Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibetum 1 : Utrum in aliqua re formalitas et realitas distinguantur
Quodlibetum 2 : Utrum actio agentis differat realiter ab agente.
Quodlibetum 6 : Utrum anima intellectiua sit immediate principium operationis suae.
Quodlibetum 8 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliqua similitudo creata
Quodlibetum 9 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliquis habitus, vel lumen creatum
Quodlibetum 10 : Utrum videns diuinam essentiam videat necessario, quicquid repraesentatur per eam.
Quodlibetum 11 Utrum virtus inquantum virtus sit ens per accidens.
Quodlibetum 16 : Utrum formae miscibilium qualitatatum differant realiter a sua actualitate.
Quodlibetum 2
Utrum actio agentis differat realiter ab agente.Secundo quaerebatur: Vtrum actio agentis differat formaliter ab agente, & arguebatur quod non: actio namque agentis, non est aliud, quam actiuitas formae, per quam agens agit. Si enim esset aliquid elicitum, fieret per actionem aliquam, & procederetur in infinitum: & ideo non potest esse, quod actio sit aliquid egrediens a forma non remanens in ea subiectiue. Est igitur quidam modus, & quaedam actiuitas ipsiusformae, quia modus non differt realiter, & essentialiter ab eo, cuius est modus: ergo actio non differt formaliter ab agente.
Sed in oppositum videtur, quod Augustinus de Trinitate capite primo dicit, quod impossibile est, vt aliquid sit sibi causa, vt sit: ergo non possunt realiter esse idem.
Respondeo: in ista quaestione primo inquirendum est de actione, & agente in creaturis, an differant realiter. Secundo vero in Deo, de actione ad extra respectu creaturae, vtrum differt a Deo realiter. Tertio de actione, vel quasi actione ad intra, scilicet de productione, vtrum differat a persona produducente realiter.
Articulus 1
An actio, et agens differant realiter in creaturis et primo secundum opinionem auctorumARTICVLVS I. An actio, & agens differant realiter in creaturis & primo secundum opinionem Auctorum.
CIrca primum ergo considerandum est de quidditatiua ratione actionis, & passionis. Vnum est in quo omnes concordant. Aliud vero in quo opinantes diuersimode sentiunt. conueniunt quidem in hoc, quod quidditatiua, & definitiua ratio actionis est illud, quod importatur per hanc circumloquutionem ab hoc; passiones vero per huiusmodi ab hoc, & hoc, siue actum & productum sit forma in hoc ens facta in instanti, & permutatum esse, qualis est forma substantialis, siue sit facta in tempore, & per motum & successionem, sicut albe do, & qualitates in quibus est alteratio. Omnes enim in hoc consentiunt, quod habitudo huiusmo di formae ad agens, quae non est aliud quam esse hu iusmodi ab hoc est passio, habitudo vero agentis ad has formas, quae non est aliud, quam huius in hoc est quidditatiue, & definitiue actio; ideo autem in ista definitiua ratione conueniunt, quia Philoso phus 3. physicor. sic exprimit formales rationes. actionis, & passionis, vbi dicit Commentator com men. 18. quod actio agentis, & passio patientis sunt vnum in subiecto, & duo definitione, sicut ascensus & descensus per idem spacium inter sursum, & deor sum. licet enim idem spatium sit, tamen processus a sursum ad deorsum dicitur descensus, prout vero est ad deorsum in sursum, dicitur ascensus, & inclu dit quid. Similiter est de motore, & moto, quoniam res facta inter illa est eadem, sed in respectu agentis dicitur mouere, & in respectu alterius dicitur moueri: & alibi in comm. a 1. dicit, quod mouere, & moueri sunt idem secundum subiectum, & differunt secundum quidditatem. Definitio enim eorum est diuersa, quia mouere est actio motoris in rem motam, moueri autem est passio moti a motore. Dicere autem actionem motoris in rem motam est aliud a dicere actionem moti a motore. haec Commentator. Similiter & Auctor 6. principiorum rationem quidditatiuam actionis definitiue exprimens, non aliud explicat nisi rationem illam, quam important hae duae dictiones huius in hoc. Ait enim quod actio est illud secundum quam in illud, quod subijcitur, agere dicuntur, & passionem definiens explicat illam rationem, quam importat haec circumlocutio huius ab hoc, vnde dicit, quod est effectus, illatioque actionis siue ab actione.
Disconueniunt autem in exponendo illam rationem, quam praedictae rationes circumloquuntur: dixerunt namque aliqui, quod huiusmodi rationes sunt duae habitudines, & duo respectus alterius ge neris, quorum vnus est in agente subiectiue, scilicet actio, quam circumloquitur illa oratio, huius in hoc. Alter vero est subiectiue in passio, quem circumloquitur oratio reliqua, scilicet huius ab hoc. & ratio horum fuit, quia forma est in eo, quod denominat, & in eo, quod suscipit effectum formalem: sed actio formaliter denominat agens, cum agens sit agens formaliter, & agat actione: igitur in agen te est actio, sicut albedo in albo.
Dixerunt vero alij concordando cum praeceden tibus, quod sunt duo respectus, quorum vterque est in passo subiectiue immediate non mediante termino producto: habitudo enim agentis ad terminum productum non est de genere actionis, sed de genere relationis, sed habitudo illa quae est agentis ad passum, secundum quam passum transmutatur ab agente, qui est quodammodo prior non tem pore: sed ordiue ad ipsum terminum productum est de genere actionis.
Ratio istorum fuit, quia secundum auctorem 6. principiorum. Actio est secundum quam aliquid agere dicimur, quod pertinet ad terminum formalem. immo subdit, quod actio non requirit quid agat, sed in quid agat, sed dicit in illud, quod subijcitur, quod pertinet ad subiectum. Et similiterPhilosophus in illa circumlocutione dicit, quod actio est huius in hoc, hoc est, agentis in subiectum. omnia etiam verba significantia actionem important habitudinum ad subiectum non formalem ter minum, sicut patet, quod sol dicitur illuminare aerem, non lumen, & ignis calefacere lignum non calorem. hinc est etiam. quod productiones in diuinis non sunt de genere actionis, quia non habent subiectum, sed sunt de genere relationis, tanquam origines terminorum, nec etiam creatio est de genere actionis propter eandem rationem. Restat igitur, quod respectus in quo consistit formaliter ratio actionis sit ad subiectum, non ad terminum. Quod autem subiectiue sit in passo & non inagente, patet, quia transmutans simul est cum eo, quod transinutatur, sed actio non transmutat agens sed transmutat passum: est ergo in passo, & non in agente.
