Text List

Prev

How to Cite

Next

De participatione Mensae domini

1

DE PARTICIPATIONE Mensae domini.

2

Signum gratiae certum est participatio mensae duni, hoc est, manducare corpus Christi & bibere sanguinem. Sic enim ait, Hic est calis noui testamenti &c. Item, quoties feceritis, facite in memoriam mei. Id est, cum facitis admoneamini Euangelii, seu remissionis peccatorum. Non est igitur sacrificium, siqui dem in hoc est traditum, ut certo admoneat tantum promissi Euangelii. Nec delet peccatum participatio mensae, sed fides de let, ea uero hoc signo confirmatur. Vt Stephanum non iustificabat conspectus Christi, cum iam necandus esset, sed fidem eius confirmabat, qua iustificabatur & uiuificabatur. lta nec participatio mensae iustificat, sed fidem confirmat, ut supra dixi. Sunt igitur im piae missae omnes praeter eas quibus conscientiae ad confirmandam fidem eriguntur. Sacrificium est, cum nos aliquid deo offerimus, at Christum non offerimus deo, sed ipse se semel obtulit, quare qui missas in hoc faciunt, ut ceu bonum aliquod opus faciant, ut deo Christum offerant, pro uiuis ac mortuis, ut putent quo saepius ingeminetur, eo melius fieri, impie errant. Et hos ertores ma gna ex parte opinor Thomae imputandos esse, qui docuit missam prodesse aliis prae ter eum qui manducat.

3

Est autem significatio huius sacramenti. confirmare nos toties, quoties labascunt con scientiae, quoties de dei uoluntate erga nos dubitamus. Id cum alias saepe tum maxime cum moriendum est accidit. Potissimum igitur eo morituri confirmandi sunt. Neque uero uita Christiana est, nisi assiduo moriamur. Confirmationem, opinor, impositionem manuum esse. Vnctionem arbitror esse eam de qua Marci. vi. Sed ea signa esse tradita, ut certo significent gratiam non uideo. Matrimonium non esse institutum ad significandam gratiam non est quod dubitemus. Quid autem in mentem uenit iis qui inter signa gratiae Ordinem numerarunt? cum non aliud sit ordo, quam deligi ex Ecclesia eos qui doceant, baptizent, mensae benedicant, & eleemosynas parciantur egenis. Episcopi seu presbyteri dicebantur, qui docebant, lauabant, & benedicebant mensae. Diaconi, qui eleemosynas partiebantur inter inopes. Neque sic discretae horum functiones erant, ut Diacono piaculare esset docere, baptizare, aut benedicere mensaeImmo haec omnibus Christianis licent. Nam omnium sunt claues Matth. xviii. Sed demandabatur eorum procuratio quibusdam, ut essent qui sibi rem ecclesiasticam necessa rio scirent administrandam esse, & ad quos rite referri posset, si quid incidisset.

4

Et ut hoc obiter moneam, uocabulo Episcopi, aut presbyteri, aut diaconi, non conuenite cum uocabulo sacerdotis. Sacerdos enim a sacrificio in scripturis & interpellando dicitur. Sumusque sacerdores omnes Christiani, quia sacrificium, hoc est, corpus nostrum offerimus. Nam praeter ea nullum est sacrificium in Christianismo, & ius habemus interpellandi dei immo & pla candi. Huc pertinet sententia Petri, gens sancta, regnum sacerdotale. Reges enim sumus Christiani, quia liberi per Christum omnium creaturarum, uitae, mortis, peccati dominamur, ut supra dixi. Sacerdotes quia nosipsos deo offerimus, & interpellamus ppeccatis nostris. Haec latius docet Epistola ad Hebri Episcopi, Presbyteri, Diaconi, non sunt, nisi qui docent, baptizat, benedicunt men sae, eleemosynas dispensant. Missarii sacerdores prophetae lexabelis, hoc est, Romae sunt.

PrevBack to TopNext