluto & respectu, sed quod sunt qualitates, quamuis dicantur ad aliquid per copulationem cum respectu.
Tertio etiam dictum Commentatoris non est contra, quia idem intendit, quod Philosophus, & Symplicius scilicet, quod scientia in generali importat qualitatem respectui copulatam; grammatica vero non est, & iterum a genere potissimo deficit, quia totum hoc, quod importatur per genus, etiam in obliquo est, nec tamen intendit, quin sit genus rationd principalis significati. Et hoc sufficienter ad coordinationem praedibabilem, licet enim concauitas non sit naso copulata, nihilominus simitas copulata est species eius.
Quarto vero dictum Augustini non est contra, quia licet scientia, & scibile inquantum huiusmodi mutuo referantur, & dicantur ad conuertentiam, non propter hoc infertur, quod scientia sit secundum esse relatiuum, nam dici ad conuertentiam est conmune relationis secundum esse, & secundum dici, manus enim dicitur manuari, & e conuerso; praedicti autem omnes dicunt, quod sunt qualitates, & aliquid secundum dici, vt ex superioribus patet.
Primo quidem, quod non est verum, quod syllogismus iste, etsi sit in prima figura, fit ex rectis, imo maior est in obliquo, quae dicit, in ad aliquid non est motus.
Secundo, quod non plus concludit, nisi quod virtus est ad aliquid, sed quod sit relatio, non sequitur, nam ad aliquid praedicatur non de relatione in abstracto, vt de se patet, si de eo, quod per relationem refertur, vel secucdum esse, vt pater, vel secundum dici, vt virtus, & scientia, & in hoc finitur tertius articulus.