Dixerunt vero alij, quod rationes importatae per illas circumloquutiones non sunt respectus, nec aliquid reale, aliud a forma producta subsisten te, vel inhaeronte faca in instanti, vel successiue, sed huiusmodi rationes sunt quaedam denomina. tiones, seu connotationes: nam forma ipsa, quae producitur, connotat ipsum agens tanquam illud, a quo est, & sic dicitur actio, denominat etiam seipsam tanquam illud, quod est ab alio, & sic dicitur passio. Sunt etiam actio, & passio formaliter, & in recto ipsa forma, connotatiuo autem, & per modum denominantis includunt huiusmodi rationes esse, scilicet ab alio, & a quo aliud. ratio istorum est, quia si huiusmodi rationes importarent rem aliquam additam formae productae, vel absolutam, uel relatiuam, cum res huiusmodi de nouo esse inciperet prius non existens, quaereretur, qua actione de non esse exiret ad esse. Aut enim per aliam actionem, aut immediate per seipsam. non primum, quia actionis non est actio, & iterum procederetur in infinitum. Nec secundum, quia tunc haberetur propositum, qua ratione enim illa res, quae est actio, de non esse ad esse exigit ad esse virrutem agentis absque omni realitate media, pari ratione & ipsa forma producta potuit immedia te virtute agentis exire in esse, absque omni realitate media, quae sit actio, siout actio agentis, quae immediate ab eo egreditur, est formaliter & in recto ipsamet forma producta, vt connotat agens siue denotat, quam connotationem importat haec dictio, ab, & ita forma, vt ab agente, est quidditatiue formaliter actio.
Nunc secundo, in quo opinantes conueniunt, & in quo discrepant circa naturam actionis ponendae sunt Propositiones intentae.
Prima quidem est, quod actio non potest esserespectus existens in agente subiectiue contra primam opinionem, quod patet ratione ducente ad impossibile. Quia si hoc verum esset, sequeretur, quod omne agens praeageret in se, & prius causaret nouam realitatem in se, quam in passo, illa namque realitas cum non sit, cum ponatur de nouo in agente, oportet, quod vel hoc sit virtute agen tis, vel virtute propria, quod impossibile est, quia nulla res producit seipsam de non esse ad esse, vel formae productae virtute, quod magis impossibile est, & ideo oportebit, quod agens praeageret in se, & prius causaret nouam realitatem in se quam in passo, illa namque realitas, cum non sit nihil, si po- natur de nono in agente, oportet, quod hoc sit virtute agentis, quod illam realitatem causat in se.
Item sequeretur, quod omnis potentia actiua est passiua, & receptiua ex hoc ipso, quod est actiua, quia de ratione actionis est secundum hanc viam, ua, quia de ratione actionis est secundum hanc viam, quod eliciatur in agente, & remaneat in potentia, a qua elicitur.
Adhuc sequitur, quod acquiratur respectus in agente, nullo absoluto acquisito in eo, aut etiam in alio: nam actio praecedit origine formam productam, propter quod sua realitas non sequitur acquisitionem alicuius absoluti acquisiti in produ cto, nec in producente.
Rursum sequitur, quod omne transmutans transmutatur, & omne agens, cum acquirat in se realitatem, per quam aliter se habet nunc quam prius.
Similiter sequitur, quod omne mouens moueatur, quia cum motiorctiua sit aliquid successiuum in ipso motore erit acquisitio successiua realitatis, quam necessario importat, & ita successiue transfe retur motor de realitate in realitatem, & per consequens monebitur: sed praedicta omnia impossibilia sunt, vt per se patet: ergo & illud, ex quo sequũ- tur, scilicet, quod actio sit aliqua res respectiua vel absoluta, aut res etiam modalis existens inhaerenter, dicit enim, in agente.
Praeterea auctoritate Philosophi in 3. physic. idem patet: dicit enim quod actio agentis non est in agente, quod exponens Commentator commen. 18 ait, quod actio agentis, quae est mouere non est in eo, sed est eius.
Ad motiuum autem opinionis dicendum, quod secus est de effectu formali, & forma siue subiecti denominatione a causa formali, & denominatione agentis ab actione: forma namque denominat inhaerenter, & informando, & idcirco non est subiectiue, nisi in illo, quod denominat: actio autem non denominat agens per modum inhaerentis, sed per modum egredientis: est enim actio ab agente, & eius, non in eo, vt dicit Commentator. Vnde ratio magis es ad oppositum, quia, quod denominat per egressum, non per informationem, impossibile est, quod sit subiectiue in eo, quod denominat.
Quod actio non importat respectum agentis ad passum immediate, immo mediante termino producto habet esse in passo.
SEcunda vero Propositio est, quod actio non importat respectum agentis ad passum immediate respectum quidem priorem origine, in subiecto ante terminum productum; immo mediante termi no est in passo, quod est contra opinionem secundam. hoc autem potest declarari ratione ducente ad im possibile. Si enim respectus per actionem importa tus existeret mediante passo, & non mediante termi no, qui per actionem inducitur, sequeretur, quod respectus de nouo inciperet esse in passo, non ex acquisitione alicuius absoluti, sed immediante natura, si detur, quod ex acquisitione alicuius absoluti, vel illud erit aliud a termino producto, & et sic erunt duo absoluta producta, quod est absonum, vel et ipse formalis terminus, & habetur propositum.
Item sequeretur, quod duo respectus de genere actionis essent in eodem producto, vnus quidem ad passum, & alius ad formalem terminum, quod enim ille, qui est ad terminum, sit de genere actio- nis pater, quia ille non est, nisi origo terminiAgens enim causat, & originat terminum, nunc autem nullus respectus de genere relationis originat, aut causat terminum. similitudo. n. aut paternitas non est respectus productini, & vniuersaliter relatio sequitur fundamontum, & tantum per conse quens non causat, nec producit ipsum, actio autem causat ipsum terminum, & inducit: manifestum est ergo, quod respectus ille, qui est ad passum median te termino, est de genere actionis. Si ergo est alius respectus ad passum immediate, immo ad terminum mediante passo, qui sit de genere actionis, se⸗ quitur, quod duae actiones erunt in codem producto, & ita omne agens ageo duplici actione: sed haec impossibilia sunt sicut patet: igitur. respestus importatus per actionem est in passo mediante for mali termino, & non immediate per modum puae⸗ cedentis formalem terminum in ipso passo.
