Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

1

DE EVANGELIO

2

ā‹ Hactenus peccati formam, & legum rationem, breuius fortasse, quam pro re, tractaui mus, non enim commentarium scribimus, sed uulgarem quandam locorum formam adumbramus, quos in discendis sacris literis sequaris. Nunc de Euangelio & gratia disputabimus, e quibus locis nonnihil accedet lucis etiam superioribns. Nam de legis abrogatione, de ui legis dilata disputatio est in hunc usque locum. Porro, ut peccati ratio nisi ex le gum formulis, non intelligitur, ita nec gratiae uis, nisi ex Euangelii descriptione, cognosci potest, & ut hactenus egimus de hominis damnatione, seu maledictione, ita nunc agemus de hominis instauratione seu benedictione. Duae in uniuersum scripeturae partes sunt Eex & Euangelium. Eex peccatum ostendit, Euangelium gratiam. Rex morbum indicat. Euangelium remedium. Eex mortis ministra est, ut Pauli uerbis utamur Euangelium uitae ac pacis. Eex uirtus peccati est, Euangelium uirtus salutis omni credenti. Neque uero ita legem & Euangelium tradidit scriptura, ut Euangelium id modo putes, qd scripserunt Mattheus, Marcus, Rucas & lo hannes. Mosi libros, nihil nisi legem. Sedi sparsa est Euangelii ratio, sparsae sunt promissiones in omnes libros, ueteris ac noui testamenti. Rursum leges etiam sparsae sunt in omnia tum ueteris, tum noui testamenti uolumina. Nec, ut uulgo putant, discrimi nata sunt legis, & Euangelii tempora. Quam quam alias lex, alias Euangelium, subinde aliter reuelata sunt. Omne tempus, quod ad mentes nostras adtinet est legis, atque Euangelii tempus, sicut omnibus temporibus eodem modo homines iustificati sunt, pecca tum per legem ostensum est, gratia per pro missionem seu Euangelium. Reuelationis tenpora uariant, nam alias lex, alias Euangelium, & subinde aliter, reuelata sunt, id quod e scripturis constat. Vides enim praeter naturalen legem, quae impressa est mentibus Pumanis, ut opinor, etiam leges latas esse a deo Adamo, ne delibaret poma arboris scientiae boni ac mali. Caino, ne irasceretur fratri suo, & eidem, peccaturum, qui se occideret. In hunc modum legis naturae cognitionem instautabat praedicatione continua spiritus dei, quae iam obscurabatur, excaecatis peccato mentibus humanis, ita ut mihi pene libeat uocare legem naturae non aliquod con genitum iudicium, seu insitum & insculprum natu ra mentibus hominum, sed leges acceptas a patribus, & quasi per manus traditas subin de posteritati, ut de creatione rerum, de colendo deo, docuit posteros Adam, sic Cainum monuit, ne fratrem occideret &c. Sed ad Euangelium redeamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum