Text List

Prev

How to Cite

Next

De fidei efficacia

1

DE FIDEI EFFICACIA. Iam hoc quoque spectandum est, que opera, ut fructus, ita indicia, testimonia, signa spiritus sunt, ut Christus ait, Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Nam fieri nequit, ut perpetuo dissimuletur hypocrisis, & fides non potest non effundere se, quin in omnibus creaturis deo cupidissime seruiat, ut pio patri pius filius solet. Nam ubi fide degustauimus misericordiam dei, & cognouimus honitatem diuinam per uerbum Euam gelii, condonantis peccata, promittentis gratiam peccati, non potest animus non redamare deum, ac gestire & uelut gratitudi nem suam mutuo aliquo officio, pro tanta mi sericondia testati. Quod significantissime dixit Paulus, Fide nos clamare abba pater. lam quia uere se talis mens subicit deo, am bitio, aemulatio, liuor, inuidentia, auaritia, uoluptates, & horum fructus iugulantur. humilia sapit, sese odit, suas cupiditates omnes abominatur. Et quod aptissime dicit Paulus ad Roma. vi. iam pudet eorum quibus antea fruebamur. Effundit ergo se in proximos quosque, illis inseruit, illis se prae bet utendum, illorum necessitatem pro sua ducit, oia cum omibus candide, sinceriter, nihil am bitiose, nihil maligne agit. Haec efficatia fidei est, ut ex his fructibus facile adpareat in quorum cordibs uera fides sit. De tali fide ad Qala. v. Paulus scribit. In Chr sto. lesu neque circumcisio aliquid ualet, neque praeputium, sed fides quae per charitatem efficax est. Fidem dicit in Christo ualere, deinde eam fidem eiusmodi esse, quae se per caritatem effundat in usus proximi. Et egregie lohannes. i. lohan iiii. Omnis qui diligit fratrem suum, ex deo natus est, & cognoscit deum. Qui non diligit, non nouit deum, que deus caritas sit. Et. ii. Petri. i. Subministrate in fide uestra uirtutem, in uirtute uero scientiam, in scientia uero temperantiam, in temperantia uero pacientiam, rursus in pacientia pietatem, in pietate autem fraternam caritatem, in fraterna uero caritate, dilectionem. Haec enim si adfuerint nobis, efficient ut ne sit infrugifera cognitio domini nostri lesu Christi. Qua gradatione Petrus, fidei, uelut radici, pulcherrimos ramos, reliquas uirtutes inserit, ut fidem uirtus, id est, feruor, & impetus mortificandae camis comitetur. Sed eum feruorem regat scientia, ut suum quoque pensum corpori prestetur, Sit aliqua ratio, qua domitum corpus seruiat spiritui ὑὑραγίδραs, ut Paulino uerbo utamur, non interimatur. Rursum eatenus seruiatur necessitati corporis, ut ne luxu riet, ut temperans sit. Iam praeter temperan tiam & malorum tolerantia accedat. Sunt enim temperantes plerique, sed offensi im¬ placabiles. Tolerantiam comiterur pietas, hoc est, ut aduersa non modo coram hominibus placide feramus, sed etiam coram deo,, gratias illi agentes, qui nos mortificet, nihili indignantes uoluntati dei, sicut fremebant aduersus uoluntatem dei, Israelitae, qui int. deserto periere. Pietas efficiat fraternam ca ritatem, hoc est, ut de iis ipsis bene mereamur, qui nos persequuntur, ut inimicos beneficis inuitemus. Demum, ut id ex sincero pectore proficiscatur, ut in uniuersum omnes ex aequo & candide diligamus, Sum. mam habes uniuersae uitae Christianae, fidem, cum fructibus suis. Nec est quod uirtutum genera & formas distinguamus phi losophorum & scholasticorum more, in morales theologicas, dona, fructus, quem admodum Aquinas inepciit cum suis. Vni ca fides est, sensus misericordiae dei, quae omnium bonorum operum & fons, & uita & rectrix est.

PrevBack to TopNext

On this page

De fidei efficacia