Praeterea auctoritate idem patet, dicit enim Commentator 7. met. comm. 21. quod actio agen⸗ tis non dependet a subiecto, nisi secundum quod pendet de forma, cum actio agentis non dependeat a:subiecto sine forma, manifestum est enim, quod actio agentis depender ex subiecto, propter hoc, quod pendet de forma, hoc ille. ex quo patet, quod ageus per actionem non attingit subiectum immediate, sed mediāte formali termino, sic quod respe ctus importatus per actionem non influitur in passum, nisi quantus influitur formalis terminus, vel aliquid ab solutum
Ad motiuum vero positionis dicendum equod quia apud Aristotelem, & caeteros Philosophos im possibile fuit ex nihilo aliquid fieri, idcirco dixerunt, omnem actionem non solum respicere formalem terminum, aut formam productam, immo & ipsum subiectum, & hinc est, quod in definitionibus, & circumloquutionibus actionis ponitur subiectum. secundum quod iste respectus sit subiectiue immediate in subiecto, & non mediante formali ter mino, numquam habetur ex intentione eorum immo oppositum sicut patet, quod Auctor 6. principiorum dicit actionem non exigere quid agat. Sed nunquid non excludit formalem terminum cum expresse dicat Commentator 12. metaph. com men. 18. quod actio agentis est, & inueniendo aliquid positiuum, non autem in priuando: intelligit ergo Auctor 6. principiorum, quod non exigit, quid agat, scilicet sensibile aut perfectius, vnde loquitur secundum vulgus, vt patet in exemplo suo de combustione domus, quod secundum vulgus non fit aliquid per talem combustionem, immo quod erat corpus, & tamen secundum veritatem aliquid fit, emanat enim ignis ex lignis, & caeteris partibus domus.
Ex his pater, quod praedicatum actionis, & vera actio de genere actionis potest reperiri, vbi etiam non est forma in subiecto producta, prius namque potest separari absq. repugnantia a posteriori, sed actio per prius est ad terminum formalem tanquam causa, & origo ipsius, & mediante formali termino actio dependet a subiecto: ergo si terminus for malis inueniatur per se subsistens, & produci absque subiecto, adhuc remanebit vera ratio actionis secundum quam est vere agens, & producitur crea tura productione de genere actionis, & similiter productiones in diuinis habent modum generis actionis, inquantum per eas terminus vere accipit esse.
Quod aaii aediienistuumuba sunt formaliten actio, & passio, necessario distinguuntur. realiter a forma.
TErtia Propositio est, quod illae habitudines hoius in hoc, & huius ab hoc necessetio fant aliquid reale aliud a sorma producta, & per consequens non est verum, quod actio sit in recto ipsa forma, quod dicebat opinio tertia. hoc autem patet ratione, & auctoritate. Ratione sic, s quandocunque aliqua sic se habent, quod vnum manet secundum rem, reliquum secundum rationem, transeunte illa secundum rem non sunt idem, cum idem non possit separari a se quin tollatur veritas primii priacipij, quia erit, & remanebit dum. nouerit, nec remanebit: sed manente agento &. manenteforma producta huiusmodi habitudites secundum rem transeunt, huius scilicet inihos, & huius ab hoc. hanc probo supponendo regulam: quae maxima est in Theologia, scilicet, quod omnem effectum causae efficientis creaturae potest Deus imme diate facere: Sole igitur existente in eodem fitu in coelo, Deus potest conseruare, & solem, & radium qui est a sole, & tamen manutenebitaeum sine sole, & per consequens transibit secundum rem bahitudo importata per esse a sole, nihilominus sol& radius secundum rem remanebunt, quod non posset esse, si ista habitudo secundum rem non esset aliud, quam radius. Et in omnem formam, quam agens naturale potest inducere, potest Deus immediate inducere: ponatur ergo in instanti, quod sol dobot inducere radium, aut generans formam, substantialem, quod Deus inducat radium, fine formam substantialem, tunc verum est dicere, quod neo ra dius est a sole, nec forma substantialis est a generante, sed vtrumque a Deo, & tamenest eadem for ma substantialis, est idem radius, qui esset a sole, & a generante: non est igitur haec habitudo. importata per ab, & tamen manet. vterque terminusi for ma, scilicet, quae producitur, & agens, a quo posset produci.
Et iterum quaeretur, qua ratione, si Deus non induxisset radium, vel substantialem formam, verum esset dicere magis, quod essent ab agente, quam non, nisi esset ab aliquid aliud a radio, & a forma immo cum esse a Deo, & ab agente sit aliud & aliud sicut patet, & cum radius est idem, impossibile est poni, quod vtrumque sit idem, & cum radio: vnde, quare iste radius qui est aptus natus esse a Sole in isto instanti sit a Deo, & non a sole; ratio assigna ri non potest ex parte radij, cum sit idem, nec ex parte Dei in se, cum nulla mutatio sit in eo,nec ex parte solis cum manuteneatur a Deo in illo situ, & in illa dispositione qua statim produceret, nisi praeueniatur a Deo: ergo oportet, quod ratio assignetur ex parte illius, quod importatur per esse a b. Deus enim substrahit a radio esse a sole, & per consequens vnum potest ab alio separarit igitur non est possibile, quod ratio illa, quam important circunloquutiones hoc ab hoc, vel ab hoc hoc, sit idem secundum rem cum forma producta.
Confirmatur, quia aere posito inter duas candelas aeque distantes, Deus potest subtrahere actionem vnius, & tunc aut in aere formam lucis inducet; quare igitur lux generata magis est ab vnaquam ab alia, non potest causa assignari nisi quod esse ab, sit aliud a forma lucis, sic, quod Deus pos- esic suspendnromm importetam pecess ab etmanente, sormasnei ie yt. eJ -maa, cact e:nat u.
Neque valet: si dicatorx quod quaeliberffurma ducis numerata. connotat agens suum aita quod impossibile est eadem numero esse a duabus candelis, non valet vtique, quia si hoc haberet a se, & ex se, semper haberet etiam respectu. Dei, nec posset Deus a re lucis sepatareiesse a sole vel candela, quod tamen facerei potest conseruando radium productum a solairel candela, vel praeueniendo actionem.
Naturaliter etiam patet, quod transit importammper esse ab, scilicee generatio actio, & tamen manes forma generuta, & tamen aliqua instanti fuit rerum dicere hoc, nunc hoc est actu a generante i namen postmodum non est verum, igitur esse a generante estalinda forma.
Praeterea aucoritate putet idem, quia Philosopbus 3. physic. dicit, quod actio cum passione non est idem proprie, sed illud cui insunt hec, scilicet motus, & Commentatun comm. 22. ibidem, & pluribus alijs commentis dicit, quod actior & pasdio differunt secundum quidditatem & definitionem & sunt eadem secundum subiectum, quia fecundum formami productam, ex quibus potest sic argui: Accidens, & subiectum differunt secundum remnon est enim verum dicere de iis, quae solum differunt ratione, quod sint idem subiecto, & differāt secundum quidditatem, prasertim cum Philosophus & Commentator 2. physic. isto modo loquen di vtantur de accidentibus, vt de leui, & raro dieit ibi, quod sunt idem subiecto, scilicet in superficie, & differunt quidditate.
Et confirmatur, quia quidditas accidentis a qua, differt a subiecto. Cum ergo dicant Philosophus, & Commentator, quod actio, & passio differunt secundum quidditates, quas exprimunt abihoc hoc, siue hoc ab hoc, quantum ad actionem, & quantum ad passionem hoc ab hoc. Sicut autem vnum subie cto in forma producta, cui reraque habitudo inest & hoc, siue illa forma sit producta per se, siue in subicoto successine, quod appellatur motus, fiue in instaeti transmutatione indinisibili, necesse est dicere, quod rationes praedictae in quibus definitiue consistit quidditas actionis, & passionis differant secundum rem a forma producta, quae non fit subie ctiue: in ea.
Confirmatur, quia Philosophus in 5. physier dicit, quod in actione non est actio, in formam autem pro ductam est actio: ergo forma producta non est actio.
Ad motiuum autem positionis dicendum, quod realitas importata peraeste ab hoc, quod non est aliud, quam agere, & per esse hoc ab hoc, quod non est aliud quam agi, impossibile est, quod directe fiant per aliquam actionem aut passionem, quia prucederetur in infinitum: sunt ergo illud quo, forma fit. & cum quaeritur, an virtute agentisexeant denon esse ad esse: dicendum, quod non exeunt tanquam quod, sed tãquam quo forma producta exit: in illo autem, quod isto modo exit tanquam quo, aPparet ex terminis, quod est sistendum. Si enim exigeret aliud quo exiret de non esse inesse, iam non esset illud quo aliud exit, sed esset illud quodi. Et ideo Philosophus in prino Prior. dicit, quod principium generationis non est generatiol: & per hanc rationem in quinto physic. probat, quod in generationem, & actionem non est motus, aut ac- quisttio, quuia procederetur in infinitum. & ldom Commentator in com. 12. dicit ibidemu Alt onim, quod impollibile est, quod geniratio habeat generationem, aut corruptio corruptionem. Sic igitur ex praecedentibus patet, quid sit actio, & passiu in creaturis, quia subiectiue sunt in ipsa forma produ cta, siue sit subsistens, siue inhaerens. Et si inhaeres, vel indiuisibilis, vt stfiat successiue. Istae autem partes fluentes, vel ipsa totalis forma sunt ab agen te, sic, quod esse ab agente est aliquid aliud ab eis, vt probatum est, quod se habet per modum via, & originis. Et ideo sicut aliud est ascensus, & descen. sus inter duos terminos, quamuis spacium sinido: sic inter agens productum actio, & passio quiddita tiue differunt, quamuis forma, quae attingitur per actionem & passionem, sit eadem: vt enim incipio ab agente, & peruenio ad formam, habeo quidditatem actionis, quam optime explicat ab hoc hoc, scilicet forma producta. Si vero incipio ab ipsa forma, & termino in ipsum agens, dicendo, hoc, soi licet forma producta, ab hoc, scilicet ab agente, ha beo rationem quidditatiuam passionis. Nam esse hoc ab hoc, nihil aliud est, quam hoc fieri, & agi ab hoc; esse autem ab hoc hoc, nihil aliud est quam hoc facere, & agere hoc, & ideo Philosophus proprijssimo expressit realitatem quidditatiuam actionis & passionis; nisi quod Graeci carent ablatiuo, & ideo in circumlocutione actionis posuit genitiuum, dicendo huius in hoc; per ablatiuum autem magis exprimitur conuenienter, vt dictum est.
Ex hoc autem patet, quod actio est medium inter agens, & formam actam, non quidem medium situale, vel distantiae, sed causale: est enim prius origino, & causaliter forma producta, & posterius agente, ideo Philosophus in 3. physic. & 4. metapli. dicit, quod est via ad formam: & Commentator r. coeli & mun. com. a1. 3. etiam physic. dicit, quod haec est dispositio actionis, quod est existens inter duo, scilicet inter agens, & formam actam: vnde patet, quod Philosophus vocat eam viam: Commentator intermedium: & si vocetur interuallum, idem est sicut via, omnia enim haec idem sonant.
Si autem quaeritur, vtrum actio realiter sit moeus: Dicendum, quod si accipiatur motus mate. rialiter pro partibus formae sibi mutuo succedentibus, tunc actio differt realiter a motu, quia a materia motus: si vero accipiatur motus formaliter non pro ipsis partibus succedentibus, sed pro successiua generatione partium, tunc motus est quaedam actio successiua, quia quaedam generatio, & illa actio se habet vt in plus, & vt genus: nam actio successiua est motus, instantanea vero est mu tatio, & hoc si sit in subiecto. Si vero sine subiecto, erit simplex emanatio, sicut creatio creaturae. Et ex hoc patet, quod motus secundum suum formale differt realiter a partibus formae fluentis: tum quia realitas partium fluentium manet in termino, & tamen cessat motus: tum quia motus non est nisi ipsa generatio partium successiua, siue ipsum fieri continuum talium partium; fieri autem transit in fine motus, & tamen manent omnes par tes factae in esse quieto secundum totum suum reale. Patet etiam quomodo verum est, quod Commentator 3. physicor. commen. 4. dicit, quod motus nihil aliud est quam generatio partis post partem. Et idem dicit 5. physic. com. 9. dicit enim, quod secundum suam formam est in praedicamen- to passionis, sed secundum materiam in aliis praedicamentis
Articulus 2
De actione Dei ad extra, et primo quod necessario est aliud realiter a diuina essentiae et a creaturaARTICVLVS II. De actione Dei ad extra, & primo quod necessario est aliud realiter a diuina essentiae & a creatura
Circa torium autem, quid sit actio Dei in ordiAune ad creaturam: Pono primo conclusionem, quod actio Dei ad extra intendendo per actionem Doi, quod dictum est, scilicet importatum per, ex, hoc modo non est idipsum, quod diuina essentia, necetiam idipsum, quud forma producta, quod di co propter duplicem opinionem.
Prima quidem, quae ponit, quod actio Dei ad enera, vepote oreatio, vel quaeuis alia, est idipsum, quod diuinae essentia, alioquin Deus non esset agens per essentiam, non attingeret immediate creatura, sed per actionem mediam, & differret potentiaactiua in Deo a suo agere, sicut in creaturis. Secunda vero, quae pouit, quod creatio idom est cum forma creata; alioquin esset dare mediu inter Creatorem & creaturam: quod si illud aliquid esset creatura; aut osset immediate a Deo, & sic pari ratione quaelibes creatura; aut non immediate, sed per aliam actionem, & sic esset processus in infinitum.
Non obstantibus autem istis dicendum est sicut prius. quod enim actio Dei ad extra non sit diuina essentia, patet ratione ducente ad impossibile. Si onim illud esset verum, sequeretur, quod esset actio ab effectu, quod essentia diuina est ab aeterno, nulla creatura existente in antu, & non agat illa actiunemes causa enim in actu, & effectus in actu simul sunt & non sunt, agens autem per actionem est in aotu vltimato.
Rursum sequeretur, quod diuina essentia esset illud, quod circumloirur haec ratio, ab hoc hoc. sicut ex praecedentibus patet, & per consequens efset quaedum: habitudo ad creaturam, quod poni non potest.
Item sequeretur, quod sicut ab aeterno in Deo est Deitas, sic habitudo a quo hoc esset, ab aeterno in Deo actu, & sic nullo habente esse a Deo remaneret hoc esse a Deo, quod est impossibile:
Rursum actio esset in actu, & non denominaret in actu. Vnde Deus haberet in actu creationem ab aeterno, nec tamen crearet. Cum igitur praedicta poni non possint, nec illud ex quo sequuntur, scilicet, quod essentia diuina sit actio Dei ad extra.
Confirmatur, quia sicut se habent aliae causae ad suos effectus, sic & causa efficiens quantum ad id quod est ponere effectum in actu: sed impossibile est, quod causa formalis sit actu informans, & non sit effectus formalis, aut quod finis actu finiat, & tamen, quod non sit aliquid ad finem in actu; & similiter, quod causa materialis actu materialiter constitnat, & non sit actu effectus constitutus: ergo impossibile est, quod Deus habeat creationem, & actionem ad extra in actu, & quod non sit aliquis effectus ad extra in actu, quod contingeret si diuina essentia esset actio Dei ad extra. Confirmatur etiam, quia, quod est impossibileintelligi sine contradictione, impossibile est in esse poni. Impossibile est enim concipi causam in actu, quin concipiatur effectus in actu.
Si autem dicatur, quod Deus suo velle producit immediate creaturam, velle autem Dei est sua essentia: dicendum, quod suo velle producit imperatiue, si per velle producat, non tamen executiue. aliud n. est ipsum profluere creaturae in esse a Deo, vel a velle diuino, & aliud ipsum velle diuinum; istud aunt profuere, quod non est aliud quam illud, quod per illam circumlocutionem ab hoc hoc explicatur, vt su pra dictum em, est ipsa actioDei ad extra, de qua est ser mo. quod vero actio Dei ad extra, siue illud, quod importatur per esse a Deo differat a forma producta per actionem ad extra, ex praecedentibus patet: illud enim, quod manet alio transeunte, non est idem realiter cum illo, quod transit. Sed constat, quod illum eundem radium, quem facit in aere, posset Deus sa cere vel in aere, vel etiam sine aere, creando ipsum sine subiecto, & per consequens radius tunc esset a Deo immediate, & a nullo alio, nunc autem non est ve rum, quod sit immediate creatus a Deo, & tamen manet tota realitas eiusdem radii: ergo esse a Deo in radio non est oĩno idem realiter cum ipso radio.
Ad motiua vero primae opinionis, dicendum, quod Deus immediate attingit omnem rem, quae potest esse illud, quod attingitur seu creatur, tanquam quod sic, quod non attingit mediante attinctione, & agat mediāte actione, tanquam eo quo agit & attingit; & quod huiusmodi attinctio aliquid sit, non est inconueniens immo est necessarium, vt ex terminis patet. Vnde quod creatura sit a Deo non mediāte illo, quod importatur per esse a Deo impossibile est, nec tamen esse a Deo est nihil esse, vt patet. nec etiam oportet, quod illud scilicet esse a Deo sit per aliud esse a Deo, quod non est, quod est a Deo, sed quo aliud est a Deo, & haec omnia ex terminis patent.
Ad motiuum secundae opinionis dicendum, quod vniuersaliter accipiendo creaturam pro omni eo, quod de nihilo fit, & pro eo, quod est factio eius de nihilo, sic constat, quod non est medium inter Deum & creaturam: quia actio sub creatura continetur sic vniuersaliter accepta. Sed arctando nomen crea turae, ad illud, quod creaturae fit tanquam quod, sic non est impossibile, immo necessarium, quod sit dare inter Deum, & creaturam, quae fit, suam actionem qua fit.
Si dicatur vlterius: Cum Deus possit separareomnia, quae repugnantiam non includunt in primo modo, quantumcunq. includant in secundo, quod secundum hoc poterit facere creationem fine creatura, & creaturam sine dependentia a Deo, si differat creatio a creatura realiter: dicendum, quod in isto copulato, Deum facere creaturam, includitur tanquam pars factio creaturae a Deo, quae est quaedam dependentia creaturae ab ipso, & ideo est contradictio & repugnantia primi modi, quod Deus faciat creaturam, sine dependenda a se quamuis dependentia differat realiter, & a Deo, & a creatura. Vnde si esset, aliud esset, quod posset in illud repugnans in secundo modo, optime argueretur de illo similiter in isto copulato ab hoc hoc, quod circumloquitur rationem actionis, includitur tanquam pars ipsum hoc, quod est creatura. Vnde Philosophus dicit, quod actio agentis non est abscissa, sed huius in hoc, vbi Commentator com. 21. ait, quod ratio actionis non abscinditur, sed est continua ex hoc in hoc. Contradictio ergo est, quod fiat actio, vel creatio sine re ereata, sicut quod sit relatio sine termino.
Est etiam secunda contradictio, quod repugnantia est in primo modo, quod mutetur essentialis differentia generis, vel speciei, vt quod homo fiat irra⸗ tionalis, vel albedo fiat color congregatiuus generis, vt quod substantia alicuius accidat, aut quod absolutum fiat respectus, vel respectus ens absolutum: nunc autem differentia diuidens actionem, & passionem ab aliis entibus est secundumPhilosoph. 4. met. quod sunt accidentia, non quae fiant, sed fictiones quibus alia fiant: vnde sunt viae vel exitus in esse, vt dicit. Si autem fierent per se, vt remaneret exitus in esse sine exeunte; tunc creatio non esset fa ctio, sed factum, nec esset formaliter, & in abstracto haec ratio esse hoc, sed potius fieret quid ens ex hoc, & ita vnum genus entis in aliud mutaretur, quod est aeque repugnans in primo modo, sicut si substantia fieret accidens, vel albedo nigredo.
SEcundam Conclusionem pono, quod creatio, & conseruatio non important eandem habitudinem, nec per consequens sunt eadem res, aut actio eadem. hoc dico propter opinionem, quae dicit, quod sunt eadem actio, nec differunt, nisi penes connotata: quia creatio importat acceptionem esse nunc primo post non esse praecedentis instantis: conseruatio vero continuationem eiusdem acceptionis esse vnius & simplicis, absq. respectu ad non esse in pracedenti immediato nunc, sic quod creatura est in continuo fie ri, & acceptione esse suo modo, sicut filius in Deo.
Sed teneo Conclusionem oppositam, quam probo. Creare est formaliter producere, & creari esse accipere per te, & addit pro connotato respectum ad non esse in nunc immediate praecedenti, sed conseruare non est producere, nec conseruari est produci, vel esseaccipere etiam continue: igitur conseruare non est idipsum, quod creare, vel conseruari idipsum, quod creari continue differens per solum connotatum. Minorem probo: si conseruare esset producere, esset producere continue, & conseruari produci, Deus non posset radium a sole productum conseruare immediate, nisi illum radium iam productum a sole im
mediate de nouo produceret, & noua productio, quia iam non conseruaret continuando productionem primam quae fuit a sole. Si ergo conseruatio est continuatio productionis, oportebit Deum pro ducere radium noua productione, & radium iterum esse accipere; hoc autem est impossibile productionem interrumpi, & innouari, quin innouetur terminus, radius autem non interrumpitur: sed idem manens qui fuit a sole productus continuatur a Deo. Et rur sum idem radius erit bis productus, semel a sole semel a Deo: igitur cum res a creatura productapossit immediate a Deo conseruari, absq. hoc, quod ab eo iterum producatur, manifeste patet, quod conseruare non est continue producere.
Dices, quod Deus potest continuare illam productionem radij qua sol produxit. Contra: tunc idem esset esse a sole, & esse a Deo, quod est impossibile. Item tunc variato termino non variaretur habitudo. Constat enim, quod Deus & sol non est idem, sic nec radium esse a sole, & a Deo est ab eodem esse & per consequens habitudo illa non est eadem.
Ad hoc forte dicetur, quod in productione radij a sole coagit immediate Deus, &ideo sublata actio- ne solis remanet immediata actio Dei, & illa conti nuatur, & per illam conseruat.
Sed contra primo, quia hoc a multis non dicitur, scilicet, quod Deus aliter coagat in actione cuiuslibet creaturae, nisi quia virtutem creaturae actiuam conseruat.
Secundo dato, quod hoc concedatur, adhuc habetur intentum, quia si coagit in actione omnis creaturae, sic, quod ipsa actio quaecunque quae est a creatura, simul cum hoc est a Deo: de ratione ergo est illam productionem manere, quin radius per illam actionem & a Deo sit, & a sole, sed putest, esse, quod Deus sine sole manuteneat: ergo actio illa prior, quae a Deo simul, & a sole extitit, de necessitate transiuit: succedet ergo noua productio totaliter existens a Deo, si conseruare est producere, & sic habetur intentum.
Confirmatur praecedens quaestio, lapidem sursum tenere, & sursum ponere, est aliud, & aliud, immo illud manet, istud transit: quare ergo non sit aliud, creaturam in esse ponere, & positam in esse tenere non apparet.
Confirmatur praecedens ratio, quia tu dicis, quod conseruatio est continuatio primae productionis vnius simplicis existentis: quaero ergo, quare Deus non potest continuare immediate esse creaturae pro ductae pro primo instanti positum, sicut ipsam productionem pro instanti positam. Et cum non appa reat quare: conseruabitur ergo creatura, & transibit productio eius.
Haec est expressa intentio Aug. 4. sup. Gen. c. 14 concordantis illas duas auctoritates. Requieuit Deus ab omni opere, quod patrarat: &: Pater meus vsque modo operatur, & ego operor. distinguit enim vnam a qua cessauit, scilicet condendo creaturam, condere autem est producere a materia, a qua vsque modo non cessauit, immo vsque modo operatur, quam vocat continuationem, qua vniuer sam creaturam conditam continuat, de qua dicit, quod omnia tenentis virtus causa subsistendi est omni creaturae, quae virtus ab eis, quae creata sunt si aliquando cessaret, omnis creatura concideret. hoc etiam intendit Auicen 6. met. cum ait, quod effectus formaliter dependet a prima causa non solum in fi eri, sed in facto esse.
CiRCA tertium, quomodo se habeant actiuae productiones in diuinis, & quid sunt, scilicet generare & spirare. Supposito, quod secundum suam realita tem formaliter non sint ad se, aut aliquid absolutum: sed potius ad aliquid vt origines. Si enim essent quid absolutum formaliter, & ad se essent communes tribus secundum illam regulam Aug. 5. de Trinit. c. 12. Quicquid ad seipsum Deus dicitur de singulis personis.
Sed contra istam Conclusionem videntur esse ali qua. Primum: quia nulla actio(vt ex praedictis patet) producitur, nec elicitur, nec aliquid est sibi causa, quod sit tanquam quod, sed tanquam quo aliud es se accipit: non est ergo hoc proprium productionibus in diuinis: sed commune omni actioni. Vnde generare in diuinis non accipit esse, sed est illud quo pater filio dat esse.
Secundum, quia impossibile est, quod aliquid producat, quin ex aliqua vi producat. potentia enim praecedit actum, nec negatur potentiae, sicut Mega ricius contra quem disputatur: igitur pater produeit aliqua Vi a qua profluit generatio non vt ter minus, ted iilud quo prosluit terminus.
Tertiam, quia Doctores no recipiunt ista verba accipere esse in diuinis: igitur nihil est dicere, quod huiusmodi productiones non accipiunt esse, vt sint. Quartum, si generare non est elicitum in diuinis sequitur, quod pater non vere generat, quia ille generat a quo generatio intelligitur profluere, & emanare.
Sed his non obstantibus dicendum, vt prius, quod probo. Si enim generare non esset res a se, sed aliquid esset sibi causa, vt esset, sequeretur, quod primum suppositum in diuinis esset elicitum, quia suum formale constitutum esset elicitum cum res importata per generare & paternitatem sit eadem.
Confirmatur, quia istud tollit infinitas difficultates. Primum qualiter paternitas, & generare constituat primum suppositum cum actiones supponaut supposita constituta, &relationes supponant actiones: hoc faciliter soluitur, si dicatur, quod res generationis a nihilo profluit, vel elicitur, sed a se, idcirco cum essentia constituit primum suppofitum. Si vero eliceret, necessario suppositum ipsum constitueretur.
Secundam, qualiter potentia generandi non con tinetur sub omnipotentia, quia non est potentia eli citiua in diuinis, quae sit principium generationis, sed est purus actus, & purum generare, & potentia entitatiua. Vnde ibi potentia sumitur pro potentia mathematica, quae est actus, & necessitas non potentia naturalis, quae est principium actus, & per consequens non continetur sub omnipotentia quae est potentia productiua.
Tertiam qualiter filius non est impotens, quia generare non potest, nec enim hoc est impotentia, seu priuatio alicuius potentiae, sed impossibilitas eo modo, quo patrem non posse esse Spiritum sanctum, non est impotentia, sed impossibilitas, & hoc expresse intendit Aug. contra Maximum, cum dicit de filio, quod non genuit, non quia non potuit: sed quia non oportuit. Et exponit Magist. 1. Sent. quod non impotentia, sed inoporteitas, hoc est impossibilitas fuit.
Quartam, qualiter potentia generandi cum non differat ab actu, & necessitate, & ad aliquid non producat, qualiter etiam non oportet quaerere formale principium generationis, cum non sit ibi principium elicitiuum productionis, sed principium elici tiuum producti, scilicet actus.
Ad instantiam dicendum, quod in omni alia productione siue creaturae, siue Dei ad extra ipsa productio non solum est illud quo terminus accipit esse, vt sit ab agente; immo & ipsa virtute agentis habet, vt sit, non tanquam quod fit, sed tanquam quo aliud fit, est tamen prius termino, sed posterius agente in ordine causalitatis effectiuae, & ideo est nouitas non solum ex parte termini, sed ex parte actionis vnde ex terminis patet, quod virtus agentis respicit tam actionem, quam terminum, sed causalitatis actione. In productionibus autem personalibus hoc impossibile est: nam ipsum generare nec habet a persona patris, vt sit, cum ipsam constituat; nec ab essentia, quia distingueretur ab ea secundum maximam Aug. quam ponit 1. de Trin. quae dicit, quod nulla res, quae fit, sit sibi ipsi causa vt sit, accipiendo causalitatem secundum genus efficientiae seu originis: non est ergo ipsum generare res, quae sit profluens ab essentia, seu pullulans, nec per modum termini, & posterioris respectu essentiae, aut alicuius alterius principij productiui, sicut est de omni alia actione, siue sit creaturae, siue Dei ad extra.
Ad secundum dicendum, quod Ambr. expresse dicit lib. 4. de fide cath. quod generatio non ad sublimitatem pertinet potentiae, sed ad proprietatem naturae. Constat autem, quod si generare proflueret ab aliqua potentia productiua, quod pertineat ad sublimitatem potentiae: si enim posse producere lapidem est perfectionis, multo magis posse producere Deum. & ideo sciendum, quod licet in non supernaturalibus, siue in non necessariis oporteat distinguere potentiam ab actu, quia potentia praecedit actum, & in hoc errauit Maximinus, vel Megaricius, tamen in diuinis non differt esse & posse, nec oportet aliquam vim, aut potentiam praemittere a qua profluat actus, sed ipsemet actus est illa vis & potentia, propter hoc Philosophus, & Com. 12. met. ibidem dicit, quod non omnis actio est a potentia.
Ad formam ergo cum dicitur, quod omne agens aliqua vi agit, & aliqua potentia: dicendum, quod verum est accipiendo generaliter vim, & potentiam, vel pro entitatiuo principio, sicut est in non necessariis, vel pro ipsamet actione, quae non est vna vis. &ita est in necessarijs, & aeternis, non enim pater alia vi produceret filium, quam vi puri actus, & productionis purae, quae est generare, vt ex dictis Ambros. & Philosophi patet.
Ad tertium dicendum, quod non solum Sancti, immo & Euangelium recipit verbum acceptionis esse in diuinis. Vnde Jo. 15. de Spiritu sancto loquens dicit: ille me clarificabit; quia de meo accipiet. Et Hilar. 4. de Trin. dicit contra Sabellium probat, quod pater non est filius, quia nulla res est sibi cau sa, vt sit: quae propositio nihil concluderet, nisi sume retur minor, videlicet, quod pater est ipsi filio ratio & causa, vt sit. & ideo generaliter verum est, quod omnis res in diuinis, aut est a se a nullo habens vt sit essentia, & hoc modo productiones actiuae in diuinis sunt res a se non habentes virtute actiua alicuius vt sint: aut non est res a se, sicut productiones passiuae, & personae productae.
Ad quartum dicendum, quod aliter Sortes gene rat, & aliter generans inquantum generans generat. Sortes enim generat generatione profluente a se, generans autem inquantum huiusmodi generat quidem non generatione profluente, sed potius constituta intrinsece, & ideo non minus, immo perfectius, & intimius dicitur generare. Cum enim generatio sit pars intrinseca, & constitutiua generantis inquantum generans est, si ab ipso inquantum huiusmodi proflueret generatio sequeretur, quod generatio proflueret a generatione, quod est impos sibile: non est igitur in Diuinis aliquid quod gene ret, sicut Sortes, quia nec ab essentia, nec a persona profuit generatio sicut praedictum est, sed est ibi aliquid, quod generat tanquam generatione constitutum, scilicet pater qui dicit personam con stitutam ex essentia, & generatione, & idcirco verissime, & intimissime dicitur generare: filius etiam vere producitur, non eo modo quo dicitur Sortes produci: sed eo modo quo productum inquantum productum producitur, tanquam terminus productionis, & non sicut constitutum per eam formaliter: productum autem inquantum huiusmodi producitur tanquam constitutum productione, & quia productio passiua in diuinis vere habet, vt sit ab ipsa generatione actiua, idcirco filius constitutus ipsa productione verissime, & intimissime dicitur produci.
Ad quintum dicendum, quod intelligere rem sub modo sibi opposito, vtpote albedinem per modum congregatiui, est falsum intelligere, & ideo talis conceptus est a ratione rectificandus: cum igitur res il la, quae importatur per generare, vel paternitatem in diuinis non possit concipi per modum cuiusdam efuxus ab essentia vel persona, quin ille conceptus sit falsus, & repugnans naturae rei, immo & ip si conceptui, quia intelligeretur, quod idem proflueret a se, si profueret a persona, idcirco non debet concipi per modum rei egredientis ab essentia vel persona, sed potius personae constituentis, & a nullo egredientis.
Ad sextum dicendum, quod nec Verbum pullula tionis admittendum est, quia significat quendam egressum reducibilem ad modum originis: nulla enim res, quae est principium actiuum, dicitur de pul lulantibus, vt philosophus 5. metaph. dicit: nec est verum, quod generare, se possit habere ad essentiam, per modum formae, vel sequelae, quia vbi ponitur ta lis sequela formalis, oportet, quod sit distinctio rea lis. nec etiam est verum, quod possit saluari ratio principij productiui respectu producti, supposito, quod productiones non habeant, vt sint ab illo prin cipio, sed sint tantum sequelae formales. constat enim, quod tam productio, quam formalis terminus dependet a producto principio secundum idem genus actiuitatis, quamuis terminus tanquam quod, & productio tanquam quo: & hoc patet, tum quia propter quod vnumquodque tale & illud magis, nunc autem terminus dependet ab actiuitate producentis mediante actione: ergo multo fortius dependebit ab eo secundum genus actiuitatis, & non vt sequela formalis: tum quia medium connectit extrema, productio autem media est inter actiuita tem principij productiui, siue elicitiuae potentiae re spectu termini producti, nisi ipsa productio habeat, vt sit ab illo principio secundum genus actiuitatis, & per consequens distingueretur ab illo, vt probatum est supra.
Quod perfectiones in diuinis habent modum praedicamenti actionis, quamuis non sint in praedicamento.
SEcundam Conclusionem pono, quod productiones in diuinis habent modum praedicamenti actionis, quae tamen non sit in illo praedicamento, sicut nec aliquid, quod sit in Deo cadit in praedicamento. hanc autem conclusionem pono propter opinionem, quae dicit, quod productiones in diuinis habent rationem tantum & modum habitudinum, ac relationum, non autem modum actionis, quod dici non potest, & ideo probo conclusionem propositam: constat enim, quod nulla habitudo de genere relationis est productiua termini, sed nec per eam aut mediante ea aliquid datur, aut communicatur termino ab alio termino(non. nalbum per similitudinem producit aliud coalbum, aut sibi communicat, nec coalbum dicitur de albo exire ratione similitudinis) Sed pater in diuinis generatione vera producit silium iuxta illud Prophetae: Ego hodie genui te: & vere filius exit a patre, iuxta illud Jo. 16. Exiui a pa tre: & 17. Cognouerunt vere, quia a te exiui: pater igitur generonne dedit filio, quod maius oĩbus est. Io. 1o Et filius nil hi quod non generonne siue natiuitate acceperit, vt Hilar. dicit: ergo non potest sane dici, quod in di uinis solae habitudines referentes, & non causantes nec agentes, & per consequens habent modum praedicamenti actionis: quia secundum Simplicium differt a relatione increare, siue in causam esse ter mini.
Et si dicatur, quod Aug. & Boet. dicunt, tantum duo praedicata tanquam ad suos modos in diuinis manere substantiam, scilicet, & relationem, non valet, quia sub relatione etiam comprehenditur etiam modus actionis, & passionis: nam per relationem intelligitur omne, quod non est ad se. Vnde intendunt Sancti, quod duo modi praedicandi sunt in diuinis, vnus a se, & alius absolutus, & hunc vocant modum substantiae; alium vero non a se, sed ad aliud, & illum vocant modum relationis, & sic non accipiunt relationem proprie, prout constituit distinctum praedicmaentum contra sex praedi camenta, quae sunt praedicamenta non absoluta, & non a se. Ad argumentum principale dicendum, quod actiuitas formae nullo modo est actio vera, quia acti uitas nominat potentiã; actio vero actum illius po tentiae: constat autem, quod potentia actiua, & actio non sunt idem, cum sint primae differentiae en tis. & cum additur, quod actio non potest esse aliquid egrediens a forma, concedatur, quod non est egrediens tanquam, quod, sed potius est illud, quo terminus egreditur, siue egressus termini, & idcirco est in termino subiectiue, nec procedetur ininfinitum, vt dictum est in corpore quaestionis. Nec poni potest, quod actio sit modus absolutus remanens in forma; tum quia actio non esset continua cum termino, sed abscissa, cuius oppositum Philosophus, & Commentator 3. physic. dicunt; tum quia illo modo non attingeretur terminus: quia non transiret in ipsum: sed maneret tota actio in agente, tum quia forma praeageret illum modum in se, & ita alia actione, & sic procederetur in infinitum.